Text List

On this page

Caput 13

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

Angelum non moveri per se, nisi per mutationem, et denominationem intrinsecam

CAPUT XIII. ANGELUM NON MOVERI PER SE, NISI PER MUTATIONEM, ET DENOMINATIONEM INTRINSECAM.

1. Prima conclusio.— Unde habeatur.— Probatur. primo eax motu corporum.— Quoniam solamsententiam ultimam, et communem, veram judicamus, duas ejus partes distincte confirmabimus. In praesenti ergo dicimus, Angelum per se moverit intrinsece, id est, motu sibi inhaerente. Ad quamassertionem probandam novisfundamen non indigemus praeter illud quod supra positis tum est de Ubi intrinseco angelico. Solum possumus hic addere, et ex philosophia supponere, motum corporis esse subjective in ipso corpore, quod movetur. Quaec nunc est communis philosophorum, et theologorum sententia. Quam in hac parte videtur sequi Vasquez, 1 p. q. 29,c. 3, et disp. 188, c. 7. Estque aperta sententia Aristotelis, 1. 3, Physicae, c. 3, initio dicentis: Perspicuum est motum esse in eo quod movetur. Quod etiam habet 9 Metaphysicae, text.9.Hine ergo possumus argumentari primo, quia in hoc eadem est ratio de Angelo et de corpore. Probatur: nam idem motus localis corporis est in mobili, qui per illum acquirit Ubi, quod est modus intrinsecus ipsius corporis, quatenus hoc, vel illud spatium occupat, ut in Metaphysica ostensum est. Et manifeste patet, quia non est relatio, quia ad relationem non est persemotus: neque est superficies, extrinseca continens, quia illa non est de necessitate motus localis corporis, ut patet de ultima sphaera, juxta sententiam Aristotelis, quae possibilis erat, sicut etiam est possibilis motus corporis in vacuo: ergo nihil est, quod per motum localem corpus possit acquirere, nisi intrinsecum Ubi. Unde concluditur, sicut Ubi est in ipso corpore subjective, ita etiam motum localem in ipso esse, quia motus eodem in subjecto est, in quo est terminus, quia nihil aliud est, quam ipse terminus in fieri. Et confirmatur, quia, ut corpus moveatur, nullo circumjacente, imo nec coexistente corpore indiget, sed solo motore: motus autem localis per se non est in motore, ut notum est. Est ergo in corpore quod movetur.

2. Praedictus discursus applicatur motui Angeli.—Hic autem discursus eamdem efficaciam, seu rationem habet in Angelo. Nam imprimis etiam Angelus, cum est in loco, habet suum intrinsecum Ubi, ut supra ostensum est, quod licet in sua qualicumque entitate differat ab Ubi corporis, quia illud spirituale est, hoc materiale, nihilominus, quoad rem praesentem spectat, in hoc cum illo convenit, quod est verus realis modus ex natura rei distinctus ab Angelo, et illam efficiens, et separabilis ab illo, ac proinde quod de novo acquiri, et amitti possit, quae omnia in capite secundo probata sunt. Deipde hoc Ubi angelicum etiam est terminus per se, et proprius motus localis Angeli, ut eodem discursu cum proportione ostendi potest. Quia terminus illius motus non est corpus, vel superficies ejus simul existens cum Angelo in eadem distantia a punctis fixis, quia tale corpus, et talis superficies jam erant prius, quam ad illa Angelus applicetur; ergo non fiunt per motum localem Angeh; ergo non terminant illum. Deinde in ipso corpore, ad quod Angelus applicatur, non fit ex necessitate aliquid novum, quia maxime fieret motus localis ipsius corporis, hic autem necessarius non est, ut in superioribus est ostensum. Et quamvis esset, vel quando de facto sit, supponit praesentiam Angeli, non vero facit, ut etiam probatum est; ergo motus corporis non potest esse terminus motus, quo Angelus se applicat ad tale corpus. Praeterquam quod motus unius nunquam esse potest primarius terminus, ac per se motus alterius. Atque haec ratio non tantum probat terminum per se motus angelici, non esse aliquid in corpore, in quo finitur motus, sed etiam idem probat de quocumque corpore circumjacente, de spatio medio, ut applicando illam facile patebit.

3. Progreditur idem discursus probando terminumn motus angelici nom posse esse unionem Angeli ad corpus. — Probatur primo. — Secundo. — Tertio. — Relinquitur ergo, terminum per se motus Angeli esse aliquid in ipso Angelo, nihil autem esse potest, nisi modus ille, quem Ubi appellamus. Probatur, quia non est modus unionis physicae ad corpus; ergo est ille alius modus. Antecedens probatur primo, quia nullus est talis modus in Angelo, ut probatum est. Secundo, quia licet daretur illa unio, effectio illius non esset motus, vel mutatio localis, ut etiam adversari fatentur. Et patet, quia Angelus in eodem loco manens, potest illam mutationem facere cum eisdem corporibus in eodem loco succedentibus; ergo signum est, illam mutationem non esse localem, ac proinde terminum ejus non esse terminum motus localis. Unde obiter sumitur tertia ratio contra illam unionem, seu modum ejus: nam sequitur dari in Angelis quamdam mutationem perse. quae nec ad substantiam, neque ad quantitatem, neque ad qualitatem, neque ad Ubi terminetur, quod alienum est a doctrina Aristotelis, et philosophorum omnium. Praesertim cum etiam a sic opinantibus supponatur mutationem illam non terminari per se ad relationem. Quid ergo erit illud, ad quod terminatur talis mutatio. Nam dicere esse qualitatem incredibile est.

4. Effugium refellitur. — Dicetur fortasse esse solam unionem, quam non est necesse poni in aliquo praedicamento, nisi reductive. Sed contra, quia vel est sermo de illa unione in fieri, quae vocatur unitio, et sic erit actio, vel passio, cum sit mutatio: vel est sermo de illa unione in facto esse. et sic ut possit ad aliquod praedicamentum reduci, oportet assignare terminum proprium, et adeequatum illius unitionis, ut ad ejus praedicamentum reducatur. Sicut unio animae ad corpus reducitur ad praedicamentum substantiae: et unio humanitatis ad Verbum substantialis est, ahoqui nulla ratio talis reductionis cogitari potest. Quis est ergo terminus integer illius unionis ? Certe oporteret esse compositum ex Angelo, et corpore, quod sicut nullum est, sed tantum aggregatum quoddam duarum substantiarum, ita in nullo praedicamento per se collocatur; ergo illa unio ratione tabs termini in nullo praedicamento collocatur; ergo neque potest esse per se sola terminus actionis: assignandum igitur est praedicamentum, ad quod tendat talis actio. Et haec ratio maxime urget contra deteusorem illius unionis, qui alas contendit, etiam in veris unionibus vel formae cum materia, vel naturae cum supposito dis- tincto unionem non pertinere ad terminum formalem actionis. De quo alias.

5. Quarto. — Quarto licet haec mutatio, et talis modus unionis intervenirent, nihilominus seepe necessarium esset ante illam unionem praecedere motum localem Angeli, et texminum per se illius; ergo ille terminus est in Angelo aliquid distinctum ab illo modo unionis, sive vero, sive ficto. Antecedens patet, quia si Angelus existens in coelo venit uniri meo corpori, necesse est, illum prius ad me localiter moveri, ut fiat propinquus mihi, quia ut fiat realis unio inter extrema existentia , quae prius distabant, necesse est ut prius saltem natura fiant sibi propinqua, quam uniantur, quia non potest fieri realis unio inter distantia. Unde sicut actio non potest facere propinquitatem agentis ad passum, quia illam ut necessariam conditionem supponit, ita nec formalis unio facit propinquitatem localem unibilium, quia illam ut necessariam conditionem supponit. Et ob hanc causam necesse est, ut in dicto casu praecedat motus localis in Angelo, ergo ille motus non terminatur per se ad unionem, sed aliquid praevium ad unionem. Declaratur optime exemplo animae Christi existentis in hmbo Patrum. Nam ut iterum uniretur corpori, necessarium fuit prius moveri localiter ad sepulchrum, et ibi fieri praesentem corpori. Ibi ergo terminus per se illius motus localis non fuit unio ad corpus, tum quia illa inio fuit substantialis, quod de motu locah dici non potest. Tum quia potuisset ille motus localis terminari prius tempore, quam fieret unio, si Christus voluisset per suammet animam jam existentem in sepulchro successive disponere corpus prius tempore quam illi unietur. Quidquid ergo sit de unione, necessarium est assignare tam in Angelo, quam in anima separata alium intrinsecum terminum motus localis praevium ad unionem.

6. Quinto. — Sexto. — Quinto est optima illa ratio, quod licet motus localis per se non tendat ad relationem, nihilominus intrinsecus terminus ejus talis esse debet, ut sit prosimum fundamentum relationis distantia a punctis fixis vel actu, vel aptitudine, ut ex philosophia suppono, sed motus ille unionis non est fundamentum talis relationis, quia potest, servata illa unione ad corpus relatio distantiae variari, ut etiam contraria opinio contendit; ergo non est intrinsecus terminus motus localis. Sexto tandem arguitur, quia motus localis Angeh per se ex natura sua est independens a corpore: nam ex se posset in vacuo fieri, vel intra coelum, si vacuum ibi esset, vel extra coelum, si Deus permitteret (ut supra probatum est). At vero illa unio si esset illius terminus, essentialiter penderet a corpore; ergo non est per se terminus motus localis Angeh.

7. Probatur jam consequentia facta in n. 3, quod dictus terminus motus si non est unio, sit Ubi. — Prior vero consequentia, in qua, seclusa unione, inferebamus formalem terminum motus localis angelici esse ipsum Ubi intrinsecum Angeli. Probatur, quia ad relationem non est per se motus, et omnia quae dici, vel cogitari possunt, exclusa sunt: ergo oportet, ut sit ipsum Ubi. Secundo declaratur, quia motus localis aliquid reale est, ergo est actio realis, ergo aliquid per illam fit, sed nihil aliud invenitur, quod per illam fieri possit, ut ex discursu facto patet. Tertio illud est per se terminus localis motus, ad quod tanquam ad fundamentum sequitur relatio distantiae. Sed hujusmodi est intrinsecum Ubi in Angelo: ergo. Insuperioribus enim probatum est, Angelum capacem esse harum relationum propinquitatis, et indistantiae intrinsece, et in seipso, et proximum earum fundamentum esse hoc Ubi, ergo illud est formalis terminus motus localis Angeli. Denique in unoquoque motu ille est intrinsecus terminus ejus, sine quo talis motus esse non potest, et omne id, sine quo talis motus esse potest, ad intrinsecum terminum per se non pertinet, sed tale est hoc Ubi, ut sine illius productione motus localis Angeli esse non possit. Imo etiam e contrario non potest illud Ubi per se fieri, id est, non concomitanter ad substantiam sine motu, vel mutatione locali: et aliunde probatum est posse motum localem Angeli fieri sine quacumque alia re, vel modo reali absoluto, sive in ipso Angelo, sive in quocumque alio; imo etiam sine relatione reali resultante, si terminus ejus realis desit. Ergo signum est, illud Ubi esse formalem, ac primarium terminum talis motus.

8. Praesentis capitis intentum concluditur ac probatur. —Et bhinc tandem assertionem intentam concludimus. Quia si terminus motus est intrinsece afficiens aliquod subjectum, etiam motus per se tendens ad talem terminum idem subjectum intrinsece afficiet. Sed illud Ubi, quod est terminus motus localis Angeli, substantiam ejus intrinsece afficit, et denominat, ut in capite secundo probatum est, ergo etiam motus ad illud Ubi Angelum intrinsece afficit et denominat. Consequentia est optima, et major est naturaliter evidens : primo, quia motus realiter est idem cum intrinseco termino, et ideo in eodem subjecto esse necesse est, sicut fieri, et factum esse. Secundo, quia nullum aliud subjectum talis motus assignari potest. Aut enim est corpus aliquod, vel alius Angelus: hoc posterius cogitari non potest, primum autem satis in superioribus exclusum est: tum quia potest fieri hic motus sine ullis corporibus: tum etiam, quia cum fit intra corpora, potest fieri sine ulla motione alicujus corporis, ergo non potest inhaerere nisi in ipso Angelo, qui movetur. Tertio ex generali ratione motus videtur sane hoc sufticienter concludi. Nam motus, teste Aristotele in locis supra citatis, est actus mobilis, id est, actuans, et afficiens ipsum mobile, et ideo dicit esse actum entis in potentia, utique passiva: sed in motu Angeli, ipse Angelus est in mobile; ergo motus est actus ejus, ipsi inhaerens.

9. Confirmatur et declaratur. — Et declaratur in hunc modum, quia variatio praedicatorum, etiam per contradictoria, si sit per denominationem extrinsecam, non infert mutabilitatem in re sic denominata, nec imperfectionem, quae veram potentialtatem includat, ac proinde non sufficit, ut talis res vere mutari dicatur. Hoc patet in Deo, qui nunc dicitur esse in aliqua re, nunc non esse: et nihilominus neque mutabilitatem, nec imperfectionem, vel potentialitatem, aut mutationem inde licet colligere in Deo, quia per solam denominationem extrinsecam de Deo illa dicuntur; ergo signum est, rerum mutationem dicere aliquid intrinsecum rei, quae mutatur, et ideo potentialitatem, ac veram mutabilitatem supponere. Sed Angelus cum movetur localiter, vere movetur, et illa denominatio supponit in Angelo imperfectionem, limitationem, et potentialitatem, ratione cujus mutabilis vere, ac proprie dicitur, ergo illa denominatio, qua Angelus moveri dicitur, non est tantum extrinseca: ergo intrinseca; ergo per aliquid existens in ipso Angelo, quod esse non potest, nisi localis motus. Denique ille motus quid spirituale est; ergo in subjecto spirituali; ergo in ipso Angelo, qui movetur. Consequentiae sunt clarae, et antecedens probatur, quia motus, et terminus ejusdem ordinis sunt, sed terminus ipsius motus, scilicet angelicum Ubi, est quid spirituale; ergo et motus.

PrevBack to TopNext