Text List

On this page

Caput 14

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

Angelum non moveri per accidens, nisi motu sibi inhaerenti

CAPUT XIV. ANGELUM NON MOVERI PER ACCIDENS, NISI MOTU SIBI INHAERENTI.

1. Tripliciter potest aliquid moveri per accidens. — Probatur veritas in titulo posita, sive Angelus moveatur in corpore assumpto, sive in 1,01, assumpto. — Haec est altera pars communis sententiae propositae in cap. 12, n. 7. Dicimus enim, Angelum, licet cum corpore assumpto, vel moto, per accidens moveri videatur, nihilominus recipere in se proprium spiritualem motum, a quo moveri intrinsece denominetur. Et ne subsit aequivocatio in illis verbis, moceri per accidens, adverto, tribus modis posse dici aliquid moveri per accidens. Primo solum concomitanter. Secundo efhicienter, ut quia trahitur ad motum alterius. Tertio formaliter, ut quando aliquid denominatur moveri ad motum alterius, ut totum dicitur per accidens moveri, mota una parte tantum. Dicimus ergo, Angelum non moveri per accidens tertio modo, imo nec forte secundo, sed tantum primo. Et imprimis probatur moveri illo primo modo: nam inde facile probabuntur reliqua. Quando ergo Angelus movetur in corpore assumpto, ipse effective movet ipsum corpus, et ut ab illo non separetur, movet seipsum simul cum ipso; ergo solum potest dici moveri per accidens, quia concomitanter simul cum corpore movetur, vel quia non propter se, sed propter corpus movetur. Idemque est, quoties Angelus movet corpus immediate per seipsum, et non per solum impetum impressum movet corpus ad locum distantem a priori loco, unde incepit motus: nam tunc necesse est, ut cum ipso corpore Angelusferatur, ut semper corpus moveri possit.

2. Progreditur inchoata probatio. — In his autem casibus non potest dici Angelus moveri per accidens ab aliquo efficiente motum in alio, et quasi concomitanter trahente Angelum, quia ibi nullum est aliud movens praeter ipsum Angelum, qui non minus immediate movet seipsum, quam corpus, imo eo immediatius movet seipsum, quo magis est sibi conjunctus, quam corpori. Dicetur fortasse, Angelum directe, et per se solum applicare vim suam motivam corpori, et ita in solo corpore per se efficere motum, et ex vi illius actionis Angelum trahi ad motum corporis. Sicut anima nostra movendo suum corpus, quasi uno impetu consequenter movet seipsam. Sed hoc imprimis non recte dicitur, quia non potest hoc modo trahi unum ad motum alterius, nisi illa duo, quae moventur, sint ita unita, et conjuncta, aut unum intra aliud ita contentum, ut ex vi talis unionis unum secum trahat aIium, vel ex motione unius alteri imprimatur impetus, quo impellatur: neutrum autem istorum habet locum in corpore, et Angelo. Non primum, quia Angelus non continetur intra corpus: ita ut ab illo circumscribatur, vel ita ut non possit corpus per illum penetrare (ut ita dicam) et e contrario. Neque etiam inter Angelum, et corpus est ulla physica unio, sed solum immediata praesentia secundum ubi, quae non sufflicit, ut al motionem corporis Angelus trahatur. Alias quicumque motus corpus moveret, etiam Angelum moveret, etiamsi ipse nollet se movere, neque sequi corpus, quod incredibile est. Neque etiam secundum habet locum in Angelo, quia non potest corpus motum imprimere impetum in Angelo, tum quia corpus non potest agere in spiritum, ille autem impetus debet fieri in Angelo, et consequenter spirituale aliquid esse: tum etiam, quia corpus non imprimit impetum nisi per contactum, quem forte in spiritum habere non potest.

3. Evasio. — Evertitur. — Atque haec ratio judicio meo convincit, non praesupposita physica unione Angeli ad corpus. At vero qui hujusmodi unionem admittunt, consequenter dicunt, moveri Angelum ex vi motus corporis, et consequenter concedunt, quicumque potens fuerit movere corpus, etiamsi Angelus nolit, vel resistat, consequenter etiam movere AngeIum: quia illa physica unio non potest dissolvi per solum motum localem corporis. Et afferunt exempla de motu corporis Christi in Eucharistia ad motum specierum, et de motu animae nostrae ad motum corporis. Sed haec sententia falso nititur fundamento, ut visum est. Et haec, quae consequenter dicuntur, positionem illam minus probabilem ostendunt. Et praeterea etiam data, seu concessa illa unione, cum illa non transcendat localem unionem ut sic dicam, non apparet unde sit adeo firma, et per motum corporis non dissolvatur, supponendo, Angelum nolle se movere, neque speciali actione moveri ab eo, qui corpus movet. Deinde exemplum de Eucharistia, prout affertur, falsum etiam supponit, nimirum, esse propriam, et formalem unionem physicam inter corpus Christi, et accidentia panis. Probabile autem est esse inter illa unionem efrectivam, seu, quod perinde est, accidentia panis effective continere intra se corpus Christi: et inde fieri, ut motis speciebus, consequenter moveatur corpus Christi, non tamen sine effticientia specierum circa corpus, quasi trahendo illud ad se, ut instrumentum divinae virtutis, ut in suo loco dixi. Hoc autem de corpore circa Angelum in ipso existente dici non potest. Exemplum autem de anima longe dissimile est: nam anima est unita corpori substantialiter, quae unio per solum motum localem non dissolvitur, et ideo necesse est, ut moto corpore feratur anima. Imo, si proprie loquamur, dum anima est in corpore, non solum corpus, sed totum compositum movetur, et ad motum totius moventur partes. Quis autem dicat ex Angelo, et corpore vere componi unum tantum physicum, quod primo, ut sic dicam, et adaequate moveatur, et ad ejus motum Angelus feratur.

4. Probatur ulterius, ac primo inductione. — Id patet in caelorum motu. — Addo vero ulterius, etiamsi daremus Angelum quoad efficientiam ex parte motoris illo modo moveri, nihilominus non moveri formaliter per solam extrinsecam denominationem, nec sine motu ipsi inhaerente. Et per hoc simul excludimus tertium modum, quo aliquid dici potest moveri per accidens, scilicet formaliter, et per solum motum alterius: Et probatur primo inductione: nam quoties unum corpus movetur hoc modo efticienter ad motum alterius, in se recipit proprium motum, a priori motu corporis per se primo moti derivatum. Sic inferiores coeli, licet quodammodo moveantur per accidens ad motum primi mobilis, et rapti ab illo: nihilominus in se proprios motus recipiunt. Ut, verbi gratia, coelum Solis propriam circulationem efficit quotidie distinctam a propria conversione primi mobilis: tum quia distinctum Ubi intrinsecum secundum omnes partes suas successive mutat: tum etiam quia diurnus motus Solis minus velox est, quam motus primi mobilis, quia in tempore aequali brevius iter peragit. Sic etiam qui movetur per accidens ad motum navis, vel currus, per intrinsecum motum proprium suum locum successive mutat. Quod patet, quia continue proprium Ubi perdit, et acquirit mutando etiam distantiam, et propinquitatem ad terminos fixos. Quae ratio in omni sumili motu corporis locum habet.

5. Et in motu Christi ad motum specierum. — Et in motu auimae ad motum corporis anianati. --idem judico de motu corporis Domini n Eucharistia, scilicet, quando hostia elevatur, aut ad domum aliam defertur, non in solis speciebus, sed etiam in ipsomet corpore Christi fieri aliquam mutationem ipsi inhaerentem, et intrinsece ipsum denominantem, quae non potest esse nisi localis. Probatur, quia per talem motum fit corpus Christi magis distans, vel propinquum a punctis fixis, et ab aliis corporibus mundi. Item ratione hujus mutationis vere dicitur corpus Christi intra domum, vel intra corpus hominis induci per hujusmodi localem motum. Et alia multa in confirmationem hujus exempli adduxi in tom. 3, tertiae partis, disp. 47, sect. 4, ubi sententiam illam communem esse theologorum ostendi. Idemque de sententia divi Thomae declaravi in Comment.. art. 7, quaest. 16. Idem de motu animae ad motum hominis censeo: quia eaedem rationes in ea locum habent, quia licet non mutet unionem ad corpus, quia haec non pendet ex loco, nec mutet propinquitatem ad suum corpus ( hanc enim ab unione distinguo, ut supra declaravi) ad id tamen necessarium est, ut anima cum corpore deseratur. Quia si corpus ad alium locum transferretur, et anima non simul transiret, propinquitas, et praesentia intima inter corpus et animam tolleretur, et consequenter dissolveretur unio; ergo licet anima dicatur moveri per accidens, quia movetur, ut pars ad motum totius, nihilominus ipsa anima in se suam partialem mutationem recipit. Praeterea partes integrantes, manus, pes, etc., dicuntur moveri per accidens ad motum totius. et nihilominus unaquaque suum partialem motum in se recipit: quia unaquaeque habet suum partiale Ubi, ratione cujus, etiam variam distantiam, vel propinquitatem habet ad terminos fixos. Cur ergo non idem dicetur de anima ? Nam quod sit spirituals, nihil obstat, quia sicut homo constat corpore et spiritu: ita mutatio localis ejus potest ex spirituali, et corporali mutatione componi. Neque etiam obstare potest, quod anima sit pars essentialis, quia in eadem subest eadem ratio: nam etiam anima mutat suum partiale Ubi, et propinquitatem, ac distantiam, quam habet ad terminos fixos.

6. Declaratur item- aliis exemplis. —Et declaratur exemphlis, quia beata Virgo, cum assumpta fuit ad coelum in corpore et anima, non minus vere, ac proprie, et intrinsece acquisivit realem praesentiam in coelo secundum animam quam secundum corpus: et secundum animam non minus vere, ac proprie, quam aliae animae separatae. Idemque cum proportione est de Dathan et Abiron, si in corpore et anima in inferno demersi sunt: quia animae eorum non minus proprie, et intrinsece mutatae sint in infernum, quam si separatae a corporibus illuc deferrentur. Ex quibus concludi potest universalis ratio, quia anima separata, cum de uno loco in aliud transfertur, in se intrinsece mutatur aliquo modo secundum praesentiam substantialem, quam formahter habet in hoc, vel illo spatio in ordine ad punctos fixos: neque in tali anima fingi potest unio physica ad alia corpora (si cum fundamento loquendum sit) ut secundum illam fiat mutatio, sed fit praecise in Ubi, et consequenter in praesentia ad tale, vel tale corpus; ergo idem dicendum est de anima conjuncta, quia etiam in illo statu vere transfertur de loco ad locum, et mutat praesentiam, et intrinsecum Ubi, quod est fundamentum relationis distantiae, etc. Nam haec omnia non impediuntur propter conjunctionem ad corpus: sed differentia solum est, quod anima conjuncta movetur cum toto composito, et ideo dicitur per accidens moveri: separata vero movetur sola, et ideo magis per se mota denominatur.

7. Secundo probatur applicando rationes de Angelo solitarie moto.—benique rationes factae de motu Angeli, quando solus movetur, fere eodem modo applicari possunt ad Angelum, qui in corpore movetur, vel potius se simul cum corpore movet. Quia non minus proprie dicitur tunc Angelus mutari, ut, verbi gratia, Gabriel Angelus dicitur ingressus ad Virginem in corpore assumpto, quam spiritus mali dicantur ingredi corpora obsessorum. Et quando Angelus ferebat Habacuc Prophetam non minus se movebat "in impetu spiritus sui", quam Prophetam moveret: imo quodammodo prius, et magis per seipsum movebat, sicut homo deferens vas aquae in manu seipsum prius movet, quam vas: in utroque vero est suus intrinsecus motus. Idem ergo est in dicto exemplo de motu Angeli et Prophetae: et consequenter idem erit in quocumque motu Angeli cum corpore assumpto, vel moto ab ipso.

8. Tertio probatur urgenti ratione. — Nam revera modus mutationis, et motionis ex parte Angeli idem semper est, licet quoad nos propter quamdam repraesentationem hominis, vel alterius animalis videatur magis per accidens moveri, quando alia corpora movet. Nam, ut dixi, efficientia, et mutatio passiva ejusdem rationis in Angelo est, quia eodem modo mutat suam praesentiam substantialem, applicando suam substantiam ad diversa spatia: et con- sequenter acquirendo diversa Ubi intrinseca, et relationes distantiae, et propinquitatis in se variando. Quapropter illud per accidens, nunquam potest esse tale, ut formaliter sit per alienum motum, vel per solam denominationem extrinsecam: nam (praeter rationes factas) etiam alia supra tacta hic urget, quia est contra rationem hujus denominationis, quae est mutari, quod sit tantum extrinseca, id est, a forma existente in distincto supposito: nam si mutatio non afficit subjectum, revera non mutat illud. Dico autem in dicto supposito, quia quando totum dicitur mutari ad motum partis, ipsum suppositum est subjectum talis motus, quamvis non adaequati, seu per se primi, sed in parte sibi unita, et ideo potest totum a tali motu denominari. At vero corpus semper est distinctum suppositum ab Angelo, et ideo hic modus extrinsecae denominationis non habet locum in Angelo nunquam enim potest Angelus vere, ac proprie a solo motu corporis motus, seu mutatus formaliter denominari.

PrevBack to TopNext