Text List

On this page

Caput 15

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

Fundamentis aliarum opinionum satisfit

CAPUT XV. FUNDAMENTIS ALIARUM OPINIONUM SATISFIT.

1. Ad fundamentum prime opinionis Qregorii, in c. 12, n. 2.— Atque haec resolutio magis confirmabitur discurrendo breviter per alias opiniones, eisque satisfaciendo. In prima ergo opinione fundamentum Gregorii de motu corporum falsum est, ut ex philosophia suppono. Differentia autem ab Aristotele posita inter motum localem, et alios motus, solum est in hoc, quod per motum localem non acquiritur nova forma, quae sit res distincta a subjecto mobili, et illud ad aliquam substantialem mutationem disponat, ut fit in alteratone, et suo modo in argumentatione, quae sine alteratione, et partiali augmentatione non fit. Nihilominus tamen non excluditur, quin per motum localem aliquis modus in ipso mobili acquiratur, quem intrinsecum appellamus, quia ipsi inhaeret: potest autem dici extrinsecus, quia valde accidentarius est, et in interna connaturah dispositione rem non immutat. Et ad rationem pro Gregorio factam non est alia responsio necessaria, quia proprium Ubi aliquid distinctum est a loco extrinseco, et ad illum per se tendit motus localis: consequenter vero ad extrinsecam supertficiem continentem, si detur, nam intrinsece necessaria non est, ut declaravi.

2. Ad fundamentum Ferrariensis in eodem c. 12, n. 3.—Fundamentum vero aliorum auctorum illam opinionem sequentium ex eo sumptum, quod Angeli sunt in loco per operationem, a nobis non admittitur, et ideo omnes discursus in illo fundati eo ipso concidunt. Et praeterea specialiter potest illud impugnari, quia, et potest operatio Angeli circa corpus successive variari, non mutato formali loco Angeli: et e contrario potest Angelus mutare locum non mutata operatione circa corpus. Ac denique sicut Angelus potest esse in loco sine operatione transeunte in corpus: ita absque illa potest locum mutare; ergo ista omnia manifeste ostendunt formam illam, a qua Angelus moveri denominatur, non esse operationem ejus transeuntem in corpus. Consequentia per se patet; totum vero antecedens exemplis facile ostenditur. Nam Angelus movens coedlum localiter manens immotus in eodem coeli situ continue illud movet, juxta probabiliorem sententiam, quam tradit divus Thomas, 1 part., quaest. 101, art. 3, ad 3, et quaestione 52, articulo 2, in corpore, et nihilominus continue applicat virtutem suam diversis partibus coeli in eodem situ sibi succedentibus. Et similiter Angelus existens in tota hac aula, et in ea immotus localter perseverans, potest varias operationes in corporibus hic existentibus habere, nunc movendo ahquod corpus sursum, nunc deorsum. Exemplum secundae partis esse potest in Angelo existente intra unum hominem, qui homo iter agat non ab Angelo motus, sed sua virtute gradiens, Angelo ipso comitante, et in eadem tentatione, verbi gratia, vel illuminatione, aut bona inspiratione illhus perseverante. Tunc enim cum homine movetur, quia ab illo non separatur, nec movetur movendo hominem motu locali continuo, quia supponimus hominem movere seipsum, et nihilominus in eadem operatione in ipsum hominem perseverat excitando phantasmata, et commovendo humores, vel aliquid simile faciendo. Tertia vero pars antecedentis multis modis, et exemplis supra probata est. Quapropter videtur profecto evidens, operationem Angeli transeuntem in corpus non esse motum localem ejus. Multoque evidentius id est de actibus immanentibus, per quos Angelus ad extra operatur (quidquid Ferrariensis supra dicat). Tum quia rationes factae eodem modo possunt ad actus immanentes applicari. Tum etiam quia actus immanens formaliter tantum est cognitio, vel volitio, quae in eodem loco, et in diversis, vel eadem perseverare potest, vel mutari, quam mutationem vocavit Augustinus per tempus, non per loca. Unde etiam juxta nostram sententiam, quamvis Angelus se moveat per voIuntatem, nihilominus non est ipsa volitio motus Angeli, sed est principium, vel effectio illius motus, qui transit (ut ita dicam) in substantiam Angeli, illamque immediate afficit.

3. Ad fundamentum Arborei in eodem n. 3. — Fundamentum autem Arborei, quod Angelus est indivisibilis, ab omnibus fere scholasticis solvitur ex distinctione supra dicta quod Angelus non est indivisibilis sicut punctum, habens positionem in continuo, sed indivisibilis substantialiter longe altiori modo, ratione cujus licet in se indivisibilis sit, et inextensus quantitative, potest esse in loco extenso, et divisibili. Unde sicut in loco extenso est indivisibiliter totus in toto, et totus in qualibet parte, ita etiam potest modo spirituali applicare substantiam suam ad aliud, et aliud Ubi, in qua applicatione motus locahs Angeli consistit. An vero ista applicatio fieri possit cum successione continua, vel alio modo, et an Angelus in indivisibili puncto existens possit locum mutare, in sequentibus tractabitur. Ad locum Augustini, libro 8, Geneseos, dicentis, Deum movere Angelos per tempora tantum, corpora vero per tempora, et loca: communis responsio est, loqui Augustinum de motu locali materiali et corporeo. Estque consentanea menti Augustini, si ejus verba in initio capitis considerentur, ait enim: Deus creacit omnia simul ex quibus currerent tempora, et amplerentur loca, temporalibusque, ac localibus verwn motibus scecula colverentur. Loquitur ergo de illo motu locali, quo et loca replentur, et saecula volvuntur, qui est materialis, et sensibilis motus. Unde in eo loco sub mutatione per tempus videtur Augustinus omnem motum Angeli spiritualem comprehendere. Adde vero possumus eumdem Augustinum, lib. 9 ejusdem operis, cap. 14, in tine, dicentem, Angelos movere se per tempus et locum agilitate miralil.

4. Ad ultimam partem secundae sententie capitis illius 13, in num. 4.—Ad tertiam sententiam in cap. 19, num. 5.—bSatisfit prime ejus propositioni in num. 6.— Secunda vero propositio inpugnatur primo.—MAd eam partem secundae sententiae, quod Angeli, qui moventur per accidens, non habent locum sibi inhaerentem, non est quod respondeamus : nam etiam exemplum, quod ex corporibus adduxit, si servata proportione afferatur, falsum est, ut jam ostendi, et mox iterum dicam. Tertia vero opinio tota fundatur in illa physica unione, quam inter Angelum et corpus ponit, qua e medio sublata, ut a nobis jam rejecta est, alia responsio non est necessaria. Ad majorem tamen rei ostensionem de singulis ejus propositionibus pauca dicemus. Primam ergo propositionem libenter admittimus, non tamen ex illo fundamento, sed quia Angelus per se motus necessario mutat intrinsecum Ubi, qui est modus ejus, et ideo sine motu, seu mutatione in ipso facta, illum variare non potest. Secunda vero propositio illius sententiae consequenter quidem posita est: sed duo falsa supponit; unum est dari inter corpus, et Angelum unionem physicam abstrahentem a formali loco, id est, a fundamento distantiae a punctis fixis, qualis inter animam et corpus reperitur. Alterum est, talem unionem, si esset, non necessario supponere praesentiam, seu indistantiam localem inter unibilia, cujus oppositum satis declaravimus, et probavimus.

5. Impugnatur secundo.—Tertio loco existimo etiam falsum, quod in illa propositione additur, quando Angelus per se movetur, motum ejus consistere in extrinseca denominatione distantiae a punctis fixis. Primo, quia ostensum est in fine cap. 14, motum localem non posse consistere in extrinseca denominatione, quia denominatio non est actus ejus, qui denominatur. Unde non est actus mobilis, neque actus entis in potentia, prout, in potentia, sicut definitio motus postulat. Secundo quia illa pars supponit Angelum non esse vere, et ratione suae intrinsecae praesentiae distantem ab aliis rebus, vel a punctis fixis, sed tantum per extrinsecam denominationem, quod falsum esse supra ostensum est. Et ut verum fatear, in universum intelligere non valeo, quomodo haec denominatio propinquitatis, et distantiae sit pure extrinseca, ita ut non supponat in re aliquid intrinsecum, in quo illa denominatio aliquo modo fundetur, praesertim in creaturis. Imo etiam Deus, licet extrinsece denominetur propinquus creaturae in qua est: tamen non esset capax illius denominationis, nisi ratione suae immensitatis esset intrinsece praesens omnibus corporibus, vel spatiis in quibus esse possunt. Unde e contrario non potest distans denominari, quia non potest ab illis spatiis abesse. Res vero creatae cum habeant finitam praesentiam, si semel distent, et una earum immutata maneat, non potest altera fieri ei propinqua per solam extrinsecam denominationem. Et similiter non potest fieri distans ab aliis rebus, quibus antea erat propinqua, ipsis manentibus immotis, propter extrinsecam tantum denominationem aliunde sumptam. Quia idipsum, quod est extrinsecum fundamentum propinquitatis a terra, verbi gratia, est etiam fundamentum distantiae a coelo, a quo etiam terra distat.

6. Impugnatur ultimo.—GQuarto loco falsum etiam censeo terminum motus localis Angeli esse relationem distantiae, non quae in ipso sit, sed quae sit in corpore. Primo quidem, qui ad relationem non est per se motus. Secundo,quia illa relatio jam erat in corpore, terminus autem motus denuo fit. Dices, relatio quidem erat in corpore, sed non denominabat AngeIum, nunc autem denominat: et hoc de novo fit: sed contra, quia hoc nihil est, neque in corpore, nec in Angelo. Item nova denominatio realis inter duas res creatas non insurgit sine mutatione reali in altera earum. Dices hic etiam supponi mutationem in Angelo per unionem, sed hoc jam refutatum est: tum quia si non est mutatio ad Ubi, neque ad qualitatem, neque ad quantitatem, nec substantiam, nihil est: tum etiam quia si est unio, non facit propinquitatem unibilium, sed ordine naturae illam supponit.

7. Tertia deinde propositio in n. illo sexto probata refellitur.—Et hinc improbata etiam manet propositio tertia. Nam quae diximus de motu inhaerente Angelo, etiam cum dicitur per accidens moveri, aeque procedunt, sive Angelus sit physice unitus corpori, sive non sit, ut exemplo animae declaratum est. Unde nulla est illa consequentia, non mutat unionem ad corpus; ergo neque aliam mutationem intrinsecam patitur, quia conservata unione potest intrinsecum Ubi mutare. Et idem de anima dicimus. Et cum infertur: ergo non movetur per accidens, distinguitur consequens, non movetur formaliter persolum motum alienum, concedimus sequelam, et consequens, vel non movetur per accidens, id est, non movetur ad motum alterius, seu totius, negatur sequela: nam hic est unus ex praecipuis modis motus per accidens, teste Aristotele 5, Physica, cap. 1.

8. Ad exempla ibidem adducta in confirmatione.— lItem ad quartam propositionem additam.—Et cum instatur, quia tunc non movetur ab eo, qui movet corpus. De anima respondeo negando sequelam, quia ex vi naturalis unionis cum corpore fertur cum illo, licet sine in- trinseca mutatione locali, quasi partiali non feratur. Et idem est de motu corporis Christi in Eucharistia ut dictum est, licet unio ejus ad species supernaturalis sit, quod non refert. De Angelo vero concedo sequelam, et consequens non solum concessum, sed etiam probatum est, praesertim quando corpus non ab Angelo, sed ab alio movetur. Nam si idem Angelus sit motor corporis, jam ab eodem movebitur ipse, a quo movetur corpus: re tamen vera non movet seipsum per corpus, sed tantum concomitanter, ut declaravi. Et ideo illa denominatio mutationis per accidens, minus quidem propria est in Angelo, tamen partim ex reipsa, partim ex nostro modo concipiendi, et loquendi orta videtur. Denique quarta propositio, quam addidimus, optime sequitur ex fundamento illius sententiae, et illo posito nullum inconveniens continet. Quia nos etiam concedimus posse Angelum mutare praesentiam ad varia corpora, non mutando intrinsecum Ubi. Sed hoc in nostra sententia facile intelligitur: quia illa variatio praesentiae, fit per mutationem termini ejusdem praesentiae, et ideo fieri potest per denominationem extrinsecam sine motu locali Angeli. At vero, posita unione, non potest in illa fieri variatio, quin fiat intrinseca mutatio in Angelo, quae si non sit mutatio localis, intelligi non potest, quae vel qualis sit.

PrevBack to TopNext