Text List

On this page

Caput 16

Prev

How to Cite

Next

Caput 16

Caput 16

Utrum motus angeli tantum inter positivos terminos, vel etiam inter priyativos esse possit

CAPUT XVI. UTRUM MOTUS ANGELI TANTUM INTER POSITIVOS TERMINOS, VEL ETIAM INTER PRIYATIVOS ESSE POSSIT.

1. Tria genera motionum.— Ratio dubitandi pro parte negante. — Bassolis dictam partem negantem sequitur. — ria genera motionum distinxit Aristoteles, 5 Physicor., c. 1, quas his nominibus appellavit, a subjecto in subjectum, a on subjecto in subjectum, et a subjecto in non subjectum. HRejecta quarta combinatione ex utroque termino privativo tanquam inutih. Per subjectum autem intellgit terminum motus ad quem, et a quo, unde perinde est ac si diceret motum interdum esse amittendo unum terminum positivum, et acquirendo alium etiam positivum, interdum vero fieri tantum acquirendo, id est, a privatione ad habitum transeundo: interdum vero tantum amittendo, seu transeundo ab habitu ad privationem. Quae tria genera mutationum licet in qualitate facile inveniantur: in motu tamen locali non videntur in corporibus reperiri Semper enim inter positivos terminos videntur corpora locahter moveri, acquirendo scilicet unum locum, et amittendo alium, saltem secundum partes. Unde videtur colligi, idem esse dicendum de Angelis: quia nos non intelligimus motum Angeli, nisi ad instar motus corporis, ergo sicut in corpore non datur acquisitio loci sine amissione, nec amissio sine acquisitione: ita neque in Angelo. Atque ita sentit Bassolis in 2, dist. 2, q. 4, art. 1, in2 arg., quo probat, Angelum esse non posse nisi in loco adaequato. Et idem dicere coguntur qui sententiam illam de necessitate existendi in loco adaequato defendunt. Quia si semper Angelus est in adaequato loco, non potest totum illum mutare, nisi alium adaequatum acquirat, neque partem ejus, quin aequalem partem alibi acquirat, alias non semper esset in loco adaequato. Et e contrario non potest aliquid novi loci acquirere, quin tantumdem prioris amittat, alias maneret in loco majori maximo, seu adaequato. Et confirmat hoc Bassolis quia mutatio deperditiva naturaliter non videtur per se fieri sine acquisitiva: quia generatio unius semper est corruptio alterius, qui ordo videtur ita naturalis, ut non possit immutari.

2. Conclusio affirmans. — Probatur quoad primum modum movendi.—Nihilominus dicendum est, Angelum posse moveri localiter omnibus illis tribus modis ab Aristotele positis. Haec assertio infertur judicio meo evidenter ex fundamento praecedenti sententiae contrario, scilicet Angelum esse posse in loco minori maximo. Primo enim manifestum est, posse Angelum existentem in loco adaequato velle mutare locum permanendo semper in loco adaequato, quia in hoc nulla repugnantia, imo neque difficultas involvitur. Tunc ergo necessario movetur inter positivos terminos, acquirendo, et amittendo locum, vel totum, vel partem ejus, juxta mutationis modum, vel continuum, vel discretum, si esse potest, quod in sequentibus videbimus. Et simili modo licet Angelus existat in loco adaequato, potest velle mutare locum non augendo, neque minuendo magnitudinem loci: et tunc etiam necesse est, ut inter terminos positivos moveatur. Nam si acquireret aliquid loci, nihil de priori amittendo, augeretur prior locus, et e contrario si aliquid de priori amitteret, et nihil novi acquireret, prior minueretur locus. His ergo modis est in potestate Angeli inter positivos terminos localiter moveri.

3. Probatur quoad secundwmn et tertium mo- dum movendi. — Secundo declarantur alii duo modi ex dicto principio, ex quo clare inferuntur. Nam Angelus existens in loco adaequato, potest ad minorem locum se reducere, et non totum relinquere; ergo potest amittere aliquid loci, nihil acquirendo; ergo tunc fit mutatio localis in Angelo inter terminos privativos, ita ut terminus a quo, sit prior locus partialis, terminus autem ad quem, sit tantum privatio ejus. Dicunt aliqui non posse Angelum immediate minuere priorem locum: sed oportere, ut priusse transferat in alium locum, et postea ad prioris partem redeat. Sed, ut recte dixit Bassolis supra, ille circuitus frustra fingitur solum ad difficultatem fugiendam. Nam quando Angelus primo se transfert ad alium locum, vel ad sequalem, vel ad minorem, transfertur: si ad aequalem, eadem manet difficultas, quomodo postea ad minorem locum se transferat, si vero prior translatio fuit ad minorem locum, multo facilius potuit Angelus partem prioris loci retinere, et partem relinquere. Quod enim ille locus minor sit omnino distinctus a priori loco, vel quod sit pars ejus, impertinens omnino est. Et simili modo facile ostenditur, posse Angelum moveri a termino privativo ad positivum, acquirendo, scilicet, aliquid loci, et nihil amittendo. Nam si Angelus sit in loco inadaequato, potest moveri donec adaequatum locum acquirit, nihil de priori parte loci, cui praesens erat, relinquendo; ergo tunc est acquisitio loci partialis sine amissione. Antecedens probatur, quia partialis locus qui tunc acquiritur, potest esse simul cum priori loco inadequato; ergo illi duo termini, seu partiales loci non habent inter se oppositionem, qua unus alium excludat; ergo in illo mutationis genere nulla repugnantia cogitari potest.

4. Differentia autem corpus et spiritum in acquirendo, et amittendo locum. — In hoc ergo necessario est constituenda differentia inter corpus, et spiritum. Et ratio differentiae ex eodem fundamento reddenda est: nam corpus necessario semper est in loco adaequato quantitati, et extensioni suae, et ideo neque potest perdere partem loci, nisi acquirendo aequalem, nec e converso. At vero Angelus, quia non coextenditur loco, sed totus in toto, et totus in quahbet parte, nec ex necessitate naturae ad certum locum determinatur, sed per liberam voluntatem applicatur: ideo potest minuere locum, nihil acquirendo et augere nihi! amittendo, dum modo neque adaequatum locum excedat, nec omnem loci praesentiam relinquat. Posset quidem aliquid simile cogitari in corpore, quod per rarefactionem novam partem loci acquirit, et priorem locum non relinquit, et e contrario per condensationem partem loci amittit, et de novo nihil occupat.

5. Differentia adhuc intercedit quando corpus rarescit aut densatur. —Sed in hoc revera est diversa ratio, et modus valde distinctus. Nam imprimis mutationes illae non sunt locales per se primo, sed sunt ad quasdam quahtates priores loco, quibus partes quantitatis ita disponuntur in ipso toto, ut inde necessario sequatur totum, ipsum majorem, vel minorem locum occupare, et ita mutationes illae per se primo sunt inter terminos positivos a denso in rarum, vel e converso; in Angelo vero nulla talis mutatio praecedit, sed sola fit acquisitio, vel amissio partialis loci. Deinde additur etiam illam mutationem loci, quae rarefactionem, vel condensationem comitatur, non fieri nisi inter terminos positivos. Nam in rarefactione partes, quae locum novum acquirunt, antea existebant, et consequenter in loco erant, ergo illum per rarefactionem amittunt, et cum proportione idem in condensatione facile cogitari potest: nam partes, quae a majori loco recedunt, non pereunt, ut supponimus, et consequenter in alium locum partialem transferuntur.

6. Ad rationem dubitandi initio propositam. — Et ita responsum est ad rationem dubitandi in principio positam, et ad fundamentum contrariae sententiae: nam oppositum statuimus. Ad ultimam vero confirmationem Bassolis, quod naturaliter non detur mutatio privativa, sine acquisitiva, quia generatio unius est corruptio alterius; respondemus hoc axioma non esse verum universaliter, nisi in generatione, et corruptione substantiali; in accidentali vero, quae non fit inter propria contraria, saepe deficere, ut patet in acquisitione, vel amissione luminis, et similibus.

PrevBack to TopNext