On this page
Caput 17
Caput 17
Objectioni occurrendo, incidens dubium, an ubi angelicum omnino indivisibile sit, exponitur
CAPUT XVII. OBJECTIONI OCCURRENDO, INCIDENS DUBIUM, AN UBI ANGELICUM OMNINO INDIVISIBILE SIT, EXPONITUR.
1. Sitne divisibile ubi angelicum. — Objectio pro parte negante. — Ex praecedentis capitis resolutione gravis difficultas oritur. Quia ex illa sequitur modum praesentiae angelicae esse divisibilem, et habere partes formaliter inter se distantes, quarum una respondeat uni parti loci, et altera alteri. Consequens autem videtur valde absurdum, tum quia impossibile est in subjecto spirituali, et omnino indiviso esse accidens extensum in ordine ad locum, eique commensuratum, quia hoc est proprium accidentis corporei: tum etiam quia sequeretur Angelum non esse totum in toto, et totum in parte, sed habere partem in parte. Ad hanc difficultatem dixi prius in 3 tom. tertiae partis, disp. 41, sect. 1, et postea in Metaphysica, disp. 51, num. 36, disp. 30, num. 49, 50et b, hunc modum Ubi angelici, licet ex parte subjecti indivisibilis sit, nihilominus per habitudinem ad spatium, seu locum estrinsecum esse divisibilem, et habere partes. Haec vero sententia admiratione digna postea visa est, quia Angelis attribuit id, quod est proprium corporum, quod ex eo nobis provenire dicunt, quia loquentes de Angelis a conceptu rei materialis abstrahere non valemus. Quae autem objiciuntur tantum ea sunt, quae proponendo difficultatem insinuavimus.
2. Vera resolutio bimembris. — Primum membrum. — Nihilominus non erubesco confiteri mei ingenii tarditatem: nam suppositis nonnullis principiis, in quibus convenimus, intelligere non valeo, quomodo esse possit talis modus indivisibilis in ordine ad spatium, vel corpus, vel cur opposita divisibilitas repugnet spirituali accidenti in subjecto spirituali existenti. Priorem partem declaro: quia imprimis convenimus modum unionis animae ad corpus esse spiritualem in ipsamet anima existentem. Deinde licet circa modum Angeli differamus circa differentiam ultimam ejus (ut sic dicam) scilicet an sit modus unionis, vel tantum modus ubicationis, seu substantialis praesentiae, nihilominus convenimus esse modum spiritualem in ipsomet Angelo, quem unit, vel facit praesentem corpori extenso, et divisibl existentem. Item omnes dicimus, istum modum posse successive, et continue amitti, vel acquiri, ut infra videbimus. Ex his ergo mihi necessario sequi videtur modum illum habere partes, in quas potest dividi. Et quia idem judicium fertur de unione animae rationalis, et unione, seu praesentia Angeli, declaratur prius in anima rationali, quae nobis notior est.
3. Et probatur specialiter de unione anima. — Unio ergo animae rationalis ad corpus totum, et partes ejus, talis est, ut pars ejus possit amitti, et reliquum conservari; ergo habet partes. Antecedens patet, quando manus a corpore abscinditur: nam anima desinit infor- mare materiam manus, et in reliquo corpore unionem conservat. Responderi potest primo, sicut tunc non desinit esse simpliciter aliquid substantiae animae, sed tota, quae erat in corpore integro, manet in corpore mutilo: ita nihil unionis per divisionem esse desisse, sed totam, quae erat in toto cum illa parte, manere in toto absque parte illa. Sed hoc dici, aut intelligi nullo modo potest. Quia per illam separationem manus, aliqua realis mutatio in ipsa anima facta est, non in substantia; ergo in modo unionis ejus ad corpus; ergo in illo modo aliquid deperditum, vel acquisitum est, quia in illo modo non potest esse alia varietas, vel mutatio.
4. Aliorum evasio. — Impugnatur. — Respondent ergo alii, amitti quidem tunc aliquid unionis: non tamen partem, sed totam, quia indivisibilis est, et consequenter in toto corpore amitti unionem priorem animae ad omnes partes ejus: et in eodem insianti, aliam loco illius succedere, atque ita fieri, quoties anima desinit informare aliquam corporis partem, quam prius informabat, vel incipit informare, quam non informabat. Sed imprimis est per se incredibile, quia unio animae ad corpus, non dissolvitur, nisi ablatis dispositionibus necessariis ad ejus conservationem: sed manus, verbi gratia, non est necessaria dispositio ad unionem cum reliquo corpore toto, ut constat. Et evidentius hoc cernitur in augmento: nam quando anima pueri incipit informare novam partem materiae per augmentum, illa novitas non tollit a praeexistentibus partibus dispositiones necessarias ad conservandam unionem cum anima; quis ergo dissolvit, et mutat illam?
5. Deinde nunquam naturaliter contingit, ut in eodem instanti, in eodem subjecto, et secundum eamdem partem fiat mutatio in accidenti, vel modo intrinseco ab uno individuo in aliud ejusdem speciei, verbi gratia, quod hic numero calor in hoc instanti esse desinat in ligno, et alius numero distinctus in eodem instanti illi succedat, et in modo figurae, sessionis, et similibus idem considerare licet. Unde si tota unio animae ad corpus dissolveretur, non iterum re uniretur eadem anima, sed alia forma loco illius naturaliter succederet. Praesertim, quia vel nulla dari potest causa efliciens illam secundam unionem, vel si quae est illa eadem non permitteret dissolvi priorem.
6. Tertio probatur. — Tertio valde urget, quia ex illa responsione sequeretur, non posse acquiri, vel amitti successive, et continue unionem animae ad partem corporis: consequens admitti non potest; ergo neque illa responsio. Consequentia clara est, et minorem supponimus ex materia physica de augmentatione. Nam sicut in aliis animalibus augmentatio continue fit, ita etiam in homine; ergo etiam substantialis nutritio, seu aggeneratio continua est, quia augmentum quantitatis non fit, nisi cum substantiali conversione alimenti in corpus aliti, quae in homine fit, quando anima incipit informare materiam alimenti. Jam ergo probatur sequela, quia juxta dictam sententiam, eo ipso quod anima informat novam materiam, perit tota unio, quae prius erat in corpore, quod augeri incipit, quia eo ipso quod augetur corpus, anima quasi extenditur ad informandam novam materiam, quae extensio non fit sine mutatione in ipsa unione: sed quoties mutatur aliquid in unione, mutatur tota unio, juxta praedictam sententiam; ergo augmentatio in homine semper fit per desitionem totalem unius unionis indivisibilis, et acquisitionem alterius.
7. Progreditur proxima tertia probatio. — Repicitur. — Evasio. — At vero mutatio integra indivisibilium unionum non potest esse continua; ergo neque augmentatio poterit esse continua. Probatur minor, quia unio illa est indivisibilis, ut supponitur; ergo tota simul perditur, vel acquiritur, ergo illa mutatio unionum in instanti fit, ergo non potest continue fieri una immediate post aliam, ac proinde neque continue. Probatur consequentia, primo quia non datur instantia immediata, ergo si una mutatio unionum fit in instanti, immediate post illud non fiet alia; ergo necesse est interponi tempus, in quo cesset augmentatio, seu aggeneratio. Quia si quis dicat post mutationem indivisibilium unionum in uno instanti factam posse fieri aliam in tempore immediate sequenti, licet in se fiat tota simul; contra hoc objici potest, quia inde sequitur unionem factam in praecedenti instanti tantum per illud durare, et consequenter in eodem instanti incipere per primum sui esse, et desinere per ultimum sui esse: unde ulterius sequitur aliam unionem indivisibilem simul totam incipere per ultimum non esse. Haec autem sunt absurda; ergo illud dici non potest. Dices, hoc argumentum ad hominem fieri posse contra eos, qui dicunt illum modum inceptionis, et desitionis rei indivisibilis esse omnino impossibilem. In nostra vero sententia, cum non dubitamus illum modum esse possibilem, in actibusque mentis saepe contingere, minime argumentum concludere.
8. Impugnatur. — Nihilominus tamen in subjecta materia putamus concludere, non posse illum modum mutationum contingere in motu continuo, sed tantum inter mutationes indivisibiles, et quasi discretas. Et declaratur in hunc modum, quia posita illa secunda mutatione, quae dicitur incipere per ultimum non esse nostri temporis, per illam incipiet in tempore immediato post instans aliqua unio indivisibilis tota simul, vel, quod idem est, incipiet coexistendo tempori immediato post instans; ergo necesse est ut talis unio per ahquod tempus duret; ergo pro illo tempore cessat augmentatio. Illud autem tempus necessario erit determinatum, nam erit clausum inter instans, quod fuit ultimum non esse talis unionis, et instans aliquod desitionis ejus, et inceptionis alterius, et ita fiet augmentatio per plures mutationes indivisibiles in se, quarum aliqua, vel aliqua, per moram temporis durent, in qua cesset continua mutatio, et augmentatio.
9. Urgetur prima impugnatto. — Praeterea est hoc necessario dicendum, quia alias infinitae uniones totales, et divisibiles intra quodlibet breve tempus mutarentur. Probatur sequela, quia in quolibet signato instanti continui augmenti corpus est majus, quam antea erat, ergo et unio animae est alia: sed ante quodlibet instans potest aliud signari; ergo ante quamlibet unionem, fuit alia, et sic procedetur in infinitum, sicut in instantibus. Cum ergo hoc repugnet, necessario dicendum est, in illa sententia, in homine augmentum non continue, sed per indivisibiles mutationes, et morulas fieri. Idemque cum proportione dicendum erit de diminutione. Ac denique dicendum erit, augmentationem, vel diminutionem nunquam incipere per ultimum non esse, nec per introductionem animae successivam in partem indeterminatam materiae, sed instanti intrinseco, et in aliqua determinata parte materiae. Quia tunc incipit, quando fit nova unio tota simul, et in toto corpore, abjecta priori unione, non potest autern anima habere determinatam unionem, nisi ad determinatam materiam, nec informatio sic determinata potest incipere, nisi in instanti. Ergo necesse est augmentationem ita incipere, et cum eadem proportione progredi. Haec autem omnia contra principia philosophica magis recepta existunt. Unio igitur animae ad corpus ex parte corporis indivisibilis esse non potest.
10. Quod a numero tertio, probatum est de wnione animae ostenditur jam in ubi angelico.— Haec autem tam fuse declaravi, licet ad nos directe non pertineant, quia omnia cum proportione possunt ad modum angelicum applicari: sive dicatur unio, sive tantum ubi. Unde cum proportione argumentor, quia modus ille angelicus partim conservari potest, partim amitti, ut cum Angelus est unitus, seu praesens toti corpori, partem ejus retinet, et partem relinquit per mutationem localem, quam pure amissivam appellamus. Et e contrario unio, seu praesentia praeexistens in parvo loco crescit, et extenditur ad majorem locum. ut in mutatione pure acquisitiva contingit. Haec autem fieri non possunt per integram amissionem prioris modi indivisibilis, et acquisitionem alterius, quia talis mutatio necessario futura esset indivisibilis, seu tota simul. Unde ulterius fieret, motum localem Angeli non posse esse continuum, sicut de augmentatione dictum est, ut sub eadem forma argumentando unicuique facile patebit. Consequens autem falsum est, etiam judicio eorum, qui in praesenti puncto a nobis dissentiunt, ut postea ostendemus.
11. Effugium preoccupatur. — Nec etiam dici potest in hoc augmento, vel diminutione loci non fieri mutationem in modo ubicationis, vel unionis, sed eumdem, qui erat in parvo corpore, vel spatio, extendi ad majus sine additione, vel mutatione, seu transitu ab uno modo ad alium. Hoc enim repugnat, quia per hanc localem mutationem, aliqua intrinseca mutatio, vel acquisitiva, vel amissiva fit in Angelo, ut ostensum est, quia ibi fit mutatio realis, et non in alio nisi in Angelo. Quod etiam alii auctores fatentur, quando mutatio fit in modo unionis, quem ponunt, nam potest etiam fieri per modum augmentationis, et diminutionis unionis ad majus, vel minus corpus: tum autem illa mutatio non fit in substantia Angeli, quasi minuendo, vel augendo illam, ut per se notum est; ergo fit illo modo unionis, vel praesentiae. Sed non fit in toto modo amittendo totum praeexistentem, et alium novum integrum acquirendo; ergo fit partim acquirendo, vel amittendo.
12. Sed forte quis cogitet posse fieri hanc mutationem per additionem alterius modi, conservando priorem praeexistentem, et modificando illum. Sed hoc non minus repugnat, tum quia non datur modus alterius modi in eodem genere: alioquin idem Ubi, per aliud Ubi alicubi constitueretur, et sic procederetur in infinitum: tum etiam, quia vel ille n us modus esset indivisibilis, et sic redeunt eadem argumenta, et incommoda, si vero esset divisibilis, quamvis spiritualis, idem dici potest de primo, ac proinde in illo sistendum est.
13. Ostenditur jam secundum membrum vesolutionis datae in numero tertio. — Superest, ut alterum, quod proposuimus, ostendamus: nimirum, non repugnare spirituali modo esse aliqualiter divisibilem. Nam imprimis non omnis compositio, et divisio repugnat accidenti spirituali. Quia intensio et remissio non est sine aliqua compositione ex gradibus, qui reipsa inter se distinguuntur, cum intensionem unus alteri addatur et per remissionem unus ab alhis separetur. Item in habitibus multi ponunt extensionem in ordine ad objecta secundum quam habitus est divisibilis, et augmentabilis per realem compositionem ex gradibus extensionis in reipsa distinctis. Imo pater Vasquez fatetur, hunc modum esse divisibilem ad instar habitus, quem dicit habere divisionem cum ad plures conclusiones extenditur, addit vero hanc esse extensionem virtualem. Sed hic terminus obscurus mihi est. Nam si solum significet non esse extensionem quantitativam, verum est quod intendimus: si vero significetur hanc extensionem non esse per formalem compositionem entitatum, vel modorum quasi partialium, intra ipsam distinctarum, id non potest dici consequenter. Quia ille habitus formalter (ut sic dicam) divisibilis est, quia de facto dividitur secundum extensionem ad objecta, idemque de Ubi angelico per ordinem ad spatium in praecedenti puncto demonstratum est: non potest autem fieri divisio, seu separatio realis, nisi ubi est formalis compositio, et distinctio actualis in re.
14. Adversariorum responsio. — Refellitur. —Sed dicetur fortasse, non repugnare quidem accidenti spirituali esse formaliter compositum ex modis, seu entitatibus partialibus in re ipsa distinctis: repugnare autem partes componentes illum modum, ita esse distinctas, ut in re ipsa una distet localiter ab alia. Nam in hoc genere compositionis invenitur formalis extensio quantitativa, et ita extensio habitus dicitur virtualis, ut distinguatur ab hac extensione formali. Nam licet habitus inclinet ad conclusiones distinctas, et quoad hoc dicatur habere extensionem, nihilominus in se est, quasi indivisibiliter unitus, et totus in eodem subjecto indivisibili, et ubicumque est totum subjectum, est etiam totus habitus. Nos autem de modo unionis, vel praesentiae dicimus ita esse totum in anima, vel Angelo, ut non sit totus, ubicumque est totus Angelus, vel tota anima.
15. Sed quamvis hic modus extensionis singularis sit in his modis spiritualis unionis, vel praesentiae ad corpus, seu extensum spatium, nihilominus non repugnat modo spirituali. Probatur primo ex dictis, quia tota anima est in digito, verbi gratia, et tamen non est ibi tota unio animae ad corpus, ut patet, quia ablato digito destruitur tota unio animae ad materiam ejus, et non destruitur haec unio ad reliquas corporis partes, ut ostensum est. Secundo declaratur, quia si supponamus AngeIum esse simul in duobus locis discretis inadaequatis (quod juxta opinionem probabilem, etiam naturaliter fieri potest, supernaturahter vero sine ulla dubitatione). Hoc ergo posito, Angelus in illis duobus locis haberet duos modos unionis realiter distinctos et loco distantes, et quamvis uterque esset in toto Angelo, non tamen uterque esset ubicumque est totus Angelus: nam licet alia accidentia absoluta a loco sint ubicumque est Angelus, nihilominus modus unionis, seu Ubi non posset in utroque loco multiplicari propter intrinsecam determinationem, quam habent ad tale spatium, vel ad tale corpus, ad quod fit unio. Sicut ergo in locis discontinuis non repugnat haec distinctio, et quasi extensio inter modos existentes in eodem subjecto spirituali, ita non est cur repugnet similis modus extensionis in similibus locis inadaequatis continuis: nam est ejusdem rationis, et eo minor, quo illa loca inter se minus dissita sunt.
16. Et explicatur in mysterio Eucharistiee, cum quo admittitur aequiparatio. Nam corpus Domini existens sub diversis speciebus in diversis templis, plures etiam modos praesentiae, vel unionum ad species (si talis unio admittatur) habet sub distinctis speciebus et in distinctis locis. Quis enim dicat habere corpus Christi eamdem numero praesentiam in omnibus locis mundi, ubi est sacramentaliter, vel eamdem numero unionem ad omnes hostias in tota Ecclesia consecratas. lllud enim valde absurdum est, et multis modis posset impugnari. Sed non immoror, quia est alterius negotii, et quia neminem credo id esse dicturum. lgitur quamrvis corpus Christi sit sub speciebus modo indivisibili et quasi angelico: nihilominus sub distinctis hostiis distinctas habet uniones, et quam habet in uno loco, non habet in alio, licet utraque in se indivisibiliter habeat. Ergo eadem ratione existens sub integra hostia potest habere distinctas partiales uniones, seu praesentias ad distinctas partes hostiae: quamvis totus Christus sit sub qualibet parte, est enim eadem ratio, ut jam declaravi.
17. Ad motiva contraria in uum. 4.—Interest inter extensionem corporcam et spiritalem. — Neque contra hoc obstant motiva priorissententiae. Nam imprimis non sequitur, Angelum non esse totum in qualibet parte loci, sicut si esset in pluribus locis, non sequitur non esse totum in quolibet illorum. Quia ut multiplicentur loca, non oportet multiplicari substantiam, quae in pluribus locis collocatur, nec in partes dividi, etiamsi modi praesentiae, vel unionis distinguantur et multiplicentur, idem ergo est cum proportione in locis partialibas. Deinde isti modi quamvis habeant extensionem discretam, ut sic dicam, in locis discontinuis et distantibus, vel quasi continuam in loco etiam continuo, nihilominus longe diversae rationis est ab extensione quantitativa, quia haec fit per extensionem partium subjecti, illa vero minime, sed per replicationem, ita dicam, totius subjecti in diversis locis partialibus aut totalibus. Ideoque quantitativa extensio proprie dicitur esse per commensurationem ad locum, haec vero non habet propriam commensurationem, sed alium superiorem modum coexistentiae. Denique (quod notandum est) extensio quantitativa oritur ex peculiari repugnantia, quam partes ejus habent respectu ejusdem spatii. At vero extensio unionis, vel spiritualis praesentiae non oritur, nisi ex peculiari unionis dependentia a corpore, ad quod fit unio, et a partibus ejus, vel ex peculiari habitudine, seu determinatione, quam habet modus praesentiae, seu ubi ad spatium, ratione cujus est fundamentum relationis distantiae, vel propinquitatis a punctis fixis.
18. Cur substantia animae necessario sit tota in toto corpore, non sic ejus unio, sed pars in parte. — In quo est imprimis notanda differentia inter substantiam animae, et unionem ejus ad corpus, quae a priori confirmat, et dicta omnia declarat. Nam substantia animae non pendet in fieri, vel esse a corpore, vel partibus ejus, unio autem ita pendet a corpore, ut sine illo fieri, vel conservari non possit. Hinc ergo fit, ut anima sit tota in toto, et tota in qualibet parte, unio vero non possit esse tota in qualibet parte, quia non potest tota dependere a singulis partibus totaliter, et ideo in ipsa unione multiplicantur partes, quia prout est in singulis partibus, ab illis specialiter pendet. Unde sicut non repugnat modum illum esse spiritualem ratione subjecti, et nihilominus dependere in fieri, et esse a corpore, et partibus ejus: ita non repugnat esse spiritualem, et habere illam quasi extensionem, seu partium multiplicationem, quae nascitur quasi ex individuatione partiali sumpta ex ordine ad subjectum, quae distinctio evidentius cerneretur, si eadem anima partibus discontinuis unita conservaretur, ut in mysterio Eucharistiae declaravi, supposita formali unione inter corpus, et species. Et idem necessario sequitur in Angelo si supponatur habere formalem unionem ad corpus. Nam consequenter dicendum est (ut ab aliis revera dicitur) modum illum essentialiter pendere a corpore, ac proinde non posse esse sine corpore, et necessario mutari, quando unio cum uno corpore dissolvitur, et cum alio inchoatur. Unde fit ut cum eadem proportione a singulis partibus corporis pendeat, non tamen tota a singulis, sed secundum partes.
19. Idem procedit in angelico Ubi respectu loci divisibilis. —In modo autem praesentiae angelicae licet idem cum proportione inveniatur, non provenit ex propria dependentia, quia revera non pendet a corpore, vel spatio reali : nam sine illo esse potest, ut supra dixi. Sed oritur ex intrinseca proprietate illius Ubi, quod intrinsece determinatur ad certum spatium, ratione cujus, et intrinsece est immutabile secundum locum, et est fundamentum certum relationis distantiae, vel propinquitatis inter terminos fixos, et ex utroque habet, ut licet amitti possit, et acquiri, non tamen a loco in locum transferri. Hinc ergo fit, ut Angelus existens in corpore divisibili, et in singulis ejus partibus, necessario habeat distantiam partialem praesentiam in singulis partibus, quia in singulis habet immobilem praesentiam, et distinctum modum propinquitatis, et indistantie; quia ergo substantia Angeli de se abstrahit ab his respectibus, potest optime tota esse in spatio, seu loco extenso, vel tota in singulis partibus, praesentia vero ipsa, cum fundet hujusmodi respectus, et dictam determinationem intrinscce includat, non potest tota esse in toto, et in singulis partibus. Et ideo necessario secundum partes extendenda, seu multiplicanda est, sicut de unione diximus. Et ita objectioni in principio positae satisfactum est.