Text List

On this page

Caput 18

Prev

How to Cite

Next

Caput 18

Caput 18

Utrum possit angelus transire ab uno loco ad distantem, sine transitu per medium, et pars affirmans probabiliter defenditur

CAPUT XVIII UTRUM POSSIT ANGELUS TRANSIRE AB UNO LOCO AD DISTANTEM, SINE TRANSITU PER MEDIUM, ET PARS AFFIRMANS PROBABILITER DEFENDITUR.

1. Prima opinio affirmans. —Solet haec quaestio confundi cum alia de motu discreto Angeli, an possit in instanti fieri: sed illa est distincta, ut videbimus, et ideo hanc praemittimus, quia ad aliam praeparabit. Sensus ergo quaestionis est, an Angelus existens in unoloco, verbi gratia, in coelo, possit immediate ad terram transire, non existendo in locis mediis, neque per illa transeundo. In quaestione igitur sic intellecta duae sunt opiniones. Prima afhirmat posse Angelum ita moveri. Hanc tradit D. Thomas ad. q. 53, a. 2, et sequuntur ibi Cajetanus, et plures moderni interpretes, et Capreo]us, in 2, dist. 6, q. 1, a. 1, concl. 3, et ibi Hispalensis, q. 2, Ferrariensis, 3 contr. Gent., c. 101, Carthusianus, in 1, disp. 37, q. 4, et Hervaeus, ibi, q. 1,a. 3, tr. de motu Angeli, q. 1, 3 et 4, et Marsilius, in 2 q. a. 2, concl. 1. Tribuitur etiam Gregorio, in 2, dist. 6, q. 3, a. 2, concl. 2. Sed ille solum aflirmat de potentia absoluta; de potentia autem naturali rem in dubio relinquit. Et simihter Henricus, q. 4, q. 17, dubitando procedit, et vix aliquid definit.

2. Primum fundamentum triplicem habens sensum.— Primus sensus. — Repicitur.— Fundamenta hujus sententiae esse possunt. Primum quia Angeli sunt in loco per operationem, vel applicationem virtutis, sed Angelus, qui erat in coelo, potest pro sua libertate applicare suam virtutem ad terram, et in illa immediate operari nihil prius in toto medio operando; ergo movebitur tunc ab extremo ad extremum sine transitu per medium. Sed hoc fundamentum plures potest habere sensus, quos oportet exponere: tum ut ejus efficacia, vel probabilitas percipiatur, tum ut disputatio univoce procedat. Primus ergo sensus est, ut Angelus dicatur esse in loco per operationem, non quia ejus substantia vere ibi sit vel esse incipiat, sed quia ejus effectus ibi est, ut ostenditur. Et hunc sensum sequitur Hervaeus. Sed supponit fundamentum valde falsum, quod supra refutatum est: ex illo potius sequitur Angelum non moveri localiter, quam hoc, vel illo modo moveri.

3. Secundus etiam improbatur.—Ssecundus sensus est Angelum ita applicari ad locum per operationem, vel applicationem virtutis, ut revera ibi etiam substantia fiat praesens, ubi ope- ratur, non posse tamen ita fieri praesentem, nisi operando, vel applicando virtutem suam. Et in hoc sensu bona fit illatio in dicta ratione, tamen vel falsum antecedens supponit, distinguendo applicationem virtutis a praesentia substantiali, quod falsum est, ut vidimus. Vel si applicatio virtutis non distinguatur ab applicatione substantiae, quoad praesentiam, seu propinquitatem de se sufficientem ad immediate operandum alicubi, petitur principium in fundamento assumpto. Nam licet liberum sit Angelo operari in extremo, et non in medio, inde non sequitur illi esse liberum apphcare suam substantiam ad corpus distans secundum praesentiam praeviam, quam simul ad operationem ordinat, non applicando prius illam ad loca intermedia quoad praesentiam, substantialem suflicientem ad operationem, quamvis ad illam tunc non ordinetur.

4. Tertius sensus expenditur. — Tertius ergo sensus illius opinionis, et rationis esse potest, juxta modum alium explicandi sententiam illam, de existentia Angeli in loco per operationem, nimirum, ut non excludat, quin possit Angelus esse praesens, ubi non operatur, sed solum neget tunc esse ibi localiter tanquam in loco extrinseco. Et juxta hunc verborum sensum bene probat ratio posse transire Angelum ad locum distantem non existendo prius in medio localiter in dicta significatione hujus vocis. Verumtamen in hoc sensu solum differet haec sententia in modo loquendi a secunda sententia statim tractanda. Et praeterea modus ille loquendi a nobis rejectus est, ut modo loquendi Scripturae, et Patrum, ac rationi minus consentaneus. Et ultra hoc, maxime animadvertere oportet quaestionem praecipuam, et quae omnem vocum ambiguitatem excludit, esse, utrum Angelus existens in uno loco usque ad hoc instans, possit immediate post illud, utique secundum coexistentiam ad nostrum tempus esse in loco remoto, nullam moram in medio faciendo, neque simul in illo, et remoto loco existendo. In quo sensu improbabile erit juxta hanc tertiam explicationem ita immediate fieri transitum AÁngeli ad remotum locum, etiamsi una operatio dici possit alteri immediate succedere, non quia inter illas non mediet tempus, sed solum quia inter illas nulla operatio interponitur. Quocumque igitur modo illud fundamentum explicetur, dictam sententiam parum suadet.

5. Secundum fundamentum. — Secundum ergo fundamentum est juxta aliam sententiam, quae dicit, Angelum esse in loco per modum unionis, quae etiam dicit, sine illo non habere spiritum propinquitatem, aut distantiam, consequenter neque praesentiam ad corpus. Et praeterea addit hanc unionem esse liberam Angelo, non solum ut cum hoc, vel illo corpore fiat, sed etiam ut cum nullo fiat. Ex quibus principiis optime sequitur Angelum posse mutari ab uno loco ad distantem, non existendo in medio ullo modo, quia potest relicta unione cum priori corpore velle se unire corpori distanti et non alteri; ergo tunc nullo modo erit prius in medio: quia neque localter, cum illi non uniatur, neque praesentialiter (ut sic dicam), quia sine unione non est praesentia. Erit ergo transitus immediatus ab extremo ad extremum locum. Potest autem hoc juxta dictam opinionem intelligi duobus modis supra indicatis. Primo ut solum dicatur unus locus immediate succedere alteri, quia nullus locus interponitur, licet possit interponi tempus: secundo quia etiam secundum tempus nulla interposita mora ab uno loco fit immediatus transitus ad remotum. Prior modus ita explcatur, quia potest Angelus dissolvere unionem, et pro aliquo tempore nullibi constitui, et post aliquam moram uniri corpori remoto, et hic modus sequitur evidenter ex principis illius sententiae. Alter ergo modus erit, si dissoluta prima unione nolit Angelus esse nullibi, sed in primo non esse, verbi gratia, praecedentis unionis, velit efficere unionem cum corpore remoto, et quamvis hic modus non tam evidenter sequatur ex principis illius opinionis, neque ab ejus auctore explicetur, videtur tamen intendi, et sufficienter inferri: tum ex eo quod esse nullibi per aliquam moram intermediam nihil confert ad transitum ab unoloco ad alium: tum quia effectio istorum modorum tota pendet ex libertate Angel.

6. Rejicitur propositum fundamentum. —lIn hoc tamen fundamento lcet illationes conscquenter fiant, tamen male fundatae sunt, quia principia sunt falsa, nimirum, quod talis unio detur, et quod sit necessaria ad localem praesentiam. Nam illud prius est falsum, et fortasse naturaliter impossibile. Hoc vero posterius est voluntarium, data etiam possibilitate unionis: quia nulla probabili ratione suadetur rem spiritualem, eo quod non sit extensa, non esse per se capacem praesentiae, propinquitatis et distantiae. Et contrarium probatur ad hominem, nam substantia spiritualis et inextensa, est capax unionis ad corpus extensum, quod majus est, cur non erit capax solius praesentiae, et indistantiae quod minus est? Et simphliciter ostensum est hoc esse falsum, quia potius praesentia est necessaria ad unionem, et ordine naturae est prior illa, et ideo non recte infertur, non posse esse sine illa, nam prius potest esse siue posteriori, nisi aliunde necessaria connexio ostendatur.

7. Explicatur proxima rejectio. — Explicatur in praesenti puncto: nam si Angelus vult in hoc instanti uniri tali corpori, necesse est ut prius natura, quam unionem efficiat, sit indistans a tali corpore, quia non potest agere in distans, et ideo praesentia est conditio praevia ad illam efficientiam. Dices cum Angelus efficit unionem, non efficere in corpore, sed in se. Sed hoc nihil obstat, tum quia ita agit in se, ut attingit etiam corpus, tum etiam quia forte ex parte corporis necessarius etiam erit modus unionis, quem oportebit fieri ab Angelo: tum praecipue, quia ille modus pendet in fieri, et esse a corpore, et consequenter ab illo debet aliquo modo causari: et ideo vel ex hoccapite propirquitas supponi debet. Unde aliud principium etiam involvit illa sententia, quod etiam, permissa unione, potest facile negari. Nam esto talis unio libere fiat, nulla ratione probatum est posse libere fieri ad corpus remotum, non attingendo proximum: nam licet fatear posse consequenter defendi, tamen nulla positiva ratione id suadetur. Et alioqui est contra rectum ordinem: nam actio non sequitur propinquitatem in agentibus creatis, sed ilam supponit. Nec etiam satis probatur posse Angelum ab omni unione se absolvere: nam licet ei sit liberum huic, vel illi corpori determinate se unire, confuse posset esse necessarium alicui se unire, si unio ad praesentiam necessaria esset. Quia, supposita existentia Angeli intra mundum, intelligi non potest quin alicui corpori ejus praesens sit, ut supra dixi. Itaque fundamentum hoc, et ex falso principio procedit, et illo dato non ostendit potestatem in Angelo, sed ad summum defendit non repugnantiam ex parte effectus.

8. Tertium fundamentum Marsilii.— Improbatur. — Tertium fundamentum Marsilhi est, quia Angelus potest se mutare ad libitum subito de loco ad locum, scilicet in instanti, ergo etiam potest se mutare de loco ad locum distantem sine transitu per medium. Consequentiam relinquit ut claram, quia si oporteret transire per medium, non posset in instanti pertingere ad extremum, quia supponitur, vel distantiam esse tantam, ut non possit Angelus simul esse in medio, et extremo, vel saltem de facto nolle in utroque loco simul esse. Antece- dens vero probat, quia virtus motiva Angelinon habet resistentiam in actione; quia ipsum movet, ergo subito potest mutationem eflicere, sicut in simili argumentatur de motu per vacuum philosophus in 4 Physicor. Sed hoc etiam fundamentum, vel petit principium, vel non recte infert. Nam illud antecedens, scilicet, Angelus potest se mutare subito de loco ad locum, sumi potest, vel indefinite ad aliquem locum, vel universaliter al quemcumque locum. In priori sensu fortasse antecedens verum est, quia ad locum propinquum, et immediatum potest Angelus subito transire si velit, ut infra dicam. Sed in hoc sensu illatio non est bona, cum procedat ex puris particularibus. Si vero antecedens sumatur in sensu universali, petitur principium: nam in eo sumitur quod probandum esset, scilicet, Angelum posse subito mutari ad loca etiam distantia. Neque hoc recte probatur ratione illa de potentia agentis sine resistentia. Sicut nec ratio Aristotelis probat motum corporis per vacuum fieri in instanti, quia ipsa distantia, si mobile debet per illam transire, suo modo resistit.

9. Quartum fundamentum probabile.—Unica ergo probabilis ratio sententiam hanc suadere potest, nimirum, quia non repugnat, Angelum mutari ab uno loco ad alium extremum, non existendo in medio, ergo verisimile est, AngeIum habere hanc potestatem supra seipsum. Antecedens videtur certum, quia saltem divina virtute nemo negat posse Deum ita mutare Angelum. Nam posset illum in locis distantibus simul constituere, dando illi distantem locum, et non auferendo priorem, ergo multo facilius poterit illum transferre ad locum distantem, non conservando priorem, minor enim repugnantia, vel difficultas in hoc apparet. Unde etiam in corporibus hoc admittunt theologi. Nam Durandus, in 4, dist. 44, quaest. 6, ad 3, putat ilio modo exivisse Christum de utero Virginis, et ingressum fuisse ad discipulos januis clausis post resurrectionem, de quo alias. Ergo absolute ille effectus non repugnat, nec ex hoc capite erit impossibilis Angelo. Probatur ergo consequentia, tum quia ad illum effectum non est necessaria virtus infinita motiva, nec hoc potest aliquo modo probabiliter ostendi; ergo non est curnegetur Angelo, tum etiam quia in substantia spirituali non est ponenda tanta dependentia a praesentia in spatio continuo, quanta est in corporibus: tum denique quia hoc videtur consentaneum Patribus dicentibus, Angelos subito, ac summa celeritate posse, ubi voluerint, adesse.

PrevBack to TopNext