On this page
Caput 19 NON POSSE ANGELUM TRANSIRE AD DISTANTEM LOCUM SINE TRANSITU PER MEDIUM, PROBABILIUS JUDICATUR
Caput 19
NON POSSE ANGELUM TRANSIRE AD DISTANTEM LOCUM SINE TRANSITU PER MEDIUM, PROBABILIUS JUDICATUR
CAPUT XIX. NON POSSE ANGELUM TRANSIRE AD DISTANTEM LOCUM SINE TRANSITU PER MEDIUM, PROBABILIUS JUDICATUR.
1. Superioris capitis pars negativa communior, et verior judicatur. — Primum fundamentum ex AEgidio et Scoto. — In hoc puncto opinio, quae negat posse Angelum transire ab extremo ad extremum, ac distantem sine transitu per medium, est communior inter antiquos theologos. Tenet eam Alensis, 2 p., q. 33, memb. 2, Bonaventura, in 1, dist. 37, 9 p. dist., art. 3, quaest. 2, et Albertus, ibi, art. 23, Richardus, art. 3, quaest. 2, /Egidius, in 2 p. dist., art. 2. Idem tenet Scotus, in 2, dist. 2, q. 12, et ibid., Gabriel, et indicat Henricus, quodl. 13, quaest 7. Fundatur haec sententia primo ab ZEgidio supra, quia cum Angelus sit pars universi, nunquam potest esse sine ordine in illo. Ergo neque potest moveri de loco ad locum, nisi servato ordine situum, seu locorum. Unde videtur AEgidius hoc revocare ad divinam ordinationem, seu institutionem universi. Cum enim ipse dixisset Angelum esse in loco per operationem, consequenter fatetur ex hac parte non repugnare Angelum pro sua libertate, et attenta sola particulari natura operari in extremo loco non operando in medio, et ideo ad ordinem universi recurrit. Sicut ex eodem fundamento dixit non posse Angelum ab omni operatione in corpus cessare. Et hoc fundamento utitur etiam Scotus, dicens a Deo esse hunc ordinem definitum.
2. Infirmatur. — Verumtamen hoc fundamentum infirmum est, quia si ex natura rei necessarium non est Angelum transire per medium ad extremum, gratis, et sine fundamento dicitur, Deum hunc ordinem instituisse et praescripsisse. Nam haec institutio esset veluti quaedam lex Dei positiva, ex libera ejus voluntate manans, de qua vel per revelationem, vel per effectus, seu expermnento aliquo constare deberet. Neutrum autem cum fundamento dici potest; ergo illud fundamentum infirmum est, quia vel est voluntarium, vel principium petit. Minor quoad priorem partem de revelatione per se nota est: quoad alteram vero partem probatur, quia non solum possumus experiri in corporibus hunc necessarium ordinem transeundi ab extremo ad extremum per medium, illa vero necessitas non ex speciali lege Dei, sed ex intrinseca natura quantitatis provenit ; ergo ex illa nec inferre possumus similem esse necessitatem in Angelo, nec etiam colligere possumus Deum instituisse, ut Angeli in suis motibus eumdem ordinem observent, quando per se, et sine corporibus assumptis corporibus mutantur, illi necessitati subjiciuntur, non ex lege Dei, sed ex necessitate intrinseca, supposita voluntate, qua se accommodant corporibus assumptis, ut cum illis quasi incedant. Haec autem necessitas cessat, quando per se soIum mutantur: et ideo tunc ex nullo effectu talis institutio colligi potest. Neque etiam ad ordinem universi talis institutio pertinet. Quae namque perturbatio in ordine universi sequitur ex hoc, quod Angelus transeat a coelo in terram, non existendo in medio? Aut enim consideratur ordo inter ipsa corpora, et hic nullo modo mutatur ex vi talis motus Angeli, vel consideratur inter ipsum Angelum, et corpora, et ad hunc ordinem non pertinet quod Angelus sit praesens huic corpori, vel illi quantum est ex vi ordinis universi, sed satis est, quod Angelus intra universum in aliquo determinato loco sit, quod semper observatur, etiamsi nunc sit Angelus in hoc loco, et immediate post in alo distante.
3. Quo pacto alii idem fundamenti infirment. — Non tamen in eo placent. — Imo aliqui addunt, nec hoc esse necessarium ex vi ordinis universi. Quia Angelus non habet ordinem situs, vel loci cum alis partibus universi, sed tantum ordinem naturae, perfectionis et ministerii, et ideo servare posset suum ordinem non solum transeundo ab extremo ad extremum sine medio, sed etiam in nullo corpore existendo. Sed hoc, ut supra dixi, pon placet, quia praeter ordinem naturae, et perfectionis, est ordo praesentiae, et indistantiae Angelorum ab hoc mundo corporeo, quem a Deo esse institutum ex ipsa mundi creatione, et gubernatione intelligimus. Nam creavit Deus Angelos in coelo, ut Sancti docent, et in tractatu sequenti videbimus, illisque ut ministris uti voluit ad mundi corporei gubernationem, et ideo eo ipso, quod dicuntur habere in hoc mundo ordinem ministerii, necessario sequitur, ut habeant etiam ordinem praesentiae in hoc universo corporeo. Ut autem supra dixi, non potest intelligi quod Angelus habeat realem praesentiam in hoc universo, et non habeat illam in aliqua certa parte, aut puncto ejus, cum in toto eam habere non possit. Quia si in nulla ejus parte est, non magis dici potest in ipso esse, quam extra ipsum, praesertim cum nullibi esse dicatur. Et ideo qui dicunt, Angelum posse tran- sire ab extremo ad extremum sine medio, semper intelligunt utrumque terminum esse intra universum, et ita ex tali transitu nullus ordo universi perturbatur.
4. Secundum fundamentum Gabrielis. — Secundo suaderi solet haec opinio deducendo ab inconvenienti, ut Gabriel supra argumentatur, quia si Angelus transiret deserendo priorem locum, et immediate post acquirendo distantem, sequeretur dari duo instantia immediata, quod repugnat juxta philosophiam. Sequela probatur, quia si Angelus subito transit ad extremum locum, necesse est ut simul et sine successione relinquat terminum a quo, quia si successive illum relinqueret pro aliquo tempore, partim esset in termino a quo, et partim in termino ad quem, non existendo in medio, quod naturaliter fieri nequit: ergo necessario datur unum instans, in quo Angelus deserit priorem locum, sed immediate post datur instans, in quo alium locum acquirit; ergo dantur duo instantia immediata.
5. Repellitur. — Sed haec etiam ratio parum cogit. Quia imprimis consequentia non est bona, quia non est necesse, ut sint duo instantia, sed potest esse unum, et idem acquisitionis, et amissionis utriusque loci: quamvis respectu unius sit intrinsecum quoad esse ejus, et respectu alterius extrinsecum: ut, verbi gratia, quod idem instans sit primum esse Angeli in termino ad quem, et primum non esse a termino a quo. Qui est modus non solum possibilis, sed etiam maxime usitatus in rebus permanentibus, quarum una incipit tota simul, et ad ejus inceptionem alia desinit. Quia licet illud primum non esse dicatur extrinsecum respectu existentiae in priori loco, tamen respectu carentiae ejus est intrinsecum. Et ideo potuit in illo instanti totus prior locus simul relinqui.
6. Progreditur repulsio. — Deinde addo etiam e contrario fieri posse, ut illud instans sit ultimum esse prioris loci, et ultimum non esse existentiae in loco distanti, ita ut successive illum acquirat, licet alium totum simul relinquat. Quia cum Angelus non cogatur esse in determinato loco quoad parvitatem, potest a principio successive ingredi in talem locum, existendo prius in minori, et minori loco, relicto nihilominus simul toto termino a quo, quia totus est incompossibilis cum quocumque loco distante quamtumvis parvo, ut ratio supra facta probat. Unde ulterius dico posse concedi sequelam, intelligendo illam de instantibus angelicis, non de instantibus nostri temporis. Dico ergo posse Angelum perseverare in priori loco usque ad ultimum instans quietis in illo, etiamsi illud instans coexistat instanti nostri temporis, et nihilominus immediate potest acquirere indivisibiliter terminum ad quem, id est, totum simul sine successione, etiamsi sit locus extensus, et certae magnitudinis, ac proinde etiam illum locum acquirere in alio instanti: hoc tamen instans erit angelicum, et non coexistet soli instanti nostri temporis, sed tempori quod immediate post instans sequitur. Nam hoc modo posse dari mutationem in Angelis, et immediatum ordinem inter instantia illorum, nunc ut omnino verum, supponimus ex dictis in Metaphysica et aliis locis, et ex dicendis in discursu hujus libri, et in libris sexto et septimo, magis constabit.
7. Tertium fundamentum. — Probatur. — Tertio suadetur haec sententia, quia necessitas transeundi ab extremo ad extremum per medium non oritur praecise ex quantitate, vel ex modo existendi ejus in loco, sed ex praecisa ratione substantiae, vel potius realis entitatis ; ergo eadem necessitas erit in Angelo. Consequentia satis clara videtur. Antecedens autem probatur: primo exemplis. Quia si substantia materialis conservaretur sine quantitate, nihilominus non posset transire ab extremo ad extremum, nisi per medium, et nonratione quantitatis, cum illa carere supponatur; ergo ratione suae substantiae. Et idem intelligeremus in albedine, si conservaretur separata, non solum a substantia, sed etiam a quantitate. Item corpus Christi Domini sacramentali modo existens, nunc non potest transferri ab extremo ad extremum, nisi per medium naturalter loquendo, etiam supposito miraculo; ergo idem esset si absque speciebus cum eodem existendi modo conservaretur. ()uia secundum se eamdem praesentiam, vel propinquitatem ad vicina corpora conservaret, et ideo eamdem necessitatem haberet transeundi per vicina corpora ad remota. Secundo probatur antecedens ratione, supposita nostra sententia, quod Angelus sit in loco ex vi suae substantiae radicaliter quamvis proxime adsit loco per modum praesentiae. Nam hinc necessario sequi videtur, ut sicut non potest existere, quin in aliquo corpore, vel spatio determinatum Ubi habeat, ita non possit mutare Ubi, nisi transeundo prius propinquum spatium, quam remotum. Videtur enim esse in utroque aequalis ratio. Cur enim magis habet dependentiam seu necessitatem habendj praesentiam in aliquo corpore, vel spatio, quam servandi ordinem, et quasi continuation e m respectu spatii in mutatione loci?
8. Proximum fundamentum probabilius ceeLeris, sed non satisfacit. — Verumtamen hcet hoc fundamentum probabilius sit caeteris, nihilominus non omnino concludit. Nam responderi potest necessitatem transeundi per medium oriri formaliter, ac praecise ex modo quantitati connaturali, existendi videlicet in loco per commensurationem ad illum, et secundum extensionem partium in ordine ad illum. Nam hinc provenit, ut corpus non possit naturaliter mutare locum, nisi successive prius deserendo unam partem loci, et postea aliam, et inde fit, ut non possit transire ad remotam, nisi per propinquam. In Angelo vero cessat haec necessitas, quia non coextenditur loco, et ideo potest simul amittere totum locum etiam extensum, et adaequatum. Ac proinde non est cur habeat eamdem necessitatem transeundi per medium, quam habet corpus.
9. Ut aliqui occurrant ad primum ejus ememplum in n. 1.—Unde circa primum exemplum de substantia materiali conservata sine quantitate, aliqui non solum negant assumptum, scilicet posse transire ad extremum sine medio, verum etiam absolute negant posse secundum locum moveri. Quia in eo statu in nullo loco esse posset; ergo nec posset locum amittere, quem non haberet, quia ejus non est capax. Item quia in substantia illa sic existente, sicut non esset extensio partium, ita nec esset distantia, aut propinquitas, sine qua motus localis intelligi non potest. Idemque dicunt de corpore Christi si conservaretur cum modo existend: indivisibili sine unione ad species, vel dependentia ab illis: nam tunc nullibi etiam esset, nec propinquum, nec remotum, et ideo nullo modo posset locum mutare.
10. Improbantur primo.—Sed haec doctrina repugnat principis a nobis positis, semperque mihi displicuit, quia multa complectitur, vel ad eam sequuntur, quae capere non possum, nec verisimilia mihi videntur. Primum est, non posse Deum movere localiter substantiam materialem nudam ab omni quantitate, cum possit substantiam spiritualem movere. Id autem sequi ex dicta opinione probatur, quia sine distantia, et acquisitione alicujus loci, seu Ubi implicat positivum motum localem fieri. Dicetur, posse a Deo uniri illam substantiam alicui corpori quanto, et extenso, et mediante illo posse talem substantiam movere per accidens, non autem per se. Sed hoc ipsum est incredibile, scilicet quod non possit Deus illam substantiam solam, per se movere, cum nulla repugnantia in hoc appareat, praeterquam quod unio illa, vel saltem ejus necessitas ficta est, et intelligi, aut explicari non potest, et contra illa procedunt omnia, quae de simili unione in substantia spirituali diximus.
11. Improbantur secundo. — Adversariorum responsio ad provimam improbationem, non obstat. — Unde etiam falsum est talem substantiam non esse capacem distantiae, propinquitatis, et praesentiae. Et praeter supra dicta de spirituali substantia declaratur: quia posset Deus auferre quantitatem a substantia, et nullam aliam mutationem in ea facere, praeterquam in effectu formali quantitatis, et in accidentibus inhaerentibus illi; ergo ex viablationis quantitatis non auferret intrinsecam praesentiam, quam habet in illo spatio, quod prius per quantitatem replebat, et tunc alio corpore repleretur. Ergo maneret intime, et quasi penetrative ibidem cum tali corpore, et consequenter distans a punctis fixis. Cujus signum est, quia si postea Deus restitueret quantitatem illi substantiae, inveniretur illa substantia praesens in eodem loco in quo antea erat; ergo signum est retinuisse eamdem substantialem praesentiam, et propinquitatem, ac distantiam in illa fundatam. Respondent assumptum esse incertum, quia pendet ex libera determinauone Dei. Nam quantitas non manat a substantia: quia nulla hoc ratione probatur, et ideo necessarium est, ut Deus restituendo quantitatem specialiter determinet locum, ubi vult substantiam illam constituere. Sed, esto non probetur eflicaciter dimanatio quantitatis a substantia: minus profecto probatur non dimanare, ideoque diflicile est in re tam obscura, et difficili ad intelhgendum, ad rem tam incertam propriam sententiam limitare, praesertim cum tam commune sit proprias passiones ab essentia dimanare. Ac denique quidquid sit de illis opinionibus ex hypothesi argumentari possumus, quod si dimanat, in eodem loco constituetur. Verumtamen etiamsi fiat a solo Deo, argumentum probat non esse necessariam novam determinationem loci: nam posuimus Deum nullam aliam mutationem fecisse in illa substantia praeter ablationem quantitatis; ergo si postea tantum vellet restituere, quod abstulit, ex hoc praecise sequitur, ut illa substantia habeat, quidquid antea habebat, et consequenter eumdem locum.
12. Idem judicatur de eremplo Eucharistie in eodem n. 1.— Atque idem cum proportione dicimus in alio exemplo de corpore Domini: nam incredibile nobis videtur, etiamsi Deus vellet conservare corpus Christi cum suo intrinseco modo sacramentali intra corpus hominis, qui illud recepit, post corruptas species non posse id facere, nisi uniendo novo modo physico corpus Christi ad corpus hominis, quod ex illa sententia sequitur. Imo etiam sequitur corruptis speciebus, et non facta nova unione, non posse de absoluta DEI potentia idem corpus Domini eodem modo indivisibiliter existens, permanere substantialiter praesens in Sacrario, vel in Ecclesia, vel in terra: imo neque in universo mundo. Quia juxta illam sententiam eo ipso quod aufertur unio ad species, esset nullibi; ergo non magis esset intra, quam extra mundum: cum autem in hoc nulla contradictio appareat, absurdum censeo divinae omnipotentiae hoc negare. Video responderi posse, juxta contrariam sententiam posse DEUM illa omnia facere uniendo corpus Christi ad aliud corpus in hoc, vel illo loco existens. Sed, ut supra dicebam, non minus inconveniens est alligare divinam potentiam ad hoc medium, ut omittam alia, quae saepe dicta sunt, quod talis unio, et gratis fingitur, et explicari non potest, et necessario supponit praesentiam priorem illa.
13. Auctoris duplex responsio ad dicta ecempla juata sententiam capitis praecedentis. — Quocirca defendendo priorem sententiam de transitu Angeli ab extremo ad extremum sine medio, duobus modis posset ad illa exempla responderi. Primo negando paritatem rationis, quia materialis substantia, etiam sublata quantitate, est inferioris ordinis, si ad spiritualem substantiam comparetur: nam etiam separata quantitate haberet partes entitativas, quas spiritualis substantia non habet, ideo ex natura sua postulat hunc modum mutandi locum transeundo per media. Et ideo licet hoc naturaliter illi conveniat media quantitate, nihilominus sublata quantitate non habet naturalem capacitatem ad alium modum transeundi sine medio. Idemque est cum proportione de corpore quanto, non existendo modo quantitativo, et de quacumque entitate materiali sine quantitate conservata. Secunda responsio est fortasse magis consequens, concedendo consequenter in illis casibus posse corpus transferri ab extremo ad extremum sine medio: est tamen discrimen, quod illa mutatio non posset esse ab intrinseco per naturalem virtutem actiivam animae, etiamsi corpus esset vivum, quod probat ratio proxime facta in priori responsione. Imo etiam probat non posse tale corpus sic existens se movere localiter quocumque modo, quia naturalis virtus motiva animalis non operatur naturaliter, nisi per organa bene disposita ad efficiendum motum progressivum. Quae ratio etiam probat tale corpus sic existens non posse naturaliter moveri ab alio corpore, quia non posset illi imprimere impetum: neque etiam virtus materialis naturaliter agere potest nisi in corpus extensum, ut alibi ostendi. Unde etiam de Angelo mihi dubium an posset movere virtute naturali tale corpus, quia in corpore tunc non esset naturahs potentia passiva ad motum. Si tamen posset illud naturahter movere, probabile est posse etiam illud ad locum distantem transferre sine medio, quia ex parte subjecti non esset ad hoc major repugnantia, quam simpliciter al motum. Unde multo probabilius est posse Deum id eflicere sine novo miraculo supposito priori.
14. Ad rationem in tertio fundamento additam in eodem n. 1, ut nonnulli respondeant.— Pesantius consentit.—Ad rationem vero in illo tertio fundamento additam aliqui existimant ex eo quod Ubi Angeli sit immediate in substantia ejus, necessario sequi non posse Angelum transire ab extremo ad extremum sine medio. Et ita affirmat Malonius, in 2, dist. 7, disp. 16. Sequendo enim hanc posteriorem sententiam, solum eam probat, quia stante positione nostra de loco Angelorum non esset intelligibile, quomodo possent dicto modo moveri. Idem sentit Pesantius, dicta quaest. 53, art. 2, quia etiam ait illum modum transitus per mutationem localem omnino repugnare rationi motus, vel mutationis purae localis. Unde inquit, quod licet Deus possit rem, quae hic est in loco distanti, ponere sine transitu per medium, ut in mysterio Eucharistiae facit, non tamen posset id facere per mutationem localem, sed per alium modum, quem non declarat, videtur tamen intelligere conversionem, vel reproductionem substantialem. Ratio ejus est, quia non potest concipi transitus sine medio; indicans inter illa duo esse repugnantiam. Quam rationem exemplis declarat, quia non possunt concipi duo extrema, ut extrema sine intermedia quantitate, nec duo instantia terminativa sine intermedio tempore, nec ut aliquid transeat de praeterito ad futurum, nisi per praesens.
15. Impugnatur Pesantii ratio. —Sed neutrum censeo verum, multo vero minus hoec posterius, quia in ordine ad potentiam Dei absolutam non video repugnantiam suffticien- tem. Nam sententia Scoti, quod Christus incipiat essc in Eucharistia per actionem adductivam, hoc continet, et non censetur dicere aliquid impossibile. Et similiter sententia Durandi supra citata, esto de facto sit falsa, non est de re impossibile. Nam ut aliquid judicetur impossibile Deo, non satis est, quod a nobis aegre concipiatur, ut patet de penetratione corporum in eodem loco, vel de existentia ejusdem corporis in duobus, vei de existentia corporis quanti sine modo quantitatis, quae sine dubio possibilia sunt, quamvis non minus difficila nobis videantur. Deinde exempla parum probant, quia terminus a quo, et ad quem, non necessario sunt extrema alicujus successionis, vel extensionis continuae, ut in aliis mutationibus manifestum est. Et in relatione distantiae duo relata possunt dici duo extrema, tanquam relatio, et terminus, quamvis inter ea nulla continuitas, vel quantitas realis intercedat. Et ideo non est simile de extremis quantitatis continusae cum illa reduphicatione, a evtrema sunt, quia in ea involvitur denominatio ab unione, seu actuali terminatione includente positionem in continuo. Et eodem modo peccat exemplum de instantibus terminativis, id est, actu terminantibus: nam si solum ponantur ut termini in potentia, facile possunt intelligi sine tali tempore intermedio. Sicut etiam in tertio exemplo optime potest eadem res esse praeterita, et futura, et non esse in tempore intermedio. Neque etiam facienda est vis in voce transitus, quae in rigore videtur significare existentiam rei transeuntis per loca interposita inter extrema transitus: quia non in hac significatione sumitur, cum dicitur Angelus transire ad extremum sine medio, sed solum ut dicit acquisitionem immediatam unius loci, relicto loco distante, quae in suo conceptu non includit praesentiam in medio, imo illa excluditur per illam particulam, sine medio, et ideo non involvit in se repugnantiam, licet difficiliter concipiatur.
16. Neque in auctoris de loco Angelorum Pesantius recte arguit. — Unde etiam non video cur ex nostra sententia de loco Angelorum necessario sequatur naturalis impossibilitas in hoc genere mutationis respectu spiritualis substantiae. Quia licet Angelus necessario sit alicubi, nihilominus determinatio ad hunc, vel illum locum est libera, et ex hac parte potest Angelus velle relicto loco, quem habet, applicare suam substantiam ad locum distantem, neque in hoc ostenditur impossibilitas locum ex hoc principio, quod non potest non applicare suam substantiam alicui loco. Quia ex illo non sequitur necessitas se applicandi prius ad vicinum locum, quam ad remotum, nec video medium in quo talis illatio efficaciter fundari possit. Quia Angelus non commensuratur loco, neque cogitur mutare illum successive sicut corpus, ex quibus conditionibus videtur oriri in corporibus necessitas transeundi per medium, et ideo fortasse in spirituali substantia non est talis necessitas, etiamsi altera necessitas existendi alicubi in ea inveniatur, vel saltem inter illa duo non est intrinseca connexio, aut certe non demonstratur. Et declaratur a simili: quia Angelum existere intra mundum, et non esse in aliquo determinato loco, seu alicubi secundum nostram sententiam, repugnantiam involvit, etiam in ordine ad absolutam Dei potentiam, et nihilominus mutari ab extremo ad extremum non repugnat in ordine ad potentiam Dei absolutam secundum communem sententiam, etiam illorum Theologorum, qui dicunt Angelum per suam substantiam esse in loco.
17. Quartum fundamentum pro resolutione hujus capitis probabilius. — Quocirca probabile hujus sententiae fundamentum solum esse potest, quia in hoc genere mutationis, licet non inveniatur aperta repugnantia, difficillime a nobis percipitur, et ideo videtur superare modum agendi naturalem cujuscumque creaturae, et consequenter non esse possibilem talem mutationem per potentiam Angeli naturalem. Et declaratur quia non omne id quod non mplicat contradictionem circa locum Angeli, vel acquisitionem ejus, possibile creditur per naturalem potentiam Angeli. Nam esse simul in duobus locis discretis inadaequatis, et acquirere unum, retento alio, negamus esse possibile per potentiam Angeli naturalem , quamvis fateamur non implicare contradictonem. Ergo idem est verisimile in praesenti, quia non minus difficilis intelligitur a nobis hic transitus ad extremum, et non per medium, quam existentia in duobus locis remotis distantibus. Accedit praeterea, quod si Angelus posset sic moveri ad locum remotum sine transitu per medium, posset simul mutationem facere ad quamcumque distantiam sine ullo termino, seu in infinitum, quod videtur superare virtutem potentiae motivae finitae. Quapropter licet neutra sententia efficaciter probetur, et prior probabiliter defeni possit: nihilominus ergo huic posteriori sententiae libentius adhaereo, quia et illius conjecturae majorem verisimilitudinem prae se ferunt:et quia melius intelligitur, et humana mens facilius in illa conquiescit.