On this page
Caput 20
Caput 20
Utrum angelus mutare possit locum in tempore continuo
1. Prima opinio tripartita negans.—Probat partem primam. — Duae, vel tres opiniones possunt in praesenti referri. Prima negans posse Angelum moveri motu successivo continuo, vel in instanti, sed tantum per motum discretum. Hanc opinionem tenet D. Thomas, in 1, dist. 37, q. 4, a. 3, quam ibi secuti sunt Hervaeus, et Hibernicus ut referunt. Et prior pars negans motum continuum in Angelo suaderi potest, primo quia in omni motu continuo mobile partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem, priusquam ad ultimum terminum perveniat, teste Aristotele 6 Physicor., c. 4et 10. Sed Angelus non potest esse partim in termino a quo, et partim in termino ad quem, quia non habet partes; ergo non potest continue moveri. Secundo urget magis haec ratio, si Ubi Angelicum est indivisibile non solum ex parte subjecti, sed etiam per comparationem ad spatium, seu corpus in quo est, quia illo fundamento supposito, Ubi Angelicum nou potest amitti, vel acquiri, nisi totum simul, quia haec est natura rei indivisibilis. In mutatione autem indivisibili non potest esse continuitas. Tertio augetur difticultas, si Angelus in puncto indivisibili esse ponatur: quia tunc non magis posset continue moveri, quam ipsum punctum, sed punctum per se sumptum, seu separatum, non posset continue moveri, teste Aristotele, supra: ergo nec Angelus potest tunc continue moveri.
2. Ejusdem sententiae pars secunda. — Ahteram partem, quae absolute negat posse Angeli motum fieri in instanti, docuit D. Thomas non solum in 2, sed etiam in 1 part., q. 53, art. 3. Quam ibi sequuntur Cajetanus, et plures ex recentioribus. Fundamentum est, quia Angeu. quiescens in uno loco per aliquod tempus, necessario in illo quiescit usque ad instans terminativum illius temporis, quia quies desinit per ultimum sui esse, ut colligitur ex Aristotele, lib. 6, Physicor., cap. 3, text. 31, quatenus asserit illud quiescere, quod eodem modo se habet nunc ac prius, quod verificatur usque ad ultimum instans quietis. Ergo motus Angeli non potest esse in instanti Probatur consequentia, quia motus etiam in Angelo im- mediate succedit quieti: non potest autem instans immediate succedere instanti; ergo nec motus Angeli, cum immediate succedat quieti, potest esse in instanti. Confirmatur primo, quia de ratione motus est, ut id, quod movetur, aliter se habeat nunc quam prius: sed hoc non potest esse in instanti, ut per sepatet; ergo. Secundo confirmat hoc D. Thomas, quia omnes mutationes instantaneae sunt termini motus successivi: sicut generatio est terminus alterationis, illuminatio est terminus motus localis, sed mutatio loci in Angelo non est terminus alterius motus, sed per se fit; ergo non est mutatio instantanea, sed successiva.
3. Denique pars tertia suadetur. — Ex his duabus partibus concluditur tertia: nam Angelus mutat locum, et non in tempore continuo, nec in instanti; ergo in tempore discreto; ergo per motum discretum. Nam tempus vel est ipse motus, vel est quasi passio ejus, et ideo continuitatem, vel discretionem habet ex motu, ut ex Aristotele in 4 Physicor., D. Thomas, dicto art. 3, confirmat. Ergo si Angelus movetur in tempore discreto, etiam motus Angeli debet esse discretus; ergo erit ex multis mutationibus sibi succedentibus aliquo modo compositis, quia sicut tempus discretum non est unum instans, sed successio plurium, ita motus discretus non potest esse una simplex mutatio, sed plurium successio. Item quia si est successio discreta, in ea est numerus: at vero numerus non est unitas, sed ex unitatibus constat.
4. Secunda sententia expeditur. — Ab bhac vero sententia quoad primam partem ejus recessit divus Thomas, dicto art. 3, admittendo motum continuum in Angelo. Unde resultat secunda sententia dicens, posse Angelum moveri motu continuo, et discreto, seu in tempore continuo, et discreto, non tamen in instanti. De qua non oportet plura nunc dicere: quia primam partem, in qua dissentit a praecedenti opinione, veram censemus, et infra eam probabimus: de aliis vero partibus jam dictum est.
5. Tertia sententia extreme opposita Hibernici. — Addi potest tertia sententia extreme contraria, et Hibernico attributa, Angelum sola indivisibili mutatione posse mutare locum, fundarique potest negando imprimis motum continuum in Anugelo propter rationes supra dictas. Quod autem non detur in Angelo motus discretus, probari potest, quia unaquaeque mutatio indivisibilis est completa, et non habet per se ordinem cum alia sequenti; ergo non componunt unum motum. Confirmatur, quia inter duas illarum mutationum necessario intercedet aliqua quies secundum coexistentiam ad nostrum tempus; ergo non componunt unum tempus. Antecedens probatur, quia non potest Angelus esse in uno termino per solum instans, quin sit in alio per tempus: quia post instans necessario sequitur tempus; ergo Angelus se movens necessario permanet aliquo tempore in termino a quo, vel ad quem, ac subinde in alterutro quiescit. Prima vero consequentia probatur, quia alias in eodem Angelo tantum fuisset unus motus discretus a principio mundi usque nunc, quia in illo fuerunt plures mutationes, sibi succedentes: (id enim vel est necessarium, juxta hanc sententiam, vel saltem potuit fieri ex voluntate Angeli), non est autem ratio, ob quam aliquae illorum mutationum componant motum discretum magis quam omnes. Nam Hvcet inter quasdam illarum majus tempus nostrum, vel major quies intercedat, hoc parum refert, si absolute loquendo, interpositio quietis unitati talis motus non obstet. Nulla autem alia ratio, vel diferentia videtur posse cogitari, cum tamen consequens satis absurdum esse videatar.
6. Duae aliae probabiles sententiae proponuntur. — De motione continua in capite hoc agendum tantum. — Ultra has vero sententias possunt esse duae aliae. Una est, posse Angelum moveri motu continuo, et in instanti, non vero motu discreto. Altera est, posse illis tribus modis moveri, et quamlibet istarum censeo probabiliorem tribus primis, et utramque posse probabiliter defendi. Ut autem distinctius procedamus, in hoc capite solum de continuo motu controversiam expediemus, in sequentibus vero de caeteris mutationum modis disseremus. Ut autem sine verborum aequivocatione procedamus, adverto, nomen motus interdum accipi stricte pro transitu successivo, in quo datur prius, et posterius; aliquando vero sumitur late, seu abstracte, et significat transitum a termino a quo ad terminum ad quem, sive successive fiat, sive totus simul. Eademque distinctio adhiberi potest de nomine mutationis. Ut vero tollatur verborum ambiguitas, nomine motus illum tantum appellamus, qui successionem habet, vel continuam, vel discretam, acquisitionem vero loci, aut amissionem factam simul totam, seu in instanti simpliciter mutationem vocabimus. Deinde advertere oportet, motum duobus modis solere continuum appellari in hac materia, scilicet, vel ex parte spatii, vel ex parte tem- poris, seu ex intrinseca unione partium ejusdem motus, quia nimirum habent terminum communem. Priori modo dicetur motus continuus, in quo non fit transitus ad terminum remotum, nisi transeundo per omnes partes medii spatii, sive ille transitus fiat uno tractu physicae continuo quoad temporis mensuram, ut est, verbi gratia, motus coeli, sive fiat per plures morulas discretas, quomodo dici potest homo continue transire hinc usque ad Romam, licet saepius in itinere quiescat. Qui loquendi modus satis improprius est, et in corporibus non est usitatus, tamen in hac materia aliqui ita loquuntur, quia in Angelis dubium est, an transeant ab extremo ad extremum sine medio. Unde e contrario hunc vocant motum discretum ex parte spatii, etiamsi cum aliqua successione continua fieri contingat. Non est ergo de vocibus contendendum, et ideo continuum, vel discretum motum simpliciter appellabimus illum, qui in sua duratione intrinsece habet continuam successionem, alium vero solum cum addito vocabimuscontinuum, vel discretum ex parte spatii, vel clarius dici potest mutatio per medium, vel sine illo.
7. Prima conclusio.—Angelus moveri potest localiter successione continua. — Dico ergo primo, Angelus moveri potest localiter successione continua. Haec assertio ab omnibus jam recepta est: nam illam docuit D. Thomas, dicta q. 53, art. 2, ubi Cajetanus, et omnes interpretes consentiunt, et Capreolus, in 2, distinct. 2, quaest. 2, art. 1, concl. 5, in 2 ejus part., et dist. 6, quaest. 1, concl. 3 et 4, et in earum defensione, et Ferrariensis 3, contra Gent., cap. 102, Scotus in 1, dist. 2, quaest. 9, ubi Gabriel, quaest. 3, art. 2. Major, q. 12, Gregorius, dist. 6, q. 2, Marsilius, q. 7, Ocham, quodl. 1, q. 5, et alii. Et probatur, quia Angelus existit in loco divisibili, et intra terminum loci adaequati potest esse in minori, et minori loco pro suo arbitrio: et licet quis contendat dari terminum minimum in loco Angeli, tamen ultra illum potest esse in quocumque minori, et minori loco, qui sit major tali minimo; ergo potest Angelus successive acquirere novum locum motu continuo. Antecedens supra probatum est, et consequentia probatur: quia non magis repugnat successive acquirere locum divisibilem, quam repugnat esse in toto illo; ergo positum est hoc in libera voluntate Angelh. Et declaratur in omni genere localis mutabilitatis, quae in Angelo esse potest. Unam diximus esse pure amissivam, et haec fieri potest continue: nam si Angelus sit in loco ad aequato, potest se reducere (ut sic dicam) ad minorem locum, ac minorem, sine termino usque ad punctum, ita ut infra locum illum adaequatum evadat semper major ac major loci perditio. Ergo amissio illa partialis loci, seu destructio tendens ad minorem locum potest continua successione fieri. Ilem cum proportione est de pura acquisitione loci partialis. Nam Angelus existens in loco inadaequato potest continue extendi ad majorem usque ad terminum maximum, quia potest augere locum inadaequatum addendo semper immediate post minus quam addiderat immediate ante. Unde idem concluditur de proprio motu, qui tit amittendo aliquid unius termini, et acquirendo aliquid alterius: nam Angelus existens in leco adaequato amittere potest continue partem ejus, ut ostensum est; ergo potest eodem tempore continuo tantumdem acquirere novi loci, quia per hoc nunquam est in loco majori maximo, et in quocumque tempore esse potest in loco adaequato.
8. Difficilis preedicta conclusio in opinione Vasquii de Ubi Angelico. — Atque ita haec assertio in omni modo opinandi de loco Angeli, est sine controversia. Solum in illa sententia, quae dicit Angelum esse in loco per intrinsecum modum omnino indivisibilem tam ex parte subjecti, quam secundum habitudinem ad totum spatium, vel partes ejus, difficillimum intellectu est, quo modo possit motus Angel esse continuus, cum modus indivisibilis non possit, nisi totus simul amitti, et totus simul acquiri, quod per successionem continuam fieri non potest, ut supra late declaravi. In nostra vero sententia haec diflficultas cessat: nam licet concedamus Angelum esse in loco per modum intrinsecum non visionis, sed praesentiae, et Ubi; dicimus illum modum in ordine ad spatium esse ita divisibilem, ut partim amitti possit, et partim conservari, vel e contrario partim acquiri de novo, et partim praeexistere, utrumque autem potest optime successione continua fieri.
9. Quid dicendum in opünione constituente Angelum in loco per operationem. —Aham dithcultatem movent Thomistae in sua opinione, quod Angelus sit in loco per operationem. An fieri possit, vel sit necessarium, ut Angelus per unam, vel plures operationes moveatur, quae non videntur esse posse continue. Propter quod Ferrariensis putat esse impossibile, hunc motum fieri per plures operationes Angeli: tum quia oporteret illas operationes multiplicari in infinitum, sicut partes motus continui infi- nitae sunt, tum etiam quia illae operationes inter se non essent continuae, sed illa sunt mensura motus: ergo neque ipse motus esse continuus. Sed melius respondet Cajetanus, utroque modo moveri posse Angelum continue, vel per unam, vel per plures operationes. Declaraturque in hunc modum, quia sermo esse potest, vel de operatione interiori intellectus, vel voluntatis, per quam Angelus in se, vel in corpore motum effticit, vel ipse motus vocatur operatio externa Angeli. Si ergo sit sermo de actu interno manifestum est, posse Angelum uno solo dictamine intellectus, et uno actu voluntatis efficere longum motum successivum, et continuum tam in se, quam in corpore, vel assumpto, vel a se moto. Quia in hoc nulla est repugnantia, vel difficultas. Imo verisimile est ordinarie ita moveri, ut quando Angelus duxit Prophetam in Babylonem, et similibus.
10. Primum inconveniens a Ferrariense adductum in numero pracedenti non seguitur.— Neque item secundum.—bDeinde non repugnat, ut hoc faciat pluribus actibus, ut si prius uno actu velit Angelus ire usque ad aliquem terminum medium, et ibi aliam voluntatem habeat continuendi motum, quia hoc pendet ex voluntate ejus, et in ipso effectu nulla est difficultas. Nam in eodem instanti, in quo pervenit ad terminum medium, potest habere illam secundam voluntatem, ita ut immediate post habeat effectum, et ita motum continuet. Neque inde sequitur, quod Ferrara inferebat, debere hos actus in infinitum muitiplicari, quia non multiplicantur juxta partes proportionales spatii, nec ex necessitate, sed pro libertate Angeli, et ita semper erunt in uno certo numero, licet possint esse plures, vel pauciores ex libero arbitrio Angeli, juxta occurrentes occasiones. Neque etiam est inconveniens, quod actus interni sint discreti: nam hoc non obstat, quominus faciant motum continuum, quia permanentes sunt, et immediate unus succedit alteri. Sicut etiam licet actus internus sit indivisibilis, efficit externum motum divisibilem, et continuum. Neque tunc duratio continuas externi motus mensuratur per instans, vel tempus discretum in actibus internis existens, sed per tempus continuum, vel nostrum, vel angelicum in ipso motu locali existens, ut postea dicam.
11. Si vero sit sermo de operatione externa, seu extra voluntatem Angeli transeunte, haec non est nisi motus localis, vel Angeli, vel corporis: et quidem de motu inhaerente in Ange- lo manifestum est debere esse unum, saltem per unionem partium, quae in tali motu est omnino necessaria, ut vere sit continuus. Nihilominus tamen secundum partes est ibi pluralitas quaedam, non actu, sed potentia, utique quoad divisionem, seu discretionem. Motus autem corporis potest quidem tantum unus esse, et continuus ut in exemplo de motu Habacuc, vel de Philippo, et similibus: tamen etiam potest fieri per plures, ut si Angelus in eodem instanti, in quo movet unum hominem, usque ad talem locum, incipiat movere alium, ita ut immediate post illud instans hunc rapiat. Tunc enim motus diversorum hominum erunt plures, et discreti propter subjectorum distinctionem, motus vero Angeli erit continuus, quia subjectum est idem, et inter partes ejus non intercedit tempus, neque quies, quia idem instans, quod est primum non esse prioris motus unius personae, est ultimum non esse sequentis motus alterius persona: in uno autem instanti non est quies, neque interrumpitur motus. Et hoc est satis clarum in nostra sententia, habet autem difficultatem, in opinione dicentium, Angelum moveri tantum per denominationem extrinsecam a motu corporis. Quam difficultatem auctores illius opinionis fortasse dissolvent, aut effugient, mihi autem probat, et confirmat, sententiam illam veram non esse.
12. Ad rationes in n. 5. — Nec contra hanc primam assertionem obstat prima rat primae sententiae, quia jam dictum est illud axioma: 7In motu continuo mobile partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem, non esse necessario intelligendum de partibus mobilis, sed spatii, quia prius partem propinquam, quam remotam acquirit. seu pertransit. Secundum autem argumentum illius sententiae non est contra nos, sed contra eos, qui ponunt Ubi angelicum omni ex parte indivisibile, quod falsum reputamus. In tertio vero argumento illius opinionis petitur dubium, an Angelus in solo puncto existens possit moveri motu continuo: quod late tractat Scotus in 2, dist. 2, q. 9, ad 3 principale, et partem affirmantem defendit. Quia etiam contra Aristotelem opinatur, punctum etiamsi esset a linea separatum, posse moveri continue. Quae sententia mihi placuit in physica, et hic etiam placet de Angelo, quia unum recte sequitur ex alio, et quia non est necesse, ut dixi, ut mobile habeat partes, secundum quas partim sit in termino a quo, et partim in termino ad quem: sed satis est, quod totum mobile prius acquirat quam- cumque priorem partem spatii.quam posteriorem. Hoc autem facere posset Angelus existens in puncto, quasi describendo lineam. Nec obstabit, quod tunc Angelus necessario relicturus sit terminum a quo totum simul, qui nihilominus poterit acquirere successive spatium, ut capite praecedenti in simili declaravi.