Text List

On this page

Caput 21

Prev

How to Cite

Next

Caput 21

Caput 21

Utrum in instanti possit angelus locum mutare

CAPUT XXI. UTRUM IN INSTANTI POSSIT ANGELUS LOCUM MUTARE.

1. Statuitur assertio affirmans tripartita.— Respondeo, posse Angelum mutare locum in instanti, tam acquirendo totum unum locum et deferendo totum alium, quam acquirendo, vel deserendo partem tantum loci, priori retenta. Haec assertio quoad priorem generalem partem valde communis est: tenet illam Albertus, in 1, dist. 37, art. 23 et 24, Gregorius, in 2. dist. 6, q. 3, a. 2, qui citat Hibernicum, Major, dist. 2, q.12, et ibiGabriel, q. 3, art. 3, et Scotus, q. 11 et 12, et Marsilius, in 2, q. 7, a. 3, et Henricus, quodl. 13, q. 7. Ut autem probetur, aliud fundamentum est praetermittendum, nimirum Angelum existentem in loco divisibili posse totum illum simul, et sine successione dimittere. Probatur, quia permanentia in illo loco, et in qualibet parte est voluntaria Angelo, et partes illius praesentize non habent ordinem perse, nec dependentiam unius ab alia; ergo sicut potest Angelus quamlibet illarum in hoc instanti dimittere, ita et omnes simul.

2. Et eadem ratione potest Angelus simul acquirere totum alium locum, etiam divisibilem. Probatur, quia non habet extensionem partium in loco, ita ut habeat partem suam in partem loci: sed totus est in toto, et totus in qualibet parte. Hinc ergo est, ut non necessario requirat successionem in acquisitione loci divisibilis. Primo, quia sicut simul est totus in toto et in qualibet parte, ita etiam potest simul incipere esse in illis, quia non est major repugnantia in primo esse, quam in permanentia. Secundo, quia necessitas successionis in motu locali corporis ex quo provenit, quod una pars debet expellere aliam, ut possit in locum ejus ingredi, quia non possunt esse simul, et similiter pars, quae locum novum acquirit, debet relinquere priorem, quia non potest simul esse in utroque. In Anugelo vero non invenitur haec necessitas successionis, quia potest distantem partem loci acquirere, simul manendo in propinqua, neque habet partes, quarum una ex- pellat aliam, ut subintret in loco partiali ejus, sed totus voluntarie se applicat ad totum, et ad quamlibet partem. Ergo potest tota illa acquisitio tota simul fieri.

3. Dices intelligi non posse Angelum transire ad partem distantem, nisi prius sit in propinqua, nisi supponatur posse transire ab extremo sine medio. Respondeo cum Scoto, dicta quaest. 12, non esse hoc necessarium, quia tunc Angelus non transit sine medio, cum in toto illo sit. Imo nec potest dici transire, cum ibi permaneat. Quamvis ergo secundum quemdam naturae ordinem dici posset prius natura occupare partem proximam, quam remotam, non tamen prius duratione, quia in eodem instanti, in quo intrat priorem partem, quasi transit ad aliam, quia nulla est repugnantia, nec morae necessitas. Quod recte confirmatur exemplo animae rationalis, quae in generatione hominis simul incipit esse in corpore extenso, et certae quantitatis: et in morte hominis simul desinit totum, et omnes partes, quas immediate ante illud instans informabat. Ita ergo cum proportione dicendum est de Angelo, et ita in hoc fundamento non discrepant Thomistae a caeteris theologis, ut aperte colligitur a D. Thoma, dicta quaest. 53, art. 1 et 2, et in 1, dist. 37, quaest. 4, art. 2.

4. Probatur jam assertio initio posita. —Ex hoc ergo fundamento probatur facile assertio posita. Nam mutatio, quae fit tota simul, necessario fieri debet in instanti indivisibili, sed Angelus si vult, mutat totum locum simul, ergo per mutationem indivisibilem, quoad successionem, id simul totam factam; ergo in instanti. Secundo, quia quando Angelus sic mutatur in eo instanti, in quo acquirit terminum ad quem, et relinquit terminum a quo; ergo tota mutatio est in solo illo instanti. Probatur consequentia: quia motus formahter denominat mobile mutari, seu moveri, et ideo quando motus est in toto aliquo tempore, in toto illo etiam vere dicitur mobile mutari; ergo e converso, si mobile in uno tantum instanti mutatur, in solo illo est instantanea mutatio, et non in tempore. Antecedens autem est intelligendum, quando Angelus unum tantum locum integrum acquirit, et alium relinquit: nam hoc satis est, ut vere mutet locum: quid autem dicendum sit, quando plures similes mutationes facit, postea videbimus. Sic ergo declaratum antecedens videtur per se evidens, quia Angelus non mutatur, quamdiu permanet in termino a quo. Tum quia in tota illa duratione eodem modo se habet tunc, quo prius, ac subinde quiescit; ergo non mutatur. Tum etiam, quia in tota illa duratione, nec amittit, nec acquirit aliquid loci, ergo non mutatur localiter; ergo solum mutatur in eadem duratione, in qua acquirit terminum ad quem. Sed illum terminum acquirit in instanti; ergo tota illa mutatio tantum est in instanti, et solum ordine naturae antecedit suum terminum, ut in caeteris mutationibus instantaneis fieri solet.

5. Adversariorum responsio ex D. Thoma et Capreolo. — Refellitur. — Respontdent sectatores contrariae sententiae, Angelum tunc nec in termino a quo, nec in termino ad quem mutari, sed in utriusque successione. Quod sumitur ex D. Thoma, indistinct. 37, quaest. 4, art. 1, ad 3, et sequitur Capreolus supra. Verumtamen ratio facta convincit, Angelum nullo modo mutari, quamdiu manet in termino a quo, neque ibi habere aliquam partem motus, seu mutationis; ergo non potest dici moveri in successione utriusque termini, ita ut sit vera successio in reali duratione, quia oporteret in utroque instanti collective sumptis moveri, et partialiter in singulis. Dixi autem ibi non esse successionem in duratione, quia inter terminos dici potest esse quaedam successio, quatenus ad acquisitionem unius amittitur alius, illa tamen in instanti fit: sicut inter generationem, et corruptionem contingit, quia idem instans inceptionis unius termini, est primum non esse alterius, vel e contrario ultimo esse termini a quo immediate succedit acquisitio termini ad quem.

6. Instantia insurgit. — Dissolvitur. — Sed hinc sumunt occasionem instandi, quia ibi sunt plura instantia, unum prius, et aliud posterius; ergo est ibi tempus satis discretum; ergo in illa mutatione consumitur tempus satis discretum; ergo in illa mutatione consumitur tempus, et consequenter non fit in instanti. Negatur tamen haec ultima consequentia, quia licet ibi sint duo instantia, non tamen utrumque mensurat mutationem, nec est duratio ejus, sed unum est duratio quietis, seu permanentiae in termino a quo, aliud vero est tota duratio mutationis: et ideo in illo tantum est mutatio non in tempore, quasi ex illo duplici instanti composito. Unde (ut rem magis explicem) illud tempus est quasi heterogeneum, quia est compositum ex duratione quietis, et duratione mutationis, quae sunt diversarum rationum, et ideo male infertur mutationem esse in tempore composito ex utroque illo instanti. Sicut male etiam infertur, quie- tem Angeli esse in toto illo composito, quia est in altero instanti iliius.

7. Altera instantia removetur. —Sed instant tandem aliqui, dicendum esse Angelum jam moveri in ultimo instanti, in quo est in termino a quo, quia in illo incipit moveri. Sed hoc falsum est, et contra philosophiam, quia in illo instanti quiescit res, quod est ultimum instans intrinsecum quietis, ut probatum est, et D. Thomas etiam affirmat; ergo tunc non mutatur intrinsece, quia haec privative opposita sunt. Unde frivola est probatio, quia tunc incipiat Angelus moveri, imo inde oppositum concluditur, quia illa est inceptio extrinseca, quae in corporibus ita explicatur a philosophis, nunc non est motus, et immediate post erit; ergo ex tali inceptione potius infertur mobile, quamdiu est in termino a quo non mutari. Eodem autem modo explicanda est illa inceptio in Angelo, quod est manifestum, quando post quietem immediate sequitur motus successivus. Quando vero sequitur mutatio instantanea acquisitiva totius termini ad quem, tunc talis mutatio incipit intrinsece per primum sui esse, quod etiam est primum esse termini ad quem: et hoc modo non est verum talem mutationem incipere, quamdiu Angelus durat in termino a quo, quia non potest de illo vere affirmari, quia tunc mutetur, ut probatum est. Neque est necessarium designare inceptionem extrinsecam, ubi intrinseca indivisibilis invenitur. Si quis autem veht ita loqui, quia illa instantia- suo modo immediata sunt, mutationem illam in utroque incipere, dicens, in uno intrinsece, et in alio extrinsece, non est de modo loquendi contendendum: nam inceptio mutationis, quae dicitur esse in ultimo instanti quietis, extrinseca est, et per illam negationem explicanda, nunc non mutatur. etc., et ideo ex illa non sequitur, Angelum mutari in ultimo instanti quietis, sed potius infertur oppositum, ut declaravi.

8. Probatur tertio assertio anductione quoad reliquas ejus partes. — "Tertio principahter confirmabitur assertio, et quasi introductione ostendetur declarando posteriores partes ejus, quae tres modos comprehendunt, quibus supra diximus, Angelum mutari posse. Primus est acquirendo tantum partem loci, nihil dimittendo. Et in hoc modo evidens est assertio, quia si Angelus existens in loco adaequato velit acquirere partem loci, qua locus adaequatus compleatur, priori parte retenta, subito, et sine successione potest id facere, ut supra probavi: ergo illa acquisitio loci partialis in in- stanti fit. Sed ibi non est alia mutatio, quia nihil amittitur, nec ibi est proprie terminus, a quo positivus, sed tantum privativus, scilicet carentia illius loci partialis. Ergo tota illa mutatio est in instanti, neque ibi est umbra successionis, magis quam sit in illuminatione, cujus terminus a quo est carentia luminis. Secundus modus mutationis localis Angeh est mere privativus, in quo totus prior locus amittitur, sed aliquid ejus, permanendo in reliquo. Et de hac eadem est demonstratio quod in instanti fieri possit, quatenus Angelus potest simul totam illam partem relinquere, ut probatum est. Nam inde evidenter sequitur, totam illam mutationem in instanti fieri, ut patebit facile, probationem in praecedent membro applicando.

9. Quoad acquisitionem tamen, et amissionem simul Gabriel dissentit. — Tertius modus mutationis localis Angeli est acquirendo unum locum, et deserendo alium, in quo solus Gabriel, inter auctores, quos pro assertione citavi, ab illa dissentit, propter argumentum illud, quo supra numero tertio, proposui contra mutationem ad locum distantem, scilicet, quia darentur duo instantia immediata, idem enim sequitur de transitu ad locum propinquum si fiat simul. Verumtamen eadem est responsio: nam imprimis non sequuntur necessario duo instantia immediata, quia unum, et idem instans potest esse initium intrinsecum termini ad quem, et finis extrinsecus termini a quo, et ita eodem instanti fiunt intrinsece mutatio positiva, seu acquisitio termini ad quem, et mutatio positiva, seu acquisitio termini ad quem, et mutatio privativa, seu desitio termini a quo. Et ita non est necessarium, ut immediate ante hoc instans praecedat aliud, sed tempus quietis, seu permanentiae Angeli in priori loco: sicut contingit etiam in mutationibus materialibus, quas inter positivos terminos fieri contingit, ut cum ex homine fit cadaver, vel ex ligno ignis. Et in mutationibus intellectualibus idem invenitur, quando Angelus ex una cognitione transit in aliam.

10. Probatur jam dicta pars assertionis, de acquisitione et amissione simul. — Atque hoc ultimo exemplo sumitur alia responsio. Quia in his mutationibus spiritualibus non est inconveniens dari duo instantia angelica immediata modo supra tacto, et in metaphysica latius declarato. Hoc ergo remoto impedimento evidens est assertio ctiam quoad hanc partem, quia acquisitio unius loci, et amissio alterius sunt mutationes distantiae: una posiuva, et altera privativa, et quaelibet earum per se sumpta potest in instanti fieri; ergo etiam simul. Probatur consequentia, quia illae inter se non habent repugnantiam, quia non sunt privatio, et positio ejusdem formae, sed diversarum, et aliquo modo inter se repugnantium. Unde potius se juvant, quatenus unaquaeque est causa alterius in suo genere: et ideo possunt optime esse simul duratione, cum ordine naturae inter se, et in hoc sensu una succedit alteri, non successione durationis, sed ordinis. Ergo tota mutatio ab uno termino ad alium, quae est ex illa duplici, et quasi partiali duratione composita, in eodem instanti fit.

11. Ad fundamentum contrarie sententiee in cap. 290. n. 2. — Responsio prima.—Neque contra hoc obstat fundamentam primae sententiae, quoad alteram ejus partem capite praecedenti relatum. Respondetur enim primo, quod licet in corporibus quies necessario duret usque ad ultimum instans existentiae mobilis in termino a quo, in Angelo id non est necessarium. Ratio differentiae est, quia mutatio loci in corpore quanto, non potest nisi per motum successivum, et continuum fieri: motus autem successivus non potest incipere in instanti intrinseco, sed necessario per ultimum non esse incipere debet, et ideo necesse est, ut mobile usque ad illud instans intrinsece quiescat, juxta definitionem quietis datam ab Aristotele, et supra relatam. Nam licet non desint philosophi, qui hoc negent, quia quies non est in instanti: sed immerito, quia licet quies non sit in solo instanti, tanquam in adaequata mensura, potest esse in instanti, tanquam in termino intrinseco existentiae suae. At vero in Angelo non est necessarium, quietem ita desinere, etiam secundum coexistentiam ad nostrum tempus, quia potest Angelus in instanti totum aliquem locum acquirere, ut osteusum est: et ideo illud idem instans potest esse primum non esse quietis in priori loco, ut satis declaratum est. Solum ergo, quando Angelus post quietem in uno loco vult transire successive ad alium, necessarium est, ut quies in praecedenti loco duret usque ad aliquod ultimum instans, quod nos non negamus.

12. Responsio secunda. Secunda responsio addi potest, dato antecedenti (scilicet, quietem Angeli desinere per ultimum sui esse) negando consequentiam, quia post ultimum instans quietis potest immediate sequi mutatio, seu acquisitio alterius loci facta in instanti. Quia (ut saepe dixi) in Angelo possunt dari duo instantia immediata, quamvis secundum co- existentiam ad nostrum tempus necessarium sit, ut si illud instans Angelicum, quod est ultimum quietis, coexistit intrinsece instanti nostri temporis, aliud in quo primo acquiritur alius locus, coexistat tempori nostro, quod sequitur immediate post instans. Neque hoc secundum est inconveniens, quia duratio Angeli indivisibilis de se permanens est, et potest coexistere toti alicui tempori, existens tota in toto, et tota in qualibet parte ejus, quantumcumque minima, seu minori, et minori in infinitum, et ideo potest incipere coexistendo tempori, ut in aliis locis, ut supra etiam dictum est, et in libr. quinto et septimo necessario erit repetendum.

13. Ad primam confirmationem in eodem cap. 90, num. 2. — Ad primam confirmationem fundatam in illo principio: 7n quo movetur, aliter se habet mtnc, quam prius respondeo dupliciter posse intelligi, scilicet, sumendo illud munc, distributive, vel indefinite, et neutro modo repugnare nostrae assertioni. Nam priori modo sensus est, illud moveri, quod in quolibet instanti signato post ahquam partem temporis aliter se habet nunc, quam prius. Et in hoc sensu est vera propositio de motu rigorose sumpto, qui per continuam successionem fit. Unde ex illo principio sic sumpto soIum concluditur, Angelum non sic moveri in instanti, quod verissimum est. Posteriori autem modo sensus est in omni motu late sumpto, seu mutatione, non posse aliquid vere dici mutari, donec possit signari instans, in quo mobile aliter se habeat nunc, quam prius. Et in hoc sensu verum etiam est illud principium, sic tamen magis confirmat, quam impugnat assertionem positam, quia Angelus in uno instanti, in quo acquirit locum totum simul, aliter se habet quam prius, et ideo tunc vere mutatur, et non antea, quia antea non ahter se habebat.

14. Ad secundam confirmationem ibidem satisfit ejus priori sensui.—Ad secundam confirmationem fundatam in alio principio, quod omnis mutatio instantanea incipit, seu fit ad desitionem motus successivi, et tanquam terminus ejus. Respondetur, duobus modis posse mutationem instantaneam incipere ad desitionem motus successivi. Primo tanquam per se terminum ejus indivisibilem, ejnsdemque generis, ac de se habentem positionem in continuo. Secundo, tanquam terminum secundarium, et quasi per accidens, ad intrinsecam compositionem, et terminationem alterius motus successivi, licet sub alia ratione possit ha- here inter se ordinem alicujus causalitatis per se, quae inter res diversi generis esse potest. De priori mutatione est vera illa propositio, tam in corporalibus, quam in spiritualibus motibus, quia in omni motu successivo dantur mutationes instantaneae indivisibiles continuantes motum, et in termino ejus etiam datur similis mutatio indivisilis, quae est consummatio termini ad quem, et primum non esse successivi motus, et ejusdem generis cum illo, et ejusdem rationis cum mutationibus intermediis continuantibus motum. Et hoc totum in motu successivo Angeli invenitur, quia ad ejus continuitatem, et terminationem necessarium est. Sic autem illud principium non obstat assertioni positae, quia mutatio indivisibilis, per quam Angelus subito locum aliquem acquirit, est alterius generis, et indivisibihtatis. Quia non habet positionem in continuo, et per se permanens est, et ex illa non potest componi quantitas continua, sed ad summum discreta, ut infra dicam, et ideo per se non habet talis mutatio, quod sit terminus successivus.

15. Satisfit posteriori. — At vero propositio illa in posteriori sensu accepta habet locum in materialibus mutationibus non vero in spiritualibus. Et hocdifferentiae est, quia in corporibus solet praerequiri motus ad talem mutationem, vel quia agens, et patiens erant remota, et per motum appropinquatur, et in termino motus propinqua inveniuntur, et hoc modo illuminatio fit in termino localis motus, vel quia materia erat indisposita ad introductionem formae, et per motum praecedentem disponitur, et ita generatio fit in termino alicujus alterationis. Quae causae, vel potius occasiones sunt extrinsecae respectu propriarum rationum, seu entitatum talium mutationum, cujus signum est, quia si illa necessitas cesset, poterunt tales mutationes fieri sine praecedente motu successivo.Ut si Deus disponat materiam in instanti, vel creet luminosum in loco tenebroso: nam tunc tam generatio, quam illuminatio fit in instanti, non determinando motum successivum, sed consequenter ad aliam actionem instantaneam, non ordine durationis, sed naturae. Sic ergo in mutatione locali Angel, de qua tractamus, cessat illa necessitas, quia neque movens, nec mobile distant, cum sit idem Angelus, nec ad productionem Ubi requiritur praevia dispositio, seu alteratio, et ideo per se, et immediate fit talis mutatio. Non tamen semper fit, quia agens est liberum, ac proinde solum requiritur, ut in voluntate praecedat volitio efficax mutationis, quae volitio in instanti fit, et in eodem efficit mutationem, per quam totum locum, quem intendit, acquirit.

PrevBack to TopNext