Text List

On this page

Caput 22

Prev

How to Cite

Next

Caput 22

Caput 22

Utrum ad locum etiam remotum in uno, vel pluribus instantibus angelus transire possit

CAPUT XXII. UTRUM AD LOCUM ETIAM REMOTUM IN UNO, VEL PLURIBUS INSTANTIBUS ANGELUS TRANSIRE POSSIT.

1. Expeditur quaestio in uno sensu. — esolutio capitis praecedentis de mutatione unius loci in alium vicinum, ac omnino propinquum, in instanti evidentior est, et difficultatem non habet. De loco autem remoto superest aliqua controversia, quae dupliciter tractari potest. Primo supponendo sententiam asserentem posse Angelum transire ad distantem locum, non existendo in medio, et sic non est dubium, quin possit Angelus in instanti transire ad distantem locum, sicut potest ad propinquum. Quia rationes factae aeque procedunt, et quia medium nihil impedit juxta illam sententiam, et perinde reputatur, ac si non esset. Difficultas ergo est, an contingendo medium, et extremum, possit nihilominus Angelus in instanti transire ab extremo ad extremum per medium.

2. Expeditur deinde in altero sensu. — Quid nonnulli contra opponant. — Ut tamen quaestio non sit de nomine, oportet supponere sermonem esse de loco medio adaequato, et extremo, qui extra totum illum sit, sive ille sit adaequatus, sive inadaequatus. Nam si locus medius, et remotus simul sumpti non excedant maenitudinem loci adaequati, non est dubium, quin juxta dicta possint in instanti acquiri, quia tunc non sunt proprie duo loca, sed duae partes ejusdem loci, una propinquior termino a quo, et altera remotior. Tunc autem quaestio erit de nomine, an possit dici Angelus moveri, seu mutari, aut transire ad partem remotam per propinquam tanquam per medium. Aliqui enim magnam vim faciunt in verbo, ftransire, et in particula, Per, ut ostendant id dici non posse. Quia cum Angelus maneat in parte propinqua, quando acquirit remotam non potest dici transire per unam ad aliam. Item quia particula Per, dicit prioritatem, quae nulla esse potest, si simul est mobile in utraque parte.

3. His satisfit.—Sed haec non cogunt, quia posset facile dici, non accipi verbum franseundi in eo rigore, ut involvat absentiam, vel desertionem loci medii, per quam transitus fieri dicitur, sed solum ut significat acquisitio- nem ulterioris loci, et excludit limitationem, seu continentiam in solo priori loco. Cur enim acquisitio illa loci remoti non poterit transitus ultra propinquum appellari, etiamsi locus medius non relinquatur? De particula autem Per, optime dici potest, non indicare ordinem temporis, sed naturae, et ideo licet medium et extremum simul duratione acquirantur, nihilominus verum erit ordine naturae prius occupari medium, quam extremum, sicut ex Scoto supra referebamus. Potest ergo hoc solum denotari, cum dicitur Angelus transire in eodem instanti per medium ad extremum, sicut sol dicitur illuminare terram per aerem, et nos dicimur videre parictem per diaphanum, vel hominem per speculum, licet tam iluminatio, quam visio in instanti omnia attingant. Neque in his exemplis quaerenda est similitudo in omnibus, sed in hoc solum quod particula Per, applicata ad medium, et extremum potest dicere solam prioritatem naturae, si sufficiens ejus fundamentum inveniatur. Hic autem non deest, praesertim si supponamus, non posse Angelum transire ad partem remotam, nisi contingendo propinquam, sic enim invenitur prioritas, saltem in subsistendi consequentia, quia potest Angelus attingere locum proximum sine motu, non tamen e converso. Non est ergo de illis vocibus contendendum, et ideo non loquimur de locis inadaequatis, seu partialibus, sed de medio adaequato, et de loco remotiori.

4. Prima opinio in proprio sensu Intjus capitis.—Secunda opinio extreme opposita. —n hoc ergo sensu est prima opinio, affirmans posse Angelum transire in uno instanti ab extremo ad extremum per medium. Ita tenet Albertus, in 1, distinct. 37, art. 23, Major, dist.9 q. 7. Greeorius, dist. 6, q. 3, a. 2, Marsilius, in 2, q. 7, art. 3, et Henricus, quodl. 13, q. 7. Fundamentum eorum est, quia Angelus mutatur ab extremo ad extremum per medium sine resistentia medii; ergo mutari potest in instanti si velit. Probatur consequentia, quia simili ratione probat Philosophus 4 Physicor., quod si corpus movetur per vacuum, moveretur in instanti. Secunda vero opinio huic extreme contraria est, nec in pluribus instantibus posse Angelum transire ad locum distantem, contingendo medium, sed tantum motu continuo. Hanc opinionem cum ejus fundamento attigi supra in capite vigesimo, tertiam opinionem referendo.

5. Prima conclusio negativa. — Nihilominus, dico primo, non posse Angelum virtute na- turali mutari in instanti ad extremum locum per medium adaequatum, id est, in toto illo existendo, et ultra illum, alium in eadem instanti acquirendo. Ita docent Bonaventura, in 1, dist. 37, in 9, ejus parte art. 9 q 3, Agidius, ibi 2, etiam p. q. 3, Richardus, artic. 3, q. 5, Scotus, in 2. dist. 2, q. 11, et Gabriel, q. 3, artic. 3, et a fortiori in hoc consentiunt D. Thomas, et omnes qui cum illo dicunt, Angelum non posse mutare locum in instanti. Ratio vero judicio meo concludens est, quia si Angelus sic mutaretur, simul esset in loco medio adaequato, et ultra illum in loco remotiori. Consequens excedit naturalem virtutem, vel capacitatem Angeli; ergo etiam ille mutationis modus est illi naturaliter impossibilis. Minor probatur, quia tunc simul esset Angelus in loco majori maximo, quod ejus capacitatem superat, ut supra probatum est.

6. Gregorii et Majoris responsio impugnatur.—hespondent Gregorius et Major, Angelum quidem non posse permanenter esse in loco majori maximo, transeunter autem posse. Sed hoc impugnatur primo, quia si Angelus in eodem instanti acquirit locum majorem maximo, non magis transeunter est in una parte illius, quam in alia, quia nulla ratio magis de una, quam de alia assignari potest; ergo tam permanenter est in toto loco proximo, et adaequato, sicut ut in ulteriori loco. Secundo, quia existentia Angeli in loco adaequato de se non est res transiens, sed permanens, quia nec habet in se successionem, et acquisitio illius indivisibilis positionem non habet in aliquo continuo successivo, ut supra declaravi: est ergo de se permanens, et divisibilis pro voluntate Angeli; ergosi potest Angelus simul acquirere locum majorem maximo, potest in illo permanere, quamdiu voluerit, quia non potest assignari major repugnantia in permanentia, quam in prima existentia.

7. Evasio quae posset excogitari. — Rejicitur. —Tertio, quia alias posset Angelus, acquisito primo loco adaequato, in eodem instanti acquirere secundum, et per secundum tertium in eodem instanti: et ita consequenter intra quemlibet signatum numerum. Quia eo ipso, quod ftranseunter, inillo sensu, id est, in eodem instanti, potest esse in duobus locis adaequatis simul, poterit esse in tribus, et ita in toto mundo, et simul in coelo, et in terra, quod et repugnat sententiis Patrum supra ad - ductis, et per se est incredibile, quia excedit limitationem angelicae naturae. Dicet fortasse aliquis, dari aliquem terminum in illo processu et usque ad illum extendi locum adaequatum Angeli, et sicut potest illum in instanti occupare, ita etiam permanenterretinere. Sed hoc est recedere a proprio sensu quaestionis, et ad priorem jam declaratum, et omissum reverti, quia tunc revera illa mutatio non esset ab extremo ad extremum per medium adaequatum, sed esset ad unum locum adaequatum, et mediatum, vel ad partem ejus remotam per propinquam. Quod saltem est expresse contra sensum Gregorii, et ideo ipse non posset illo modo vim discursus, et processus ad quamcumque multitudinem similium locorum effugere. Unde ultimo instare possumus, quia alias etiam possit Angelus in uno instanti acquirere alium locum proximum, et adaequatum, non relicto pro eodem instanti priori loco. Consequens autem falsum est, ut constat ex supra dictis, quia illi duo termini opponuntur. Et ex aequiparatione ad corpus potest confirmari: nam corpus non potest, vel per instans esse in majori loco, quam sit adaequatus illi, neque potest in eodem tempore, vel instanti aliquid novi loci acquirere permanendo simul in toto priori loco; ergo neque in Angelo, respectu loci adaequati haec admitti possunt, quia in limitatione ad locum adaequatum proportionem servant.

8. Responsio Alberti ad proximam impugnationem. — Unde Albertus, dicto art. 23, circa finem hanc attingit objectionem, quod AngeIus simul esset (ut ipse ait) n motum esse a quo mocetur, et in moveri, id est, in termmno ad quem ultimo, et in termino a quo, et in medio. Respondet negando sequelam, quia Angelus, inquit, non movetur in tempore. Et addit: Probabilius mih videtur, quod a quo est motus, et per quod est motus, et in quo est, in motum esse, sunt tria nunc sese consequentia, et tumen illa tria non faciunt quantitatem, nisi forte discretam. Sed in his verbis, et responsione, vel Albertus sibi est contrarius, et a priori sententia recedit, quia jam plura instantia in illo motu admittit, vel illam sententiam declarat, ut solum neget necessitatem motus continui, qui sensus nobis non est contrarius. Nos enim facile admittemus, posse Angelum moveri ab extremo ad extremum per medium, sine motu successivo continuo per duas, vel tres mutationes instantaneas, secundum angelicam durationem, imo hoc ex dictis a nobis necessario sequitur, sive illae mutationes dicantur componere unam discretam, sive non, de quo dicam statim. Hinc vero non sequitur moveri Ange- lum in uno instanti ab uno extremo ad aliud distans per medium, quia revera ibi interveniunt duae mutationes, quarum una alteri succedit, et in diverso instanti existit, quae duo instantia non coexistunt uni instanti nostro, imo necesse est, ut altera illarum coexistat alicui tempori nostro, ut ex dictis patet. Quapropter solutio illa juxta priorem sententiam, prout ab aliis auctoribus intelligitur, locum habere non potest.

9. Ad fundamentum contrariae sententiae in num. 4. — Fundamentum autem contrariae sententiae falsum supponit: nam licet corpus moveatur per vacuum, non moveretur in instanti, ut alias in 4, Physicor., diximus. Neque in hoc argumentum Aristotelis validum est, quia successio motus localis corporis non provenit ex sola resistentia medii: sed inde ad summum poterit major, vel minor velocitas motus resultare, caeteris paribus. Successio autem motus intrinsece oritur ex imitatione mobilis ad locum, cui coextenditur: nam inde fit, ut neque possit partem novi acquirere, nisi aequalem dimittat, nec etiam possit simul totam aliquam partem acquirere, vel dimittere, nisi successione continua (ut supra declaravi). Repugnat ergo corpus moveri in instanti per vacuum, alias vel in eodem instanti amitteret totum terminum, a quo, et acquireret totum terminum ad quem, vel simul esset in utroque, et praeterea simul esset in omnibus spatiis aqualibus intermediis, et in extremo; quod totum concedit Gregorius; sed in eo certe non sequitur Aristotelem. Nam ille, ne hoc absurdum concederet, negavit potius posse corpus moveri per vacuum, quod falsum etiam est, licet minus absurdum. Quin potius aliqui putant illud implicare contradictionem, ita ut nec Deus possit illo modo corpus movere in instanti ab extremo ad extremum per medium, quod etiam de Angelo dicunt. Verumtamen cum Deus possit ponere corpus, vel spiritus in pluribus locis adaequatis, quod ad rem spectat, non est dubium, quin possit constituere quodlibet mobile in instanti in toto medio, usque ad extremum, quasi replicando in tot locis adaequatis, quot in medio fuerint, et tunc dici poterit moveri illud ab extremo ad extremum per medium in instanti. Dummodo verbum movendi large sumatur, ut mutationem instantaneam includit, et verbum, transeundi, et particula, Per, in significatione accommodata sumatur, ut in princip:o declaravi.

10. Secunda conclusio bipartita.— Probatur prima pars conclusionis.—bico secundo, posse Angelum plura loca successive mutare, et per medium ad distantem transire in pluribus instantibus angelicis, unde probabile est, talem mutationem factam in tempore discreto esse aliquo modo unam, non simplicem, sed compositam per modum quantitatis discretae. Haec assertio est juxta sententiam D. Thomae, et Thomistarum, et contra tertiam in capite vigesimo, relatam, quamvis, ut verum fatear, differentia in hoc puncto de modo tantum loquendi esse videatur. Probatur ergo prior pars ex dictis in capite praecedenti, quia Angelus potest simul dimittere totum locum, et alium propinquum simul totum acquirere; ergo eadem ratione potest per aliam similem mutationem ad tertium locum transire, et ab illo subito transire ad quartum, et sic de aliis; ergo potest successive mutare plura loca per plura instantia. Prima consequentia nota est, quia eadem est ratio in secundo, et caeteris locis, seu terminis ad quos, quae est in primo, nec enim est in illis major resistentia, aut repugnantia, nec Angeli virtus defatigatur, aut laxatur in his mutationibus, vel, ut ita dicam, saltibus, quantumvis successive multiplicentur. Secunda vero consequentia probatur, quia quaelibet illarum mutationum fit tota simul; ergo fit in instanti secundum propriam, et intrinsecam durationem, quia sicut in suo esse non habet successionem, ita neque in duratione: est ergo duratio indivisibilis, quae sicut incipit, ita etiam potest tota simul desinere, et talem durationem instans angelicum vocamus.

11. Probatur secunda pars. — Hinc ergo probatur altera pars, quia in operationibus mentis, et voluntatis angelicae invenitur, tempus discretum ex hujusmodi instantibus compositum, ut ex communi sententia theologorum dixi in disput. 50, Metaphysicae, sect. 7, num. 8. Ergo eadem ratione in externis mutationibus indivisibilibus Angelorum, quales sunt istae mutationes locales, admitti potest, et debet, quia idem modus durationis, et successionis in eis invenitur. Deinde in mutationibus corporalibus, et localibus quantitas discreta reperitur, talis enim est oratio, quam Aristoteles dixit esse unam per modum quantitatis discretae; ergo eadem ratione poterit ex illis mutationibus unus motus discretus componi, qui in simili tempore discreto fiat.

12. Tertio declaratur, quia dupliciter potest Angelus acquirere indivisibiliter aliquem locum, primo ut in illo quiescat, et maneat, et tunc est una simplex, et indivisibilis mutatio, quae nullam facit compositionem cum aliaAlio modo potest acquirere unum locum, transeundo tantum ad alium remotum, in quo remansurus est, et tunc omnes mutationes indivisibiles, quae in medio successive fiunt, ratione ordinis. et termini ultimi, censentur habere quamdam unitatem non strictam, et rigorosam, sed qualis est in exercitu, et in aliis rebus similibus. In quo etiam considerandum est, fieri posse, ut prima mutatio ad locum propinquum, et existentia in tali loco tantum duret per instans, etiam secundum coexistentiam ad nostrum tempus, et tunc optime intelligitur, qua ratione existentia in tali loco medio, dicatur esse in transitu, et ordinari ad acquisitionem alterius termini remoti, et ideo cx tali mutatione unum transitum discretum componi. Quando vero plura loca media transeunda sunt, tunc necessarium est, ut acquisitio alicujus loci medii, vel etiam plurium coexistat alicui tempori nostro, et ideo aliquo modo fieri videtur cum majori interruptione, vel permanentia per modum quietis, Nihilominus tamen illa mutatio secundum se indivisibilis est, et ideo si Angelus in ea tantum transitione duret animo tendendi ad alium locum, non dicetur ibi quiescere in propria mensura, ac proinde nihil obstabit, quominus ex illis mutationibus unus discretus transitus componatur. Potestque exemplo materialis perfectionis hominis ab hoc loco ad alium remotum declarari. Nam licet in medio itinere saepius quiescat, nihilominus illa perfectio, seu iter unum aliquo modo censetur, et ita vocatur; ergo multo magis, et perfectiori modo in praedictis mutationibus Angelorum quidpiam simile inveniri potest.

13. Ad argumentum contrarie sententiae propositum c. 20, n. 5. — Et per haec responsum est ad motivum contrariae sententiae relatae in numero quarto. Nam licet quaelibet illarum mutationum in se completa sit, quoad sui loci acquisitionem, tamen in ordine ad totam viam usque ad terminum ultimum est incompleta, et ita potest ordinari ad aliam, ut cum illa mutationem discretam componat. Ad primam item confirmationem patet responsio, quia licet Angelus aliquantulum maneat in loco intermedio, secundum coexistantiam ad nostrum tempus, vel ibi non quiescit, quoad propriam mensuram, sed semper est in illa actione, qua talem locum acquisivit, cum animo transeundi, vel licet admittatur aliqua quies, illa ion impedit compositionem discretam. Ad secundam vero confirmationem ne- gatur sequela, quia dari potest ultimus terminus hujus motus discreti, in quo Angelus durabiliter permaneat, et quiescat, et ab omni actione acquirendi locum cesset, sicut etiam motus ejus successivus in aliquo loeo terminatur, ac finitur.

PrevBack to TopNext