Text List

On this page

Caput 23

Prev

How to Cite

Next

Caput 23

Caput 23

Utrum angeli seipsos effective moveant

CAPUT XXII. UTRUM ANGELI SEIPSOS EFFECTIVE MOVEANT.

1. Principium motus, vel est intrinsecum, vel extrinsecum. — Explicatis omnibus, quae ad intelligendum Angeli motum necessaria visa sunt, superest dicendum de potentia motiva, et de proxima causa efficiente talis motus, haec enim sola explicanda superest, nam reliqua declarando subjectum, et terminum, et intrinsecam formalitatem, et quasi entitatem ipsius motus exposita sunt. Duobus autem modis contingit, aliquam rem localiter moveri, scilicet, a se, vel ab alio, et ita etiam duplex est principium effectivum motus, scilicet, extrinsecum, vel intrinsecum: in hoc ergo capite dicendum est de intrinseco, quod per se Angelo convenit, postea vero in sequentibus de extrinseco, quod magis accidentarium est, dicemus.

2. Possit ne Angelus seipsum per se movere. — Negat Capreolus. — Est igitur praecipuum dubium, aut possit Angelus seipsum per se movere, in qua re Capreolus in 1, dist. 6, quaest. 1, artic. 1, conclus. 1, simpliciter negat posse Angelum seipsum localiter movere, addit vero statim in conclusione secunda posse seipsum movere per accidens. Fundamentum prioris partis est axioma illud Aristotelicum, Omne quoad movetur, ab alio movetur, quod vult Capreolus non in corporalibu stantum, sed etiam in spiritualibus esse in rigore intelligendum, quia non potest idem proprie esse per se movens, et per se motum, quia alias simul esset in actu, et in potentia, quia quod movet, .est in actu, et quod movetur, in potentia est. Alteram vero partem probat, quia Angelus potest esse in diversis locis saltem per accidens; ergo potest se movere localiter, saltem per accidens. Rursus Angelum moveri successive nihil aliud est, quam successive operari corpus, vel locum, sed hujusmodi operatio ab Angelo eflective procedit; ergo eo modo, quo Ange us movetur per accidens, a seipso movetur.

3. Prima conclusio affirmans. —Dicendum vero est primo Angelum simphliciter loquendo seipsum movere. Haec assertio ab omnibus theologis recipitur in 2, distinct. 2 et 6, ubi Gregorius, quaest. 1, artic. 4, illam solum, ut magis probabilem aftlirmat. Quia de ceritate (inquit) nobis certam non est, nec per Scriptaram evpressum. Ego vero existimo tam manifeste colligi assertionem ex Scriptura, ut sine errore negari non possit. Probatur, quia ita loquitur Scriptura de Angelorum motu, sicut loquitur de motu hominum, vel aliorum animalium se moventium, eisdem enim verbis significantibus motum procedentem a principio intrinseco rei se moventis utitur. Patet ex verbis 1, Pet. 5, ubi de daemone dicit, Cicuit, queerens quem devoret, et ipsemet daemon Job 1, dixit Circuivi terram. Eamdem vim habet verbum veniendi, accedeudi, ingrediendi, et egrediendi, ut videre hcet Matth. 4, Marc. ultimo, Joan. 13, Luc. 1, 7, et in cap. 8, notanda sunt illa verba, Preecipiebat spiritui immundo, ut eciret ab homine, et iMla quibus de legione daemonum dicitur: "Rogabant illum, ne imperaret illis, ut in abyssum irent", et infra, RHogabant, "ut permitteret eis in porcos ingredi", additurque, et permisit illis. "Exierunt ergo daemonia ab homine, et intraverunt in porcos". Ubi ponderamus, Christum non movisse illos effective, ut egrederentur ah homine, vel ingrederentur in porcos, sed imperasse unum, et permisisse aliud. In hoc enim secundo id tantum fecit quod ipsi daemones petierunt, ipsi autem tanquam habentes potestatem se movendi solum petierunt, ut permitterentur, id est, ut non impedirentur.

4. Idem convincitur ex illis Christi verbis Matth. 12. "Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaeerens vequiem, et non invenit", tunc dicit, "revertar in domwn mneam unde exivi". "Ht veniens invenit eqm", etc., "tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, et intrantes habitant ibi". In qua oratione sex vel septem sunt verba, quae omnia significant motum vitalem, et ab intrinseco, scilicet verbum intrandi, exeundi, ambulandi, quaerendi, revertendi, veniendi, vadendi et assumendi. Haec enim dici non possunt de re, quae seipsam movere non possit, sed ab alio tantum moveri. Et ex his etiam sumitur optima ratio quam attigit Gregorius: quia omnes daemonum motus, et itinera ad malum finem, scilicet perniciem hominum ordinantur, juxta illud, "Circuivi terram, et perambulavi eam" ; ergo dici non potest, quod illi motus a solo Deo specialiter fiant ad arbitrium ipsius daemonis: impium enim esset ita de Deo existimare; ergo necesse est fateri ab ipsis daemonibus se moventibus fieri. Probatur consequentia, quia si AngeIus non se movet, multo minus unus Angetus poterit movere alium; ergo a solo Deo moveri poterit, et ut talis motus non sit Angelo violentus, vel necessarius, dicere oportebit, Deum tunc solum movere Angelum, cum ipse moveri vult, ac proinde ipsum solum ducere daemones, quando ipsi tentare nos volunt, quod absurdissimum est, et contra adducta Scripturae loca.

5. Ponderatur locus alius ec Hebr. 1. — Atque hoc modo eamdem veritatem de sanctis Angelis evidenter mihi probant verbailla Pauli ad Heb. 1. "Omnes sunt administratores spiritus in minislerium missi propter eos, qui heereditatem capiunt salutis", essent enim Angeli ineptissimi ad hujusmodi ministerium, si non possent se movere, et illuc ire quo mittuntur. Unde non dicuntur mitti, quasi per physicum impetum, sicut homo interdum dicitur sagittam, vel lapidem mittere, sed per morale imperium, sicut homo nuntium mittit. Et sic Luc. 1, prius dicitur: "Missus est Gabriel Angelus", et additur postea, "et ingressus Angelus ad eam". Et finita legatione subjungitur, "et discessit Angelus ab ea". Posset etiam conclusio auctoritate Patrum confirmari, qui non solum dicunt Angelos se movere, sed etiam velocissime ferri quo volunt, et quodammodo dici esse ubique quia ubi volunt, citissime inveniuntur, sed speciales allegationes omitto, quia in principio hujus libri probando Angelos esse in definitis locis, sufficienter adductae sunt.

6. Probatur tandem ratione. — Tertio probatur ratione, quia Angeli sunt viventes perfectissimi, et naturaliter non sunt ubique, et ideo mutationis localis capaces sunt; ergo possunt illam in se efficere. Probatur consequentia, quia supposita imperfectione proprie limitationis, ad perfectionem vitae pertinet facultas intrinseca se movendi. Cujus argumentum est, quia inferiora viventia si participant cognitione non solum intellectualem, sed etiam sensitivam, praesertim perfectam, virtutem habent se movendi localiter, quis ergo dubitabit Angelos multo perfectius movere se posse praesertim cum in hoc nulla sit difficultas, vel apparens repugnantia.

7. Objectio dissolvitur. — Motus localis Angeli recipitur immediate in ipsa substantia. — Nam quae objicitur ex illa maxima philosophica, Omne quod movetur, cab atio movetur, nulla est: tum quia sufticeret illud principium in corporibus defendere, quod ad hunc locum non pertinet. Tum etiam quia probatio, quae adducitur, non obstat, praesertim in spiritualibus, quia potest eadem potentia esse in actu primo ad agendum per virtutem eminentialem, et in potentia formali, et receptiva secundi actus, ut patet in voluntate, quae simul est activa, et reccptiva sui actus, idem ergo inveniri poterit in motu locali. Imo in hoc multo facilius invenitur, quia ipse localis motus non recipitur immediate in ipsa potentia activa motus, si illa est distincta a substantia, ut creditur, sed recipitur immediate substantia ipsa. Et ita licet idem Angelus sit in potentia activa, et receptiva sui motus, non tamen secundum idem: nam est in potentia recipiendi per substantiam suam, potens autem ad effhiciendum motum per aliquem accidentalem proprietatem constituitur.

8. Secundo dicendum est, Angelum non soIum se movere proprie, et effective, quando dicitur moveri per accidens, sed etiam vel majori ratione, quando movetur per se. Ita sentiunt reliqui theologi, praeter Capreolum, quando absolute, et generaliter loquuntur, et specialiter contra Capreolum id notarunt nonnulli moderni theologi. Et probatur primo, quia Angelus non dicitur moveri per accidens, nisi quando movetur, in corpore assumpto, vel movendo simul, et deferendo aliquod corpus, ut supra declaravi: sed Scriptura non tantum dicit Angelos se movere quando movent corpora, sed etiam cum se tantum movent; ergo tunc etiam effective se movent. Secunda pars antecedentis patet ex testimoniis adductis, quando enim daemones circumeunt terram, non necessario secum deferunt aliquod corpus, nec corpora per quae transeunt agitant, vel alia simili mutatione locali immutant. Et similiter legio daemonum egrediens ab homine, quem tenebat obsessum, et ingrediens porcos, nulla corpora secum detulit, sed soli spiritus egressi, et ingressi sunt, et maxime per se movebantur. Idemque probari potest de sanctis Angelis, quando invisibiliter sine corporibus assumptis, aut motis ad nos veniunt, vel ut nos custodiant, vel ut reverenter divino Sacrificio assistant, vel ut alia ministeria exequantur, sicut supra cap. 1 et 2, ex sanctis Patribus allegavi, et colligitur ex verbis Pauli supra citatis, et ex illo Psal. 90: "Angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis".

9. Secunda conclusio. — Secundo probatur ratione, quia quando Angelus movetur per accidens, non movetur formaliter per motum quem efticit in corpore, ut videtur Capreolus cogitasse, sed movetur per proprium motum, quem in se recipit, ut supra probavi; ergo hac ratione necesse est, ut non solum habeat potentiam movendi corpus, sed etiam movendi seipsum, quoniam (ut supra dixi) non movetur per accidens, quasi tractus a corpore, sed quia se movet cum corpore. At vero ratio haec non minus cogit, quando Angelus per se movet seipsum solum, quia etiam tunc Angelus recipit in se motum, et non ab alio, ut jam ostensum est; ergo a seipso. Imo tunc evidentior est necessitas, quia quando Angelus sic movetur, aliquid efficit, et non in corpore, ut supponitur, et exempla adducta ostendunt, et ex dictis de loco Angelorum est evidens; ergo efficit in seipso, quia nullum aliud subjectum talis actionis, et mutationis cogitari potest. Posset etiam hic afferri exemplum de anima Christi, quae quando descendit ad inferos, et ab illis rediit ad sepulchrum, per se mota est, et non ab alio, quam a se, idemque afferri potest de animabus, quas Christus de sinu Abrahae adduxit, et similibus. Sed de his respondere quis posset, quod se movebant virtute divina, aut beatifica: nam de anima separata an virtute naturali possit se movere, minus certum, quam de Angelis est, et intra in tractatu de Anima examinabitur. Ad fundamentum autem Capreoli in numero secundo nil aliud respondere necesse est.

PrevBack to TopNext