Text List

On this page

Caput 24

Prev

How to Cite

Next

Caput 24

Caput 24

Quae, et quanta sit in angelo potentia ad se movendum

CAPUT XXIV. QUAE, ET QUANTA SIT IN ANGELO POTENTIA AD SE MOVENDUM.

1. Circa primam partem tituli opiniones aliorum. — Resolutio negativa probatur.—buas partes hic titulus continet. Prior est, quae sit haec potentia per quam Angelus se movet, altera est, quanta sit. Circa primum multi theologi dicunt esse voluntatem: alii volunt potius esse intellectum, ad quem pertinet actiones externas imperare. Verumtamen quia ego censeo eamdem esse potentiam, qua Angelus seipsum, et corpora movere potest, ideo inferius propriam quaestionem utique motioni communem excitabimus. Nunc vero mihi videtur probabilus, hanc potentiam nec intellectum, nec voluntatem esse. Qui intellectus non habet actum internum, quo talem motum possit efficere, quia solum cognoscit, aut judicat, nec habet locutionem, aut imperium circa seipsum ab his actibus distinctum, ut ex supra dictis de locutione Angelorum et ex dictis de imperio in aliis locis manifestum est. Per cognitio- nem autem, seu judicium, non potest efficere motum, sed necessaria est voluntas. At vero neque ipsa voluntas potest esse potentia immediate eliciens motum, sed tantum imperans: et ideo necessaria est specialis potenUa, quae sit proximum principium effhiciens motus.

2. Nec est minor ratio distinguendi voluntatem ab hac potentia, quam ab intellectu,quia etiam intellectio est a voluntate, ut ab imperante, et non minus distinguitur motio localis a volitione quam intellectio a volitione: nec minus etiam distinguuntur termini, vel objecta talium actionum in his potentiis, quam in illis. Cum ergo potentiae per actus, et objecta distinguantur, non est cur magis distinguatur voluntas ab intellectu, quam ab hac potentia. Imo major ratio distinctionis inter voluntatem et potentiam motivam invenitur: tum quia potentia motiva solum agit actione transeunte: nam motio localis non recipitur in potentia movente, quia non est actus immanens, sed recipitur, ut supra dicebam, immediate in substantia Angeli, quam Ubi Angeli cum immediate afficit. rum etiam quia hinc fit, ut potentia motiva sit mere activa, cum tamen voluntas et intellectus simul activae, et receptivae sint. Tum denique, quia inde etiam fit, ut potentia motiva praeter terminum, quem sua actione producit, non habeat aliud objectum, a quo speciem sumat: unde necesse est, ut ab eodem termino illam accipiat, intellectus autem, et voluntas per intrinsecos terminos, quos suis actionibus producunt, habent propria objecta, a quibus specificatur. Major ergo est convenientia inter voluntatem, et intellectum, quam inter potentiam motivam, et voluntatem; ergo si illa potentia distinguuntur, cur non istae.

3. Denique in viventibus sensibilibus, quae mediante cognitione, et appetitu se movent, potentia immediate exequens motum distincta est ab appetitu, et phantasia, et in homine a voluntate et intellectu; ergo idem cum proportione erit in substantis spiritualibus, quia non tantum ex sensibilibus de spiritualibus ratiocinari possumus, nec in hoc specialis ratio differentiae potest suftlicienter assignari. Nec etiam in hoc specialis diflicultas occurrit, propter quam aliter de potentia motiva Augeli sentire debeamus, ut ex dicendis inferius de potentia Angeli ad movendum res alias magis patebit.

4. Circa eumdem primam pariem tiuli an potentia motiva ab Angeli substantia distin- guatur. — Fundamentum pro parte negante.— Unde ulterius expediri potest dubium, an haec potentia, per quam Angelus se movet, sit distincta a substantia ejus. Videri enim potest hoc non esse necessarium, quia ipsamet substantia Angeli, sicut per se immediate adest loco, et in se immediate recipit modum illum praesentiae, seu ubicationis, quem in loco habet, ita videtur posse seipsam per se ad locum applicare ad nutum quidem voluntatis suae: tamen per seipsam motum exequendo. Et sine dubio consequenter ita sentient, qui alias existimant rationales potentias angelicasa substantia realiter non distingui, sed vel ex natura rei modaliter, vel formaliter tantum, seu ratione ratiocinata, ut vocant. Nam minor ratio distinctionis in hac potentia reperiri videtur: tum quia non est ad efficiendam rem distinctam a substantia, sed quemdam modum, qui valde extrinsece illam immutat, tum etiam, quia non est propria potentia vitalis, ut sic dicam, instituta ad agendum et recipiendum peculiari modo proprios actus vitae, sicut sunt intellectus, et voluntas. Nam motio localis per se non est vitalis, sed solum per denominationem a cognitione, et appetitu elicito, quando ab illis procedit.

5. Fera resolutio affir mat.— Satisfit fundamento contrario in n. 4à. —Sed nihilominus supposita doctrina generali, quam sequitur de distinctione potentiarum a substantia in creaturis; quando potentiae sunt principia proxima accidentalium actionem, consequenter dicimus, hanc potentiam esse rem, seu qualitatem a substantia Angeli distinctam: sicut gravitas, et levitas sunt potentiae motus localis effectrices, et res distincta a subjectis. Quia licet in Angelo haec potentia sit altioris ordinis, et subordinata voluntati, et intellectui per naturalem sympathiam, et radicationem in eadem essentia, nihilominus in virtute proxima effectrice motus localis servat eamdem proportionem et rationem. Nam est primo ordinata ad agendum aliquid accidentale, et non tantum ad substantialiter existendum, et ideo non est tam absoIuta res, sicut substantia, sed transcendentalrter ordinata ad aliud, a quo speciem sumit: ac denique non per se primo convenit substantiae, sed per se secundo, tanquam ab essentia dimanans. Quae sunt potissimae rationes, quae in aliis potentiis realem distinctionem indicant. Neque refert quod per motum localem non fiat res distincta a substantia, sed tantum modus, vel quod illa motio non sit per se, et intrinsece vitalis: quia nihilominus est necessaria qua- litas aliqua per se primo instituta ad illum modum efficiendum, sicut in gravitate, et ievitate, in quibus exempla posuimus, et in motu animalium progressivo, aut in volatu, et similibus, videre licet.

6. Circa secundam partem tituli an potentia motiva Angeli habeat terminum velocitatis.— Opinio affirmuns.—Suadetur.—ln altera parte tituli hujus capitis petebatur, quantae efficacitatis sit haec potentia ad motum Angeli velocem efficiendum, id est, an in hoc habeat certum terminum, ita ut possit Angelus se movere a coelo in terram in quocumque minori tempore in infinitum, vel potius requirat certum aliquod determinatum tempus, nimirum, in quo velocissime illud spatium pertranseat, licet in majori tempore possit tardius transire, prout voluerit. Aliquibus modernis videtur, hanc potentiam habere aliquem terminum maximum in velocitate motus, quam potest efticere, et postulare ad minimum certum tempus, in quo possit determinatum spatium, seu corpus pertransire. Suaderique potest, quia haec potentia finita est: omnis autem potentia finita, habet terminum maximum tam in effectu, quam in modo illum efficiendi, ut in intensione, ergo et in velocitate. Secundo quia non omnes Angeli sunt aequales in virtute se movendi, quia sicut in perfectione essentiali inaequales sunt, ita etiam in virtute se movendi: nam est eadem ratio; ergo Angelus superior poterit se velocius movere, quam inferior; ergo signum est singulorum virtutem habere terminum in velocitate motus. Tertio quia alias etiam posset quilibet Angelus movere quodlibet corpus velocius ac velocius in infinitum: nam est eadem ratio.

7. Contraria opinio statuitur.—Nihilominus contrarium mihi probabilius videtur, nimirum posse Angelum moveri, ac pertransire quodlibet designatum spatium breviori, ac breviori tempore sine termino. Ita tenet Capreolus, in 1, dist. 6, quaest. 1, ad3et 4, Scotus, contr. 2 conclus. in hoc consentit Gregorius quem allegat: et idem sentit Alensis, 2 part, quaest. 33, membr. 1, ad 1. Et sumitur a fortiori ex sententia D. Thomae asserentis, Angelum posse transire subito ab uno loco ad extremum sine transitu per medium, quia majoris virtutis hoc est, quam velocius, et velocius sine termino per medium spatium se movere. Favent etiam huic sententiae Patres in superioribus allegati, dicentes, posse Angelum adesse ubi voluerit magna velocitate, nec alium terminum, aut, mensuram hujus velocitatis assignant praeter ipsius Angeli voluntatem.

8. Probatur ratione. — Matione item probatur, quia Angelus in uno instanti potest simul acquirere totum locum adaequatum, saltem priori loco propinquum; ergo etiam poterit idem spatium loci adaequati in breviori, ac breviori tempore pertransire: quia minus est pertransire totum illud spatium motu successivo quantumvis veloci, quam totum illud in instanti acquirere. Si autem hoc conceditur de primo spatio, seu loco adaequato: consequenter idem sequitur de quocumque spatio cujusvis magnitudinis, quia potest augeri velocitas juxta proportionem totius spatii. Atque haec ratio videtur mihi convincens supposito antecedente, quod in superioribus a nobis satis probatum est. Unde multo magis idem coguntur dicere, qui affirmant posse Angelum in instanti moveri per medium ad extremum locum. Verumtamen nos illud non admittimus, quia repugnat limitationi Angeli ad locum adaequatum: hoc autem quod nos dicimus, non repugnat, quia quantacumque velocitate Angelus moveatur, nunquam erit simul in loco majori maximo, quia quanta velocitate acquisierit terminum ad quem, tanta deseret terminum a quo.

9. Unde sumitur secunda ratio, vel roboratur praecedens, quia Angelus movetur sine ulla resistentia, vel ex parte substantiae suae, vel ex parte corporis medii, vel etiam ex parte distantiae, quia etiam haec per se spectata illi non resistit, quia quantacumque illa sit, pertransibilis est quocumque tempore brevissimo, si aliunde non sit impedimentum, aut virtus non desit. At vero in praesenti nullum impedimentum cogitari potest, neque virtus deest. Quia quod potest Angelus facere sine resistentia, potest facere in quacumque brevissima mora, quae effectui non repugnet, vel certe si, quod potest facere in instanti, velit facere successive, poterit in quolibet brevissimo tempore illud operari, quia minus hoc excedit virtutem activam ejus, quam quilibet motus in quolibet brevissimo tempore factus.

10. Et declaratur tandem, quia per plures mutationes instantaneas componentes unum motum discretum potest Angelus in certo numero suorum instantium quamlibet distantiam pertransire. At vero illa instantia possunt coexistere minori, ac minori tempore successivo, sive nostro, sive angelico; ergo eadem ratione poterit Angelus pertransire illam distantiam successive in quacumque brevissima mora. Consequentia videtur clara, et minor probatur: nam ex illis instantibus quaedam possunt co- existere solis instantibus nostri temporis, et quae coexistunt tempori, possunt singula, et consequenter omnia simul minori, ac minori tempori successive coexistere pro voluntate Angeli; ergo tota illa mora ex illis instantibus composita potest esse brevior, quam quodlibet determinatum tempus successivum. Ergo cum simili velocitate potest Angelus idem spatium in tempore pertransire.

11. Ad argumenta opposita in n. 6. — Ad primam ergo rationem in contrarium respondetur ad velocitandum motum localem in infinitum, quod fit sine resistentia ex parte spatii, et mobilis, non esse necessariam virtutem infinitam, sed virtutem superioris rationis sufficere. Virtus autem Angeli merito creditur esse superioris rationis, cum possit in instanti mutationem unius loci adaequati facere, et in pluribus instantibus plura similia loca pertransire. Neque est necesse, ut potentia finita terminetur ad maximum in modo agendi, praesertim quoad temporis brevitatem, quando illa potentia talis est, ut et sine resistentia operetur, et possit similem effectum, seu terminum in instanti, vel instantibus sufficere. Ad secundum respondetur cum Gregorio et Capreolo supra, Angelos omnes posse esse aequales in potestate velocitandi suum motum: sicut possunt esse aequales in velocitate intelligendi, vel in virtute operandi in instanti. Unde satis est, quod perfectiores superent, vel in polestate acquirendi simul majorem locum, et transeundi idem spatium in paucioribus instantibus, seu divisibilibus mutationibus, vel etiam superare possunt in efficacitate movendi res alias, ut in sequentibus explicabo. Tertium idem argumentum attingit materiam de potestate Angeli ad movendas res alias a se distinctas, quam in sequenti capite inchoabimus, et consequenter difficultatem in eo tactam in aliis explicabimus.

PrevBack to TopNext