Text List

On this page

Caput 25

Prev

How to Cite

Next

Caput 25

Caput 25

Utrum angelus ad nutum voluntatis possit res substantialiter transmutare

CAPUT XXV. UTRUM ANGELUS AD NUTUM VOLUNTATIS POSSIT RES SUBSTANTIALITER TRANSMUTARE.

1. Triplex tantum mutatio tractanda.— Quorumdan errores confutantur.—biximus de potestate Angelorum ad movendum seipsos; dicendum sequitur de potestate movendi extra se. Et quaestio praecipue movetur de rebus corporalibus, et in illis ampliorem et difficiliorem habet materiam, et ideo prius de illis ea definiemus, in fine aliquid de rebus spiritualibus addemus. In corporibus autem plures esse possunt mutationis species, tres vero in disputationem praecipue veniunt: scilicet generatio substantialis, alteratio et motus localis: nam de augmentatione necesse non est specialiter dicere, quia illa non fit sine substantiali aggeneratione, et praeviam habet alterationem, ideoque sub praedictis comprehenditur. Deinde non tractamus de propria creatione alicujus substantiae: nam creatio non est propria mutatio, quia mutatio ad subjectum ordinem dicit: at creatio non fit ex subjecto, sed ex nihilo, et ideo in agente infinitam potentiam requirit. Unde tanquam certum in fide supponimus, Angelos non posse aliquid creare, utique contra antiquos errores infidelium dicentium, vel DEUM solum creasse primam intelligentiam, et illam creasse secundam, et ita consequenter, usque ad ultimam, quae hunc mundum visibilem creavit, vel Deum immediate creasse omnes intelligentias, illas vero corpora creasse. Contra quos errores disputant D. Thomas et ejus expositores, 1 part., quaest. 44, art. 1, et quaest. 45, articulis 1 et 5, et quaestione 61, articulo 1, et quaestione 65, articulis 1 et 3, et seepe in aliis locis. Et nos in disputatione 20 Metaphysicae, sect. 2, rationes hujus veritatüis expendimus. Et in principio hujus uactatus probatum est, omnes Angelos esse immediate creatos a Deo, et unum non posse alium creare, et in tractatu sequenti in principio ostendemus similiter, corpora omnia, quae per propriam creationem facta sunt, a solo Deo esse immediate facta, nec potuisse Angelos in illa creatione aliquem proprium concursum habere. De creatione igitur ninil amplius in praesenti dicere necesse est.

2. Tractatur prima mutatio, an possit Angelus substantiam producere.—Prima ratio pro parte affirmante.—Primo igitur dicendum est de productione substantiae ex subjecta materia, quia non videtur haec potestas omnino Angelis deneganda. Primo quia non repugnat substantiam spiritualem creatam habere hanc potestatem per modum causae proximae principalis; ergo non est cur negemus hanc potestatem omnibus Angelis. Antecedens probatur argumento a contrario ex creatione sumpto: nam virtus creandi ideo non conceditur Angelis, quia infinitam esse oportet: virtus autem producendi substantiam ex materia subjecta non requirit infinitatem, nec ex modo agendi, nec ob perfectionem rei productae, unce rebus corporalibus communicata est, non est ergo unde repugnet rubstantus spiritalibus communicari. Jam ergo probatur prima consequentia, quia licet Deus non fecerit omnes species possibiles in omnibus rerum ordinibus, nihilominus verisimile est singulis rerum gradibus communicasse praecipuas virtutes et operationes, quarum erant capaces, vel omnes, vel aliquas species uniuscujusque gradus. Ergo si gradus intelligentiarum capax est hujus virtutis, credendum est non caruisse illa, erit autem capax ejus si non repugnat, talem virtutem esse connaturalem substantiae creatae spirituali. Imo si haec capacitas in illo gradu semel admittatur, cum non possit a nobis ratio reddi, cur in quibusdam, et non in omnibus Angelis inveniatur, videtur concludi, omnes Angelos habere hane potestatem, majorem tamen, vel minorem, juxta aequalitatem angelicae perfectionis.

3. Secunda ratio.—Unde arguitur secundo, nam coelum, licet non possit ex subjecta materia producere aliud coelum, quia natura sua non est producibile, nisi per creationem, nihilominus potest producere alias inferiores substantias; ergo idem poterit Angelus. Probatur consequentia, quia ut eoeclum producat substantiam, satis est ut eminenter contineat formam substantialem inferiorem, quamvis materiam nullo modo contineat, sed aliunde iliam supponat; ergo cum Angelus sit altior forma, quam coelestis, multo magis poterit illam eminentiam continere, et per illam inducere formam in materia aliunde supposita. Nam quod Angetus sit forma a materia abstracta, forma vero coeli sit in sua materia, non impedit, imo juvat ad illam eminentiam, quia quo forma est altioris ordinis, eo melius potest inferiores eminenter continere: nam Deus quo ab omni materia et potentialitate abstractior est, eo eminentiori modo omnia continet. Et confirmatur haec ratio ab effectu: nam intelligentiae moventes coelum saepe sunt causae principales productionis substantialis, ut quando coeli producunt viventia, quae coeli, ut principales causae, efficere non possunt. Tunc etiam dicitur coelum influere, ut instrumentum suae intelligentiae, ut sumitur ex D. Thoma, 1 p., q. 70, art. 3, ad 3, et 3, contra Gent., cap. 103. Ergo necesse est, ut intelligentia eminenter contineat illam formam, ut possit esse causa principalis ejus; ergo eadem ratione poterit pro se ct immediate illam inducere.

4. Prima conclusio. — Angeli non possunt naturaliter producere substantiam aliquam. — Nihilominus dicendum est, Angelos non habere virtutem naturalem ad producendam substantiam aliquam etiam ex subjecta mate- ria. Haec assertio tam unanimi consensu a theologis recepta est, ut sine magna temeritate in dubium revocari non possit, quamvis difficile sit efficaci ratione illam persuadere. Docet illam D. Thomas, 1 part., quaest. 110, art. 3, et alii theolog:, in 2, dist. 7, Albertus, art. 8, Durandus, quaest. 4, /Egidius, quaest. 3, Richardus, art. 4, quaest. 1, Bonaventura, 2 p. dist., art. 2. quaest. 2, et dist. S, p. 1, art. 2, quaest. 1. Et ibidem Scotus, Bassolis et Argentina, quaest. 1, Ferrariensis 3, contra Gentes, cap. 103. Et illam tractavi, et ut potui confirmavi, disp. 35 Metaphysicae, sect. 6, ideoque ibi dicta hic repetere necessarium non erit, sed pauca addemus. Primo ergo ex Scriptura solum auctoritate negativa uti possumus, quia nullibi productionem alicujus substantiae Angelis tribuit.

5. Probatur auctoritate negativa Scripturg. — Probatur ex Patribus. — Platonis error. — Ex Patribus vero citari potest Leo papa, ep. 93 ad Turib.. quatenus cap. 8, damnat Priscillianistas, qui asserebant, Angelos malos figurare et efficere corpora humana in uteris mulierum. Quae definitio invenitur etiam in Concilio Bracharensi I, can. 12, et allegari etiam potest can. 8, ejusdem Concilii, qui sic habet: S' quis credit quod aliquantas in mundo creaturas diabolus fecerit, ei tonitrua, et fulgura, et tempestlates, et siccitates Diabolus sua auctoritate faciat, sicut Priscillianus divit, anathema sit. Magis autem favent verba Concilii Ancyrani, quae tom. 1. Concil., in fine illius Concili, et a Gratiano in cap. Fpiscopi 26, quaest. 5, referuntur, scilicet, De Domino nostro scriptum est, "omnia per ipsum facta sunt". Quisquis ergo credit posse fieri aliquam creaturam, aut in inclius, aut in deterius immutari, aut transformari in aliam speciem, vel similitudinem, nisi ab ipso creatore, infidelis est, etc. Per quae verba non negatur juxta mentem Concilii efficacitas causarum naturalium, sed daemonum, de quibus ibi sermo erat, et de extraordinariis immutationibus, quas se facere daemones fingunt. Denique D. Augustinus multo clarius hanc veritatem docuit, l. 3, de Trin.,c. 7 et 8, ubi in hoc sensu dixit, harum visibilium rerum materiam non obedire malis Angelis ad nutum. Quia nimirum non possunt ex ea facere quod volunt, sed tantum quod in virtute rerum a Deo factarum continetur, applicando activa passivis, id quod non ad libitum sua voluntatis, sed quantum agere permittuntur, ut in discursu capitis declarat. Et in eodem sensu dixit lib. 9 Genes., ad litt., cap. 18. in fine: Quaedam, quae in rerum natura preeter usitatum cursum nature mirabiliter facta sunt, ita ministrantibus Angelis etiam facta, ut tamen ubique creator creaturarum non sit, misi plantatore et rigatore quolibet, solus incrementum dat Dens, et simihter, lib. 12, de Civ., cap. 24, negat Angelos facere aliquam creaturam. Et quamvis utatur nomine creationis, revera comprehendit omnem productionem, quae non fiat per seminales rationes, quas Deus indicit corpora liberis causis, etiamsi ex praejacente materia fiat. Nam Plato ex praejacente materia dixit Angelos, seu secundarios Deos. ut ipse loquebatur, produxisse res corporeas. Et illum, ut errorem fidei damnat ibi Augustinus. Qui etiam videri potest lib. 18, de Civit., cap. 18.

6. Ratione probatur indirecte. — Matione difficile est, ut dixi, hanc veritatem demonstrare. Sed imprimis ostendere possumus hanc potestatem necessariam non esse in universo. Deinde neque ab effectu, vel signo ostendi posse. Tertio neque ex aliquo natural principio colligi. Primo, ut in dicto loco Metaphysicae dixi, suadet sufficienter illa ratio Durandi, quod in rebus naturalibus est virtus sufficiens, ad educendas formas de potentia materiae, quantum ad gubernationem, et conservationem universi necessarium est. Secundum probari potest ratione insinuata ab Augustino, quia quidquid ministerio Angelorum bonorum, vel opera malorum, aut vere fit, aut tieri apparet, sufficienter fieri potest, applicando agentia corporalia corporibus, ex quibus aliquid fit, ut inferius aliquid de his effectibus tractando magis in particulari dicemus. Tertium probatur, quia nullum est principrum ex quo inferre possumus hujusmodi virtutem in Angelis, nisi quanta sunt excellentioris naturae, et perfectionis. Haec autem collectio valida non est, nisi supponatur aliud universale principium, quod omnis forma perfectior rem minus perfectam eminenter contineat, et illam ideo possit de potentia materiae per se educere. Nam sine hoc principio collectio erit ex puris particularibus, ac subinde invalida. At vero istud principium manifeste falsum est, ut inductione ostendi potest, comparando in caeteris gradibus perfectiores formas ad minus perfectas. Unde probabiliter potest argumentum in contrarium retorqueri. Quia formae vegetabilium non continent formas inferioris gradus, ut auri, argenti, et aliorum mineralium, vei lapidum, etiamsi perfectioris ordinis sint, et formae sensitivae non continent quoad eminentiam virtutem activam formarum vegetabi- lium, nec anima rationalis dicto modo continet animas brutorum; ergo nec formae angelicae, licet altioris gradus sint, continebunt dicto eminenti modo inferiores formas de potentia materiae educibiles.

7. Ratio probatur ostensiva. — Hic ergo discursus sufficienter nobis ostendit, nihil esse quod nos cogat, vel inducat ad credendum Angelos habere virtutem per se effectricem substantiarum ex praejacente materia, quanquam directe, et, ut ita dicam, positive, non convincat, Angelos hanc potentiam non habere. Et ideo D. Thomas, dicta quaestione 110, articulo 2, conatus est peculiari ratione hoc ostendere. Quia una substantia, inquit, non potest producere aliam, nisi vel totam illam eminenter contineat, vel habeat similitudinem cum effectu in modo essendi, seu compositionis substantialis ex materia, et forma. Neutrum autem horum in Angelis invenitur; ergo non possunt substantias producere. Hanc vero rationem impugnant, Durandus et alii, sed non afferunt ipsi meliorem. Unde licet non sit demonstratio, est satis probabilis conjectura, sumpta comparatione ex modo essendi ad modum agendi. Quam rationem, ut potui, in dicta disp. 35 Metaphysicae, sect. 6, locupletavi, et aliis etiam probabilibus rationibus adjunctis, quibus nihil nunc addendum occurrit.

8. Objectio. — Solutio ec D. Thoma. — Sed instant aliqui, quia Deus quamvis non sit compositus ex materia et forma, nihilominus res compositas ex materia, et forma producit. Sed huic instantiae tacite occurrit D. Thomas cum dixit, cum materialis forma non per se fiat, sed compositum, oportere, ut causa illud efficiens, vel totum compositum eminenter contineat, vel sit effectus similis saltem in compositione ex materia, et forma. Neque sine magno fundamento illud prius membrum adjungitur, quia primum agens, quod totum substantiale compositum eminenter continet, non agit per potentiam limitatam ad modum agendi per eductionem de potentia materiae, sed per illimitatam, et superioris ordinis, et ideo ad creationem extenditur, et al omnem modum possibilem, quo res materialis nata est, produci. Imo si res attente consideretur, quando substantia materialis, praesertim corruptibilis creatur, illa productio non fit sine eductione formae ex materia simul cum ipsius materiae creatione, et ideo mirum non est, quod Deus per solam suam potentiam possit, etiam de materia prius creata, et a se conservata, formam educere, et compositum gene- rare. Denique Deus propter infinitatem suam, materiam, et omnem formam eminenter, continet, et propter superiorem operandi modum, non requirit aliquam convenientiam, vel similitudinem cum effectu, sed tanquam supremus artifex illum prout voluerit producere potest, et ideo nullam a Deo ad Angelos, vel e converso fieri potest argumentum.

9. Secunda conclusio. — Nulli creabili spiritui est connaturale producere substantiam.— Ad primam rationem contrariam in num. 2.— Circa primam ergo rationem dubitandi in numero secundo disputari posset, an id, quod negamus, nunc esse communicatum Angelis, sit simpliciter incommunicabile per naturam omni immateriali substantiae creabili: verumtamen consequenter loquendo, et quantum conjecturis assequi possumus, dicendum est, hanc potestatem non posse esse connaturalem alicui immaterial substantiae, sive creatae, sive creabili. Nam rationes quibus movemur ad negandam hanc potestatem Angelis creatis, eodem modo procedent in quacumque spirituali substantia possibili, si creetur, ut facile consideranti, et applicanti patebit. Et hoc etiam probabiliter suadet ratio, quae in illo primo argumento in probationem primae consequentiae facta est. Ad rationem autem qua contrarium probatnur, respondemus unprimis negando illam consequentiam: Ad educendam formam de potentia materie non requiritur virtus infinita, ergo potest esse connaturalis creaturae spirituali. Haec, inquam, consequentia negatur, quia potest repugnantia ex aliis capitibus oriri. Et quamvis illa ratio, de potentia creativa recte asseratur, fortasse non est sola, nec adaequata, et ideo non valet e contrario argumentum. Deinde respondetur quod licet ad educendam formam de potentia materiae modo connaturali, et proportionato corporibus non requiratur virtus infinita, nihilominus ad illam educendam superiori, et intellectuali modo requiritur infinita virtus, quae sit conjuncta cum virtute creativa in artifice totius naturae, ut explicatum est.

10. Ad secundam in num. 3. — Ad secundum, in quo a coelis ad Angelos fit illatio, et iterum a Deo ad Angelos consequentia extenditur, neganda est utraque consequentia. Prior quidem, quia coeli materiales sunt, et ex hac parte proportionem habent, ut connatural modo possint corpora immutare, et consequenter per suas formas inferiores aliquas etiam materiales eminenter continere; Angeli vero ad hoc non habent proportionatum subsistendi modum, licet alioqui longe perfectiores sint. Neque in hoc sunt Deo aequiparandi propter rationes quas adduxi, et propter easdem alteteram etiam consequentiam negamus. Ad confirmationem autem negamus assumptum, nam intelligentia movens coelum non est causa principalis alicujus substantiae corporeae, nec coelum est instrumentum intelligentiae in productione alicujus materialis substantiae, etiam imperfectorum viventium. De qua re plura dixi in dicto loco Metaphysicae, sect. 6, num. 14, et disp. 18, sect. 2, num. 36, et sequentibus, et videri potest de hoc puncto, et de tota hac dubitatione Fonseca, lib. 7, suae Metaphysicae, cap. 7, quaest. 1, praesertim sect. 3.

PrevBack to TopNext