Text List

On this page

Caput 26

Prev

How to Cite

Next

Caput 26

Caput 26

Utrum angeli alterare corpora possint

CAPUT XXVI. UTRUM ANGELI ALTERARE CORPORA POSSINT.

1. Communis resolutio negativa. — Ex dictis in capite praecedente facile est definere secundum punctum, ibi propositum de potentia Angelorum ad immutanda corpora alterationis motu, seu, quod perinde est, ad producendas materiales qualitates. In quo puncto communis resolutio, ac generalis regula est negativa. Quae a paritate rationis videtur concludi, non magis habere Angelos potestatem efficiendi qualitates in corporibus, quam educendi formas substantiales ex materia. Quia licet forma substantialis materialis ex suo genere perfectior sit, quam corporeae qualitates, et inde non videatur illatio a negatione potestatis ad producendum perfectiorem effectum minus perfectum, nihilominus considerato fundamento illius impotentiae est satis efficax consecutio.

2. Declaratur. — Declaratur, quia qualitas corporea in hoc convenit cum forma material, quod sicut haec fit per eductionem de potentia materiae, ita etiam illa fit per eductionem ex potentia ejusdem materiae, vel compositi materialis, et ideo eadem improportio invenitur in Angelo subsistente extra omnem materiam ad has qualitates producendas, quae ad substantiales formas. Et ita in ipsissubstantialibus formis in hoc non attenditur major, vel minor perfectio, sed eadem improportio, et impotentia censetur esse in Angelo ad minimam formam, quae ad maximam; ergo similiter eadem est ad materialem qualitatem, quae ad formam substantialem. Accedit, quod nulla est ratio, vel fundamentum ad asserendum Angelum continere eminenter has qualitates, quod esset necessarium ut illas efficere posset. Assumptum probari potest supra facto discursu circa substantiam, nam eadem est ratio, seu proportio. Atque ita sententiam hanc contra Avicennam aperte docet D. Thomas 3, contr. Gent., cap. 103, et idem sentit, 1 part., dist. q. 110, art. 2, ad 2 et 3, art. 3, ad 2, quatenus ait, Angelum solum mediante motu locali, et applicando activa passivis, esse posse causam aliarum mutationum in corporibus, et idem sentiunt Bonaventura, Richardus, Durandus in locis citatis in capite praecedenti.

3. Opinio Thomistarum distinguens qualitates in reales, et intentionales. — Nonnulli vero ex Thomistis ex parte ab hac generali assertione dissentiunt. Distinguunt enim duos ordines qualitatum, quasdam vocant reales, vel materiales, aut physicas, quasi per antonomasiam, ut eas distinguant ab aliis, quas vocant intentionales, quae licet reales etiam sint (alias nihil essent) non sunt ita crassae, et materiales, sicut aliae, sed subtilioris naturae, nec disponunt materiam ad formam substantialem, neque ex illa, aut ex dispositionibus ejus resultant, nec habent esse permanens, sed ahquo modo transitorium. In priori ordine constituunt imprimis quatuor primas qualitates Elementorum, et deinde alias secundas qualitates, quae ex primarum mixtione resultant, ac denique omnes, quae sunt proprietates connaturales consequentes substantiales formas. In secundo ordine ponunt qualitates quasdam, quas instrumentarias vocant, quia sunt veluti instrumenta impressa inferioribus corporibus a superioribus agentibus, ut eis tanquam instrumentis utantur, vel si quae aliae similes in corporibus fiunt.

4. Et admittens datam resolutionem in realibus. — Non vero in intentionalibus. — De qualitatibus ergo primis ordinis fatentur omnes Thomistae non posse per se et immediate fieri ab Angelis in corporibus propter rationes tactas. Et quia cum Angeli non possint producere substantiam, eadem ratione non possunt qualitates, quae ad illam disponunt, vel quae ad illam naturaliter consequuntur, efficere. Item quia alias posset Angelus efficere in materia totam dispositionem, et organisationem accidentalem, quam anima rationalis in corpore requirit, et ita posset animam separatam iterum corpori unire, illud iterum disponendo. At vero de qualitatibus secundi ordinis limitant assertionem nostram, dicentes posse ab Angelo immediate per se fieri. Ad hoc autem asserendum moti surt, veloccasione explicandi mocum, quo Angelus est in loco per opera- tonem. aut applicationem virtutis, ut ex Capreolo, Cajetano, Ferrariense, et aliis supra capitibus tertio, quarto et quinto notavimus; vel etiam moventur occasione explicandi causalitatem Angelorum per corpora tanquam per instrumenta, elevando illa ad aliquid agendum ultra naturalem virtutem corporum. Nam hunc agendi modum aperte tribuit Angelis divus Thomas, locis capite praecedenti citatis, et in 92, d. 15, q. 1, art. 2. Ad hanc autem instrumentalem causalitatem necesse est, ut aliqua virtus profluat ab Angelo in corpus, quo tanquam instrumento utitur: virtus autem illa esse non potest, nisi qualitas aliqua intentionalis. Et ita docuit Soncinas, l. 7 Metaphysicae, quaest. 25, praeter alios Thomistas, quos retuli.

5. Fera resolutio universalis, et negativa.— Probatur primo.—Probatur secundo. —Sed hmitatio haec admittenda non est, sed universaliter negandum, posse Angelum per se, et propria virtute naturali qualitatem aliquam in corpore efficere. lta dixi in citatis locis Metaphysicae, et tenet Fonseca, lib. 7 Metaphysicae, cap. 7. q. 7, sect. 1 et 3, et Vasquez, 1 p., disput. 218, cap. 3, et sumitur ex aliis auctoribus citatis, quatenus indistincte loquuntur. Probaturque primo ab incommodis. Quia sequeretur posse Angelum per se illuminare locum tenebrosum sine applicatione alicujus corporis luminosi, quod non minus incredibile est, quam quod possit calorem, vel colorem per se producere. Sequela probatur, quia lumen non immerito potest inter quahtates intentionales computari, quatenus et per se non disponit ad formam substantialem, neque ex forma resultat, sed est quasi imperfecta lucis participatio. Item sequitur, posse Angelum efficere species visibiles in aere, speculo, aut oculo sine objecto visibili, quia illae species sunt intentionales qualitates. Idemque sequitur de speciebus aliorum sensuum. Et eadem ratione posset efficere sonum in aere sine ulla ejus percussione, commotione, vel divisione, quia sonus satis intentionalis transiens qualitas dici potest. Haec autem omnia, et incredibilia sunt, et si haec admittantur, facile erit plures alios praeternaturales effectus Angelis tribuere. Unde argumentamur secundo, nam cadem est ratio de his qualitatibus, quae de caeteris; et nominum mutatio parum refert. Nam istae qualitates etiam educuntur de potentia materialis subjecti, et necesse est, ut contineantur formaliter, vel eminenter in causa a qua per se, et proxime fiunt virtute pro- pria. Hae autem sunt proprie rationes, propter quas aliae qualitates ab Angelis fieri posse negamus, quod autem qualitates sint magis vel minus permanentes, seu transeuntes, vel potius dependentes a suis proximis causis, aut quod sint magis, vel minus subtiles, vim illarum rationum non immutat.

6. Tertio, et principaliter. — Tertio, ac praecipue arguitur, quia illae duae rationes, vel occasiones excipiendi has qualitates frustra, et sine fundamento excogitatae sunt. Nam de priori satis in superioribus ostensum est, Angelum non esse in loco per operationem. Quamvis enim ad illud probandum usi etiam fuerimus hoc medio, et fundamento, quod nunc persuadere conamur: non fuit tamen haec propria ratio, et a priori, et ideo sine vitioso circulo possumus nunc ab illo principio, ut alias probato, argumentari. Praesertim, quia nunc solum dicimus non esse necessarium propter existentiam in loco hanc operationem Angelo tribuere, cum non desit Angelo alia ratio existendi in loco, quae necessario est supponenda ad talem operationem, etiamsi fingeremus, vel admitteremus esse possibilem. Praeterquam quod propter rationem adeo extrinsecam non sunt fingendae qualitates, quae nec experimento, aut signo aliquo moveri, nec satis explicari, aut concipi possunt. Nec etiam tribuenda est Angelis talis potestas contra generalem regulam: nam illa exceptio enervat omnem rationem ad negandum Angelis potestatem alias qualitates efficiendi.

7. Probatur quarto. — Atque hae rationes ex parte habent vim contra alias qualitates instrumentarias, ut sic dicam, quasaliis etiam modis in citatis locis Metaphysicae impugnavi. Et hic addi potest ratio ex dictis desumpta, quae mihi videtur satis efficax: nam efficientia talium qualitatum supponere debet in Angelo virtutem principalem effectricem illarum formarum, ad quas instrumentaliter efficiendas illae qualitates instrumentariae praemittuntur, quia istae dicuntur eflicere in virtute principalis agentis, utique Angeli; ergo illae qualitatates supponunt in Angelo virtutem principalem. Quomodo enim erit principale agens, nisi virtutem principalem habeat? Ostensum autem est, Angelum non habere hanc principalem virtutem ad efficiendas formas substantiales, propter quas efficiendas qualtates istae instrumentariae a dictis auctoribus introductae sunt; ergo frustra ponuntur. Et confirmari hoc potest: nam si semel admittamus Ange- lum per hujusmodi instrumenta posse per se, ac principaliter efficere substantiam, eadem ratione posset saltem perfectior Angelus efficere eodem modo perfecta animalia. Nulla enim ratio differentiae assignari potest, imo inde enervantur rationes omnes in priori puncto factae.

8. Evcasio preecluditur.—bices saltem posse esse utiles hujusmodi qualitates ad efficienda alia accidentia corporalia nobiliora. Sed hoc eadem forma argumentandoimpugnatur. Quia Angelus non potest esse principale agens aliorum accidentium, quia illa eminenter non continet, cum nulla ratiosufficiens hujus eminentiae reddi possit. Item quia si haec potestas semel in Angelo admittitur, dici consequenter posset habere Angelum virtutem principalem ad disponenda, vel organisanda corpora ad animas, vel alias formas substantiales per illas qualitates instrumentarias tanquam per virtutes seminales, quod magnum esset absurdum. Et sequela patet, quia tota illa dispositio fit per accidentia. Neque posset cum fundamento limitari virtus Angeli ad haec accidentia potius, quam ad illa, quia Angelus eminentior est illis omnibus accidentibus, et modus illa efficiendi idem in omnibus esset. Denique si in Angelo esset virtus principalis ad efficiendum calorem, vel similia accidentia, frustra diceretur efficere illa mediis aliis qualitatibus instrumentariis. Nam si haec potest immediate sua voluntate, vel alia virtute intrinseca efficere, cur non reliqua accidentia, quae virtute etiam continet. Quia omnes sunt materiales qualitates, et modus producendi illas per eductionem de potentia subjecti corporalis idem esset. Nulla est ergo necessitas ponendi tales qualitates, vel tribuendi Angelis illam efficiendi potestatem.

PrevBack to TopNext