Text List

On this page

Caput 27

Prev

How to Cite

Next

Caput 27

Caput 27

Utrum angeli ad nutum voluntatis suae corpora movere possint localiter

CAPUT XXVII. UTRUM ANGELI AD NUTUM VOLUNTATIS SUAE CORPORA MOVERE POSSINT LOCALITER.

1. Pars negans probatur. — Ratio dubitandi ex proxime dictis in capite praecedenti oritur. Nam ex illis videtur sequi, hanc, etiam potestatem esse Angelis denegandam, quia nulla major est ratio de motu locali, aut termino ejus, quam de motu alterationis, quia etiam terminus motus localis corporis eo modo, quo habet esse, fit per eductionem de potentia subjecti corporei. Neque refert quod non sit res distincta, sed modus quantitatis, quia etiam raritas, et densitas fortasse tantum sunt modi quantitatis, et tamen non potest Angelus illas per se, et immediate efficere. Secundo quia motus localis non fit in corpore ab extrinseco motore, nisi per impetum illi impressum, ut patet in projectis et similibus. Sed Angelus non potest imprimere impetum corpori; ergo nec illud potest localiter movere. Minor probatur, quia impetus est qualitas, et Angelus non potest qualitatem efficere. Tertio si Angeli ad nutum voluntatis corpora movere possent, sequitur posse totius universi ordinem invertere, ut totam terram e loco suo movere, coelos velocius, vel tardius cireumferre, et similia, quae plane absurda sunt. Quarto si Angelus posset movere corpus, sua voluntate moveret, alioqui ex necessitate moveret, quod dici non potest quia manifeste falsum est, sed non potest movere per voluntatem; ergo nullo modo potest. Probatur minor, quia nulla est ratio, cur corpus obediat ad nutum Angelo ad motum localem magis, quam ad alios motus, quia corpus nullam naturalem subjectionem, vel subordinationem ad Angelum habere videtur, cum Angelus non sit ejus auctor.

2. Vera conclusio affirmans. — Probatur ex sacra scriptura. — Nihilominus certa res est, posse Angelos virtute suae naturae corpora movere localiter. Primo, quia ex Scriptura id manifeste colligitur: nam ex illa constat imprimis Angelos assumere corpora, et cum eis moveri, ut patet de Angelis, qui apparuerunt Abrahsae, Genes. 18, et Loth, Genes. 19, et de Raphaele qui comitatus est Tobiam, et de Gabriele, qui in forma visibili ad Virginem ingressus, et locutus est, et de Angelis, qui Christo ministrarunt, et aliis similibus, et infra latius de hoc videbimus. Non possent autem Angeli moveri cum corporibus assumptis, vel in eis loqui, nisi corpora movere possent, ut per se constat, ergo. Praeterea constat ex Scriptura, Angelum virtute sua transferre rem corpoream ab uno loco in alium, sicut Angelus tulit Habacuc in Babyloniam usque ad lacum leonum. Neque potest haec actio attribui virtuti supernaturali Angelo communicata, quia non solum Sancti hoc faciunt, sed etiam daemones, sicut legimus Matth. 4, diabolum assumpsisse Christum, et transtulisse illum a deserto usque ad pinnaculum templi, et inde in excelsum montem: nullo autem modo dici potest, daeamonem id fecisse virtute divina, sed permissione tantum. Sicut Luc 8, permittente Christo, daemones ingressi porcos eos in stagnum praecipitarunt.

3. Probatur secundo ea auctoritate Philosophorum et Patrum. — Praeterea dogma hoc etiam a philosophis receptissimum fuit, posuerunt enim, intelligentias movere coelos, ut constat ex Aristotele 12, Metaphysicae, text. 44. At vero theologi, et sancti Patres addiderunt etiam posse Angelos alia corpora movere, et mediante hoc motu haec inferiora administrare, ut infra latius videbimus, tractando de custodia Angelorum. Et sic etiam ait Augustinus, lib. 3, de Trinit., cap. 7 et 8, quamvis daemones non possint per se efticere corpora, vel alias corporum mutationes, tamen applicando activa passivis posse veluti per accidens esse causam hujusmodi effectuum. Ad illum autem causandi modum necessarius est motus localis, et similia habet, lib. 20, de Civit., cap. 19, in fin., et lib. 83, quaest. 79. Aliquando vero in his locis dicit daemones non posse hoc facere, nisi per potestatem a DEO acceptam, non tamen intelligit hoc de aliqua potestate supernatural, vel physica addita virtuti naturali daemonum, sed de potestate, ut ita dicam, morali, id est, de licentia, seu permissione divina, ut ipse satis explicat. Nam daemones propter malitiam suam cohibiti sunt, ne ad libitum illa potestate utantur, et ideo ut sunt sub ordine divinae providentiae tantum id possunt facere, quod permittuntur, quando tamen permittuntur, propria, et naturali virtute id faciunt.

4. Probatur etiam ratione evr D. Thoma. — Rationem hujus veritatis tradit D. Thomas, dicta quaest. 110, artic. 3, quia supremum intimi attingit infimum supremi: in corporibus autem motus localis est supremus, et perfectissimus omnium, et ideo Angeli, qui sunt supra corpora, hunc saltem motum in eis efficere possunt. Quae ratio fundata est in Aristotele, S, Phys., cap. 7, ubi ex professo probat motum localem esse caeteris priorem tempore, natura, et perfectione. Quae ultima pars posset controverti, quia perfectio motus ex termino sumenda videtur: termini autem aliorum motuum videntur perfectiores termino motus localis. Verumtamen hac disputatione physica omissa, nunc maxime dicitur motus localis perfectior, quia minus transmutat mobile, quam caeteris motus, ut expresse ipse Aristoteles dixit, et exponit D. Thomas supra, et 3, cont. Gent., cap. 82, ratione 6, ubiFerrariensis id latius disputat. Et haec consideratio ad dictam rationem declarandam maxime servit: nam cum motus localis minimum corpora transmutet, quia non variat rem secundum substantiam, vel qualitates per se loquendo, sed secundum quemdam modum valde extrinsecum, facilius potest ab Angelis fieri quam caeterae corporales mutationes.

5. Confirmatur.—Ad argumentum in num. 1. — Accedit quod motus localis communis est omnibus corporibus tam corruptibilibus, quam incorruptibilibus, et suo modo etiam Angelis convenit: nam licet in eis spirituals sit, ratione subjecti, nihilominus quoad respectus propinquitatis, et distantiae, ac praesentiae servat cum motu corporum quamdam proportionem. Hac ergo ratione habent Angeli cum corporibus sufficientem similitudinem, seu proportionem, ut eorum virtus secundum locum motiva ad corpora extendatur. Declaratur hoc etiam ex his, quae in nobis experimur. Nam cum homo non possit extrinseca corpora per propriam actionem humanam alterare, nihilominus potest illa localiter movere, et impellere, cujus ratio solum esse videtur, quia per motum localem minima transmutatio in corpore fit, ergo eadem ratione mirum non est, quod Angeli possint hunc motum efficere in corporibus, licet aliis modis illa per se transmutare non valeant. Denique si ordinem, et gubernationem universi consideremus, fuit haec potestas Angels necessaria, ut per eos possent res universi aliquo modo administrari, quod fuit valde conveniens: tum propter perfectiorem ordinem divinae providentiae, tum etiam propter majorem totius mundi unitatem. Et ex his responsum est ad primam rationem dubitandi. Secunda vero postulat speciale duhium infra tractandum, an hic motus medio impetu fiat.

6. Circa tertiam vero observandum est (quod etiam in superioribus est indicatum) aliud esse loqui de potestate Angeli (ut sic dicam) absoluta: aliud vero de eadem potestate, ut divinae voluntati subjecta, ejusque obligationibus alligata. Priori modo fatendum est, posse Angelos multa ex his, quae in argumento sumuntur, efficere, et alia plura. Possent enim Angeli, si nudam facultatem naturalem spectes, animalia occidere, eradicare, montes transferre, et similia, quae per violentum localem motum tieri possunt. Posteriori autem modo non possunt. Et ideo cum ordo universi certis DET legibus definitus sit, simpliciter universi ordinem invertere non valet. Nam sancti Angelis divinis ordinationibus ad nutum parent, nec ab eis discordare possunt, aut volunt. Mali autem Angeli quamvis eis resistere cuperent, non va- lent, et ideo tantum nocere possunt, quantum eis permittitur, ut Augustinus notat, lib. 3, de Trin t., cap. 7, et sequentibus ex cap. 7 et 8, Exod. Ubi Magi Pharaonis uon potuerunt facere ciniphes, quia non sunt permissi. Et idem colligitur ex illo Job 1: "Unicersa, que habet, in manu tua sunt, tantum in eum ne eaxtendas manun tuam". Et cap 2: "Fcece in manu tua est, verumtamen animam illius serva". De quo videri potest Augustinus, lib. 2, de Civitate, cap. 23, et lib. 7, cap. ult., et lib. 18, cap. 18, et Cyprianus, lib. 3, ad Quirinum, cap. 80, et in Epist. 75, quae est Firmiliani ad Cyprianum, et lib. de Orat. Dominica, circa illam petitionem, Ne nos inducas, vel, ut ipse legit, IVe nos patiaris induci, et Guillelmus Parisiensis, in 2 part., de Universo. Quartum vero argumentum postulat peculiare dubium de potentia motiva Angelorum, quod infra tractabitur.

PrevBack to TopNext