On this page
Caput 28
Caput 28
Utrum unus angelus alium movere possit
1. Excluduntur mutationes alie Angeli in Angelum preeter localem. — Diximus de potestate Angelorum ad agendum circa corpora: nunc aliquid de actione ipsorum inter se dicendum est. Hic vero solum de mutatione locali dicemus: quoniam de alhis mutationibus naturalibus nulla superest quaestio. Quia in Angelis nulla potest esse mutauo ad substantiam: neque etiam esse potest mutatio ad qualitatem ordinis naturalis (quae possit ab extrinseco agente fieri) nisi fortasse aliquam speciem intelligibilem. De hac vero quomodo ab uno Angelo possit in alium fieri solum per modum objecti, et non per aliud genus potestatis, in secundo libro satis declaratum est. Dixi autem, sermonem esse de mutatione, quae possit ab extrinseco agente fieri, propter mutationem, quae fit per actus immanentes: nam de illis certius est non posse ab uno Angelo in alium fieri, ut in eodem libro dixi. Idemque est de mutatione ad habitus, si qui forte naturaliter acquiruntur ab Angelo per actus: nam illae etiam qualitates illum modum productionis naturaliter sibi determinant. Unde neque a solo DEO connaturaliter fieri possunt, sed tantum per miraculum, seu per naturalem modum operandi. Locutus sum etiam de solis mutationibus ordinis naturalis, nam de his, quae pertinent ad ordinem gratiae, clarum est, non posse effici ab Angelo viribus naturahbus etiam in seipso, nedum in alio. An vero supernatu- raliter possit unus immutare alium per illuminationem, et quomodo id fiat, in libro sexto dicemus.
2. Opinio Vasquii negativa in hoc capite.— Igitur in solo motu locali proposita dubitatio locum habet. Quam attingens Vasquez, disput. 194, cap. 3, § Ultim., ait trivolum esse quod quidam comminiscuntur, Angelos aliquos tantae esse virtutis, ut aliquo impulsu, quasi impresso Angelo alteri, ipsum moveant ad alium locum, vel alicui loco alligent. Fundatur solum, quia hoc videtur esse proprium corporum Et ideo eos, qui ita sentiunt, imaginatione potius quam ratione duci, putat. Nihilominus tamen adjungit, virtute Dei, et imperio posse unum Angelum alium loco pellere, vel alligare: nam hoc videtur interdum Angelus bonus circa malum efficere, etiam invitum; ergo signum est id non facere virtute naturali, sed divina,
3 Vera sententia affirmans. — Ergo vero semper in hac sententia sui, quod possit unus Angelus movere alium, etiam efficaciter compellendo illum, nisi ille sit fortior ad resistendum, et velit resistere. Et ita scripsi in Metaphysica, disput. 35, sect. 6, num. 28, et eamdem sententiam secuti sunt aliqui moderni, 1 p.. q. 53, praesertim Pesantius, a. 1, disp. 2, et Cumelius, art. 3, quaest. 5, et idem tenuit Major, in 2, distinct. 2, quaest. 7, in probationibus primae assertionis. Et argumentatur in hunc modum: Angelus potest movere cerpus secundum omnes, ergo potest movere Angelum inferioris, vel ejusdem speciei. Quam consequentiam non probat, per se tamen videtur valde probabilis, ut in Metaphysica dixi, quia magis proportonatus videtur unus spiritus respectu alterius, quam corpus respectu Angeli. Unde argumentor secundo, quia Angelus potest moveri passive tantum ab extrinseco motore; ergo virtus ad efficiendum hunc motum non est cur excedat virtutem activam Angeli. Antecedens commune est theologorum, et certissimum, quia Deus potest quemlibet Angelum localiter movere. Et ratio est, quia motus localis per se, et intrinsece, non est actus vitalis, aut immanens, et ideo ex se non repugnat fieri ab extrinseco agente per actionem, seu passionem transeuntem. Prima vero consequentia probatur, quia ad hanc mutationem efficiendam non requiritur virtus infinita, ut est per se notum, tum quia alias neque Angelus posset movere seipsum: tum etiam quia, nec in termino, nec in modo talis actionis invenitur aliquid propter quod inftinitas virtutis necessaria sit. Neque etiam inter Angelos aliqua disproportio invenitur, quae huic potestati repugnet: nam omnes sunt compositi ex subjecto mobili, et ipso motu, seu termino, et omnes habent potentiam activam motus localis, cur ergo non habebit unus in alium hanc potestatem ?
4. Confirmatur impugnando fundamentum Vasquii in num. 2. — Unde non video, in quo vero sensu dicatur hoc esse proprium corporum. Nam si dicatur proprium esse corporum moveri ab extrinseco motore, hoc evidenter falsum est, ut de Angelo probavimus, qui sic potest a Deo moveri. Neque dici potest illud esse miraculosum, aut per potentiam DEIT infinitam, cum neque in effectu, nec in modo faciendi illum, interveniat aliquid. quod creatarum rerum naturas superare videatur. Si vero sit sensus, esse proprium corporum posse moveri a tali extrinseco movente, scilicet Angelo, vel e contrario esse proprium Angeli habere virtutem motivam, quasi determinatam ad corpora. in utroque petitur principium: nam hoc est, quod investigamus, an sola corpora, vel etiam spiritus possint ab Angelis moveri: et e converso, an virtus motiva Angeli ad extra limitetur ad corpora, vel ad alios Angelos extendatur. In hoc ergo sensu illa propositio falsa est. Praeterquam quod sine fundamento profertur.
5. Item diluendo quod ibidem probationis loco additur. — WHlud autem quod probationis loco addi videtur, scilicet quia nostra sententia non ratione, sed imaginatione ducitur, quia de spiritibus, ac si essent corpora, philosophatur, hoc, inquam, partim habere potest sensum verum, in quo nihil nobis obstat, sed potius juvat, partim habere potest sensum falsum, in quo etiam inutilis est probatio. Priorem partem ita declaro: nam philosophari de spiritibus instar corporum in iis, quibus servare possunt proportionem juxta materiae capacitatem, non solius est imaginationis, sed rationis recte philosophantium. Nam sicut corpus in suo ordine est mobile ab extrinseco, ita et Angelus in suo: et sicut ex parte mobilis non repugnat corpus moveri ab spiritu, ita etiam in Angelo non repugnat ex parte illius, qui movendus est, ut probavimus, et ipsi etiam concedunt, unum Angelum posse moveri ab alio, saltem ut ministro DEI. Denique sicut ex parte moventis creati, et spiritualis non repugnat movere corpus; ita neque repugnat movere alium spiritum. His autem modis tantum philosophamur de spiritibus, non quidem ac si essent corpora, sed per convenientem, et evidentem proportionem ad corpora.
6. Dilutio praecedens progreditur. — Unde altera pars declaratur: nam tunc aliquis proprie dicetur philosophari de motu Angelorum, ac si essent corporei, quando illis tribueret motum cum commensuratione, seu coextensione ad spatium, vel si diceret, solum moveri ab extrinseco agente, vel aliquid hujusmodi, nihil autem simile ex eo sequitur, quod unus Angelus alium movere possit. Nec facienda est vis in eo, quod in verbis illis tangitur de impulsu, quia doctrina data indifferens est, sive res una dicatur moveri ab alia per impulsum, sive per efficientiam immediatam ipsius motoris: nam quomodocumque fiat in corporibus, fieri poterit inter spiritus. Quid enim repugnat dari spiritualem mpulsum, si datur spiritualis motus: aut quid repugnat, Deum movere Angelum, vel per impulsum, vel sine illo? Ex hac ergo parte non repugnabit, unum Angelum moveri ab alio. An vero Angelus ad movencdam rem aliam illi imprimat impulsum, inferius dicam.
7. Probatur ultimo superior sententia affirmans ex D. Thoma. — Ultimo resolutionem hanc mihi elicio ex doctrina D. Thomae, 1 part.. quaest. 109, art. 2, dicentis, inter daemones esse praelationem ex naturali dispositione eorum, quia sicut in perfectione naturae, ita in actione inferiora superioribus naturaliter subordinantur. Ex qua doctrina colligo, superiores Angelos habere potestatem aliquam naturalem in inferiores, si pura natura instituti ponantur: nam sine potestate unius in alium non potest intelligi praelatio, quae sit specialis relatio ab insequaltate perfectionis distincta. Haec autem potestas non videtur esse moralis. Nam haec solum esse potest potestas iurisdictionis. At vero non videntur Angeli superiores ex natura rei habere jurisdictionem in inferiores, quia non sunt principia, vel causae efficientes eorum, nec habent aliquod fundamentum intrinsecum naturalis dominii in ipsos. sola enim inaequalitas perfectionis ad hoc suflicere non potest. Alias infimus Angelus tot haberet superiores in se jurisdictionem habentes, quot habet Angelos supra se in natura perfectiores, quod per se incredibile videtur. Non est ergo illa potestas moralis; ergo oportet ut physica sit. Non potest autem intelligi potestas physica unius Angeli in alium, nisi quoad motum localem, vel violentam detentionem in loco, ut ex dictis in principio hujus subietatis manifestum est.
8. Promovetur praecedens probatio. — Addo denique, licet inter Angelos in pura natura conditos admittatur potestas moralis jurisdictionis, sive ex natura rei congenita, sive ab auctore naturae data, sive ex communi consensu ipsorum Angelorum profecta, ad efticaciam talis potestatis moralis necessariam esse aliquam potestatem coercitivam physicam, et executivam, ut sic dicam, coercitionis, seu coactionis, quae non aliter quam praedicto modo inter Angelos intelligi potest. Quod optimo exemplo declaratur, et confirmatur : nam cum anima in statu peccati, et damnanda separatur a corpore, daemones violente rapiunt illam, et usque in infernum movent, ut est communis traditio Patrum, et theologorum. Non est autem verisimile id facere daemones virtute supernaturali, neque est illum fundamentum ad similem virtutem fingendam, faciunt ergo illud per naturalem virtutem motivam; ergo eadem ratione possunt daemones hanc virtutem exercere. Inter beatos autem Angelos licet haec potestas non desit, usus tamen ejus non invenitur. Tum quia status beatificus omnem modum violentise, et imperfectionis excludit: motus autem ab extrinseco in natura vivente, praesertim intellectuali vita, aut violentus est, aut valde imperfectus. Tum etiam, quia Angelus beatus ad nutum alterius movet, quando alter imperandi potestatem habet, et ideo sola locutio, sine alia extrinseca actione inter sanctos Angelos sufficit, ut etiam* ex Apocalypsi, et ex aliis locis colligimus.
9. Declaratur exceptio in assertione adhiDita.—P6ententia Cumetii. — Dixi autem in assertione Angelum habere hanc potestatem movendi alium, nisi alter fortior sit, et resistat, ut indicarem, Angelum perfectiorem posse ex natura rei movere inferiorem, etiamsi renuat, e contrario vero inferiorem posse movere superiorem, si non resistat, sed permittat, non vero ipso renuente. Et ratio est in promptu, quia a proporüone inaequalitatis non sequitur actio: vis autem Angeli superioris major est, et ideo, ipso resistente, non potest moveri ab inferiore qui minoris est virtutis. Quia vero illa resistentia voluntaria est, si superior nolit resistere, nihil erit quod motum inferioris impediat. Et eodem modo sentiendum judico de Angelis aequalibus, si ejusdem speciei dantur. imo addunt aliqui quod Cumelius sequitur, etiam superiorem Angeium non posse movere inferiorem ipso renuente. Fundatur, quia virtus motiva Angeli non est, nisi voluntas, unde motio activa est ipsa volitio, quae ab ipsa elicitur: non potest autem voluntas pati violentiam in actu elicito; ergo nec in motu.
10. Refellitur multipliciter. — At vero haec ratio ex falso principio procedit, statim enim ostendemus, potentiam motivam Angeli esse distinctam a voluntate. Deinde etiam ilio principio dato, male infert. Quod a posteriori ostenditur, quia alias neque Deus posset movere Angelum, cogendo iilum contra ejus voluntatem, quod est evidenter falsum. Et sequela patet, quia etiam Deus non potest voluntatem cogere ad actum elicitum. Igitur licet voluntas per suum actum elicitum immediate motum efliceret, nihilominus motus nunquam esset actus elicitus a voluntate, sed esset effectus ejus, seu actus imperatus; ergo quamvis Angelus cogatur a superiore agente ad recipiendum motum, non cogetur ad actum eliciendum, sed ad recipiendum motum, qui est effectus actus eliciti. Tunc autem Angelus, qui movetur, non cogitur ad volendum motum, imo ideo cogitur ad ipsum motum, quia non vult illum. Nihil ergo repugnat Angelum initum ab alio moveri; ergo supposita majore efticacia Angeli superioris, poterit movere inferiorem, ipso invito. Et hoc contfirmant, quae de motu animae separatae a daemonibus, et de potestate coercitiva naturah inter Angelos adduximus. Nostra vero Immitatio, seu declaratio intellisenda est solo naturaii ordine spectato: nam secundum ordinem gratiae, et gloriae potest sanctus Angelus in natura inferior malum in natura perfectiorem cogere: econtrario vero Angelus malus perfectior nuihil agere potest in inferiorem secundum naturam, quia virtus gratiae major est, quam naturae, ut recte D. Thomas docuit in dicta quaest. 109, per totam.