On this page
Caput 29
Caput 29
Utrum potentia angeli ad movendum res alias sit ab intellectu et voluntate distincta
1. Prima sententia negans. — in hoc puncto prima sententia est, potentiam motivam Angeli ab ejus intellectu, et voluntate non distingui. Ita videtur sentire D. Thomas, 1 part., quaest. 54, art. 5, quatenus ait ex viribus animae non competere Angelis, nisi intellectum, et voluntatem, et idem habet quaesi. 79, art. 1, ad 3. Possent autem haec loca de potentiis proprie vitalibus, seu actionem immanentem elicientibus exponi. Verumtamen in quaest. 16, de Malo, artic. 1, ad 14, expresse dicit, Angelum movere corpora solo imperio voluntatis, et idem habet quodlib. 6, art. 2, et Opusc. 11, art. 3et 13. Et ita hoc sequuntur ex Thomistis, Hervaeus in 2, distin. 14, quaest. 1. art. 4, Capreolus, in 2, distin. 7, quaest. 2, per totam, et Soncinius, 12 Metaphysicae, quaest. 35, idem sequuntur Durandus, in 2, dist. 2, quaest. 5, Argentina, distinct. 8, quaest. 1, art. 1. Bassolis, distinct. 14, quaest. 1. Fundamenta hujus sententiae tacta sunt referendo testimonia D. Thomae.
2. Argumenta. — Primum est, quia natura Angeli est pure intellectualis; ergo tantum habet intellectum, et voluntatem, quae ad illum sequitur: tantum enim hae duae potentiae sunt proprie rationales, seu intellectuales, ergo per illas Angelus operatur, quidquid operari potest, quia omnia operatur intellectualiter. Secundo, quia hae duae potentiae sufficiunt ad efficiendum motum; ergo superfluum est aliam multiplicare, quia natura superfluitatem abhorret. Antecedens probatur, quia virtus principalis movendi est ipsa essentia Angeli, et per intellectum dirigit motum, et per voluntatem potest illum sufhicienter exequi. Tertio argumentatur D. Thomas, dicta solut. ad 14, quia anima humana solo intellectu, et voluntate movet corpus sibi unitum; ergo mirum non est, quod substantia intellectualis altior possit movere solo imperio suae voluntatis corpus non sibi unitum. Alii veroe contrario argumentantur, quia in anima, qui est inferioris perfectionis, et forma corporis distinguitur potentia secundum locum motiva ab intellectu, et voluntate, imo etiam ab appetitu, et phantasia, sicut distinguitur in aliis animalibus, quia non movent totum corpus suum per se primo, sed impellendo unam partem mediante alia; ergo in Angelis non est illa distinctio admittenda. Probatur consequentia, tum quia, quae inferioribus sunt divisa, in superioribus sunt unita: tum etiam quia in homine potentia motiva corporis est materialis, in Angelo autem debet esse spiritualis : tum denique, quia Angcelus per se primo movet corpus, et non unam partem per aliam, sicut homo.
3. Varie explicatur preedicta sententia a suis auctoribus. —ln cxplicando autem, quaenam sit haec potentia motiva, an intellectus, vel voluntas, aliquam varietatem invenio in dictis auctoribus. Nam plures ex illis solum disjunctive loquuntur, dicentes intellectum, vel voluntatem, vel negative non esse aliam poten- tiam ab intellectu, vel voluntate. Ita Capreolus et alii. At vero D. Thomas in dicto Opusc. 11, art. 3, significat intellectum esse potentiam, per quam Angeli immediate movent per ejus imperium. Nam ipsa, inquit, conceptio secundum quod habet efficaciam aliud transmutandi, imperium appellatur. Et art. 13, ait: quilibet intellectus movet per imperium. Imperium autem nihil est aliud, quam conceptio effectus ad implendam voluntatem. At vero idem D. Thomas, in dicta quaest. 16, de Malo, art. 1, e contrario dicit, quod substantia iutellectualis separata a corpore potest movere imperio voluntatis aliquod corpus non sibi unitum. Vt dicto quodl. 6, art. 2, in argument. Sed contra, sic argumentatur. /n Angelo non est alia virtus, quam intellectus, et voluntas: intellectus autem non agit, nisi per voluntatem, ergo omnis actio Angeli est per inperium voluntatis. In corpore autem probat minorem, quia motus voluntatis est inclinatio sequens formam intellectam, unde oportet, quod quidquid Angelus agit, agat per imperium voluntatis. Unde posset etiam aliquis dicere, potentiam motivam Angeli non esse unam simplicem, sed ex intellectu, et voluntate quasi coalescere, et utramque facultatem immediate influere in motum in suo genere, quia utriusque operatio necessaria est, et non est sufficiens ratio, cur una immediate influat, et non alia.
4. Secunda, et vera sententia affirinans. — Probatur primo. — Nihilominus est secunda sententia, hanc potentiam motivam esse distinctam ab intellectu, et voluntate. Hanc opinionem secutus sum in Metaphysica, disput.35, sect. 6, n. 21, et sequentibus, quae nunc etiam probabilior videtur. Fuitque opinio Aureoli, in distin. 8, quaest. unic., art. 3, et Henricus, quodl. 13, quaest. 6, Godfredi (quem citat Capreolus), quodl. 1, quaest. 4, et Maironius, in 1, distin. 43, quaest. 5, et eam magis probat Cajetanus, in part. quaest. 54 art. 5, et Conimbricensis, in 2, libr. de Coelo, cap. 5, q. 7. Possumusque imprimis suadere hanc sententiam, ex dictis, cap. 24, isto modo. Potentia, per quam Angelus immediate movet alia a se, est eadem cum potentia, qua seipsum movet: sed potentia qua se movet, est distincta ab intellectu, et voluntate; ergo et potentia per quam alios movet. Consequentia per se clara est. Major etiam ab auctoribus praecedentis sententiae non negatur, quia eodem modo ipsi de voluntate, vel intellectu philosophantur, et per se est verisimillima, quia potentia motiva sui, et aliorum, tam ex objecto, seu effectu, aut termino, quam ex actione, seu modo agendi potest habere unitatem, et ex gradu suo habet etiam universalitatem; ergo non est cur illae potentiae inter se distinguantur. Addo praeterea, licet quis contenderet illas potentias esse inter se distinctas ab intellectu, et voluntate, etiam alteram distingui, quia nulla major ratio de una, quam de altera reddi potest. Minor vero in praedicto capite probata est, et omnes rationes ibi factae in praesenti amplificari possent.
5. Secundo. — Adversariorum responsio. — hefellitur.— Que actuum subordinatio requirat, vel non requirat distinctionem potentiarum. — Praecipue vero urgeo rationem sumptam ex diversitate actuum, seu actionum, quia activa motio localis est actio genere distincta a volitione, sed potentiae distinguuntur per actiones; ergo voluntas, et potentia motiva ad extra sunt potentiae essentialiter diversae; ergo etiam sunt in reipsa distinctae. Hanc secundam consequentiam suppono ex generali doctrina de distinctione potentiarum animae, recepta praesertim in schola D. Thomae, et a simili probatur ex distinctione inter intellectum, et voluntatem Angeli, quam non aliunde nisi ex essentiali distinctione actionum colligimus. Respondent aliqui negando priorem consequentiam, quia actio volendi, et movendi, licet sint distinctae, sunt subordinatae, et ideo non sufficiunt distingucre potentias, quia cum dicuntur potentiae distingui ex actibus, intelligendum est de actibus subordinatis inter se. Sed contra hoc est, quia ibi non est alia subordinatio, nisi actus imperantis, et imperati: haec autem subordinatio non impedit distinctionem potentiarum, quando actiones sunt ita diversae, ut ex objectis, vel quasi objectis primariam distinctionem habeant, ut in illis actionibus invenitur. Qnod ideo dico, quia possunt esse actus subordinati, tanquam imperans, et imperatus, et nihilominus esse ejusdem potentiae, quia saltem in aliquo communi objecto formali convenmnt, ut est voluntas dandi eleemosynam imperata ab amore DET: at vero quando actiones sunt veluti primo diversae ex parte formalium terminorum, seu objectorum, sola dicta subordinauo ad unitatem potentiae non sufticit. Probatur, quia alias velle credere, et credere, essent actus immediate eliciti ab eadem potentia, quia sunt actus dicto modo subordinati. ltem in animalibus appetitio se movendi, et motio ipsa, proxime fierent ab eadem potentia, quia sunt actiones dicto modo subordinatae. Et ratio est, quia illa subordinatio est quasi extrinseca ex parte agentis. Unde ex illa solum colligi po- test. potentias a quibus illae actiones proxime emanant, esse subordinatas inter se, non vero quod sit una, et eadem. Nam distinctio potentiarum ex primaria distinctione actionum, non ex subordinatione illarum sumenda est.
6. Aliorum responsio. — Confutatur. — Ali vero respondent, volitionem, et motionem localem activam non esse duas actiones, sed unam, et eamdem, quae primario ad unum terminum intrinsecum, et secundario ad extrinsecum effectum terminatur: quia effectus est passiva motio localis, ac terminus ejus. Et ideo non oportet potentias inde distingui, quia ex actione ipsa interna, quae specificat potentiam, motio externa resultat, non ut actio, sed ut effectus. Sed haec responsio supponit falsam doctrinam. Quia motus localis coeli, verbi gratia, non minus est actio transiens, quam sit motus aquae maris, verbi gratia, ab ipso coelo motae, et in universum vera passio transiens nunquam separatur ab actione transeunte, quia idem motus, qui est passio, ut recipitur in subjecto, est actio. ut egreditur ab agente: non potest autem fieri motus, quin habeat utrumque respectum, et praesertim cum loquamur de motu, qui ab extrinseco agente fit, de quo puncto plura in Metaphysica dixi. Et in praesenti causa potest ita declarari. Quia quando voluntas Angeli vult movere corpus, unam tantum simplicem actionem elicit, quae est ipsa volitio. Unde etiamsi voluntas sine potentia media efliceret motum, non immediate moveret per suam entitatem, sed per actum a se elicitum, quia per seipsam non est immediate activa, nisi actus immanentis in ipsa. In ipso autem actu volitionis motus, duae rationes possunt considerari, scilicet ratio actionis proxime elicitae a voluntate, et ratio qualtatis, seu actus, in facto esse intrinsece terminantis eamdem actionem. Sub priori ergo ratione actio illa formaliter esse non potest motio localis activa, quia non terminatur ad Ubi, seu locum, sed tantum ad suum intrinsecum terminum. Quod si dicatur virtualiter transiens, ut aliqui loquuntur, solum erit ratione sui intrinseci termini, si ille sit principium proximum efliciens motum ad extra. Et ita, consequenter loquendo, in illa sententia ille actus volendi, prout est entitas, et qualitas quaedam, habet vim immediate etficiendi motum ad extra. Ergo consequenter dicendum est in illa sententia ipsum motum corporis, prout immediate fit ab ipso actu voluntatis, esse actionem transeuntem egredientem active ab illo actu, et receptam in mobili: tum quia ipse actus internus, ut est qualitas quaedam, non potest habere rationem actionis: tum etiam, quia principium agendi, semper, et in omni effectione est distinctum ab actione, quae ab illo egreditur.
7. Evasio. — Ejus impugnatio. — Dices, quidquid sit de illa actione transeunte, etiamsi illa ponatur, hoc modo sufficienter declarari, quomodo sola voluntas sit sufficiens principium motus localis in corpore mediante suo actu, sine alia potentia media, quia ipsemet actus est veluti efficax impetus corpus impellens. Respondeo, ita quidem esse illam sententiam explicandam, ut aliquam verisimilitudinem habeat. Nihilominus tamen etiam ille modus non videtur probandus: primo quia multo facilius intelligitur habere Angelum quamdam potentiam innatam impulsivam corporis (loquendo dicto modo), et subordinatam intellectui, et voluntati, quam attribuere iliam vim impulsivam actui immanenti voluntatis, quia isti actus ex natura sua, non ordinantur ad efliciendum objectum suum inesse real, sicut potentia motiva ad efficiendum motum. Secundo, quia actus immanentes non sunt effectus extra ipsas potentias, teste Aristotele 1 Ethicor.. c. 1 et 9, Metaphysicae, cap. 9, utique per se, et tanquam propria externarum actionum, seu effectuum, a qua generali regula nulla est ratio excipiendi solum actum votuntatis angelicae. Tertio quia alias eadem effticientia tribui posset actui intellectus, vel utrique simul: hoc autem ultimum videtur supervacaneum, et parum verisimile: inter actus vero intellectus, et voluntatis, vix potest probabilis ratio differentiae assignari. Cur enim volitio magis continet virtutem per se faciendi motum, quam apprehensio per volitionem applicatam. Cum ergo neutrius possit ratio reddi, verisimilius creditur, motum immediate fieri a potentia exequente applicata, et directa per intellectum, et voluntatem.
8. Ad contrariae sententiae argumenta in n. — Àd primum ergo argumentum contrariae sententiae respondetur, Angelum, ut est in gradu cognoscitivo, tantum habere duas potentias, scilicet intellectum, et voluntatem, et in hoc distingui ab anima rationali, quae plures habet potentias in illo ordine, quia non est pure intellectualis, sicut Angelus. Nihilominus tamen, quia Angelus non tantum est potens ad cognoscendum, et amandum, sed etiam ad movendum se, et alia, ideo etiam speciah potentia motiva indiget, quie non est extra rat:onem creaturae pure intellectualis, quia etiam est potentia spiritualis, et intellectui, et voluntati subordinata, quamvis secundum communem rationem suam non sequatur ex gradu intellectuali, ut sic, sed sub ratione generaliori: nimirum, quatenus est essentia, seu natura quaedam quae potest esse principium principale effectivum motus localis: nam inde habet, ut ab illa resultet instrumentum illi motui accommodatum. Quia vero in Angelo haec ratio principii cum gradu intellectuali conjuncta est: ideo etiam illa potentia motiva in Angelo altioris ordinis est, et aliquo modo gradum illum participat, quatenus potentiis intellectualibus subordinatur.
9. Ad secundum negatur antecedens. Quia praeter intellectum, et voluntatem, necessaria est potentia executiva motus, propter rationes factas, et quia nec intellectus, nec voluntas per se ordinatur ad efficiendum motum, sed ad cognoscendum verum, et amandum bonum, et sub hac ratione intellectus apprehendit motum, et voluntas amat, seu vult illum. Quod autem motus ille sit factibilis ab ipsomet volente, est ipsi volitioni quasi accidentarium, et ideo non sufficit, ut voluntas per se possit exequi, quod vult: alias etiam per se sufficeret ad exequendum actum credendi, quando illum vult, et voluntas humana esset sufficiens ad exequendum morum manus, aut calami, quando illum vult. Unde ad tertium negatur antecedens, quia etiam in homine praeter intellectum, et voluntatem, necessaria est potentia executiva motus, ut est communior sententia, ut in tractatu de Anima videbimus.
10. Ad replicam vero, quae sit ita nostra sententia supposita, negatur consequentia, nimirum, voluntatem, et potentiam motivam debere esse unitas in Angelo, id est, esse indistinctas, eo quod Angelus perfectior sit, quam homo. Haec enim illatio nimis generalis est, alioquin etiam posset inferri, intellectum, et voluntatem in Angelo non esse potentias disünctas. fllud ergo principium ad summum habet locum, quando indistinctio inventa in inferiori oritur ex peculiari conditione, et imperfectione ejus, vel e converso, quando in superiori natura invenitur aliqua ratio formalis objecti, in qua possint duae inferiores facultates in una superiori uniri. At vero in praesenti voluntas, et potentia motiva non distinguuntur per se primo ex rationibus, vel impertectionibus particularibus in argumentis tactis, sed ex propriis objectis, seu actibus, et efiectibus, ad quos ordinatur, quae distinctionis ratio in Angelo etiam subsistit, nec in eo invenitur ex parti objecti, seu termini aliqua convenuientia, seu formalis unitas, sub qua possint illae duae facultates in unam coalescere. Unde cum alias sint in natura finita, et capaci compositionis ex essentia, et potentiis, et alioquin ipsae etiam potentiae limitatae sint, et finitae, nullum superest principium, unde colligamus has facultates, quae in anima distinctae sunt, in Angelo esse indistinctas.