On this page
Caput 30
Caput 30
Utrum angelus propinquitatem ad mobile rkequirat, ut illud movere possit
11. Partem negantem qui astruant, vel ei faveant. — Haec quaestio de omni motore a philosophis tractatur: tamen quia peculiarem difficultatem potest habere in Angelis, et quia ad majorem declarationem eorum, quae de illorum motu, et loco diximus, conferre potest, ideo illam non omnino praetermittere visum est. Aliqui ergo ex theologis dixerunt non requirere Angelum praesentiam, vel propinquitatem ad mobile, ut illud moveat immediate perseipsum. Ita tenuit Hervaeus, tract. de Motu Angeli, quaest. 1, ad 3, et in 1, distinct. 37. Ubi idem tenet Gabriel, art. 3, dub. 1, cum Ochamo ibidem. Qui tam de Angelis quam de agentibus corporalibus loquuntur, sed praecipue de Angelis, quia per voluntatem movent, quae de se indifferens est ad remotum, et propinquum. Et quoad hoc multum etiam favet huic sententiae Scotus, favet etiam Magister, in 2, distinct. S8, capit. ultim., dicens, daemones non ingredi corpora obsessorum secundum substantiam, sed tantum secundum effectum. Ubi Durandus, quaest. 3, idem docet, sed loquitur consequenter ad sententiam, quam de loco Angeli tradiderat. De qua incertum est an cum Hervaeo senserit, vel posuerit Angelum semper ubique praesentem: nam juxta hunc posteriorem sensum non negat Angelum esse, ubi operatur, sed potius afflirmat esse simul ubicumque operari potest.
2. Primum fundamentum. — Secundum. — Tertiun. — Quartum. — Fundamenta hujus sententiae ex parte insinuatasunt. Primum est, quia etiam in corporibus non semper est necessaria propinquitas inter movens, et motum, ut variis exemplis, et argumentis aliqui philosophi ostendere conantur, ut late retuli in Metaphysica, disput. 18, sect. 8. Ergo a fortiori id concedendum est Angelis. Secundum, quia Angeli movent per voluntatem, quae non minus potest velle objectum remotum. quam propinquum. Tertium, quia alias oporteret Angelum esse praesentem in toto corpore, quod movet, ac subinde Angelum moventem primum coelum mobile esse in toto illo, quod est incredibile, alias perfectiores Angeli possent simul esse in coelo, et in terra, contra Damasceni, et omnium sententiam. Quartum, quia saltem inter Angelos non videtur necessaria haec propinquitas: nam ad locutionem non est necessaria, etiamsi per efficientiam fiat, ut supra dictum est. Item quia Angelus superior potest quasi ligare Angelum inferiorem alicui loco, et ibi illum detinere, etiamsi inde discedat. Cur enim ad detinendum illum necessarium esse dicemus, ut per substantiam suam, veluti super alterum existat ? Denique, quia haec distantia, seu propinquitas situalis, videtur inter Angelos valde accidentalis, in corporibus enim potest requiri, vel propter contactum materialem, vel propter diffusionem, vel extensionem virtutis. Inter Angelos vero neutrum videtur necessarium, ideoque quod facit in corporibus propinquitas, inter spiritus facit ordo naturae.
3. Communior sententia affirmativa. — Nihilomiuus communior sententia est, necessarium esse, Angelum esse propinquum corpori, ut illud movere possit. Ita sentit D. Thomas ubicumque de loco Angelorum tractat, supponit enim necessario ibi esse, ubi operatur, ut patet ex 1 part., quaest, 52, et idem sentiunt omnes Thomistae: nam licet aliqui eorum dicant operationem esse rationem illius praesentiae, nihilominus fatentur, nunquam esse, nisi circa rem propinquam. Et Scotus, in 2, dist. 2, quaest. 5 et 6, S Contra hoc, multis argumentis videtur probare hanc eamdem sententiam, quamvis videatur procedere potius ad hominem, ex suppositione concessa, quam ex propria sententia. Hanc etiam partem defendunt frequentius, qui generatim docent necessariam esse propinquitatem inter movens, et motum, prout videtur fuisse sententia Aristotelis 7, Physic., cap.2, ubi Conimbricensis, quaest. 1, illam defendunt. Et ideo idem Aristoteles 2 de Coel., cap. 2, dixit, intelligentium moventem coelum debere illi praesentem esse saltem in aliqua ejus parte, nimium orientali.
4. Primum fundamentum. — Hujus sententiae fundamenta sunt. Primum, ac praecipaum illud generale, quod tactum est, quia inter corpora requiritur propinquitas, ut unum possit aliud movere; ergo etiam inter corpus, et spiritum est necessaria. Antecedens supponitur ex philosophia, quod nos etiam probavimus in d. sect. 8. Consequentia vero probatur, quia si illa necessitas in corporibus invenitur, non oritur ex peculiari corporum proprietate, nulla enim ratione ostendi potest, ut ex responsionibus ad argumenta patebit, sed vel ex naturali ordine inter agens, et passum, seu ex modo dependentiae actionis transeuntis a suo principio, ad quam necessaria est illa propinquitas, vel certe nascitur ex limitatione virtutis. Nam eo ipso quod agens est determinatae virtutis, est determinatum ad agendum intra certam distantiam, et consequenter ad inchoandam actionem a re sibi propinqua. Quia si posset immediate agere in distans, non minus posset agere intra certam distantiam, quam ultra illam. Probatur haec sequela, quia si virtus agentis non occupatur (ut ita dicam ) circa medium, nec indiget illo ad agendum in distans, major, vel minor distantia, impertinens videtur ad minuendam, seu variandam actionem agentis. Atque ita dicendum erit consequenter Angelum posse aequaliter movere corpus ad quamcumque distantiam. Et similiter posset idem facere, etiamsi medium esset vacuum. Item posset eumdem effectum facere in corpore, quod assumere dicitur, quando in illo existit, etiamsi in illo non existeret. Et similia inferri possunt, quae videntur absurda.
5. Ad primum argumentum oppositum in num. 2. — Inter has opiniones hanc posteriorem elegi in citato loco Metaphysicae, tanquam probabiliorem, quod majori ratione nunc judico. Quia licet rationes quibus confirmatur, a priori non ostendant suflicienter necessitatem hujus conditionis, nihilominus a postertiori, et ab incommodis videntur satis probabiles. Et quod caput est, modus loquendi Scripturae semper nobis indicat Angelos ibi adesse, ubi operantur; et ita absolute tradidit Damascenus, lib. 2, cap. 3. Hoc enim necessarium non esset, si praesentia Angeli in corpus ad operandum in illo non requireretur. Quod ex solutionibus priorum rationum credibilius fiet, imo primum in contrarium retorquetur, ut videbimus, quia probabilius est unum corpus non movere aliud, nec agere immediate in illud, nisi sit sibi propinquum, et nulla sufficiens ratio ditferentiae in Angelo assignatur.
6. Ad secundum. — Cur voluntas possit velle objectum absens.—Ad tertium, remittitur solutio.— Ad quartum quid. — Discrimen namque quod in secundo argumento tangitur, scilicet, quod Angelus movet per voluntatem, non satisfacit, praesertim secundum nostram sententiam, quia non agit immediate per volunta- tem, sed per potentiam motivam, quae est immediatum principium actionis transeuntis, et ideo potest requirere immediatam praesentiam mobilis, non minus, quam si esset virtus corporea. Quod autem illa virtus per voluntatem ad mouendum applicetur, non obstat: nam etiam in homine virtus motiva corporis non movet, nisi applicata per voluntatem, et nihilominus non potest applicari ad immediate movendum corpus distans. Verumtamen etiamsi voluntas per suum actum immediate efficeret motum, nihilominus argumentum ab objecto ad effectum non esset validum, quia voluntas non efficit physice in objectum, cum amat, sed in se causat inclinationem, seu impulsum ad illud, et ideo potest optime circa illud loco absens, et cognitione praesens operari. Si autem actus voluntatis per se efficeret motum, respiceret illud, non tantum ut objectum, sed etiam ut affectum, in quem physice influeret, et ideo ex hac parte propinquitatem passi postularet. Et hoc fere modo respondet ad illud argumentum D. Thomae, quodlib. 6, art. 2, ad 1, dicens: Quia actio voluntatis angelicae radicatur in essentia ejus, oportet substantium Angeli aligualiter conjungi rebus, quas movet, guia movens oportet simul esse cum mobili. Et similiter quodlib. 9, art. 10, ad 2, ad idem argumentum respondet, quod Llicet Anpgelus moveat per imperium, nihilominus imperiwm hic non dicitur sine virtute activa, quam oportet aliquo modo contingere corpus motum. Quae verba ad utramque responsionem applicari possunt. Tertium argumentum postulat, utrum similis propinquitas inter Angelos requiratur, ut unus alium loco movere, aut detinere possit? Ad quod breviter dico rem esse dubiam, sicutde propinquitate ad loquendum in secundo libro dixi. Quia rationes pro utraque sine difficultate solvi possunt, ideoque judicium de hac re liberum aliis remitto. De quarto vero argumento in capite sequenti dicam.