On this page
Caput 31
Caput 31
Quomodo oporteat angelum esse propinquum corpori a se moto, et an possit imprimendo impetum illud movere
CAPUT XXXI. QUOMODO OPORTEAT ANGELUM ESSE PROPINQUUM CORPORI A SE MOTO, ET AN POSSIT IMPRIMENDO IMPETUM ILLUD MOVERE.
1. Prima resolutio tripartita de motione totius corporis a toto loco. — Haec, et similia dubia petuntur in quarto argumento capitis praecedentis, per quae necesse est, ut varios modos quibus Angelus potest movere corpus, declaremus. Potest enim Angelus movere cor- pus, quasi per se primo totum, et singulas partes movendo immediate, ac per seipsum: vel potest movere totum non per se primo, et immediate, sed per unam partem movendo alias. Vel tertio potest movere corpus nullam partem immediate movendo, sed per virtutem impressam. Item in ipsis motibus varietas considerari potest inter motum rectum, sub quo omnem illum, per quem mobile a toto loco extrahitur, comprehendimus. Et circularem motum, qui fit tantum secundum partes. Item prior modus considerari potest per modum tractionis, portationis, vel projectionis, in omnibus enim aliquid notandum est. Primo igitur quando Angelus per se movet corpus a toto loco suo, necesse est; ut non solum in principio motus sit mobili propinquus, sed etiam quamdiu motus durat, et ideo etiam necesse est, ut Angelus simul cum corpore, quod movet, moveatur. Prima pars nota est, quia si oportet Angelum esse propinquum mobili, ut illud moveat, ratio illius necessitatis in principio motus maxime urget, ut per se satis clarum est. Unde fit, ut si Angelus per se primo, et immediate velit corpus aliquod movere, necessario in toto illo, et in qualibet parte ejus in initio existat, quia omnes illas per se, et immediate movet, ut supponitur; ergo in omnibus etiam per se, et immediate esse debet, quia ubicumque est actio immediata, etiam praesentia immediata esse debet. Et hoc modo maxime videtur Angelus movere corpus, quod assumit, et ideo totus est in toto illo, et totus in qualibet parte ejus, ut paulo post explicabimus. Et inde facile probatur secunda pars. Quia eadem ratio est de continuatione et inchoatione motus, quia immediata efhicientia perseverat. Et inde sequitur pars ultima, videlicet in hoc genere motus necessario moveri Angelum simul cum corpore, quod movet. Quia si non moveretur cum illo, separaretur ab illo. separatus autem non posset per se, et immediate movere illud juxta principium positum. Quoniam ad continuandum illum motum eodem modo non sufhicit propinquitas in principio motus, sed oportet, ut quamdiu motus continuatur, propinquitas etiam duret.
9. Secunda resolutio de motione portandi, vel trahendi corpus.—Atque hoc ipsum cum proportione dicendum est, quoties Angelus movet corpus deferendo, vel quasi portando, aut trahendo illud, ut Act. 8: "Spiritus Domini rapuit Philippun". Dan. 14. Angelus portavit Habacuc iu Babylonem, et Ezech. 8: Angelus "apprehendit Ezechielem in cincinno capatis, et elevavit eum inter terram et celum". In his enim, et similibus motibus necesse est AngeIum simul cum corpore, quod movet, moveri, propter eamdem rationem supra factam. Et quamvis in motu, qui est per modum tractionis, necessarium non sit Angelum esse, ut sic dicam, in toto corpore, quod defert, quia potest non omnes partes perse primo movere,sed unam primum, et per illam trahere alias, ut in motibus Ezechielis, et Habacuc Scriptura indicare videtur, nihilominus necesse est, ut Angelus assistat illi parti quam primo movet et quod in illa praesentia persistat quamdiu durat motus, quia semper partem illam per se, ac immediate trahit, et non per aliam. Unde consequenter etiam necessarium est, ut quamdiu movet corpus, tamdiu cum illo moveatur, quia alias conservare non posset praesentiam ad illam partem mobilis, quam per se primo movet.
3. De motione projiciendi corpus dubitatur. — Praeter hos autem motus invenitur inter corpora motus projectorum, de quo dubitari potest, an illo etiam modo possit Angelus movere corpus, et consequenter an aliquando sufficiat Angelum esse conjunctum mobili in principio motus, quamvis non sit simul, quamdiu durat motus, et intrinsece fit. Nam inter corpora hoc tantummodo salvatur, et necessaria est immediata propinquitas inter proximum motorem, et mobile. Ratio autem dubitandi in praesenti esse potest, quia si Angelus moveat corpus isto modo, non erit illi propinquus immediate, nisi in ultimo non esse motus, seu usque ad illud, sed illa propinquitas non videtur sufficere ad inchoandum motum; ergo simpliciter non sufticit ad movendum illo modo corpus. Major probatur, quia immediate post ultimum non esse motus, jam corpus movetur; evgo jam fit distans ab Angelo. Suppono enim ipsum non moveri, et prius solum fuisse quasi contiguum corpori, seu in ultimo termino ejus: nam si supponatur Angelus, vel moveri cum corpore, vel esse intime in aliqua parte divisibih ejus, quamdiu illa praesentia, vel propinquitas durat, non erit motus projectionis, sed tractionis, vel quasi portationis. Ergo ut sit vera projectio, necesse est ut simul ac corpus post ultimum non esse initrinsece movetur, separetur etiam, et fiat distans ab Angelo. Tunc ergo probatur minor, quia Angelus in illo instanti nihil efficit in corpus,quia illud nondum movetur, et nihil potest efficere, nisi tantum motum, nec immediate post illud instans potest efficere in corpus, quia alias im- mediate ageret in distans; ergo non potest Angelus hoc modo corpus movere.
4. Tertia et hypothetica resolutio promimi dubii affirmans, et probatur. —Hoc punctum pendet ex alio, scilicet, an possit Angelus impulsum imprimere in corpus, sicut inter corpora impellens impetum, seu impulsum imprimit, in mobili. Nam si Angelus potest impetum imprimere corpori, sine dubio poterit projicere illud, permanens ipse immotus: nam supposita virtute al imprimendum impulsum non est minor potestas in Angelo, quam in corpore ad similem motum efficiendum, licet modus imprimendi impetum diversus sit, quia virtus movendi est in ipso impulsu, non vero in modo, quo fit. Nam etiam inter corpora aliter homo sua membra movendo, impulsum imprimit lapidi, et aliter partes immotus repercutit pilam, et aliter coeli influentia ventum impellit. Denique repugnat posse imprimere impulsum, et non posse movere, quasi projiciendo, cum impulsus nihil aliud sit, quamvis quaedam effectiva motus, et naturali necessitate illum efficiens, statim ac corpori imprimitur. Nec obstabit difficultas tacta, quia respondebitur facile Angelum imprimere impetum corpori in ultimo non esse motus ejus, et ita immediate agere in propinquum, immediate autem post illud instans efficere motum, non immediate per seipsum, sed per impetum impressum, et ideo non esse inconveniens, ut agat in distans, quia jam non agit immediate (ut aiunt ) immediatione suppositi, sed immediatione virtutis, quae virtus mobili conjuncta est. At vero si Angelus non potest impulsum imprimere, profecto argumentum factum convincit non posse Angelum movere corpus ad modum projectorum.
5. Tractatur ipsa hypothesis nempe umpulsu Angeli et primo resolvitur non esse necessarium. — An vero sit possibilis, affirmat Fasquez. —Punctum autem illud de impulsu an possit fieri ab Angelo, attigi in dicta disput. 35 Metaphysicae, sect. 6, num. 24 et 25, et imprimis dixi, non esse necessarium, Angelum imprimere mobili impulsum ad movendum illud, quando ipse proxime adest, et per se potest motum efticere. Quod ibi, ut existimo, sufhicienter probatum est, et illud secutus est Vasquez, 1 part., disput. 182, et disputat. 218. Addidi praeterea verisimile esse, quoties immediate, et per se movet, semper ita movere. An vero sit illi impossibile hujusmodi impetum imprimere, non satis declaravi, quamvis in partem aftirmantem inclinaverim. Vasquez autem existimat posse Angelum imprimere impetum, et hoc putat sic demonstrari, quia potest Angelus in aere detinere lapidem ne descendat, etiamsi in illo nullum motum localem efficiat; ergo necesse est, ut saltem efficiat impetum, ita moderatum, ut ad aequalitatem resistat gravitati lapidis, et illam non vincat, ut lapidem sursum moveat. Probatur consequentia, quia Angelus non potest detinere lapidem in aere, nisi aliquid in illo efficiendo, quia gravitas non pendet ab Angelo in movendo, ut possit ab ipso impediri per ablationem concursus, sicut potest a Deo impediri; ergo necesse est, ut detineat efficiendo aliquid, quod gravitatis operationem impediat, illud autem nihil esse potest, nisi impetus.
6. Ejus tamen ratio non cogit. — Verumtamen quidquid sit de assertione, ratio non cogit. Primo, quia posset intelligi illa detentio sine efficientia. Probatur, quia posito impulsu, ille detinet lapidem nihil efficiendo in ipsum, quid enim efficit? cum localiter moveat, et nihil praeter motum possit impetus efticere. Ergo eadem ratione poterit Angelus obsistere gravitati per seipsum, nihil actualiter efficiendo. Dicetur fortasse impetum impressum resistere gravitati formaliter, quod non potest facere Angelus. Sed imprimis inter gravitatem, et impetum, non est repugnantia formalis in essendo, cum simul sint in eodem subjecto: in efficiendo vero potius videtur reduci detentio illa, seu resistentia ad causam effectivam, quam ad formalem: quatenus duo principia contraria in agendo, et aequalia, ac aequaliter applicata sese mutuo impediunt in agendo. Vel certe si illa vocetur formalis resistentia, dico, Angelum posse formaliter resistere gravitati lapidis, ne deorsum moveat. Quia ad hanc resistentiam non est necessaria inhaerentia in subjecto, cui resistitur, sed sola sufficiens applicatio virtutis activae contraria, et aequalis in agendo. Sic enim si duo agentia contraria aequalia in activitate frigoris, et caloris, ligno simul, et cum eadem proportione aequalitatis applicentur, neutrum aget, sed mutuo sese impedient, quasi formaliter juxta illum loquendi modum. Et similiter ignis, qui calorem fecit in aqua usque ad certum gradum, ultra quem non potest illum intendere, sieodem modo applicatus perseveret, impediat, inquam, ne se ad pristinum frigus reducere incipiat. Non resistit autem ignis aliquid denuo efficiendo, quia jam cessavit ejus actio, ut supponimus, nec per calorem in aqua factum, quia si ignis removeatur, statim aqua incipiet se reducere ad frigiditatem, et remittere calorem illum; ergo resistit per seipsum quasi formaliter. Ergo eodem modo dici potest Angelum per se, et per suam potentiam motivam sufficienter applicatam resistere gravitati lapidis, tanquam contrarium agens aequale, quia supponimus, sic tantum applicari: nam liberum est Angelo magis, vel minus suam applicare virtutem.
7. Secundo, et non cum minori possibilitate, ac facultate responderi potest, Angelum detinere lapidem positive efficiendo, non impulsum, sed illudmet Ubi, quod in tahli loco lapis habet. Non est enim dubium, quin Angelus efficiat vel efficere possit hujusmodi Ubi: nam efticere motum localem, nihil aliud est, quam varia Ubi successive efficere, et qui efficit actionem, vel mutationem, necessario efficit terminum ejus. Ergo sicut Angelus transeunter, ut sic dicam, facit plura Ubi in lapide, quem continue movet, ita potest permanenter efficere idem Ubi, conservando illud in eodem loco, seu situ. Gravitas autem lapidis non potest illum deorsum movere, nisi corrumpendo illud Ubi, quod lapis in illo superiori loco habet, ergo per efficientiam, qua Angelus conservat illud Ubi, potest resistere, et impedire motum gravitatis. Sicut etiam in exemplo de igne, et aqua dici potest, ignem impedire aquam, ne se reducat in innatam frigiditatem, effective conservando calorem in eodem intensionis gradu. Et declaratur alio exemplo: nam si Angelus moveat lapidem in aere suspensum motu circulari, non imprimit illi duas actiones, upam qua recta illum movet, aliam qua detinet, ne descendat. Sed eadem qua efticit motum per tale spatium, detinet illum, ne descendat, et resistit gravitati, ne deorsum moveat.Sicut quando homo projectum lapidem movet per aerem via transversa sine ascensu, vel descensu, non imprimit duos impetus, unum, quo moveat lapidem, alium quo detineat, sed efficacia impetus moventis ad detinendum sufficit; ergo majori ratione efficacia Angeli per seipsum moventis per similem lineam sufficit ad detinendum lapidem, ne descendat; ergo simili etiam modo eflicientia ipsius Ubi, quasi permanens, et conservans illud, ad descensum impediendum sufficit.
8. Praedicta ratio Vasquii non solum non cogit dare impulsum ad movendum, sed neque ad detinendum. — Quapropter non solum probabile, sed etiam verum censeo, non esse necessarium, ut Angelus imprimat ad impetitum hunc effectum. Quia si Angelus est secundum locum propinquus lapidi, quem detinere vult, per seipsum potest lapidem detinere, altero ex duobus modis declaratis, dummodo efficaciter velit conservare lapidem in illo loco, vel effective conservando ipsum Ubi, vel efficaciter applicando potentiam motivam, quantum sufticeret, etiam ad movendum sursum lapidem, si ejus gravitas aequaliter non resisteret. Quod si Angelus non supponatur loco propinquus lapidi, sed ab eo distans, nec per se, nec per impetum posset lapidem detinere, quia in lapidem distantem non magis posset impetum imprimere, quam motum, aut locum immediate efficere.
9. An ad projiciendum dubitatur. — Necessitas ergo talis impetus solum esse potest in Angelo ad projiciendum corpus, seu movendum in locum a se distantem ipso immoto manente. De quo puncto nihil in dicto loco Metaphysicae dixi, quia tunc ad hunc modum movendi non attendi: et nunc non satis mihi constat, an possit Angelus hoc modo corpus movere. Quod enim possit suadere, videtur ratio ab inferioribus agentis sumpta, quia si homo potest hoc modo corpus movere, cur non poterit Angelus? Nam quod ille motus fiat per qualitatem impressam, quae sit veluti instrumentum separatum principalis moventis, non videtur obstare, quia licet Angelus non posset efficere alias qualitates, quas eminenter non continet, poterit hanc efficere, quia tantum est veluti participatio quaedam virtutis motivae, et ita poterit in illa virtute contineri. Nam etiam homo non potest per suam virtutem localiter motivam alias qualitates efficere, et nihilominus potest impetum imprimere.
10. Rationes in partem negantem. — Utraque pars probabilis censetur, sit que annexa resolutio ad tertiam principalem hypotheticam. — Contraria vero pars suaderi potest ex illo principio, quod Angelus non potest corporeas qualitates producere, a quo principio nulla est necessitas excipiendi illam qualitatem. Item quia alias sequeretur posse Angelum immediate movere hominem, vel lapidem a se distantem, imprimendo illi impetum. Quia posset actionem illam productivam impetus per medium diffundere non movendo, vel quia qualitas in medio esset diversae rationis, vel quia medium propter subtilitatem non esset talis motionis, seu impulsionis capax, sicut dici solet de pisce immittente corpoream qualitatem in brachio per medium, in quo similem qualitatem, vel effectum non facit. Item posset Angelus attrahere ad se corpus distans, ipso Angelo immoto manente. Item posset movere coelum imprimendo illi impetum, per quem perpetuo moveatur, etiamsi Angelus recedat, et omnino ab actione movendi per seipsum cesset; patet, quia impetus potest conservari, cessante actione principalis agentis, ut in corporibus corruptibilibus videmus impetum durare pro aliquo tempore. cessante propria actione projicientis; ergo in colo incorruptibili posset impetus esse perpetuus, et in eadem virtute, seu intentione durare, quia ex parte coeli nulla esset repugnantia, nec etiam ex parte qualitatis, quia cum procederet a nobiliori virtute, esse posset permanentior, et nobilior. Neque videtur dubium quin possit Deus similem impetum coelo imprimere: si ergo semel ponamus, Angelum posse imprimere impetum, cur non poterit cum similibus conditionibus illum producere ? Itaque res haec mihi dubia videtur, et quamvis pars negans facilius possit incommoda vitare, prior satis probabilis est.
11. Motus circularis quomodo fiat ab Angelo. — Superest dicendum de motu circulari, de quo praecipue illud tertium argumentum superioris capitis in num. 2, procedebat, et praesertim propter motum coeli. In quo videtur esse specialis difficultas, quia Angelus existens in una parte mobilis, non potest inde movere totum coelum, quia nec potest immediate efficere motum in omnibus partibus coeli, cum non possit immediate agere in distans; non etiam potest per unam partem motus efficere aliam, et sic diffundere motum per totum corpus. Assumptum probatur, quia motus non est activus alterius motus similis, neque etiam Angelus per unam partem coeli aliam atque aliam movet consequenter,quia una non impelIit aliam; ergo ut Angelus moveat coelum, necesse est, ut sit adaequate in toto illo, vel ut immediate agat in distans.
12. Resolutio quarta lujus capitis.— Nihiominus dicendum est, non esse necessarium, ut Angelus movens corpus circulariter omnes, et singulas partes ejus immediate, et per se moveat, quia non est major ratio, cur in hoc motu, quam in recto necessarium sit Angelum per se primo, ac immediate movere totum mobile. Item quia incredibile est Angelum moventem coelum, ita esse in toto illo, ut merito in capite praecedenti in dicto tertio argumento objectum sit. Et ideo philosophi communiter posuerunt, Angelum motorem coeli esse in aliqua determinata ejus parte, unde motum inchoat, ut videre licet in Aristotele, libro 8 Physicor., cap. ult., et 2, de Coelo, cap. 2, et D. Thoma, 1 part., quaest. 52, art. 2, Bonaventura, Scoto, et aliis, in 2, dist. 2. Qui omnes supponunt, Angelum existentem in una parte coeli, inde posse totum coelum movere. Quomodo autem id faciat, non agendo in distans, statim explicabimus.
13. Dubium proxime annexum. — Utrum Angelus movens corpus circulariter necessario moveatur.— Eavpeditur negative. — Interrogari etiam potest, an Angelus movens corpus circulare, necessario moveatur quasi per accidens ad motum sui mobilis. Nam si hoc asseramus, facile explicabimus quomodo semper moveat illam partem, in qua existit, quia ab illa nunquam separatur, propter quod cum illa quasi per accidens moveri dicitur. Movendo autem illam, consequenter quasi trahit alias, quae ab illa dividi non possunt propter coeli soliditatem, et incorruptibilitatem. Verumtamen hic modus a philosophis non admittitur, videturque esse contra Angeli dignitatem perpetuo in illa volutatione existere, et al movendum coelum illa indigere. Neque si id verum esset, magis existeret Angelus in Oriente, quam in Occidente, cujus oppositum Aristoteles supponit. Hoc autem posito, quod Angelus in se immobilis permanet, licet coelum perpetuo volvat, dicendum est nunquam agere in distans, quia semper agit in parte sibi propinqua, quae non semper est eadem numero, sed continue variantur, et una alteri succedit, prout motus ipse continue fit. Atque ex parte illa, quam Angelus immediate movet, diffunditur ad alias, vel expellendo anteriores partes mobilis, ut in locum ejus intret, vel trahendo alias sibi unitas ratione jam dicta. Atque hac ratione necesse est, ut licet ille motus simul tempore fiat in toto mobili, nihilominus prius natura fiat in ea parte, quam Angelus per se, et immediate movet, quia ab illa ad caeteras partes non pervenit motus sine aliqua causalitate earum inter se, quatenus una aliam a suo loco expellit. Neque necesse est, ut totus ille motus fiat per impetum impressum, quia Angelus immediate, et per se potest inchoare motum, et unaquaeque pars potest per se, et immediate agere in aliam, non quidem ita, ut tota aliqua pars designata immediate agat in aliquam totam, hoc enim fieri non potest, cum non dentur partes ita immediate, sed ita, ut quaelibet pars immediatior primo moventi moveat, seu expellat remotiorem sibi conjunctam, et continuam aliquo termino communi, hoc enim ipsa ratio, et proprietas corporis quanti, et extensi ex se postulat, ut in superioribus declaratum est.
14. Objectio. — Responsum. — Sed objicitur, quia Angelus est in parte illius corporis, seu coeli, quod circulariter movet, sed partes illae continue mutantur; ergo, et Angelus semper mutat locum; ergo movetur localiter saltem per accidens. Respondetur imprimis, argumentum habere vim aliquam contra eos, qui dicunt Angelum esse propinquum loco corporeo solum per formalem modum unionis ad corpus. Atque ita defensores illius sententiae consequenter concedunt Angelum moventem coelum esse in continua, ac perpetua mutatione intrinseca illius modi spiritualis, quo corpori unitur: nam illa unio continua successione dissolvitur a partibus continue recedentibus, et de novo fit cum continue appropinquantibus. Quod quidem non minus absurdum mihi videtur, quam quod Angelus cum coelo perpetuo volutetur. Et augetur difficultas in opinione illorum auctorum, qui simul dicunt illum modum unionis esse indivisibilem, quia continua inceptio, et corruptio successiva inter actus, vel modos indivisibiles intelligi non potest, ut in superioribus probavi. Denique per se etiam incredibile est, Angelum ad movendum localiter corpus debere prius illi formaliter uniri, cum inter corpora ipsa talis unio non requiratur, nec ex ratione motus localis necessaria sit. Unde si verum esset, Angelum sine tali unione nullibi esse, neque esse propinquum, aut distantem a corpore, potius esset consequenter dicendum, Angelum non propinquum corpori posse movere illum, quia satis est, ut non sit distans. Dico ergo sublato illo modo Angelum, transeuntibus partibus mobihls, non mutari in se, sed solum per denominationem extrinsecam mutare locum materialiter, et ideo neque per se, nec per accidens localiter moveri.