On this page
Caput 32
Caput 32
Alia tria dubia circa potestatem movendi angeli explicantur
1. Triplex dubium proponitur .—3Ad primum dubium. — Nonnulla supersunt dubia circa eamdem potentiam Angeli ad corpora movenda, quae in hoc capite breviter expediri possunt. Primo, an haec potentia sit infinita in ratione potentiae motivae, esto in genere entis finita sit. Et consequenter secundo, an quilibet Angelus quodlibet corpus movere possit cujuscumque magnitudinis, vel conditionis, seu pon- deris sit. Item tertio, an possit in quocumque minori tempore quodlibet per idem spatium movere, seu, quod idem est, majori et majori velocitate in infinitum quodlibet corpus movere. Sed primum principale punctum in superiori loco Metaphysicae sufficienter tractavi. Nec nunc video novam rationem dubitandi, quin haec potentia motiva Angeli etiam sub ratione talis potentiae simpliciter finita sit: nam etiamsi sit alterius ordinis a corporalibus potentiis, nihilominus in illo ordine finitam perfectionem habet, et essentia finitae perfectionis dimanat, unde etiam fit, ut non sit aequalis perfectionis in omnibus Angelis, sed majoris efficaciae fit in Angelis perfectioribus. Ac denique tanta potest esse in mobil resistentia, ut eam superare non possit, ut de Angelis inter se supra diximus, eademque ratio est de corporibus, ut explicabo.
2. Ad secundum. — Unde ad secundam interrogationem dicendum existimo, si totum mobile non resistat motui, et alioqui non sit fluidum, et facile divisibile, posse Angelum movere corpus cujuscumque magnitudinis, et ideo quemlibet Angelum etiam inferiorem de se habere sufficientem potestatem ad movendum coelum. Unde fit consequenter, ut possit Angelus movere quodcumque coelum possibile majoris magnitudinis; quia ad hoc non requiritur virtus infinita. Nec est necesse, ut Angelus sit substantialter praesens in toto coelo, et in omnibus partibus ejus, quia non movet illud per se primo, nec immediate quoad omnes partes (ut supra dixi). Et ideo existens in una parte determinata, quantumcumque minima sit, poterit in ea inchoare motum, et cum mobile non resistat, poterit totum movere circulariter cujuscumque magnitudinis sit: secus vero erit, si mobile resistat, nam tunc tanta poterit esse resistentia, ut non possit Angelus illam vincere. Et ideo fortasse non potest Angelus totum elementum terrae sursum movere, non solum ex generali lege providentiae Det, ut est indubitatum, sed etiam ex defectu propria potestatis propter nimiam terrae resistentiam. Idemque est de aqua, et aliis elementis fluidis. In quibus est etiam peculiaris ratio: quia Angelus, ut verisimilius videtur, non potest esse simul praesens in toto elemento, ut omnes partes ejus per se primo moveat, nec existendo in una parte poterit per illam alias, vel tradendo, vel pellendo suo arhitrio movere, quia facile dividuntur, aut cedunt, et ita non possunt illo modo agitari. Neque etiam sufflicit impulsus, etiamsi admittatur, quia ille etiam erit finitus, et in tanta distantia semper erit minor, ac tandem non erit ad extrahendum totum corpus a suo loco sufhiciens.
3. Ad tertium. — Atque eadem distinctione potest probabiliter ad tertiam interrogationem responderi. Nam in his corporibus, quae resistunt, sine dubio datur terminus in summa velocitate, ut ex proxime dictis manifestum est. De coelis autem, qui sine resistentia moventur, probabiliter potest quis opinari non dari in eodem motu terminum velocitatis possibilis Angelo, non propter infinitam potentiam moventis, sed propter non resistentiam mobllis, sicut supra de ipso Angelo se movente dicebamus. Nihilominus tamen etiam in his corporibus contrarium fortasse est probabilius, propter magnam differentiam inter spiritum et corpus. Nam Angelus ut deserat, vel acquirat totum locum, non indiget successione, sed in instanti potest id facere, et ideo mirum non est. quod in motusuccessivo, quando vultillo uti, non habeat velocitatis terminum. At vero motus corporis intrinsece, et ex parte mobilis requirit successionem, in qua involvitur quaedam repugnantia, ei quasi resistentia inter ipsas partes, dum sese invicem loco expellunt, et ex hac parte potest terminus maximae velocitatis assignari. Nam major efficacia adhibenda est, ut citius illa transmutatio fiat, et ideo cum virtus sit finita, potest summam efficaciam adhibere. per quam maximam velocitatem sibi possibilem efficiat, quamvis a majori virtute possit fieri major. Absolute ergo dicendum videtur potestatem Angeli quoad hanc partem ad maximum terminari.