Text List

On this page

Caput 33

Prev

How to Cite

Next

Caput 33

Caput 33

Utrum angeli per localem motum vere, ac realiter corpora assumant

CAPUT XXXII. UTRUM ANGELI PER LOCALEM MOTUM VERE, AC REALITER CORPORA ASSUMANT.

1. Quaestionis hic tractanda opportunitas.— Unus ex effectibus, quos Angeli in corporibus operantur, est eorumdem corporum usus ad visibiliter hominibus apparendum, cum eis loquendo, et alias similes actiones sensibiliter exercendo: quam theologi vocant corporum assumptionem. Dequa tractat D. Thomas, 1p., quaest. 54, et alii theologi cum Magistro, in 2, dist. 3, simul cum his, quae ad substantiam Angelorum pertinent. Mihi autem visum est proprie ad potentiam Angelorum spectare, et cfficaciam quam in corpora exercere possunt, et ideo optime in hunc locum cadere. Imo difficultas hujus puncti videtur praecipue oriri ex dictis de limitatione potentiae effectivae circa corpora, quam ad solum localem motum Angeli definitam habent. Supponimus enim imprimis Angelos non habere corpora sibi naturaliter, ac substantialiter unita, quod D. Thomas, in dicta quaest., art. 1, tractat, a nobis autem in lib. 1, tractando de essentia Angelorum resolutum, ac probatum est. Ibi enim ostendimus, Angelos non esse corporeos, nec ex corpore, et spiritu compositos, nec esse formas ex natura sua ad corpora informanda substantialiter aptas.

2. Negative partis argumentum. — Ex quibus principiis evidenter sequitur, non habere corpora sibi essentialiter unita, quia substantia spiritualis non unitur corpori naturaliter, nisi per modum formae substantialis. Hinc ergo fit, ut Angeli non possint assumere corpora, nisi per aliquam efticientiam. Ad efficiendum autem non videtur sufficere motus localis: tum quia alias assumerent Angeli omnia corpora, quae localiter movent, ut coelos, homines, et similia, quod per se statim apparet absurdum : tum etiam, quia si Angeli assumerent corpora, ut in eis hominibus appareant, oportet ut illa sint corpora visibilia, et solida, ut videri, et tangi possint, et consequenter, ut habeant colorem, densitatem, duritiem, calorem, et similes qualitates, per quas possint sentiri. Haec autem omnia per solum motum localem fieri non possunt; ergo nectalium corporum assumptio potest ab Angelis virtute naturali fieri.

3. Prima conclusio. — Angeli apparent hominibus in corporibus visibilibus. — Probatur ex sacra Scriptura. — Nihilominus dicendum est primo, Angelos apparere hominibus in corporibus visibilibus. Hoc manifestum est ex Scripturis: nam in veteri Testamento frequentissima sunt hujusmodi apparitiones. Nam Genes. 3, daemon sub specie serpentis Evae apparuit et locutus est, et cap. 18, tres viri apparuerunt Abrahae, et cap. 19, duo Angeli venerunt Sodomam in figura peregrinorum, et c. 32, Angeli venerunt obviam Jacob, quos cum vidisset dixit, "Castra Dei sunt hec", et postea unus eorum in hominis figura luctabatur cum Jacob usque mane. Ac denique Raphael non solum in transitu, ut sic dicam, apparuit Tobiae, sed etiam per multos dies, et per varia itinera illum comitatus est. In Novo etiam Testamento Gabriel Angelus visibiliter apparuit et locutus est Mariae Virgini, et diabolus ad Christum tentandum ei visibiliter apparuit: et in actibus Apostolorum, cap. 5, et clarius in 12, similes apparitiones Angelorum narrantur. Itaque veritas haec de fide certa est, nec in illa generatim sumpta dubitatio, aut difficultas occurrit, in modo autem explicandi hujusmodi apparitiones nonnulla esse potest.

4. Primum dubium circa datam resolutionem. — Et imprimis dubitant theologi, an in eis externis sensibus ostendantur per vera corpora sensibilia, quae videri et tangi possint: an vero solum per ludificationem sensuum haec fiant. Quorumdam enim sententia fuit, Angelos revera non assumere corpora, sed omnia, quae de his apparitionibus narrantur, solum in visione phantastica et imaginaria contingere. Ita refert D. Thomas, dicta quaestione, art. 2, et auctorem non designat. Carthusianus vero in 2, dist. 8, quaest. 1, eam tribuit Udalrico, lib. 4, sue Summae, et videtur in eam inclinare Guillelmus Parisiensis, lib. 2, de unius part. 1, cap. 79, ubi probat, daemones non assumere vera corpora. Et eidem sententiae videtur favere Damascenus, lib. 2, de Fide, cap. 4, ubi ait: Malos Angelos potestate a Deo concessa, et viribus pollent, et immutantur, et in quamlibet formam (ut quidem apparent) migrant. Ubi in illa parenthesi, Ut quidem apparent, indicat hoc non vere fieri, sed sola apparentia et illusione. Unde alia versio habet, transformantur in quam volunt figuram secundum imaginationem, seu secundum phantasiam. Et hanc sententiam videtur persuadere ratio dubitandi supra posita numero secundo, quia hujusmodi praestigiae, vel illusiones facile fieri possunt per motum localem: corporum autem formatio, quae sufficiat ut exterius videantur et tangantur, non videtur per solum motum fieri posse. Et confirmatur, quia negari non potest saepe Angelos solum secundum internam imaginationem hominibus loqui et apparere, ut sumitur ex D. Thoma 2, 2, quaest. 172, art. 2, et in Apocalypsi multae visiones Angelorum ibi narratae solum interius in phantasia factae videntur. Et simili modo faeminae, seu lamiae illuduntur a daemonibus, cum ad varia loca duci, et alia similia pati videntur: ut traditur in cap. Episcopi 26, quaest. 5, ex Concilio Ancyrensi, seu Ancyrano, cap. 1. Et quamvis nunc in nullo Conciliorum illa decisio habeatur, tamen in decreto Gregoriano dicitur, in quodam vetusto codice sexdecim librorum haberi, et in libro de Spiritu et Anima, sub nomine Augustini, cap. 28. Ergo idem de omnibus hujusmodi apparitionibus dici potest, quia non est major ratio de quibusdam, quam de aliis.

5. Secunda conclusio satisfaciens promimo dubio. — Nihilominus dicendum est, Angelos assumere corpora vera et exterius sensibilia, ita ut ab omnibus videri possint. Ne autem dubitatio insurgat circa illam particulam, vera, adnotare oportet, sermonem esse de vero corpore sensibili generatim, id est, sub generali ratione corporis quanti, figurati ac sensibilis, quidquid sit de veritate corporis, in tali vel tali specie, nam hoc postea tractabitur. Atque ita conclusio est certa et communis theologorum, et ita conformis Scripturae et sensui Ecclesiae, ut non possit sine magna temeritate negari. Atque ita sentit divus Thomas, dicta quaest. 51, art. 2, et ibi omnes expositores et reliqui theologi, in 2, dist. 8, Bonaventura, Richardus, Scotus, Durandus, Gabriel, Carthusianus, /Egidius, Argentina et alii, MarsiIius, in quaest. 6, art. 1, et Albertus, eadem dist. 8, art. 2, et de quatuor coaequaevis, 1 p., quaest. 9, art. 10 et 11, in Sum., 2 part., tr. 9, quaest. 33, et Alensis, 2 part., quaest. 34, memb. 2 et 3.

6. Probatur primo ex sacra Scriptura. Et probatur primo ex his, quae Scriptura narrat in citatis locis. Nam in eis evidenter ostenditur, Angelos exterius apparere, seque et praebere videndos externis hominum oculis, et manibus tangendos: et cum eis familiariter ambulasse et comedisse, quae omnia sine visibili specie externa fieri non possunt. Nam, ut recte ponderavit D. Thomas, ea quae tantum fiunt per illusionem sensuum, solum apparent homini, qui specialiter illuditur, non tamen communiter ab omnibus videntur. Et confirmatur, quia daemon in statu innocentiae, et ante peccatum non poterat per illusionem decipere Evam, nec ejus phantasiam, aut oculos ita immutare: sicut in somniis, aut in praestigiis fieri solet. Nam status innocentiae nec tantam imperfectionem in homine, nec talem potestatem in daemone supra corpus hominis permittebat: ergo serpens, per quem daemon mulieri apparuit, revera fuit externum et aptum ad sensus externos naturaliter immutandos. Et haec ratio evidentius probat de daemone, qui ad tentandum Christum visibiliter accessit, quia multo minus poterat daemon, vel interiori phantasia, vel in exteriori visu Christi Domini hujusmodi mutationes, aut praestigias facere. Et in apparitionibus sanctorum Angelorum est hoc etiam certissimum: nam licet interdum solum interius vel loquantur, vel aliquid repraesentent, ut quando loquuntur in somniis, vel in quodam genere propheticae visionis, nihilominus quando exterius loquuntur ad aures corporis, et oculis cernendos se praebent, in hoc non decipiunt, sed vere ac naturaliter sensus immutant, ut patet in apparitione Gabrielis ad Virginem, et aliorum Angelorum ad Magdalenam in die Resurrectionis, vel ad Apostolos in die Ascensionis.

7. Probatur secundo em Patribus.—Secundo principaliter probatur ex Patribus: et imprimis Augustinus, lib. 15, de Civit., cap. 23, sic inquit, apparuisse hominibus Angelos in-talibus corporibus, ut non solum videri, verum etiam tangi possint, eadem verissima Scriptura testatur. In quibus verbis parum abest, ut hoc de fide esse doceat. Idemque docet, multisque exemplis probat, lib. 2, de Trinit., fere per totum, et lib. 3, in principio usque ad cap. 10. Idem aperte sentit Damascenus, dicto libro 2, cap. 3, dicens de sanctis Angelis Probis, ac cirtute praestantibus hominibus, quibusque eos conspiciendi sui copiam facere Deus voluerit, non quales sunt, apparent, sed aliamm atque aliam formam, prout videri ab hominibus possunt, assumunt -: et ideo inferius cum dixisset Angelos tribus dimensionibus non constare, nec corporeo modo circumscribi, nec figurari, addit: Quantum ad naturam attinet, indicans in corporibus assumptis tria illa recipere posse. Imo etiam cap. 4, de malis Angelis inquit: Potestate a Deo concessa, et viribus pollent et immutantur, et in quamlibet formam, ut quidem apparet, migrant, ubi particula, ut quidem apparet, non excludit sensibilem, ut ita dicam, ostensionem, sed denotat, vel non apparere quoad propriam naturam, sed tantum quoad corpus assumptum, vel denotat illud corpora in quibus apparent, non esse illius naturae, seu speciei, cujus ostenduntur, quamvis vere sint sensibilia et externa.

8. Ex Bernardo late. — Idem tradit late Bernardus, serm. 5, in Cant., ubi ex sententia Pauli ad Hebr. 1: "Omnes sunt administratores spiritus", colligit, Angelos indigere corporibus, ut haec ministeria, vel eorum aliqua apud viventes in corpore impleant. Et hinc est, ait, quod visi sunt Patribus, et ad eos intraverunt, et manducaverunt, et pedes laverunt. Et quamvis in discursu sermonis dubitet, an illa corpora sint naturalia Angelis, vel sint assumpta, nihilominus pro certo habet, eorum apparitiones in veris corporibus fieri, ac proinde supponendo Angelos non habere propria corpora naturalia, necessario dicendum esse vera corpora assumere. Idem tradit Isidorus, lib. 5 Sententiarum, seu de summo DBono, cap. 10, dicens: Angeli corpora, in quibus hominibus apparent, de supremo acre sumunt, solidamque speciem em caelesti elemento induunt, per quam lumanis obtutibus manifestius deteguntur. Idemque habet Gregorius, hom. 34, in Evang., ac denique allegatur Athanasius, serm. 4, contra Arianos, versus finem, qui dicit, daemones Angelorum figuram interdum assumere: sed in hoc videtur Athanasius alludere ad illud 2, ad Corint. 11: "7pse Satanas transfigurat se in Angelumn lucis". Quod non tam in forma visihili, sed etiam in interiori suasione sub specie virtutis facere solet, et ita utroque modo possent verba Athanasii intelligi. Tamen idem Athanasius, in vita Antonii, saepe docet malos Angelos etiam visibiliter apparere justis, et regulas tradit ad discernendum bonum a malo Angelo. Et ibidem refert varias animalium species, ac figuras, in quibus daemones Antonio apparere solebant. Et in eodem serm. 4, contra Arianos, aliquantulum a principio tractans illud, Angeli sunt administratores spiritus, docet saepe mitti Angelum in specie visibili, et videri ac sentiri oculis, ubi varia exempla et loca Scripturae ita interpretatur. Sic etiam Gregorius, hom. 34, in Evang., duplicem distinguit Angelorum missionem, scilicet, invisibilem et visibilem, ad eum modum, quo theologi eas in divinis personis distinguere solent; illamque distinctionem in Angels ex Dionysio refert. Denique Cy prianus, libro de carnalibus Christi operibus, in praefatione sic inquit: Qui circa ipsum sunt angelici spiritus, licet invisiDilis naturae sint, in legationibus tamen suis se auditui manifestant et visui, et salutis nostree ministeriales seepissime evperimur.

9. Ratione probatur superior conclusio quoad asswnptionem corporum de possibili. — Imprimis quoad bonos Angelos. — RWatione potest haec assertio duobus modis declarari; primo de possibili tantum, secundo de facto. Priori modo pendet probatio ex multis, quae de hac assumptione corporum dicenda sunt. Quia nisi prius intelligatur, quid sit haec corporis assumptio, et qui effectus in illa interveniant, non potest sufficienter constare, an sit Angelo possibilis? Nunc autem potest breviter in hune modum declarari, quia Angelus assumens corpus, vel est bonus, vel malus, ab utroque enim hujusmodi apparitiones visibiles fieri solent. Si ergo Angelus sit bonus, facile credi potest, esse illi possibile assumere corpus, quia etiamsi sola naturali virtute id facere non posset, ut Dei minister, et ab eo specialiter adjutus poterit corpus assumere cum tota illa perfectione, quae ad ministerium suum necessaria fuerit. Et ideo in apparitionibus sanctorum Angelorum ces- sant difficultates, quae in hoc opere ex sola ratione naturali oriri videntur, quia non cogimur dicere eos sola naturali virtute haec facere. Et ob eamdem rationem etiam e contrario ex his effectibus quos assumendo corpora ipsi faciunt, non possumus concludere illa omnia posse fieri ab Angelo virtute naturali.

10. Quid quoad daemones. — Secus vero est in daemonibus: nam ipsi operari quidem possunt, si permittantur, omnia, quae in pura natura facere possent, quia post peccatum, naturalia in eis integra manserunt, ut in lib. 8, dicemus cum Dionysio, cap. 4, de divinis Nomin., et S. Thoma, 1 p., quaest. 64, art. 4. Nihilominus tamen si aliquid est supra intellectualis naturae potestatem naturalem, non poterit a daemone fieri. Quia cum daemones haec non faciant, nisi ut homines decipiant, et ad peccandum inducant, certissimum est, non juvari specialiter a Deo ad hujusmodi opera facienda, quamvis generalem primae causae concursum eis non semper neget, sed solum quando non vult eis permittere aliquid hujusmodi operari. Hinc ergo difficile est ostendere, quid in hoc genere malis Angelis sit possibile. Nam, ut dixit Augustinus, lib. 3, de Trinit., cap. 9: Quid possint mali Angeli per naturam, et quid per ipsius naturae conditionem facere non sinantur, bomini emplorare difficile est, imo vero impossibile, nisi per illud donum Dei, quod Apostolus commemorat, dicens, alii dijudicatio spirituum. Quamvis autem bhoc ita sit, loquendo de variis effectipus in particulari, nihilominus de hoc generali, quem tractamus, scilicet assumere corpus visibile, per se satis credibile est non deesse malo Angelo naturalem potestatem ad hujusmodi effectum, cum de Leviathan scriptum sit Job 41: Non est poteslas in terra, que comparetur ei. Quidquid enim sit de litterali sensu, satis nobis est, quod saltem in allegorico sensu ex communi sententia Patrum in Luciferum verba illa conveniant. Apparere autem in assumpto corpore visibili, non est tam mirabilis effectus, ut naturalem potestatem daemonis, quae tanta exaggeratione nobis proponitur, excedere possit. Sed hoc evidentius probabitur declarando hoc opus, et quomodo per solum motum localem, et applicando activa passivis, possit fieri.

11. Probatur conclusio secundo, quoad assumptionem corporum de facto. — Alia vero probatio, scilicet, quod de facto Angeli corpora assumant, cum praeter potentiam requirat liberam voluntatem, non potest a nobis certo sciri, nisi vel revelatione, vel experientia ipso- rum effectuum, qui sufficienter ostendat hujusmodi corpora, quae ab Angelis assumuntur, esse vera. Utroque autem modo sufflicienter hoc nobis manifestatum est. Nam revelatio in Scriptura continetur, ut probatumeest. Praeter Scripturam vero per historias fide dignas sutficienter idem comprobatur: et hanc voco experientiam, quia licet non singuli de Ecclesia hoc experiantur, tamen humano modo certissimum est, esse in Ecclesia usum, et experientiam magnam hujusmodi visibilium apparitionum Angelorum. Nam de revelationibus sanctorum Angelorum, multa in vitis Sanctorum narrantur, quae manifeste ostendunt in corporibus visibilibus ab eis assumptis ad sanctos viros mitti solere ad eorum spiritualem consolationem, et profectum, vel ad publicam Ecclesiae utilitatem. Et eodem modo ex eisdem vitis Sanctorum, et aliis historiis comprobatum est, daemones saepe apparere in corporibus assumptis, vel sub specie viri, vel foeminae, vel aliorum animalium, ut eos in errorem, vel aliud grave peccatum, inducant. Potestque facile de illis credi, quodsi possint, et permittantur, haec faciant, quia omnibus, quibus possunt homines, vel ad peccatum inducere, velad peccatum inducere, vel saltem perturbare cupiant.

12. Ad rationem dubitandi in mwn. 4 indicatain.—Ad rationem ergo dubitandi in principio positam, ex dictis responsum est. Dicimus enim absolute loquendo ad assumenda corpora sufficere virtutem naturalem Angeli, et quando assumens est Angelus malus, nunquam excedere virtutem naturalem ejus: quomodo autem hoc verum sit, in sequenti capite declarabitur. Ad confirmationemrespondemus, verum esse, apparitiones Angelorum, etiam sanctorum, saepe esse tantum interiores in imaginatione, seu phantasia. Ut ex Scriptura satis probatur; et sumitur ex divo Thoma 2, 2, quaest. 171, art. 5, ad 2 et 173, art. 2 et 3, et q. 174, art. 2, et ex Augustino, lib. 9, Gen. ad Iitt., cap. 19. Inde tamen non sequitur omnes apparitiones Angelorum esse tantum imaginarias, cum oppositum ex Scriptura constet, ut ostensum est, et declarat late Augustinus 3, de Trinit., cap. 10. Sunt igitur varia genera revelationum, seuvisionum, quas Deus pro suo arbitrio vel distribuit, vel permittit, prout judicat expedire. Indicium autem valde probabile est, ad discernendum inter imaginariam, et externam apparitionem, illud a D. Thoma traditum quod imaginariam solus ille percipit, ad quem fit: exterpam autem alii etiam indifferenter intuentur.

13. Angelorum apparitiones varie notantur. —lIn hoc tamen advertere interdum posse Angelum exterius apparere alicui visibiliter, ita ut per oculos corporis ab ipso concipiatur, et nihilominus quod ab aliis circumstantibus non videatur, ad eum modum quo Actor. 9, viri comitantes Paulum audiebant vocem ejus, non tamen videbant Christum, quamvis Paulus ilIum videret, et daemones (ut multi referunt) interdum comitantur aliquem in itinere, et ab eo videntur, et non ab aliis sociis itineris. Et aliqui existimant, talem fuisse visionem Danielis, cap. 10, estque valde probabile, quia ipse dicit: "Leravi oculos meos, et vidi", et nihilominus subdit, "FVidi autem ego Daniel solus visiones: porro viri, qui erant mecum, non ciderunt". Ubi Benedictus Pererius notat in potestate Angelorum esse, cum in assumptis corporibus apparent hominibus, sui aspectum quibus volunt, vel exhibere, vel denegare. Non explicat autem quomodo, vel qua virtute id faciant. Id autem in sanctis Angelis facile creditu est, quia id referri potest ad virtutem divinam, quia forte in assumptis corporibus parücipant hanc proprietatem corporis gloriosi : nam istud per voluntatem animae potest se manifestare, cernendumque praebere uni, et non aliis, etiamsi sint aeque propinqui, et nullum obstaculum interponatur, sicut in dicto exemplo de vocatione Pauli Christus Dominus fecit, praesentiam suam Paulo concedendo, et ejus sociis eamdem subtrahendo.

14. Utrum etiam demones id prestare possint.—Loquendo autem de apparitione daemonis in corpore assumpto, videtur hoc difficilius, quia non apparet quomodo fieri possit virtute naturali. Nihilominus aliqui existimant, etiam Angelos malos habere hanc potestatem in corpus assumptum, ut possit se ostendere uni, aut pluribus ex multis, et aliis se occultare. Dico tamen esse difficile, quia illa potestas non videtur naturalis, quia non potest daemon facere, quin objectum visibile species multiplicet in oculo sibi sufficienter propinquo. Unde necessario dicendum est, hoc posse daemonem facere solum immutando medium, et ponendo obstaculum impressioni specierum visibilium, quod potest tanta subtilitate, et celeritate facere, ut non impediat transitum specierum ad oculum ejus, cui apparere vult, impediat vero transitum ad aliorum oculos, ut bene exponit Richardus, in 2, dist. 8, art. 2, q. 3. Quamvis autem hoc interdum contingat, nihilominus quando Angelus in corpore assumpto ab omnibus indifferenter vicetur, fere evidens indicium est, non esse visionem tantum imaginariam, sed exterius sensibilem. Neque etiam est verisimile solum fieri per ludificationem sensuum externorum, quia hujusmodi praestigiae non fiunt sine sensuum perturbatione, quae non semper fit, nec cum fundamento affirmari potest semper ita fieri, quamvis negandum non sit, aliquando fieri posse virtute daemonis, ut Richardus supra late exponit. Reliqua, quae in illa confirmatione tanguntur de lamiis, et itineribus earum, et de capite Episcopus, tractata sunt a nobis late in 1, tom. de Relig., tract. 3, lib. 2, cap. 16, praesertim a num. 23, et videri potest totum caput: nam ad intelligendam totam hanc materiam conferre potest.

PrevBack to TopNext