On this page
Caput 34
Caput 34
An corpora, quae angeli assumunt, vere talia sint, qualia apparent, quoad materiam, vel formam, vel substantiam ipsorum
CAPUT XXXIV. AN CORPORA, QUAE ANGELI ASSUMUNT, VERE TALIA SINT, QUALIA APPARENT, QUOAD MATERIAM, VEL FORMAM, VEL SUBSTANTIAM IPSORUM.
1. Advertuntur aliqua ex Augustino pro prima quaestionis parte. — Distinximus supra corporis veritatem, vel sub generali ratione corporis externi, et visibilis vel sub particulari specie, quam prae se fert: supposita ergo priori veritate, de secunda dicendum superest, de qua multa etiam in dicto capite dixi, et varias opiniones retuli, et improbavi, quae omnia hic repetere necessarium non est. Solum ergo circa priorem partem quaestionis advertere oportet ex Augustino, lib. 3, de Trinit., cap. 10, aliquando posse Angelum assumere corpus verum animalis praeexistentis: aliquando vero de novo formare corpus, ut illud assumat: ut, verbi gratia, quando daemon in specie serpentis cum Eva locutus est, fieri potuit, ut solum esset spectator serpentis, vel ut fuerit verum animal. Primum enim docuit Cyrillus, lib. 3, cont. Julianum. Secundum autem sentit Augustinus 14, de Civit., cap. 11, et est communior sententia, quam late defendit Pererius, lib. 6, ad cap. 3, Genes., disp. 1, in princip., et Bellarminus, lib. 3, de amiss. Grat., cap. 3, et similis quaestio tractari solet de columba, sub cujus specie Spiritus sanctus apparuit in Christi baptismate: quam disputavi in 2 tom., 3 p., disp. 27, sect. 2, ubi cum Augustino docui, non fuisse veram columbam, sed simulacrum columbae, quamvis aliquando etiam Augustinus docuerit fuisse verum animal, non antea praeexistens, sed ad illud ministerium denuo productum. Quod quidem in illa apparitione sine errore sustineri posset: quia etiamsi ministerio Angelorum facta fuerit (ut libro sexto dicemus), nihilominus, quia ad repraesentandum Spiritum sanctum facta est, ejusdem Spiritus sancti virtute poterat verum, et novum animal ad illud ministerium procreari. Solum ergo id non admittitur, quia nec necessarium est, nec consuetum, nec narrationi Evangelistarum satis consentaneum. Igitur si aliquando contingit, Angelum assumere corpus praeexistentis animalis, ut per eum aliquo modo repraesentetur, et appareat, tunc locum non habet quaestio proposita: quia in ipso facto supponitur, corpus assumptum esse verum, etiam in propria specie, in qua ostenditur. Et tunc cessat difficultas supra tacta: quia illud animal quando ab Angelo sumitur, non est de novo ab eo productum, sed solum ab eo motum, et assumptum, ut eo tanquam organo utatur ad se insinuandum hominibus, et cum eis loquendum, etc., quod tam malo, quam bono Angelo esse possibile manifestum est. Existimo tamen hujusmodi apparitiones Angelorum raro sic fieri: quia necessarium non est, et quia corpora haec, quae Angeli assumunt, facile postea dissolvuntur. Unde nisi vel ex verbis sacrae Scripturae sufficienter constet talia esse corpora, quae apparent, credendum non est praeextitisse in ea forma, ac vera natura, sed esse ad illud ministerium efformata, et de illis proponitur quaestio.
2. Circa secundam partem tituli de forma apparitionum. — Quoniam vero haec corpora frequentius assumuntur ab Angelis in specie alicujus animalis, ideo subdistinguere potest inter animalia, quae perfecta, vel imperfecta vocantur. Nam licet Angelus neutrum animalium genus possit per se, ac propria virtute efficere, nihilominus applicando activa passivis potest, quasi artificioso modo, operari, ut hujusmodi animalia vera, et in propriis speciebus producantur, ut in dicto cap. 16, num. 6 et 7, dixi. Quocirca, si Angelus malus velit in specie animalis imperfecti apparere, et corpus ejus. ac figuram assumere, poterit id facere, verum corpus talis speciei assumendo, sicut diximus posse assumere verum animal praeexistens. Nam, supposita potestate formandi denuo tale animal verum, eadem est de utroque ratio.
3. Angeli communiter animalis perfecti apparentium sumunt. — Quia vero Angeli communiter non apparent, nisi sub specie hominis, vel alicujus animalis perfecti, ideo communiter dicunt doctores, hujusmodi corpora, quae Angeli assumunt, non esse vera in propriis specie bus. Ita sumitur ex D. Thoma, dicta quaest. 54, art. 1, et aliis theologis statim citandis. Quod quidem manifestum est, si intelligatur de veritate corporis in tali specie substantiali. Primo, quia hoc non potest fieri virtute naturali, ut diximus: et ideo quoties Angelus assumens corpus est ex malis, est infaillibilis regula, quod talia corpora, seu animalia vera non sint, sed tantum illorum simulacra. Quando vero Angelus bonus sub tali specie apparet, potest esse nonnullum dubium, quia bonus Angelus potest supernaturaliter juvari, ut per suum ministerium verum animal, etiam perfectum producatur, sicut de columba baptismi Christi dicebam. Nihilominus etiam in Angelis sanctis generalis regula est, talia corpora ab eis assumpta non esse vera in sua substantia. Hoc est certum, quoties sub specie hominis apparent, quia non est putandum illa esse vera corpora humana, multoque minus quod rationali anima informentur. Id enim sine nova creatione, vel sine resurrectione alicujus mortui fieri non potest, quod fingere in his apparitionibus vanum esset, et fortasse erroncum. Nam si de aliqua simili apparitione id potuit cogitari, maxime de Raphaele, qui Tobiae in specie juvenis occurrit, et per multos dies cum illo ambulavit, et tamen illum non fuisse verum corpus humanum, manifeste docetur, Tob. 9 et 12, et idem constat ex aliis locis Genes. 18 et 19, et similibus, quanquam Tertullianus aliquando contrarium significare videatur, de cujus sententia in capite sequenti dicam. Et quod de humanis corporibus disimus, etiam de aliis apparitionibus, ut de forma columbae, vel similibus est probabilius, quia non oportet existimari majora miraculasine necessitate. Hoc ergo posito quoad veritatem formae de veritate materiae, et dispositionum ejus aliqua possunt inquiri.
4. Circa tertiam partem tituli de nateria.— Variae opiniones. —Primum est, ex qua materia formentur corpora quae Angeli assumunt. Tu quo Tertullianus, lib. de Carne Christi, cap. 2, in fine sentit non assumi ex praejacente materia, sed ex nihilo. Verumtamen, si hoc ut sonat intelligatur, omnino falsum est, quia talia corpora, nec possunt fieri ab Angelis, nec est necesse fingere novam creationem a Deo factam, cum ex praejacente materia facile formari possint. Potest autem exponi Tertullianus, ut solum intellexerit talia corpora non fieri ex materia crassa, et visibili, nam statim adjungit, st non fuit initium visibile, nec finis. Alii dixerunt, Angelos agsumere corpora ex materia coelesti, quod videtur indicare Isidorus, lib. 1, de summo Bono, c. 10, dicens, Angeli corpora in quibus hominibus apparent, de superno aere sumnunt, solidamque speciem de coelesti elemento induunt, per quam humanas obtutibus manifestius demonstrentur. Quae verba transcripsit Beda, lib. Variar. quaest., q. 9. Sed si hoc intelligatur de propria materia coelorum, ut ab elementis distinguuntur, omnino improbabile est: quia materia coeli a suo corpore coelesti separabilis non est, nec condensari potest, aut aliis qualitatibus, elementorum affici. Isidorus autem de materia aeris loquitur aperte in principio, et eamdem postea vocat coelestem more Scripturae: et fortasse illo modo loquendi utitur, quia de bonis Angelis specialiter loquitur (ut statim dicam). Alii dixerunt, Angelos non indigere extrinseca materia, ut hujusmodi corpora forment, putant enim habere corpora sibi naturaliter unita, quae licet secundum connaturalem dispositionem subtilia sint, et invisibilia ab eis possunt densari, et solidari, ita ut et figurae et coloris, seu luminis capacia fiant. Quem dicendi modum indicat Augustinus 2, de Trinit., cap. 7. Sed merito in eo non persistit: nam revera probabihs non est. Nam imprimis supponit falsum, quia Angeli non habent corpora, ex quibus substantialiter componantur, nec oppositum jam est probabile, ut in libro primo dixi. Et deinde etiamsi haberent corpora, non esset id verisimile, nec consequenter dictum: quia cum Angeli sint incorruptibiles, si corpora haberent, illa essent etiam incorruptibilia, et inalterabilia, ideoque non possent in illam visibilem speciem formari.
5. Communis et vera sententia.—Communis igitur, et vera sententia est, illa corpora constare ex materia elementali, seu inferiorum rerum generabilium, et corruptibilium, quia illa saltem necessaria est, et sufficit. Dicunt etiam communiter theologi, hanc materiam sumi ex aere praejacente, seu circumstante in loco illo, in quo tale corpus formatur. ita sentit D. Thomas, dicto art. 2, ad 3, et consentiunt reliqui theologi, in 2, dist. 8, Bonaventura, in 2 p. distinct., art. 2, q. 2, Richardus, art. 1, q. 3, Scotus, q. 1, Gabriel, q. 1, art. 2, Durandus, q. 1, num. 7, Alensis, 2 p., quaest. 34, membr. 4. Est autem inter illos quaedam varietas. Nam quidam eorum indicant sumi haec corpora ex puro aere, ut est simplex elementum, quod D. Thomae et Durando tribui solet. At Scotus, Gabriel et alii declarant non esse ex puro aere, sed ex corpore aereo cras- siore, quod sit aliquod mixtum imperfectum, ut vapor, vel nubes. Quia haec materia est aptior, ut condensetur, usque ad soliditatem corporis figurae, et coloris capacis, atque etiam est sufficienter resolubilis, ut possit tale corpus iterum facile dissolvi, et dissipari. Verumtamen existimo non esse in re dissentionem inter hos, nullum enim eorum dicit purum aerem esse materiam horum corporum, imo D. Thomas dixit aerem in sua raritate permanentem non suffhicere, sed condensatum instar nubium. Et Durandus dixit formari alia corpora ez aere inspissato, qui facillime colorari, et figurari potest, ut patet in nubibus.
6. Adnotatio circa promimam vel remotam materiam corporum, que Angeli assumunt. — Ad majorem autem intelligentiam notari potest sermonem esse posse vel de materia ex qua proxime, seu intrinsece constat illud corpus, quod Angelus assumit in illo eodem tempore, in quo illum assumit, quae dici potest materia proxima: vel sermo esse potest de materia extrinseca, seu remota, in qua etiam potest esse latitudo: nam quaedam esse potest, quasi prima, et remotissima materia, alia magis propinqua, id est, minus distans ab illa dispositione, quam corpus assumendum requi rit, ut speciem referat illius rei, quam Angelus repraesentare intendit. Loquendo ergo de materia propinqua, seu intrinseca, certum est non posse esse solum elementum aeris. Imo fortasse non semper quaelibet substantia vaporis alicujus, vel quasi nubes sufficeret, quia ad formanda talia corpora aliquando potest esse necessaria tanta condensatio, ut sub illa nec forma aeris, nec alterius communis vaporis, aut nubis conservari posset. Erit ergo tunc aliqua substantia mixta resultans ex nimia compressione facta virtute angelica concurrente aliqua mixtione subtilium corporum per artem angelicam (ut sic dicam) ita applicatorum, et se invicem transmutantium, ut ex eis una substantia resultet, apta ad talis corporis formationem. Est enim hujusmodi corpus quatenus si formatum, quasi ens artificiale, cujus forma est figura, seu species, aut imago illa, quae apparet: materia vero est tota illa substantia, in qua est illa species externa. Et hanc substantiam dicimus non esse aerem, nec semper habere propriam substantialem formam communium vaporum, aut nubium, sed alterius mixti imperfecti nobis ignoti, quamvis aliquando etiam possit esse substantia nubis, vel alicujus exhalationis juxta conditionem, et modum corporis assumpti.
7. Extrinseca materia corporis assumpti ab Angelo. — At vero loquendo de materia quasi extrinseca existimo non repugnare illam esse aerem, si de remotissima loquamur, quam etiam vocamus primam, non quia sit prima substantialiter, id est, pura potentia, sed quia est prima, ex qua quasi incipit tale corpus formari. Sic ergo non repugnat purum aerem esse materiam corporis assumendi: quia aer potest paulatim condensari, et ita mutari quantam ad formationem corporis necessarium fuerit, etiamsi oporteat substantialter transmutari, vel semel, vel aliquando etiam saepius, juxta conditionem, et exigentiam corporis assumendi. Et fortasse Angeli sancti saepe ita faciunt, assumendo corpora ex puriori, et superiori aere, quod Beda, et Isidorus significare voluerunt. Quia vero alia corpora aerea, quae aliquam mixtionem habent, et crassiorem substantiam, sunt minus remota, et in suis dispositionibus similiora corporibus efformandis, et assumendis, ideo verisimile est ex hujusmodi materia formari, vel, ut ita dicam, inchoari formationes corporum, quae ordinarie Angeli assumunt, quia, et talis materia regulariter presto adest, et ad finem intentum facilior est, et in eamdem facile resolvi potest corpus assumptum, quando dimittitur, et dissipatur. Et de hac etiam materia verisimile est ab Angelis sanctis sumi ex purioribus corporibus, quae in superiori parte aeris inveniuntur, a daemonibus vero ex locis terrestribus humidioribus, et fortasse immundis, ac coenosis, quia in poenam suae malitiae, et pravae intenUonis, aliud eis non permittitur.