On this page
Caput 35
Caput 35
Quibus dispositionibus affecta sint corpora, quae angeli assumunt
1. Opinio Tertulliani. — Angelos in vera hominis carne, et specie apparere.—In hoc capite tractandum est de veritate istorum corporum saltem quoad accidentales dispositiones, quae in ipsis apparent, quod supra tertio loco declarandum proposuimus. Et quia praecipua hujus rei difficultas maxime ostenditur in corporibus, quae sub humana specie assumuntur, ideo de illis in particulari dicemus. Erit enim facile ad caetera doctrinam applicare. In hoc ergo puncto Tertullianus sensisse videtur quando Angeli apparent in forma hominum, assumere vera corpora humana ex vera carne, et ossibus constantia. Ita sentit, lib. 3, contra Marc., cap. 9, ubi Marcioni opponenti contra veritatem carnis Christi, quod Angeli apparuerunt Abraham, et Loth, in phantasmate putaLtive carnis: respondet: Scitonecillud concedi tibi, ut gutativa fuerit in Angelis caro, sed verem, et solide substantie imago. Et infra dicit; in illa exercuisse veros sensus, et actus carnis, quia vere sunt congressi, et pasti, et operati, quod eis mandatum fuerat. In quibus verbis ex operationibus Angelorum in corporibus assumptis, corporum veritatem colligere videtur. Et inferius, cap. 11, repetit, Angelos in vera carne conversatos esse. Et similia habet libro de carne Christi, cap. 6, quamvis ibi obscurius loquatur.
2. Rationes pro opinione Tertulliani. — Potestque haec sententia suaderi, quia illa corpora, non solum visui apparent, quod facile fieri potest per simulacrum, seu imaginem hominis tantae magnitudinis, et talis figurae, talisque coloris, quae in corpore aereo, et distante aliquantulum facile ostendi possunt. Imo nec veri colores semper necessarii sunt, quia etiam apparentes possent visum terminare, sicut in iride videmus, vel interdum in nubibus coeli, et ita etiam poterunt Angeli in corpore aereo peculiari modo illuminato colores non veros, sed apparentes efficere. Nec etiam per solam vocem, et auditum manifestantur: nam etiam possunt facile efficere. Nec realem sonum in externa specie similem voci, quamvis revera non sit vera vox, id est, per animalia organa vitaliter formata. Sed quod difficilius est, etiam se tangi sinunt, et soliditatem ossium, carnisque veritatem ostendere videntur: quia corpus aereum non videtur posse esse ita solidum, seu durum, aut molle, ut tactui resistat, et tactu percipiatur. Unde D. Augustinus in Enchiridio, cap. 59. Quis, inquit, explicet cum qualibus corporibus apparuerint hominibus, ut non solum cernerentur, verum etiam tangerentur. Et paulo post addit: faciuntque difficillimum quaestionem, quomodo Patres eis pedes luverint, quomodo Jacob cum Angelo tam solida contractatione luctatus sit. Et tandem concludit, haec sine crimine nesciri, et adeo esse obscura, ut vix aliquid affirmari possit, vel negari. Nihilominus tamen ex signo illo videtur urgenter probari veritas carnis. Et augetur difficultas, quia Christus Dominus hoc signo maxime usus est post resurrectionem ad ostendendam sui corporis veritatem, ut patet ex verbis illis Luca 24: "Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis ha- bere". In quibus supponit, illud signum esse efficax ad veritatem carnis, et ossis ostendendam, sed corpora assumpta ab Angelis, aeque palpabilia ostendebantur; ergo sufficienter illo signo probantur fuisse vera corpora.
3. Vera sententia contraria. — Nihilominus dicendum est, corpora quae Angeli assumunt sub specie humana, non habere organisationem corporis humani, etiam quoad dispositiones accidentales singulorum membrorum, ut carnis, ossium, etc. Ita docent communiter doctores in 2, dist. 3et 4, et D. Thomas ac discipuli ejus in d. q. 51, a. 2. Idemque sentiunt Patres supra allegati, et praesertim Damascenus hac ratione vocat illa corpora phantastica, non quia non sint exterius sensibilia, sed quia talia non sunt, qualia apparent. Et idem supponit Augustinus, l. 2, de Trin, c. 2, et 1. 3, c. 2. Et probatur primo, quia si illa corpora essent vere organica, et in hoc ejusdem rationis cum veris corporibus humanis, haberent formam substantialem tali dispositioni proportionatam: quia nec alia forma potest esse in materia sic disposita, nec potest materia cum talibus dispositionibus absque forma substantiali permanere. Nam licet Deus virtute sua possit utrumque supernaturaliter facere: tamen nec Angeli possunt hujusmodi miracula facere, nec putandum est a Deo fieri, quoties Angeli talia corpora sumunt: nam hoc nec necessarium est, nec cum fundamento dici potest. Et eadem ratione cogitandum non est talibus corporibus infundi veras animasrationales: erronea enim, et haeretica esset talis cogitatio, alioquinilli essent veri homines quoad integram humanam, naturam et consequenter postea permanerent, donec vitam ordinario modo finirent, quod est contra id, quod de his apparitionibus Scriptura narrat. Et praeterea tales homines non essent ex Adamo, et consequenter producerentur sine peccato originali ex vi suae originis, quae omnia sunt contra fidem, et contra Scripturam. Omitto autem testimonia, quia res clara est. Fortasse autem diceret Tertullianus, Angelos assumentes illa corpora vivificare illa, et vicem formae substantialis supplere: sed hoc falsum omnino esse in capite sequenti ostendemus.
4. Organisatio perfecti animalis effici neguit ab Angelo. — Aliter evadi potest hoc argumentum, dicendo, licet talia corpora sint organica, et vera carne, et ossibus constent, non tamen in eo perfectionis gradu, in quo sint ultimate disposita ad receptionem animae rationalis, sed in alio inferiore, qui ad soliditatem corporis sufficit, ita ut palpabile sit, et ex parte durum, et ex parte molle sentiatur. Nam hujusmodi corpus possibile est, ut patet in corpore humano paulo ante animationem foetus, et statim post animae separationem. Poterit ergo Angelus simile corpus assumere, et illud ita movere, ut et visui, et auditui, et tactui vivum esse videatur. Respondeo imprimis non posse Angelum naturali virtute tale corpus formare, quia talis organisatio fieri non potest per solam extrinsecam applicationem agentium, et passivorum, sed ex natura sua determinat vitalem modum, quo virtute seminis, et aliarum partium uteri materni quae ad hoc opus a natura determinatae sunt, a principio usque ad animationem fiat. Unde nec illa dispositio suo modo organica, quae in cadavere manet, posset naturaliter immediate fieri applicando activa passivis, sed necesse est, ut in corpore animato praecedat, et per aliquam remissionem, seu diminutionem, recedente anima, ibi permaneat. Hac enim ratione non possunt Angel naturali virtute applicando activa passivis animalia perfecta producere, non enim est minoris virtutis dictam organisationem efficere. Imo si Angelus posset inchoare humani corporis organisationem veram, et illam usque ad aliquem gradum ultimae dispositioni vicinum promovere, eadem ratione posset illam consummare; nulla enim ratio discriminis, vel majoris impotentiae assignari potest.
5. Daemones quare nunquam assumant corpore perfectorum animalium.— An defuncta corpora assumant.— Atque hinc fit, ut mali Angeli nunquam talia corpora forment, ut illa assumant, scilicet, quia naturaliter id non possunt, ut dictum est, et divinitus non adjuvantur specialiter, ut aliquid supra virtutem suam, et naturalium causarum faciant, ui supra ostensum est. Et potest hoc experientia confirmari, quam adducit Cajetanus 2, 2, q. 95, a. 3, de homine, qui daemoni succubo copulabatur, et delectationem naturalem, quam vera foemina sentire solebat, non accipiebat, de quo cum apud daemonen conquereretur ille respondit, se non posse melius corpus efhingere, id est, verum, et aptum ad praedictum effectum praestandum. Dixi autem non posse daemonem hujusmodi corpus formare, quia si permittatur, assumere corpus alicujus defuncti, potest et in eo se praebere tangendum, et palpendum cum vera duritie, et mollitudine ex parte corporis, adjunctis etiam ab intrinsecis causis calore, et aliis qualitatibus sufficientibus, ut tactui vivum appareat. Verumtamen sine dubio credendum est, nunquam hoc permitti daemoni circa eorum corpora, qui justi mortui sunt, quia non decet, nec est divinae amicitiae consentaneum. De aliis vero fortasse aliquando id accidit, raro tamen existimo, vel nunquam id daemoni permitti, quia non datur illi tanta licentia, praesertim in Ecclesia Christi ad homines decipiendos. Quin potius observatum est, doemonem nunquam assumere simulacrum corporis humani quoad omnes partes illi simile, sed saltem ex pedibus discerni posse, quia semper sub figura alterius animalis apparent, ut observat Petrus Binsfeldius, in tract., de Confessionibus maleficorum, praeludio 12, ex historia quam refert Alexander ab Alexandria, lib. 4, Genialium, cap. 19, et ex aliis, quas ipse adjungit ex Coelio Rhodigino, lib.16, Lection. antiquarum, cap. 5, et ex variis confessionibus maleficarum.
6. Nec sancti Angeli in viris humanis corporibus apparent. — At vero sancti Angeli, quamvvis naturali virtute talia corpora vera formare non possint, per divinam id facere non repugnaret, quia non est dubium, quin Deus virtute sua id facere possit; ergo etiam id potest facere per ministros suos. Nihilominus tamen credendum non est, nec asserendum, Angelos etiam sanctos in hujusmodi corporibus apparere. Primo quia nullus theologorum hoc asseruit, sed potius illa corpora esse aerea, et quasi phantastica, ut dixit Damascenus in sensu supra explicato. Secundo, quia solida, et vera corpora, nec tam cito formari, nec tam celeriter resolvi possent in praejacentem materiam, ut de facto fieri videtur: nam subito evanescunt: ita ut non appareant. Quamvis enim responderi possit, vel divina virtute, vel per velocissimum motum Angeli, sine corporis assumpti dissolutione fieri posse, ut subito non appareat, nihilominus ille modus familiarior est, et quantum ex signis et conjecturis judicari potest, verisimilior. Unde est tertia ratio supra tacta, quia non sunt asserenda opera miraculosa, vel supernaturalia sine necessitate, in praesenti autem hujusmodi corpora non sunt necessaria ad effectus propter quos assumuntur, sed ad omnem repraesentationem eorum phantastica corpora sufficiunt; ergo talia sunt corpora, quae Angeli etiam sancti assumunt, quia media esse debent fini proportionata: et frustra fit per plura, quod potest fieri per pauciora. Quod autem hujusmodi apparentia corpora sufficiant. patebit respondendo ad difficultatem in principio positam.
7. Ad auctoritatem ex Tertulliano, num. 1. — Ad Tertullianum ergo respondemus, si ita sentit errasse, eamque assertionem ad defendendam veritatem carnis Christi non fuisse necessariam. Quia Christi caro fuit vere animata rational anima, et secundum eam potuit Christus vere concipi, nasci, pati, mori et resurgere. Unde assumpta est, non transitorie, sed ut perpetuo duret Verbo substantialiter unita, ac denique assumpta est ad effectus satisfaciendi, et redimendi, qui per apparentem carnem fieri non possent. Pamelius autem excusare conatur Tertullianum, quia, lib. de Resurrectione Carnis, cap. 62, dicit: Quod Angeli aliquaudo tanquam homines fuerunt, edendo, bibendo, et pedes lavacro porrigendo, lumanam enim superficiem induerant, salva intus substantia propria. Quae quidem verba recte ostendunt, illa corpora non esse ita humana, ut anima rationali informentur, quod autem non fuerint vera quoad carnem, et ossa, non declarat, et ita non repugnant his, quae in aliis locis apertis verbis astruere videtur. Affert etiam verba ejusdem Tertulliani, lib. de Carne Christi, cap. 6, dicentis: Constat Angelos carnem non propriam gestasse, ut puta natura substantie spiritualis, et si corporis alicujus, sui tamen generis, in carnem autem humanam transfigurabiles ad tempus, ut videri, et congredi cum Lhominibus possent. Minus tamen excusant haec verba Tertulliani nam prius dixerat, Angelos apparuisse Abrahae in carne sine nativitate, et iterum ait, accepisse substantiam carnis. Postea vero in citatis verbis solum dicit illam carnem non fuisse propriam, id est, connaturalem substantiae angelicae, quia vel haec pure spiritualis est, vel si corpus habet, est sui generis, id est, alterius ordinis: carnem autem, in qua transfigurantur, id est, apparent Angeli, iterum dicit esse humanam. Igitur vel non recte sentit, vel non recte loquitur, nec bene argumentatur a carne assumpia ab Anggelis ad carnem assumptam a Verbo Dei, solumque posset exemplum in hoc accommodari contra eos, qui dicebant, assumpsisse Christum carnem de materia coelesti, quod sicut Angeli assumunt apparentia corpora ex materia elementari, et non coelesti, ita Verbum potuit assumere verum corpus humanum de inferiori, et proportionata materia.
8. Ad contrariam rationem in n. 2. — Ad rationem respondemus confitendo cum Augustino difficilius explicari, quomodo Angelorum corpora, cum sint aerea, palpari possint, et tangi, ita ut tactui vel solida, vel mollia appareant, quam quomodo visui tanquam vera corpora humana repraesentari possint. Nihil- ominus tamen dicimus posse Angelum per eamdem virtutem, per quam corpus assumit, facere ut corpus illud, quamvis in se solidum non sit, solidum tactui appareat, nimirum sua virtute resistendo ne partes talis corporis facile cedant, aut dividantur. Corpus enim subtile, aut aereum ideo non tangitur illo modo, quo corpus densum, et solidum, quia tale corpus facile dividitur, et partes ejus loco cedunt, et ideo si partes corporis assumpti, nec dividi possint ad tactum alterius hominis solidae, et firmae tactui apparebunt. Diximus autem supra Angelum, per eamdem virtutem, per quam corpus secundum locum movere potest, posse detinere, seu continere corpus in aliquo loco, ne inde moveatur, et consequenter ne alteri impellenti cedat: eodem ergo modo facere potest, ut pedes, verbi gratia, corporis assumpti solidi appareant, et apti ut laventur, et ut totum corpus si aptum ad luctam, etc. Et per eamdem virtutem potest Angelus facere, ut quaedam partes molliores ad modum carnis, et aliae densiores ad modum ossis appareant: nam potest magis vel minus resistere, et in quibusdam nihil omnino cedere, in aliis vero aliqualiter cedere, non ita ut dividantur, sed ut aliquo modo comprimantur.
9. Instantia. — Dices, hoc non satis esse, ut corpus illud tactui palpabile appareat, quia ut alias dixi in 2 tom., 3 p., q. 54, a.3,mn Comm. circa solut., ad 2, corpus non est palpabile ratione solius resistentiae. Nam coelum etiam resistit, et non cederet manui supra illud progredi conanti, et nihilominus non est palpabile; ergo ille modus resistentiae ex parte Angeli sufficiens non est, ut corpus ab eo sumptum sit palpabile. At vero quando Abraham lavabat pedes Angelorum, vere tangebat illos, et palpabiles sentiebat; ergo illa resistentia non sufficit ad hunc effectum, seu experimentum explicandum. Et declaratur ratione loco facta: quia nihil aliud est, corpus esse palpabile, nisi esse perceptibile per sensum tactus, non per modum medii seu extrinseci agentis, et induentis qualitates sensibiles, ut calorem, et frigus, sed per modum objecti in se habentis qualitates, quae per sensum tactus sentiri possint: ad hoc autem non sufficit resistentia, quae ab agente extrinseco, vel a coelo fieri potest, ergo: et ita dixit D. Thomas, in dicta solutione ad 2. Corpus non dici palpabile solum ratione resistentie, sed ratione suce spissitudinis: et addit, Ad rarum autem, et spissum sequitur grave, et leve, calidum, et frigidum, et alia hujusmodi: ergo secundum D. Thomam, ut corpus sit palpabile debet esse densum, ita ut ratione densitatis, seu spissitudinis contractetur, et praeterea debet esse affectum qualitatibus primis, vel mediis, ut percipi possint. At vero in corpore assumpto ab Angelo non est talis densitas, nec affectio aliarum tangibilium qualitatum; ergo non potest esse vere palpabile per solam Angeli resistantiam extrinsecam: ergo oportet, ut veram carnem, et ossa habeat.
10. Responsio ad proximam instantiam. — Respondeo argumentum convincere, talia corpora non esse vere, et proprie palpabilia, non tamen probare, non posse videri, et apparere palpabilia. Haec enim duo valde diversa sunt, nam sicut potest corpus apparere coloratum, licet vere tale non sit, vel esse rectum, aut curvum, integrum, aut confractum, licet in re aliter se habeat, ita etiam potest apparere palpabile, Iicet revera tale non sit. Nam licet haec deceptio difficilior sit in sensu tactus, non est tamen impossibilis. Contingere autem potest ex multis circumstantiis, quae in hujusmodi apparitionibus considerari debent. Nam, verbi gratia, in facto Abraham illi viri oculis apparebant veri homines, et habentes humanos pedes, ex quo conceptu, seu praejudicio etiam tangebantur, ut veri pedes. Deinde quamvis non haberent propriam densitatem, et duritiem naturalem pedibus humanis, nihilominus constare poterant ex vapore in suo gradu multum denso, et in illo esse poterant multae ex quahtatibus tactu perceptibilibus, quibus omnibus adjungebatur resistentia ex parte Angeli artificiosa (ut sic dicam) id est, cum tali varietate, ut quaedam partes duriores, aliae molliores apparent. Quae omnia simul sumpta sufficiunt, ut corpus illud palpabile videretur, quia per qualitates aliquas est vere sensibile, et spissum aliquo modo: quod satis est, ut putetur resistere ratione spissitudinis, seu duritiei, praesertim quando tangitur simplici animo, ut sic dicam, et ex illo praejudicio per oculos facto, et sine aliqua peculiari reflexione, et attentione, quae ex alia ratione dubitandi, et suspicandi deceptionem oriatur. Sic aliquo modo explicari potest difficultas, quam Augustinus in explicanda tangibilitate istorum corporum sensit, nec illam tanquam certam proponimus, sed ut sufficientem, quamdiu alia melior non occurrit ad difficultatem expediendam, et ut non credantur corpora illa ex vera carne, et ossibus constitisse: nam hoc nullo modo admittendum est.
11. Ad confirmationem exponuntur verba Christi Domini, Palpate et videte, etc. — Nec contra hoc obstant verba Christi Domini, imo illud maxime confirmant. Primo quidem, quia Christus Dominus postquam dixit, "Palpate, et videte", et statim addit, "Quia spiritus carnem, et ossa non habet", et per spiritum non solum videtur intelligere spiritualem substantiam, ut in se invisibilem, sed ut in aliquo assumpto corpore apparentem. Discipuli enim non existimabant eum, quia cum: eis loquebatur, esse purum, et invisibilem spiritum: nam evidenter concupiebant esse corpus visibile sub hominis figura, et habitu, putabant autem esse aliquod phantasma; ergo de spiritu etiam apparente in corpore visibili ait Christus, carnem, et ossa non habere. Et hoc significavit Augustinus, epist. 146, dicens, Christum discipulis de sua resurrectione dubitantibus, et illud, quod videbunt non corpus, sed spiritum esse putantibus, dixisse, Palpate, et videte, etc. Nomine ergo spiritus etiam phantasticum corpus comprehendi putat. Et ex verbis ejusdem Evangeli id colligi potest, scilicet, "Conturbati vero, et conterriti existimabant se spiritum videre". Non enim existimabant se videre purum spiritum, sed in corpore phantastico sibi apparente; ergo in eodem sensu loquitur Christus de spiritu, et illum dicit carnem, et ossa non habere, utique propria, et vere palpabilia; unde adjungit, Sicut me videtis habere. In quo ultimo verbo significavit longe aliter fuisse suum palpabile, quam sint corpora ab Angelis assumpta; corpus enim Christi vere, et realiter est palpabile ratione propriae densitatis, et aliarum qualitatum tangibilium connaturalium corpori humano, ut D. Thomas supra exponit, corpus autem ab Angelo assumptum in reipsa nunquam est ita palpabile, sed solum apparenter modo explicato.
12. Progreditur expositio verborum Christi. — Unde etiam ex facto illo Christi Domini colhgere licet, si summa cura, et diligentia, et advertentia intellectus adhibeatur, posse medio tactu per rationem discerni, an corpus quod tangitur verum sit, vel phantasticum. Nam ideo dixit Christus ad discipulos: "Palpate, et videle, quia spiritus carnem, et ossa non habet", ut cum magna consideratione attenderent, et experirentur non aliter eorum manus immutatas fuisse a suo corpore, quam soleant ab humanis corporibus immutari: quod forte non ita contingit in corpore phantastico, et si homo attenderet, posset id discernere. Et ideo Cajetanus 2, 2. quaest. 95, art. 3, ait, illud Christi signum, seu argumentum fuisse verissimum. Et alii addunt esse per se sufficiens, et efficacissimum ad veritatem corporis Christi ostendendam. Quod non est ita intelligendum, ut solum illud signum fuerit sufficiens ad certam fidem faciendam, sed ad moralem quamdam certitudinem, et evidentiam, ut in citato loco tertiae partis dixi. Nam si sola illa experientia attendatur in rigore, posset ei subesse falsum, si alia signa, et testimonia illi non conjungerentur, ut divus Thomas in eodem loco dixit. Existimoque divina saltem virtute posse fieri corpus apparens humanum ita simile vero corpori, etiam quatenus palpabile est, ut non possit homo per sensum tactus inter verum, et falsum corpus discernere. Ideoque solum tactum non sufticere, licet maximum indicium sit inter sensibilia, in quo sensu dixit Christus, Palpate, et videte, etc., et ideo Augustinus, libr. de unit. Eccles.. cap. 19, circa medium, dixit: Ipse Dominus Jesus, cum resurrexisset a mortuis, et discipulorum oculis videndum, manibusque tangendum corpus suum offerret, ne quid tamen fallaciae se pati arbitrarentur, magis eos testimoniis legis, et Prophetarum, et Psalmorum confirmandos esse judicavit.