Text List

On this page

Caput 36

Prev

How to Cite

Next

Caput 36

Caput 36

Qualis unio angeli ad corpus necessaria sit, ut illud assumere dicatur

CAPUT XXXVI. QUALIS UNIO ANGELI AD CORPUS NECESSARIA SIT, UT ILLUD ASSUMERE DICATUR.

1. Dubitandi ratio. — Ratio difficultatis est, quia non dicitur Angelus assumere corpus, eo ipso quod illud localiter movet; ergo praeter motionem requiritur specialis unio cum corpore, ut illud assumat, qualis autem haec sit, non videtur posse explicari, in quo ergo consistit haec corporis assumptio? Primum antecedens inductione patet. Nam Angelus movens coelum non dicitur illud assumere, neque ille qui rapuit Philippum, vel qui Habacuc duxit in Babyloniam in impetu spiritus sui rapuit tale corpus, seu personam. Imo etiam non dicuntur daemones corpora obsessorum assumere, etiamsi intra illa sint, eaque moveant, vel per illa loquantur. Unde probatur prima consequentia : nam haec denominatio assumendi corpus realis est; ergo ab aliqua causalitate reali, vel formali, vel effectiva oriri debet, quia non potest alia ratio, vel causa cogitari: sed non potest fundari in causalitate efficiente, quia Angelus nullam aliam, praeter motionem localem, in corpus habere potest; ergo necesse est, ut ab aliqua unione formali inter spiritum et corpus illa denominatio sumatur. Potestque declarari, nam licet Angelus cesset movere localiter corpus, quod semel assumpsit, semper dicitur habere illud assumptum, quamdiu illud non dimittit; ergo signum est ibi fieri aliquam unionem permanentem absque locali motione. Denique confirmatur ex vi ejusdem verbi, assumere, nam idem significat, quod a se sumere, propter quam verbi vim, solus Filius dici potest assumpsisse humanitatem, et non Pater, nec Spiritus sanctus, licet efficientia unionis communis sit. Frgo similiter, proportione servata, Angelus ad se sumit corpus: sumere autem ad se non est illud localiter movere, sed sibi illud conjungere, et unire, est ergo necessaria aliqua formalis unio: quam vero sit hoc difficile ad explicandum, et credendum, ex dicendis patebit.

2. Prima et vera resolutio: substantialis unio non datur inter Angelum, et corpus assumptum. — Duplex enim unio inter corpus, et spiritum generaliter distingui potest, substantialis scilicet, et accidentalis. Dixerunt ergo aliqui illam assumptionem fieri per unionem substantialem corporis ad Angelum: quod videtur insinuare Tertullianus supra. Et Aureolus dixit non repugnare Angelum uniri corpori assumpto per modum formae substantialis, ac subinde substantialter. Aln etiam dixerunt, posse uniri hy postatice; ergo poterit etiam haec assumptio secundum aliquam istarum unionum explicari. Nihilominus certissimum est apud omnes, non fieri substantialem unionem inter Angelum, et corpus assumptum. Ita supponunt omnes theologi, et colligitur ex divo Thoma, dicto art. 1, ad 2, et in art. 3, et in hoc assentit Aureolus, in 2, dist. 8, quaest. 1. Et ratio imprimis est, quia talis unio substantialis duplex tantum intelligi potest, scilicet, formalis, seu per modum formae substantialis, vel hypostatica, seu per modum suppositi. Utraque autem est impossibilis, juxta probabiliores sententias. De formali videri potest divus Thomas, in 2, q. 1, a. 6, et ibi Capreolus, q. 1, art. 1, concl. 4, et ad argumenta contra illam, ubi alia loca divi Thomae refert. Ratio autem est, quia licet Angeli dicantur formae subsistentes, quia non constant ex materia, sed habent simplicem essentiam, nihilominus non sunt formae, quatenus per hanc vocem significatur actus quidam incompletus, aptus ad terminandam potentiam materiae, et componendam cum illa integram substantialem naturam per se unam. Nam si Angeli ex natura sua essent hujusmodi formae, essent entia incompleta, et naturaliter postularent corpora sibi unita: utrumque autem falsum est, ut in libro primo est ostensum.

3. Rationes contra unionem per modum form«e. — Hinc ergo fit, ut prorsus repugnet Angelum substantialiter informare corpus, quod assumit. Tum quia causa formalis adeo est intrinseca, ut suppleri non possit per aliquid quod ex natura sua forma non sit: et ideo neque Deus ipse potest supplere vicem causae formalis, nec lux potest formalter constituere calidum, licet calorem eminenter contineat, eumque efficere possit, sed substantia Angeli ex natura sua non est vera forma, imo neque ullam formam substantialem eminenter continet; ergo nullo modo potest materiam substantialiter informare. Tum etiam, quia Angelus est substantia completa, et simihter ejus natura est completa essentia substantialis; ergo non potest per se uniri materiae ad componendam cum illa novam naturam substantialem per se unam, unde non minus repugnat Angelo similis informatio, quam naturae integrae ligni, aut lapidis, vel similibus, quia tam completa est, in suo esse simplici substantia angelica, quam est, quaelibet substantia composita in esse suo.

4. Ratio contra hypostaticam unionem. — De altera vero unione hypostatica disputatur quidem a theologis, an sit possibilis in persona creata, et probabilius creditur etiam illam esse simpliciter impossibilem (ut dixi in 1 t., 3 p., disput. 13, sect. 4). Verumtamen quidquid sit de possibili in ordine ad absolutam Dei potentiam, de ordinaria loquendo, et de facto certissimum esse debet, nullam aliam unionem hypostaticam factam esse, necesse futuram praeter eam, quae inter verbum divinum, et humanam naturam facta est, ut in eodem loco ostendi; et revera in nostro proposito per se incredibile est, tantum miraculum fieri, et tam frequenter propter solam transitoriam, et brevem repraesentationem corporis humani, vel alterius similis, seu propter quoddam ministerium quod sine tanto dispendio facile potest. Praesertim quia talis unio fieri non potest per virtutem activam naturalem Angeli assumentis corpus: sed daemones assumunt corpora; ergo non assumunt per hy postaticam unionem: nam Deus non concurrit cum daemonibus miraculoso, et supernaturali modo, ut corpora sumant. Concludimus ergo, Angelum, non assumere corpus per unionem substantialem ad ipsum. Probatur, quia inter duas substantias distinctas non potest intelligi substantials unio, nisi vel in una natura per modum par- tium essentialium, vel in uno supposito per hypostaticam unionem: sed ostensum est, neutram istarum in assumptione corporis angelici intervenire; ergo nulla ibi fit substantialis unio. Omitto unionem, seu compositionem ex partibus integralibus, quia per se evidens est inter corpus, et spiritum fieri non posse. De quo videri potest divus Thomas 2, contra Gent., cap. 56.

5. Secunda resolutio bipartita. — Probatur prima pars assertionis.—Ex quo ulterius concludimus, Angelum non uniri corpori, quod assumit propria, et formah unione etiam accidentali, ac proinde solum assistere illi per intimam substantialem praesentiam, tanquam motor ad mobile cum particulari respectu ad peculiarem usum ejus. Haec est doctrina divi Thomae, dicta quaestione 51, articul. 2, ad 2, ubi ex parte illud explicat, dicens: Corpus assumptum non uniri Angelo, ut forma, nec solum ut motori, sed sicut motori repreesentato per corpus mobile assumptum. Prima ergo pars probanda est, ex dictis supra de existentia Angeli in loco: nam rationes, quibus ibi probavimus, Angelum non esse in corpore, cui est praesens, per modum unionis, qua formaliter illi uniatur, probant universalhter de quolibet corpore, sive motum, sive assumptum, sive tantum propinquum esse dicatur, non etiam cum corpore assumpto Angelus non componit aliquod totum vere, ac physice unum, unde etiam potest Angelus sine sui mutatione dimittere corpus assumptum per illius mutationem, vel localem, vel rarefactionis, aut alterius similis resolutionis, et licet interdum fiat mutatio in Angelo, erit iantum localis, nec ulla alia intelligi potest, quasi externa, quod addo ut mutationem in actibus intellectus omittam, quae ad rem praesentem non refert.

6. Probatur secunda pars, qua satisfaciendum est rationi dubitandi in num. 1.—Et hinc facile probatur altera pars affirmativa, quaea sufficienti partium enumeratione concluditur. Quia exclusa omni propria, seu formali unione. saltem necessaria est, ut Angelus conjungat sibi corpus, quod assumit saltem per intimam propinquitatem utriusque substantiae, et cum aliquo particulari respectu ad ipsum, quia hoc saltem probat ratio dubitandi in principio posita, cui per hanc partem assertionis satisfacimus. In qua duae particule distinguendae sunt; prima est, quod Angelus assumens corpus unitur illi, ut motor mobili, hoc enim imprimis necessarium est, quia conjunc- tio aliqua necessaria est, nullaque alia superest, ut dixi. Dices sutficere posse intimam propinquitatem, quam potest Angelus habere ad corpus, etiamsi non sit ejus motor, sicut de Angelis existentibus in ceelo empyreo diximus. Respondemus imprimis, admittendo necessariam esse hanc intimam praesentiam substantialem Angeli in corpore, quod assumit. Quia vero non dicitur illud assumere per solam praesentiam, ut per se notum est, ideo oportet, ut illa ordinetur ad aliquem peculiarem usum illius corporis. qui usus non sit, nisi per motum, ideo recte dicitur Angelus esse in corpore assumpto, tanquam motor in mobih. Intelligendum autem est de motore, non tantum actualiter movente, sed disjunctim, vel actu, vel in proxima aptitudine, satis enim est, ut ibi assistat, tanquam intrinsecus motor, et hoc probat quaedam ratio in principio facta.

7. Progreditur proxima probatio secunda partis. — Quia vero sola ratio motoris non sufficit, ut ratio dubitandi in principio posita probat, ideo additur altera particula, per quam significatur. necessarium essc, ut Angelus quando assumit corpus, uniatur illi cum aliqua relatione ad seipsum. Quod etiam probat ratio in principio facta, et in vi verbi assumendi fundata. Non est autem necesse, quod hic respectus sit realis, nec fundatus, in speciali causalitate formali, distincta ab efficiente, ut in praedicta ratione dubitandi assumebatur, quia talis unio non est possibilis (ut ostendimus). Ergo solum esse potest respectus rationis, qualis est respectus signi voluntarie assumpti ad repraesentandum cum aliquo fundamento, seu proportione in illo supposita. Sic enim Angeus interdum utitur corpore ad se repraesentandum aliquo modo, et ideo dicitur illud assumere. Dices, saepe corpus assumptum non habet proportionem ad repraesentandum Angelo, ut patet de serpente assumpto a daemone, et de aliis corporibus sub figuris aliorum animalium, ut hircorum, et similium, et interdum sub figuris monstrorum viventium, nimirum ex partibus diversorum animalium constantibus.

8. Corpora assumpta solent proprietatem aliquam assumentium referre.—hespondetur, hanc repraesentationem in hoc principaliter consistere, quod Angelus assumens corpus, ita illo utitur, ut una persona cum ipso esse, et in illo, ac per illud, non tanquam extrinsecus motor, sed tanquam intrinsecum principium operari videatur: ita ut per illa corpora se repraesentent ad eum modum, quo anima per externas operationes se manifestat, non quidem ad aequalitatem, sed cum quadam imitatione. Consequenter vero, etiam per corporis figuram solet aliqua proprietas Angeli repraesentari. Quod de bonis Angelis tradit Dionysius, libr. de Eccles. Hierarch., capite 15. Et fortasse ex peculiari providentia Dei, etiam daemones non permittuntur assumere corpora, nisi quae eorum malitiam, vel miserum statum repraesentent, sicut serpens repraesentabat astutiam daemonis, et sic de aliis. Prior vero repraesentatio videtur mihi magis necessaria, ac per se sufliciens; unde non mihi displicet, quod Aureolus, in 2, dist. 8, art. 1, dicit, assumptionem corporis addere supra unionem motoris unionem similitudinariam materiae, et formae, quia ita exercet Angelus in tali corpore operationes alicujus formae, ut videatur esse unum suppositam operans. Ex quo etiam infert, Angelum, qui portabat nubem coram filiis Israel, non assumpsisse illam; Angelum vero, qui comitabatur Tobiam, in corpore assumpto illud sumpsisse, quod mihi videtur satis probabiliter dictum. Imo hinc etiam verisimiliter credo, Angelos proprie non assumere corpora, nisi sub specie alicujus animantis, in quo videantur opera vitae exercere: nam in corporibus inanimatis non potest ita proprie repraesentari Angelus, tanquam internum principium informans ipsum corpus, ut patet in exemplo nubis supra posito, vel in linguis, quae in die Pentecostes, tanquam ignis apparuerunt: nam per illas solus ignis verus in splendore, luce, et in apparente virtute urendi repraesentabantur, non vero Angelus in illis operans, et ideo similia corpora non tam proprie dici possent assumi ab Angelis, sicut corpora animantibus similia.

PrevBack to TopNext