On this page
Caput 37
Caput 37
An omnes, et soli angeli assumant corpora, et qua virtute, seu qualiter illa conficiant
CAPUT XXXVII. AN OMNES, ET SOLI ANGELI ASSUMANT CORPORA, ET QUA VIRTUTE, SEU QUALITER ILLA CONFICIANT.
1. Triplex dubium circa corpus ab Angelo assumendum, quae est prima pars tituli.—Ad primum dubium. — Duo puncta supersunt de hac corporum assumptione tractanda, quae ad ejus causas spectant, unum est de persona assumente, aliud de causa efficiente corpus asmendum. Verumtamen de priori puncto nihil in praesenti addere necessarium puto. Tria enim dubia in illo includuntur. Primum est, an omnes Angeli corpora assumant. Secundum est, an soli Angeli inter spiritus creatos corpora possint assumere. Tertium est, an etiam per comparationem ad spiritum increatam soli Angeli corpora assumant. In primo dubio, quod ad potestatem attinet, ex dictis manifeste colligitur omnes Angelos habere potestatem sumendi corpora, sicut omnes habent potestatem ad movenda localter corpora, et ad utendum illis, ut instrumentis ad repraesentandum, vel significandum proprietates, seu voluntates suas. Praeterea etiam constat ex dictis, omnes Angelos de facto assumere interdum corpora generatim loquendo, id est, tam bonos, quam malos Angelos. Id enim partim Scriptura, partim experientia a nobis probatum est. Dixi autem generatim, quia si speciatim loquamur de singulis Angelis bonis, vel de singulis malis, satis incertum est, an omnes interdum corpora assumant. Quia vero ad bonorum ministeria, et malorum tentamenta, seu pravam negotiationem hoc pertinere videtur, ideo partim in libro sexto partim in octavo explicabitur.
2. Ad secundum dubium. — In secundo dubio tangitur quaestio pertinens magis ad rationalem animam, quam ad Angelos. Quia praeter rationalem animam nullus est spiritus creatus, qui non sit angelicus, et idem est quaerere, an inter spiritus creatos soli Angeli possint assumere corpora, quod est quaerere, utrum anima rationalis id possit. Cum autem anima rationalis duos possit habere status: nam et conjuncta, et separata potest esse a corpore. In anima conjuncta quaestio locum non habet, quia anima conjuncta non assumit proprium corpus, sed illud naturaliter informat. Et dum illi conjuncta est, non potest per seipsam et immediate illud assumere, vel movere, ut satis per se notum est, quamvis mediante corpore, quod informat, possit aliud illi conjungere, etiam ad repraesentandum, ut vestem, barbam, et similia, quae in se clara sunt, et praesenti instituto parum deserviunt. De anima vero separata est gravis quaestio, an interdum corpus assumat, et utrum ad hoc habeat naturalem potestatem: quae aliam involvit, scilicet, an possit anima separata corpora movere quae omnia infra in tractatu de Anima disputabuntur, et de illis videri potest Petrus Thyreus, in lib. de Apparitionibus spirit., a cap. 20, usque ad 10.
3. Ad tertium dubium. — In tertio vero dubio praecipue interrogatur, an Deus ipse corpus assumat, quia hoc solum addit illud signum exclusivum, cum petitur, an solus spiritus creatus corpus assumat; unde non intelhgitur quaestio illa de assumptione per unionem hypostaticam: nam hoc modo solus Deus, et non Angeli, potest corpus assumere, quod non ad hunc locum, sed ad tractatum de Incarnatione pertinet. Interrogatio ergo fit de hac assumptione corporis accidentaria, seu repraesentativa, et fieri potest de possibili, seu de facto, et in priori sensu per se notum est, posse Deum immediate assumere corpus, si velit, quia et omnipotens est, et per corpus sensibile aliquo modo repraesentari potest. Imo etiam de facto habemus in Scriptura Deum in forma visibili seepe hominibus apparuisse; unde solum superest quaestio, an hujusmodi apparitiones Det, quae in Scriptura narrantur, factae sint immediate ab ipso, vel mediantibus Angelis sanctis corpora assumentibus. Haec autem quaestio pertinet ad ministeria sanctorum Angelorum: et ideo in librum sextum illam reservamus.
4. Tractatur secunda pars tituli.—qua virtute sibi Angeli corpora efforment. — Superest igitur dicendum de altero puncto, scilicet, qua virtute sibi Angeli corpora forment. In quo puncto difficultatem ingerit, quod D. Thomas ait, dicto art. 2, ad 2, ista corpora formari ab Angelis virtute divina, quod de virtute principali et supernaturali intellexit Petrus Bergamensis, in Concordatis, num. 117. Aliter sentit Alensis, 1 part., quaest. 34, memb. 5, ubi ait, Angelum praeparare sibi corpus assumptum, secundum quod pertinet ad sui manifestationem faciendam: formationem autem ultimam esse Dei. Hoc autem secundum neque explicat, nec probat, et diflicile intelligitur, quid sit. Et ideo alii theologi communiter asserunt, Angelos ipsos virtute propria praeparare, et quasi artificiose componere corpora, quae assumunt. Ita sentiunt Bonaventura, Scotus, Gabriel et alii, in 2, dist. 8, item Albertus ibidem qui etiam refertur in 2 part., tract. 9, quaest. 33, memb. 2, et de quatuor coaequaevis, 1 part., quaest. 9, a. 10 et 11. Imo Durandus, quaest. 1, putat, de necessitate assumptionis esse, ut corpus ab ipso Angelo assumente, ejusque virtute formatum sit. Fundatur fortasse in propria significatione verbi, assumere, quia idem significat, quod ad se sumere.
5. Prima assertio. — Ut vero ab hoc ultimo resolutionem nostram inchoemus, non existimo esse de necessitate assumptionis, ut corpus assumptum ab ipso assumente formatum sit. Probatur primo, quia nulla ratione oppositum fundatur; nam in significatione verbi assu- mendi id non includitur, quia sumere ad se non est facere rem assumendam, sed est, rem aliquam sibi conjungere, sive illa res tunc fiat, sive facta jam sit; unde licet Verbum divinum de facto solum assumpserit naturam in eodem instanti a se formatam, nihilominus ex communi sententia theologorum posset naturam praeexistentem assumere, si vellet, et homo proprie dicitur assumere vestem, quam non fecit. Denique satis probabile est, daemonem ad loquendum cum Eva serpentem verum, et praeexistentem assumpsisse, et daemones saepe assumunt corpora mortuorum, seque illorum animas esse fingunt, ut homines in errores inducant, ut sentit divus Thomas, 1 part., quaest. 117, a. 4, ad 2, cum Augustino, l. 10, de Civit., cap. 10, et Chrysostomo, hom. 29, in Matthaeum.
6. Secunda assertio.—Unde ulterius statuo, minus esse de ratione assumptionis, ut corpus, quod Angelus assumit, sit ab eodem propria virtute formatum. Probatur ex praecedenti assertione, quia non est necesse, ut corpus, quod assumit Angelus, ab ipso formatum sit: ergo licet ab ipso formetur, non erit necessarium, ut propria virtute factum sit. Cum ergo assumere possit Angelus corpus a solo Deo, vel ab alia causa formatum, etiam poterit assumere corpus a se formatum, non ut a principali agente, sed ut instrumento virtutis divinae.
7. Tertia assertio. — Discrimen inter corpora, que assumuntur, quantum ad ipsorum formationem.—Nihilominus addo ulterius universaliter dici non posse, Angelos nunquam assumere corpora propria virtute formata, seu corpora, quae assumunt, semper esse divina virtute praeparata. Probatur primo ex fundamento Scoti et aliorum, quia haec corpora ordinarie formari possunt per compensationem praejacentis materiae aereae, et applicando activa passivis, quatenus ad aliquas dispositiones, vel qualitates fuerit necessarium, sed hoc totum potest fieri per motum localem, et consequenter per naturalem virtutem Angel assumentis; ergo ordinarie ita fit. Secundo probatur, quia non est credibile, DEUM peculari virtute juvare daemones ad formanda corpora, quae ipsi assumunt: nam hoc a divina bonitate est alienum. Est enim notanda differentia inter corpora vera et praeexistentia, quae interdum a daemone assumi posse dixi, et corpora, quae ad hoc tantum formantur, ut daemones ea sumere, eisque ad suas actiones uti possent. Priora enim corpora optime esse possunt a Deo faeta, vel generaliter operando cum aliis cau- sis secundis, vel specialiter illa creando, aut producendo, qualis fortasse fuit serpens, quo ad decipiendam Evam daemon usus est. Quia talia corpora non sunt facta a Deo propter hunc finem, nec propter abusum, quamvis ilIud praeviderit et juste permiserit. At vero alia corpora, quae daemones ordinarie assumunt solum ad eum finem et pravum usum, ab ipsis formantur, et ideo fieri non potest, ut speciali auxilio, aut virtute divina illa faciant, sed solum permittente Deo, et generali auxilio concurrente. In quo ctiam saepe limitationem adhibet, quia non semper permittit daemoni facere corpus, quale potest et vult, nec ut noceat quantum desiderat, ut docet Augustinus, l. 20, de Civitate, cap. 8. Et in id Psal. 77: "Misit in eos iram indignationis sue", et serm. 193, de Tempore: et aperte colhgitur ex illis verbis Job 1: "Zoece in manu tua est, verumtamen animam illius serca".
8. Quarta assertio. — Ex quibus tandem colligitur, etiam Angelos sanctos saepe assumere corpora propria virtute formata. Nam lcet in eis haec posterior ratio locum non habeat, quia semper optima intentione, et juxta beneplacitum Dei operantur, nihilominus prior ratio sufficit, quia formatio talis corporis saeepe non excedit naturalem virtutem, quae Angelis sanctis non minus perfecta est, quam malis, proportione servata. Nihilominus tamen addo corpus ab Angelo sancto assumptum interdum adeo perfectum esse, ut non possit sola virtute naturali Angeli formari, sed adjutorio divinae virtutis indigeat. Hoc attigit Andreas Caesareensis, in cap. 7, Apocalyps., suo cap. 20, et ita existimo esse D. Thomam intelligendum, nam ihi maxime loqui videtur de Angelis sanctis, ut patet ex argumento, sed contra, et ex discursu articuli, et ex solutione ad primum. Et cum ait, virtute divina, subintelligenda est moderatio, seu conditio, quasi tacite inclusa, scilicet, quatenus necessaria fuerit. Posset autem aliquis dicere, appeliasse D. Thomam virtutem divinam ipsam virtutem angelicam etiam naturalem, non solum quia a DEO data est, sed etiam quia est altioris ordinis, comparatione humanae virtutis. Haec autem interpretatio duriuscula est, et praeter scholasticum rigorem, et ideo existimo addidisse D. Thomam illam particulam, non quia semper sit necessaria specialis DEI virtus, sed ut insinuaret in sanctorum Angelorum ministeriis, interdum posse concurrere et desiderari. Quia interdum non potest virtute naturali formare corpus tam perfectum, tamque simile corpori humano, quantum ad ministerium peragendum desideratur, ut fortasse accidit Gabrieli, quando missus est ad annuntiandum Virgini divini Verbi conceptionem, vel etiam ahis Angelis, qui Abrahae, vel Jacob, et Tobiae apparuerunt, nam forte illa soliditas membrorum, quam supra considerabamus, vel pulchritudo, vel lucis, et colorum perfectio, vel talis lucis irradiatio, quae colores valde apparentes referat, et aliae similes dispositiones, aliquam peculiarem cooperationem divinae virtutis postulabant. Nec in hoc aliquid difficultatis occurrit.