Text List

On this page

Caput 38

Prev

How to Cite

Next

Caput 38

Caput 38

Utrum angeli in corporibus opera vitae exercere valeant

CAPUT XXXVII. UTRUM ANGELI IN CORPORIBUS OPERA VITAE EXERCERE VALEANT.

1. Duplex operationum gemus in viventibus. — Diximus de assumptione corporis angelici, et ejus causis: dicendum superest de effectibus, quos Angelus operatur iu corpore assumpto. Qui effectus subdistingui possunt ad instar illorum effectuum, quos anima corpus informans per ipsum tanquam per organum, seu instrumentum operatur: nam (ut diximus Angeli in corporibus assumptis se gerunt ad modum formarum corpora viventia informantium. Quaedam ergo sunt operationes intrinsecae, quas circa se vivens exercet, ut sentire. loqui, ambulare, et similes. Aliae vero sunt operationes circa corpora extrinseca, ui movere lapidem, artificium facere, vel res ipsas naturales artificiose ita applicare, ut aliquis peculiaris effectus ex eis resultet. Utrumque ergo genus operationum, seu effectuum possunt Angeli efficere in corporibus assumptis, aut vere, aut apparenter, et ideo de utrisque potest dubhitari, quomodo ab Angelis fiant. In praesenti igitur capite tantummodo de prioribus nonnulla breviter referemus, in sequenti vero pauca de posterioribus addemus.

2. De primo genere operationum resolutio paulatim traditur.—Primo Angeli in corporibus assumptis mullam habent potentium verc vitalem. — GSecundo nec partes organicas. — Tractant autem quaestionem propositam D. Thomas, 1 part.. quaest. 53, art. 2, et Bonaventura, Scotus, Durandus, Gabriel et alii in 2. dist. 8, et Alensis, 2 part., quaest. 35, per totam, et quamvis de aliquibus actibus particularibus nonnulla controversia inter eos esse videatur, existimo tamen, differentiam tantum esse in modo loquendi; nam omnes in hoc certo principio conveniunt, quod Angeh non informant substantialiter corpora, quae assumunt, ut supra etiam probatum est. Quo principio supposito vix potest in puncto proposito esse in reipsa dissensio, nam imprimis ex illo principio sequitur non habere Angelos in corporibus assumptis aliquam potentiam vere vitalem; quia potentiae hujusmodi naturaliter non separantur ab anima informante, et dante vitam substantialtter corpori, nec habent alium modum naturalis procuctionis, uisi per quamdam resultantiam, seu consecutionem ex anima, cujus sunt proprietates. Ac denique nec suas proprias actiones efficere possunt, nisi animae, tanquam principali principio conjunctae sint; unde ulterius ex eodem principio sequitur, non habere Angelum in corpore assumpto organa corporis, quae possumus vitalia appellare, id est, convenienter disposita, et apta ad actiones vitales exercendas. Ei hoc clarissime probatur, quia talis dispositio nullibi repetitur nisi in corpore, quod per animam substantialiter informatur, et hoc etiam in superiori capite late et perspicaciter a nobis probatum est.

3. Tertio, est assertio hic intenta.—Anpgeli in corpore assumpto cera opera cite non ecercent.—Es quibus tandem concluditur absolute, et simpliciter loquendo, Angelum non exercere in corpore assumpto opera vitae vera, et quatenus talia sunt, licet interdum efliciant aliqua realia opera secundum quamdam materialem convenientiam operibus vitae similia, quod etiam non in omnibus actibus vitae similia, quod etiam non in omnibus actibus vitae facere possunt. Haec est resolutio divi Thomae, in dicto artic. 3, ad quam explicandam distinguere imprimis oportet duo genera actionum vitalium. Quaedam sunt producentes terminum intrinsecum (ut ita dicam) vitalem, quia vel essentialiter pendet ab intrinseco principio, tum proximo, tum etiam principali, vel saltem naturaliter non potest alio modo fieri. Hujusmodi sunt omnes actiones sensuum externorum, et internorum, atque etiam appetitus sensitivi, ut omittam actus intellectus, et voluntatis de quibus nulla est quaestio, quia per corpus non exercentur, unde ut per inteliectum, et voluntatem fiunt, possunt quidem fieri ab Angelo existente in corpore assumpto, non tamen eo modo, quo ab homine fiunt, scilicet cum aliqua subministratione corporis, vel cum dependentia a phantasmatibus, sed proprio modo pure intelligibili, sine ullo juvamine, vel impedimento corporis assumpti. Et ideo licet illae actiones vitales sint, non sunt ex his, quae per corpus assumptum fiunt, nec ad corporis assumptionem per se pertinent, sed vel per accidens, et concomitanter se habent, vel ad summum esse possunt principia extrinseca assumptionis corporis, quatenus illa voluntarie, et, ut ita dicam, artificiose sit. Aliae vero sunt actiones viventium, quae licet ab ipsis fiant vitali modo, et sub ea rationes iales sint, nihilominus producunt terminos, qui per actionem non vitalem fieri possunt, ut sunt motus localis progressivus, vocis formatio, et similes, quae dici possunt actiones vitales quoad modum, et non quoad substantiam, ut a prioribus distinguantur, quae essentialiter, seu in sua substantia vitales dici possunt, ut explicavi.

4. Jam probatur non posse ab Angelis incorporibus assumptis exerceri operationes citales, quoad substantiam. — De istis ergo actibus in sua entitate vitalibus procedit maxime assertio posita quoad primam, et ultimam partem: nam imprimis evidens est, Angelumnon posse facere veras, ac proprias actiones sensus, vel appetitus, aut terminos earum, quia, ut dictum est, non habent in corpore assumpto ve"um sensum, aut appetitum, aut vera organa talium facultatum. Illae autem actiones intrinsece, et ex natura sua postulant talia principia; ergo sine illis fieri non possunt. Item actiones illa naturaliter sunt immmanentes, et requirunt principium proximum, quod simul sit principium activum, et receptivum earum: Angelus autem nullas hujusmodi aciiones potest habere in corpore assumpto, sed quidquid in eo operatur, est per modum transeuntis actionis. Quia cum Angelus sit suppositum distinctum a corpore assumpio, semper comparatur ad illud, ut extrinsecus motor, est transiens in ipsum ab extrinseco agente. Ex quo etiam concluditur, terminos extrinsecostalium actionum, qui revera sunt quahtates quaedam vitaliter productae, et formaliter constituentes potentias vitales in actu secundo completo, et perfecto, hos, inquam, terminos non posse ab Angelis fieri in corporibus assumptis, quia nec fieri possunt saltem naturabhter, nisi per actiones praedictas vere, et substantialiter vitales, nec recipi possunt in corpore assumpto, vel illud, aut certam ejus partem informare, quia non est in illo capacitas illius effctus formalis, qui est sentire, cognoscere, aut appetere. Sola enim vera potentia vitabs est capax hujus effectus, Angelus autem non habet talem potentiam in corpore assumpto (ut dixi).

5. Haec illis similes in materiali entitate. — Addidi vero in ultima parte assertionis, non posse Angelum efficere in corpore assumpto opera his actionibus similia in materiali entitate, id est, quae cum illis conveniant in substantia sua cum sola differentia in modo productionis. Quia revera, licet in corpore assumpto sit quaedam pars habens figuram, et speciem oculi, per quam existimari ab aliis potest, videns, et similiter possit reputari audiens per apparentes aures, nihilominus in re ipsa non solum non fit visio, vel auditio, verum etiam neque fit aliquid reale habens convenientiam aliquam cum illis actionibus. Sed Angelus solo intellectu percipit, quae verus homo videndo, vel audiendo sentiret. Ouia vero id facit Angelus sub illa apparente specie sensuum externorum, ideo putatur, quasi videndo, et audiendo aliquid facere, cum tamen reipsa oculos habeat (utique apparentes) et non videant etiam apparenter quoad effectionem alicujus actionis, sed tota deceptio, vel existimatio aliarum ex sola apparentia sensibilium organorum oriatur. Et in hac parte doctrina est inter praedictos theologos maxima convenientia.

6. Reliqua assertionis pars propter alias actiones, quoad solum modum vitalis, posita est. Nam in illis manifestum est, non solum assumere Angelum corpus habens apparentia organa, seu instrumenta proxima talium actionum, sed etiam vere, et in reipsa efticere aliquas actiones reales habentes terminos similes illis, qui per hujusmodi actiones viventium fieri solent,verbigratia, nonsolum assumit Angelus apparentem manum, sed etiam per illam potest accipere calamum, et motum adeo similem scriptioni efficere, ut veras litteras scriptas relinquat, non minus proprias, et formatas, quam si ab homine vivente fierent: et eodem modo pedibus ambulat, verum realem motum efficiendo, et proprium Ubi acquirendo. Et similiter loquitur realem sonum per os, et linguam apparentes vere efficiendo, et sic de alus operibus vitae, quae in substantia sunt quaedam actiones transeuntes, et ratio est, quia tales actiones habent terminos, qui a principiis vitalibus, nec essentialiter, nec naturaliter pendent, ut sunt Ubi, sonus, et similes, et ideo quoad substantiam, seu entitatem eorum, fieri possunt ab Angelo per motum localem, et per simulacra orgaporum vitalium, quae in corporibus assumit. Nihilominus tamen actiones illae vere ac proprie vitales non sunt, quia non fiunt vitah modo, et ita deest illis quasi forma, a qua vitales dominantur, quia (ut dixi) istae actiones non sunt vitales, nisi quoad modum; ergo deficiente modo non sunt vitales.

7. Probatur jam nec vitali modo emercere Angelos opera vite.—CQuod autem ab Angelo non fiant in corpore assumpto modo vitali, probatur, quia ille modus intrinsece pendet ex substantiali vita ipsius corporis, et illorum organorum, per quae tales actiones fiunt; ergo tales actionesut fiunt ab Angelo in corpore assumpto, vitales non sunt. Atque ita absolute, et simpliciter concluditur, Angelos non posse in corporibus assumptis actiones vitales efticere, et haec in summa est doctrina divi Thomsae, quam expositores ejus uniformiter sequuntur, et communiter idem sentiunt alii theologi, quia vero nonnulli eorum exceptiones quasdam facere videntur, ideo discurrendo per has actiones in particulari, ad singulas earum generalem doctrinam applicabimus. Ex his autem actionibus quaedam ad infimum gradum vitae vegetativae pertinent, fierique solent media alteratione materiali, ut nutritio, augmentatio, et generatio. Aliae vero pertinent ad perfectum gradum vitae sensitivae, quem Aristoteles secundum locum motivum appellavit: nam per motum localem perficiuntur, ut sunt deambulatio, comestio, locutio, vel scriptio, quae in homine per conjunctionem ad rationem peculiarem modum participat.

8. Prima actio est generare, quam Angelus per corpus assumptum non valet immediate exercere.—Prima ergo ex his actionibus est generatio viventis, de qua ex dictis manifestum est, nec sub ratione communis generationis substantialis, nec sub speciali ratione generationis vitali modo factae posse ab Angelo fieriin corpore assumpto. Primum patet, quia Angelus nullam substantiam per se producere potest, ut supra ostendimus. Secundum probatur ex definitione vitalis generationis: nam esse debet productio viventis a principio vivente, conjuncto in similitudine nature, ut docet divus Thomas, 1, par., q. 27, a. 2, et tam ibi, quam in philosophia latius explicatur. Nihil autem horum inveniri potest in productione, quae ab Angelo fit in corpore assumpto. Tum quia cum illud corpus non vivat, non erit actio a vivente, item nec per illam poterit produci vivens, quia per tale corpus non potest produci aliquid perfectius ipso, et ita non erit productio viventis. Tum etiam, quia ex parie modi non potest esse a principio conjuncto, in qua particula includitur, ut si generans sit vir, ex propria substantia semen emittat: si autem sit foemina, illud in matrice recipiat. et foveat, donec virtute illius proles concipiatur: neutrum autem fieri potest, nisi per actionem vitae, et per organa vitalia, et virtute animae vivificantis talis productio fiat.

9. Potest tamen applicando activa passivis. — Declaratur in productione viventium imperfectorum. — Quia vero Angelus, licet per se non possit producere substantiam per accidens, tamen potest aliquo modo esse causa, ut fiat, applicando activa passivis. Dubitari potest an saltem hoc modo possit Angelus medio corpore assumpto viventia generare. Ad quod breviter dicendum est posse quidem facere, ut substantia vivens generetur, non tamen posse illam generare, nec actionem aliquam vitalem per corpus exercere, per quam ad talem generationem concurrat. Declaratur breviter, quia duo sunt animantium genera: quaedam adeo imperfecta, ut ex putrefactione, vel alio contingente concursu causarum agentium, et materialium per accidens generentur, et de his clarum est posse per Angelum fieri, sive in corpore assumpto, sive absque illo, applicando activa passivis, sicut supra cum Augustino diximus, et in puncto sequenti aliquid addemus. Talis autem productio non est vitalis actio, non solum ex parte Angeli per accidens tantum concurrentis, sed etiam ex parte ipsius causae naturalis per se disponentis materiam, quia illa etiam solet esse causa inanimata, et ita non solet esse una per se habens virtutem ad illam dispositionem, et aliqualem organisationem faciendam, sed ex concursu plurium casu occurentium per accidens resultat.

10. De perfectorum productione aliqui negant. — Affirmandum tamen omnino. — Alia vero sunt animantia ita perfecta, ut nullo modo produci naturaliter possint, nisi per se, et in virtute seminis existentis in loco apto, et a natura ad talem generationem destinato, ut in homine videre licet, idemque in suo gradu est in caeteris animalibus perfectis, et de his aliqui dixerunt nullo modo posse industria daemonum talem generationem fieri etiam applicando activa passivis, ut refert Petrus Binsfeldius, tract. de confess. Maleficor. 16, praeludio concl. 5, et solent pro hac sententia citari Chrysostomus, hom. 22, in Genes., et Cassianus, col'at. 8, c. 21, qui dicunt credibile non esse, spiritum posse cum foemina carnaliter coire. Verumtamen omnino dicendum est, posse daemonem, seu Angelum virtute naturali applicando activa passivis secundum quemdam modum efficere ut homo generetur sine immediata conjunctione viri et foeminae. Dixi autem, secundum quemdam modum, quia non potest fieri, ut talis generatio fiat sine vero semine humano, nec extra matricem foeminae, ut jam dictum est. Igitur, ut possit daemon applicando activa passivis hunc effectum effticaciter procurare, necesse est, ut sub forma foeminae alicui homini succubando verum semen humanum ab illo recipiat, et postea sub forma viri alicui foeminae incubando illud in proprium locum conceptionis foeminae transmittat, ita ut cum menstruo sanguine, vel semine foeminae conjungi, et in matricem traduci possit, et sic generationi hominis deservire. Hunc ergo modum esse naturalter possibilem daemoni, docet D. Thomas, d. q. 51, a. 3, ad 6, et consentiunt communiter reliqui theologi, in 2, dist. 8, praesertim Bonaventura, 1 p., dist. a. 3, q. 1. Gabriel, q. 1 et ibidem Scotus, Carthusianus, q. 2, Cajetanus, 2, 2, q. 9L, art. 3, et Castro, lib. de Just. haer. pun. cap. 16, et Medina, 1, 2. q. 72, art. 1, et aln. Qui omnes maxime fundantur in testimonio Augustini; nam licet, lib. 1, quaest. in Genes., dubius esse videatur, nihilominus, in lib. 15, de Civit., cap. 23, tam constanti fama, et tantorum hominum testimonio constare dicit, demones assidue immunditiam hanc tentare, et efficere, ut hoc negare impudentiae videatur.

11. Ratio ergo hujus sententiae est, quia tota illa actio non excedit potestatem naturalem daemonis, usus autem talis potestatis est valde conformis pravae voluntati daemonis, et juste a Deo permitti potest propter aliquorum hominum peccata; ergo non potest cum fundamento negari, et ideo non immerito dixit Augustinus, cum de illo usu multis experientis, et testimoniis constet, non sine impudentia negari. Major, ex qua reliqua evidenter sequuntur, facile probatur ex dictis, quia causa per se illius generationis non sunt, nisi vir, qui semen emisit, et foemina, quae concepit: actio vero daemonis, quae ibi intervenit, per solum motum localem fieri potest, ut declaratum est, quod autem illa actio daemonis interveniat, et transmissio seminis a viro ad foeminam non sit immediata, sed medio illo circuitu daemonis incubi, et succubi, non obstat, quo minus vera generatio sequi possit, et proles tunc genita revera non erit filius daemonis, sed hominis, qui semen emisit, et foeminae, quae recepit, ut recte D. Thomas supra docuit consentanae ad doctrinam Augustini, l. 3, de Trinit. c. 8.

12. Solum objici potest, quia in illa morosa transmutatione non videtur posse conservari humanum semen in sua natural efticacia, et nativo calore ad generationem efficiendam necessario. Sed respondetur facile negando assumptum:: tum quia daemon potest tanta velocitate totam illam mutationem efBcere, ut in illo brevi tempore facile possit virile semen non solum incorruptum, sed etiam parum alteratum conservari: tum etiam quia propter temporis brevitatem potest daemon adhibere alias causas, quae semen illud foveant, ejusque calorem, et alias dispositiones tueantur, unde Guillelmus Parisiensis, ult. par., de Univer., cap. 23, merito dixit daemonem, qui naturam humani seminis optime novit, etiam posse sua sagacitate, et acceleratione illud in suavirtute, ac temperatura conservare, ut sit ad generationem aptum. Hoc autem posito nulla restat difficultas. Nec Chrysostomus, vel Cassianus contradicunt, quia solum negant, vel Angelos natura sua, ac per se posse homines generare, vel etiam negant, primum Angelorum peccatum ex libidine foeminarum esse potuisse, aut sanctos Angelos illo modo cadere voluisse. Neque Philastrius, libr. de Haeresibus, cap. 59, qui incontrarium etiam refertur, in alio sensu locutus est. Omitto Cyrillum quem Medina refert, quia locum illum invenire non potui. In libro autem 9, contra Julianum, parum ab initio tractando locum Genes. 6, idem quod Chrysostomus tradit.

13. Secunda actio est nutritio, quae similiter denegatur Angelo. — Secunda actio vitae vegetativae est nutritio, et tertia numerari potest augmentatio (si tamen diversa est actio) et de his etiam est manifestum non posse fieri ab Angelo in corpore assumpto; nam qua ratione humanum semen formare non potest, eadem nec nutritionem eflicere valet, quia ab eadem virtute animae procedit: et consequenter nec augmentationem, quia haec nutritionem supponit. Imo non solum non potest Angelus effticere has actiones, ut vitales sunt, verum etiam materiales ipsas actiones, seu terminos earum facere non potest. Quia nutritio fit per aggenerationem, quae tunc ad augmentationem terminatur, quando id, quod acquiritur, plus est, quam id quod perditur: aggeneratio autem prout a vivente fit, terminatur ad partem vitam participantem, quae non magis potest fieri naturali virtute Angeli, quam integra substantia vivens, unde ulterius addo, hoc genus actionis, seu effectum ejus, non posse fieri ab Angelo in corpore assumpto etiam applicando activa passivis; quia haec aggeneratio supponit substantiam viventem cui uniatur, vel accrescat id, quod per talem actionem sit: cum ergo corpus ab Angelo assumptum non vivat, non est hujus aggenerationis capax; ergo fieri non potest per quamcumque agentium, etpatientium applicationem. Posset quidem Angelus assumere parvum, et quasi puerile corpus, et illud paulatim et uniformiter augere ad quamdam imitationem augmenti corporis humani, tamen illud non esse augmentum vitale, neque ex parte modi, quia solum esset per juxtapositionem, nec ex parte termini, si non esset per additionem partialis substantiae viventis. Solum ergo esset quaedam successiva formatio corporis assumpti, nam sicut in principio potest Angelus totum corpus assumendum simul, aut brevissimo tempore formare prius quam illud assumat, ita potest prius in parva quantitate illud assumere, et postea paulatim, et successu temporis perceptibilis, vel morosi, illud in magnitudine perficere, tamen sicut formatio, quatenus est actio vel passio, transiens in corpus nullo modo est actio vitalis, licet suo modo effective, et quasi artificiose procedat ab internis actibus vitalibus intellectus, et voluntatis Angeli, ita etiam illa successiva formatio, et quasi augmentatio ejusdem corporis nulo modo vitalis est, et quasi ejusdem est ordinis, et rationis, ut constat.

14. Altera actio ad nutritionem est comestio.- De illa affirmant. — Ad has actiones ordinatur in animantibus actio comedendi, quae in ipsis vitalis actio est, et manducatio proprie appellatur; quam actionem multum imitantur Angel in corporibus assumptis, et ideo aliqui theologi concedunt, Angelos in corporibus assumptis posse hanc actionem effticere, vereque ac proprie comedere. lIta tenet Alensis, 2. p,, q. 35, in 2, ait enim, licet Angelus in corpoze assumpto non comedat ex necessitate, sed ex potestate, nihilominus veram comestionem eflicere, et item sentit Scotus in 2, dist. 8, et inclinat ibidem Gabriel, art. 3, dub. 2. Fundamentum est, quia comestio non est nisi divisio cibi, et irajectio illius in interiores corporis partes, sed utrumque horum fit per solum motum localem; ergo potest vere fieri ab Angelo in corpore assumpto: et confirmatur, quia Christus post resurrectionem vere comedebat, quia dividebat cibum, et in stomachum trajiciebat, etiamsi illo non nutriretur; ergo idem dicendum est de Angelo in corpore assumpto. Et confirmatur secundo, quia Abraham Angelis sibi apparentibus cibos ad manducandum proposuit; ergo credebat, eos posse comedere in corporibus assumptis. Probatur consequentia, quia non ignorabat, eos esse An- gelos Deum repraesentantes, ut patet ex verbis ejus Genesis 18: "Numnquid perdes justum cum ampio", et illis, "Loquar ad Dominum meum", etc.

15. Verius negandum. — Oppositam sententiam docet D. Thomas, dicto a.2. ad 5, et praeter ejus discipulos, sequuntur Bonaventura, Richardus et alii, in dicta dist. 8. Scotus, in 4, dist. 45, q. un., a.5, circa finem, et Clithovaeus in Pamasceno, l. 2, c. 3, ad finem late; et licet fortasse dissentio tantum sit de modo loquendi, hic est multum probabilior. Prior pars declaratur, quia non est dubium, quin Angelus visus comedere, vere et realiter localiter cibum moveat, et quasi ore sumat, et dividat, et in apparentem stomachum realiter transferat, potest ergo illa dici vera motio, divisio, aut trajectio, et sane Scotus satis declarat se nihil aliud intendere, et in objectione, quam statim facit, de comestione Christi, videtur supponere non esse veram comestionem, et fere eodem modo loquitur Gabriel, imo etiam Alensis in fine nimium limitat suam assertionem, nam dicit solum fuisse veram comestionem quoad masticationem, non vero quoad trajectionem in ventrem, quod erit quidem verum si de vero ventre intelligatur, non tamen de ventre apparente: nam vere trajiciebatur cibus in locum illum in specie ventris formatum, imo magis proprie trajectio, quam masticatio intercedit, ut statim exponam.

16. Probatur primo ex sacra Scriptura.— eSecundo ratione. — Probatur ergo altera pars, quam posterior sententia intendit. Primo ex verbis Angeliad Tobiam, cap. 12. Videbar vobis comedere, sed ego invisibili cibo ulcr, nam dicendo, videbar, satis indicat apparuisse comedere, re tamen vera non comedisse. Secundo quia comestio, ut per hanc vocem significatur, est actio vitalis, et haec est propria illius vocis significatio sscundum communem sensum, sed illa comestio apparens Angeli in corpore assumpto non est operatio vitalis, ut Scotus et Gabriel fatentur, et est per se evidens, quia non procedit a principio vitae, sed omnes illi motus ita fiunt circa cibum in corpore assumpto, sicut absque tali corpore fieri possent dividendo, vel quasi conterendo eumdem cibum, et per aequale spatium aeris projiciendo; ergo non potest illa dici vera comestio, unde notanda est differentia inter haec verba, dividere, trajicere, vel comedere cibum: nam duo priora non signiticant actionem vitalem, sed motum quemdam extrinsecum, vel localem sine respectu ad principium intrinsecum vitae, sed abstracte, a quocumque principio fiat, et ideo sub illis terminis simpliciter dici potest Angelus sumere, dividere, et trajicere cibum, nisi aliquid addatur, quod respectum ad principium, vel terminum vitae involvat. Verbum autem, comedendi, per se, et proprie dicit hunc respectum, nisi metaphorice, aut analogice accipiatur, et ideo comestio Angeli in corpore assumpto, nec vera comestio, nec simpliciter comestio dici potest, sed tantum apparens comestio, juxta verbum Raphaelis Angeli, videbar vobis comedere. Nec obstat quod Genes. 18, de viris apparentibus Abrahae absolute dicitur, cum comedissent, etc. Nam interdum humano more loquitur Scriptura, proprio homine appellando id, quod tale existimatur, et ideo Theodoretus, ibi quaest. 68, dixit: Si litteram nudam attendamus, viri, non Angeli comederunt - si vero mentem eaplicemus, visi sunt comedere. Et eadem ratione existimo, Angelum in corpore assumpto non dici proprie masticare cibum, seu latine proprie mandere: nam haec vox non utcumque significat dividere, aut comminuere, cibum, sed peculharem modum connotat, quo illa partitio, vel contusio cibi per principia vitalia fit, ita ut nihil aliud sit, quam inchoata comestio. Idemque in similibus vocibus observandum est.

17. Ad fundamentum contrariae sententie in num. 4. — Ad fundamentum contrariae sententiae responsio patet ex dictis, quia non quaecumque divisio, aut trajectio cibi ad veram comestionem suflicit, ut declaravi. De prima veroconfirmatione sumpta ex comestione Christi post resurrectionem multa dixi in 1 tom., 3 p.. disp. 47, sect. 5, circa finem, ad quem locum lectorem remitto, et hic solum addo, Scotum supra probabile existimare, comestionem Christi adeo veram fuisse, ut ad illam secuta fuerit nutritio, et conversio alimenti in substantiam Christi, quia hoc non repugnat corpori glorioso. Quam opinionem referens Gabriel non improbat, sed in alium locum remittit, et videtur haberi haec sententia in quodam Dialogo inter Basilium et Nazianzenum, qui refertur in 4 tom. Bibliothecae, ubi in ultimis verbis Basilius interrogat, quomodo Angeli apud Abraham, et quomodo Christus post resurrectionem comederit. Et responderit Gregorius, Angelos subjectos cibos consumpsisse, nihil ex ipsis in propriam naturam convertentes. De Christo vero ait, quod: Sicut ignis oleum n suam naturam arreptum coassumit , sic Christus vere manducabat, et secundum modum exempli, ut apse noverat, sibà proprium efficiebat.

18. Praedicta sententia ut minimum temeraria. — Concluditur vera responsio ad illam primam confirmationem. — Verumtamen hanc sententiam in loco citato ex Durando retuli, et erroris censura notavi, quae nimia fortasse videbitur. Sed certe ad minimum est valde improbabilis, et temeraria: tum quia est contra communem consensum Sanctorum, et Ecclesiae, tum etiam quia est contra impossibilitatem, vel perfectionem corporis resurgentis ; quia per conversionem cibi in substantiam corporis Christi aliquid de priori substantia perdebatur, et sic corpus fuisset passibile, et animale, contra Paulum 1, ad Corinth. 15. Si vero nihil deperdebatur, ut Scotus vult, sequitur, vel corpus Christi antea fuisse imperfectum, seu diminutum, vel postea aliquid habere superfluum, et ita esset quodammodo monstrosum, et praeterea, ut substantia illa de novo generata reliquis partibus uniretur, necessarium erit divisionem aliquam, aut rarefactionem, vel condensationem fieri, quae omnia impassibilitati corporis gloriosi repugnant. Denique talis nutritio erat impertinens, quia nec corpori Christi erat necessaria, non enim ob indigentiam comedebat, sed propter fidem resurrectionis confirmandam, ad quem finem nihil conferebat, quia etiamsi talis conversio fieret, occulta esset, et invisibilis. Neque praeterea necessaria fuit ad veritatem comestionis, quia nutritio non est de veritate, vel substantia comestionis, sed est finis, seu terminus extrinsecus ejus; substantia autem, et veritas comestionis consistit in masticatione, et trajectione cibi facta per propria, et intrinseca organa vitae, quod habuit propria comestio Christi, ut incitato loco declaravi, et in hoc est magna differentia inter comestionem Christi, et Angeli; et ita solvitur dicta confirmatio. Nec obstat, quod Augustinus, epist. 49, adDeo gratias, quaest. 1, Christi, et Angelorum comestionem aequiparare videtur, dicens, ejusmodi escas, eodemque anodo sumpsisse, non ficto, et inani phantasmate, sed manifestissima veritate. Non, inquam, obstat, quod ait, sumpsisse escas ejusdem modi, clarum enim est, quia veros cibos, et sensibiles sumpserunt, quod vero addit, eodem modo, praecipue intelligit, quia, non necessitate, sed potestate sumpserunt. Et quod tandem dicit, on inani phantasmate, sed vere sumpsisse, intelligit quoad verum motum realem, et sensibilem, quia etiam Angeli non per sensuum illusionem, sed per externum motum verum comedere videbantur. Verba autem Nazianzeni supra citata, et incerta sunt, et vix intelliguntur.

19. Ad secundam confirmationem in eodem num. 14. —Ad secundam confirmationem respondetur negando primam consequentiam. Alias eodem modo posset inferri, Angelos in corporibus assumptis indigere cibis, quia Abraham ita de illis viris existimabat: nam propterea eis cibos paravit, ut satis significavit illis verbis: "Ponam buccellam panis, et confortate cor cestrum". Quare dicendum est, Abraham saltem in principio non cognovisse illos esse Angelos, sed aliquos Prophetas, aut viros sanctos esse credidisse. Ad probationem autem in contrarium respondet Augustinus 16, de Civit., cap. 29, et quaest. 37 et 44, in Genes., quamvis Abraham putaret illos esse veros homines, nihilominus ex quibusdam divinae Majestatis signis intellexisse, in eis Deum extitisse, sicut solet esse in prophetis, et ideo sub singulari Domini appellatione a principio cum eis locutum fuisse. Et quidem quod in principio illos tanquam homines hospitio receperit, ex littera Genesis manifestum est, ut late ibi expendit Chrysostomus, hom. 41. Et confirmat Paulus, ad Heb. 13, dicens: "Hospitalitatis nolite oblivisci; per hanc enim placuerunt quidam Angelis hospitio receptis", id est, ut Chrysostomus exponit, nescientes eos Angelos esse, hospitio receperunt, quod etiam habet in hom. A, in Genes. et hom. 2, de Lazaro, et idem habet Augustinus, quaest. 41, in Genes. An vero in discursu sermonis, et colloquii, quod Abraham cum illis viris habuit, illos non veros homines, sed Angelos Dei ministros esse cognoverit, incertum est, et ad praesens parum refert. Verisimile autem mihi videtur, tandem discursu sermonis, quem post sumptos cibos cum illis habuit cognovisse illos fuisse Angelos, quod significavit Augustinus, dicta quaest. 37, in Genes., et bene declarat ibi Thomas Anglus, et Franciscus Ribera ad Hebr. 13.

20. Tertia, seu quarta actio est progressio. — Nam proprie Angelis tribut Bonaventura. — Pnobatur tamen oppositum. — Tertia, seu quarta actio, quam videntur Angeli maxime exercere in corporibus assumptis, est motus progressivus, qui illis simpliciter tribui solet, dum ambulare dicuntur, et cum hominibus peregrinari, et ideo Bonaventura, in 2, dist. 8, in prima ejus parte, art. 3, quaest. 2, sentit, hunc motum proprie exerceri ab Angelo in corpore assumpto: Quia tantum (inquit) est ab unima, ut motrice, non informante corpus, et ideo potest etiam ab Angelo ut motore fieri. Sed revera proprius motus hominis progressivus non fit ab anima, nisi ut informante corpus, quia non facit illud, nisi quatenus unum membrum per aliud movet, quod facere non potest, nisi membra vivificaret. Quapropter de hoc puncto eadem est ratio, quae de praecedente, nam quoad substantiam motus vere faciunt sensibilem motum, qui apparet, et materialiter ejusdem rationis est. Nihilominus tamen simpliciter, et vere non est motus progressivus, nec vitalis, seu animalis. Nam de ratione talis motus est, ut ab appetitu elicito, et consequenter a phantasia procedat, et dirigatur, ut Aristoteles tradit 1, de Anima, et quod in executione fiat media virtute existente in membris, et spiritibus animalibus. Constat autem in corpore ab Angelo non esse hanc virtutem, sed motum illum omnino ab extrinseco fieri, non minus quam motus lapidis, vel cadaveris, quod posset Angelus illo modo movere. Imo etiamsi hominem vivum nolentem applicare virtutem suam motivam, sed potius resistentem Angelus illo modo moveat, ut sine dubio facere potest, talis motus non erit animalis, nec vitalis, quia prorsus violentus est, et ab extrinseco. Idemque eadem ratione dicendum est de aliis motibus vitalibus, vel animalibus, qui in aliquibus partibus animati corporis, et praesertim hominis fiunt. Hujusmodi est imprimis aperire, vel claudere oculos, aut manus, aut scribere, aut ridere, aut respirare. Nam omnia haec materialiter, et quoad reales motus fieri possunt ab Angelo in corpore assumpto, non tamen secundum illum peculiarem modum, quo unusquisque ex his motibus ex virtute animae procedit, qui modus (ut diximus), illis nominibus connotatur, et ideo non possunt simpliciter tribui corporibus ab Angelis assumptis, magis quam tribuerentur statuae, si motus similes in ea per artificium apparenter fierent.

21. Ultima actio est locutio.—Alensis eam tribuit Angelis. — Materialiter verum sentit Alensis. — Non item formaliter.—Ultimo dicendum est de locutione, quam solent Angeli in corporibus assumptis exercere, ut ex Scriptura constat, imo quoties Angeli corpora instar humanorum assumunt, propter hanc maxime actionem id faciunt, ut patet de Gabriele Archangelo misso ad B. Virginem. Circa hoc ergo Alensis, 2 part., quaest. 35, num. 4, videtur Angelo tribuere propriam locutionem sensibilem. Imo addit non solum per corpus assumptum, vel per instrumenta similia organis locutionis humanae, sed etiam sine illis loqui posse, sicut locutus est per asinam Balaam, vel per nubem in baptismo, vel transfiguratione Domini. Verumtamen eadem est ratio de hac actione, quae de caeteris proxime dictis. Materialiter enim verum est, posse Angelum in aere, vel in nube, vel in corpore assumpto efficere sonum similem illi, et materialiter ejusdem rationis cum sono vocis, quem homo loquendo effticit, et quae Alensis adduxit, experientia satis probat. Et ratio est, quia talis sonus per motum localem fit, et ideo licet motus sit ab extrinseco motore, si tamen in modo percutiendi, seu movendi aerem eumdem modum servet, idem sonus resultabit. Nihilominus tamen D. Thomas, d. art. 3, ad 4, absolute dicit, quod Angeli proprie non loquuntur per corpora assumpta, quod etiam habet Durandus, in 2, d., quaest. 2, ad 1. Et ratio est supra jam tacta, quia locutio absolute, et proprie loquendo dicit non tantum substantiam soni, sed etiam modum, nimirum, quod fiat immediate per propria organa vitalia, et ex motione phantasiae, et cum intentione aliquid significandi, ut ex doctrina de Anima constat. Angeli vero licet sonos illos edant cum intentione aliquid significandi, non tamen per vitalia organa, nec mediante phantasia illos formant, et ideo non proprie loquuntur, sed aliquid simile locutioni efficiunt. Et per hoc sufflicienter finem suum consequuntur, quia illae qualescumque voces ab ipsis formatae, non minus quam proprie humanae voces significant.

PrevBack to TopNext