Text List

On this page

Caput 39

Prev

How to Cite

Next

Caput 39

Caput 39

Utrum angeli assumentes corpora, per ea possint vera, et miraculosa opera efficere

CAPUT XXXIX. UTRUM ANGELI ASSUMENTES CORPORA, PER EA POSSINT VERA, ET MIRACULOSA OPERA EFFICERE.

1. Quaestionis titulus ecponitur. — Haec quaestio generalis esse potest de Angelis tam per se operantibus sine assumptis corporibus, quam illis. Non enim plus possunt cum corporibus assumptis, vel perilla operari, quam sineillis per se loquendo, quia corpus assumptum non addit Angelo virtutem agendi, imo quodammodo coarctat illam: nam multa poterit Angelus facere per suam voluntatem, et potentiam motivam immediate, quae per corpus assumptum tanquam per instrumentum agere non poterit, ut movere coelum, vel internos hominis humores, et phantasmata excitare, et similia. Dixi autem, per se loquendo, nam per accidens, id est, per modum applicantis agens ad passum, interdum poterit Angelus aliquam actionem per corpus assumptum exercere, quam sine assumpto corpore non posset, ut impri- mere speciem visui, aut tactui, vel motum similem progressivo eflicere, et si quae aliae similes sunt. Quia vero frequentius solent Angeli, praesertim mali, illos effectus, qui hominibus mirabiles videntur, in corporibus assumptis facere, ideo in hunc locum quaestionem hanc reservavimus. Nihilominus tamen de tota potestate Angeli de omni modo operandi ejus illam expediemus. Supponimus autem (quod saepe monuimus) hic solum esse sermonem de naturali potestate Angeli: nam de supernaturali infra dicturi sumus, unde quia supernaturalis potestas (ut credimus ) solis sanctis Angelis conceditur, ideo de malis praecipue solet haec quaestio tractari, qui sola potestate naturali operantur. De hac vero potestate, et actione multa dixi in t. 1, de Rel. tr.3, l. 2, de Superstitione, c. 14, 15 et 16, quae hic repetenda esse, non censeo, et ideo brevissime hic rem perstringam ad hujus libri complementum nonnihil addendo.

2. Praesentis capitis punctum primum: possint-ne Angeli miracula efficere.—Efus resolutio, et probatio er D. Thoma. — Duo igitur desiderari possunt ad hujus capitis resolutionem. Unum est, an possint Angeli vera miracula facere. Aliud est, an ea quae facere videntur, sint vere talia opera, qualia apparent, esto non sint vera miracula. Primum punctum tractat D. Thomas, 1 part., quaest. 110, art. 2, et simpliciter respondet non posse Angelos facere miracula: addit vero declarationem, et limitationem, scilicet, virtute propria, indicans virtute divina posse illa facere. Probat autem assertionem, quia de ratione veri miraculi est, quod sit praeter ordinem totius naturae creatae Angelus autem non potest facere aliquid, praeter totum ordinem naturae creatae : si virtute propria operatur, quia propria ejus virtus creata est. Eamdem doctrinam repetit, quaest. 114, art. 4, et addit si miraculum large sumatur pro opere, quod facultatem humanam, et considerationem excedit, daemones posse facere miracula, quia possunt aliqua opera facere, quae et facultatem, et cognitionem hominum excedunt. Idemque repetit 3, contr. Gent., cap. 102 et 103, concordat Alensis, 2 part. quaest. 42 et 43, Bonaventura et alii scholastici, in 2, distin. 7, et ita resolutiohaec in theologia certa censetur, et sumitur ex Patribus statim citandis.

3. Difficultas circa praecedentem resolutionem. —Solum potest dubitari, quia juxta rationem D. Thomae videtur haec quaestio, aut esse de nomine, aut in illa ratione petit prin- cipium. Quia si in ea supponatur, solum illud opus esse miraculum, quod omnem virtutem creatam excedit, superfluum est quaerere, utrum Angelus possit facere miracula, quia virtus cujuslibet Angeli creata est, ut jam supponitur, et nulla potentia propria virtute operans potest supra suam virtutem agere, quia in hoc repugnantia involvitur, ergo ut quaestio locum habeat non debet miraculum ita definiri, ut virtus creata in ejus definitione ponatur. Erit ergo simpliciter verum miraculum, quidquid sit in mundo praeter consuetum ordinem naturae, vel quod fit in corporibus supra totum ordinem naturae corporea: Angeli autem possunt multa opera facere supra totum ordinem naturae corporeae, ut D. Thomas fatetur, d. quaest. 110, art. 4, ad 4. Et daemones saepe non tantum apparenter, sed vere talia opera faciunt, ut ibid. ad 3, et in artic. 4, quaest. 114, fatetur cum Augustino 3, de Trinitat. cap. 8, et libr. $3, quaest. 19 et 20, deCivitat. cap. 18. Ergo simphlieiter loquendo poterunt facere miracula.

4. Confirmatur. — Quod si quis nihilominus contendat haec non esse vocanda miracula, videtur esse contentio de sola significatione nominis miraculi. Et confirmatur primo, quia non omnia miracula sunt aequalia, ut idem D. Thomas docet in eadem 1 part., quaest. 105, art. 8, ubi fatetur opus subitae sanitatis sine curatione, vel subitae pluviae praeter ordinem causarum naturalium esse vera miracula: haec autem vere possunt Angeli facere, et a daemonibus interdum fiunt per artem magicam; ergo possunt saltem facere aliqna miracula, licet non possint omnia. Tandem confirmatur, quia alias Angeli boni, nullo modo etiam ut ministri Dei possent facere miracula: consequens autem aperte falsum est, et contra eumdem D. Thomam, in dicto priori art. 4, ad 1, et Gregorium, quem allegat in hom. 34, in Evang., dicentem, quemdam ordinem Angelorum sanctornm dici virtutum, quia signa, et miracula per eos fiunt. Et idem supponit Augustinus, libr. 10, de Civit., cap. 8, 12, 15 et 16; ergo non recte ita restringitur nomen, vel ratio miraculi. Probatur illatio, quia quacumque ratione opus fiat ab Angelo, eo ipso non omnino excedit virtutem creatam.

5. Data resolutio sustinetur. — Nihilominus communis doctrina theologorum vera est, et solida ratione subsistit, non solum quoad propriam nominis significationem, sed etiam quoad rem ipsam. Nam imprimis, quod in reipsa principaliter intenditur, est solum Deum posse ita supra ordinem naturae operari, ut sufficiens ratio facti, sit voluntas facientis, ut de mirabilibus Dei operibus Augustinus dixit, Epist. 3, ad Volusian., et indicat, libr. 6 Genes. ad litt., cap. 13. Et in hoc sensu verissime, et rectissime dicitur, Angelos non posse facere miracula, et ratio facile redditur ex supradictis, quod materia non obedit Angelo ad nutum. Item ex eo, quod potentia Angeli finita est, ad facienda autem opera quaecumque ex sola voluntate, et potestate facientis, requiritur infinita, et omnipotens virtus. Item quia Angelus non est principalis auctor alicujus naturae creatae, quia non potest illam ex nihilo condere: ideoque non habet plenum dominium in illam, ut possit illam ad nutum suae voluntatis immutare.

6. Confirmatur. — Hinc recte potest confirmari haec veritas ex illo Psal. 71: "Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus", et Psal. 135: "Qui facit imirabilia magna solus". Ubi imprimis notanda est particula, solus, posita enim est ad excludendam omnem causam creatam, quia vera et propria mirabilia a solo creatore fieri possunt, sic enim explicuit illam particulam, solus, Augustinus, indict. Psal.135, quamvis illa mirabilia magna referat ad divina opera, quae in sequentibus versibus narrantur. Verumtamen inter ea non solum opera creationis, sed etiam miraculosa et extraordinaria opera providentiae divinae, praesertim a vers. 10, continentur. Unde D. Basilius notat, multa ibi miracula poni, utpote quod et faciat, et miranda, ac magna, et quod solus faciat, et Theodoretus advertit, miraculorum editiones, que a sanctis fiunt, divinas esse, et ideo regaum Fatem jure dicere, solun Deum macimorum mairaculorum opificem esse. Ne vero quis audeat dicere Deum solum esse effectorem magnorum miraculorum, minora vero miracula ab aliis posse fieri, ideo in alio Psalm. 71, dixit absolute: "Qui facit mirabilia solus". Ubi Augustinus eamdem sententiam habet, dicens: 7pse facit mirabilia solus, quoniam quicumque faciunt, ipse in eis operatur.

7. Quaenam opera debcant censeri miraculosa. —Atque ita ex utroque loco unum cum alio conjungendo, licebit nobis colligere illa tantum vere et simpliciter credenda esse mirabilia, quae magna sunt, et a solo Deo fieri possunt. Unde optime Chrysostomus, in Psal. 135: Duo, inquit, pcnit, quae sunt eximia, et quod facit, et quod solus faciut, atque adeo tria et quatuor, nempe et quod miracula, et quod magna miracula fecit. Hec autem dicta sunt, ut inter eum et demones ostenderetur discrimen et distinctio. Quem ibi imitatus Genebrardus recte existimat particulam, solus, additam esse ad excludenda mirabilia Magorum et daemonum, quae revera mirabilia non sunt, quia vel sunt vana et imaginaria, vel naturalem causam habent, licet vulgo latentem et occultam. Propria autem mirabilia sunt, quae per naturales causas fieri non possunt. Propter quod etiam Psalm. 76, idem propheta interrogat: "Quis Deus magnus, sicut Deus noster" ? respondet, "Tu es Deus, qui facis imirabilia", docens hoc esse proprium Dei magni et veri. Quamvis ibi etiam Augustinus legat, "Qui facis mirabilia solus", Theodoretus vero et Basilius, quamvis in textu particulam solus non ponant, in scholio dicunt: Solus enim ut colueris miracula edis, seu operaris.

8. Quid requiratur ad verum miraculum.— Ex quibus omnibus satis constat merito a divo Thoma, et a theologis dictum esse sola illa opera esse vera et propria miracula, quae praeter naturam et virtutem propriam causarum creatarum fiunt, seu quae fiunt alio modo quam res ex natura sua nata sunt fieri. Imo ultra hoc necessarium est ad propriam vocis significationem, ut talis operatio non solum praeter ordinarias causas naturales fiat, sed etiam raro fiat. Quia non sunt mira, nisi quae sunt rara, ut notavit Augustinus 21, de Civ., cap. 8. Quia non excitant in admirationem, nisi quae rara sunt: mira autem dicuntur, quae ad admirationem excitant, et de ratione miraculi (vi nominis spectata), est, ut admirabile sit, ita ut in admirationem rapiat. E contrario vero non sufficit al verum miraculum, quod opus sit rarum, et ideo mirabile videatur, si in re ipsa revera non fiat sine concursu, seu congregatione sufficientium causarum naturalium, quia tunc admiratio non ex magnitudine operis, sed ex ignorantia nascitur: merito ergo ad veritatem miraculi primum omnium veritas operis superantis propriam virtutem creatam postulatur. Et hoc aperte significavit Scriptura in locis allegatis, idque explicuit divus Thomas, 1 part., quaest. 105, art. 7, ex dicta vocis etymologia. Nam miraculum ab admiratione dictum est: admiratio autem oritur, quando viso effectu causa est occulta. Duobus autem modis contiugit, causam esse occultam, scilicet per accidens, et per se. Per accidens voco, quando non excedit naturales causas, sed ex defectu et imperfectione videntis effectum et ignorantis causam provenit, ut miretur. Per se autem occultam voco, quae ita excedit naturales cau- sas, ut per se etiam superet naturalem cognitionem intellectus creati. Hujusmodi vero causa propria est solus Deus, praesertim ut operans supra omnes naturae leges, et praeter modum connaturalem effectui producto. Et propterea admiratio proveniens ex priori ignorantia non sufficit ad absolutam rationem miraculi, sed solum secundum quid, vel quoad nos, ut loquitur D. Thomas, dicta quaest. 110, art. 4. De ratione ergo miraculi erit, ut causa effectus sit per se occulta, quia tunc revera opus est admiratione plenum, quod nomen miraculi importat.

9. Concluditur tandem resolutio posita n. 2, et ex dictis probatur.—Ex quibus tandem recte concluditur assertio intenta, nimirum non posse Angelos virtute propria vera miracula facere. Probatur ex supra dictis de illorum potentia activa ad extra, quia nihil possunt facere sine interventu et apparatu naturalium causarum. Quia imprimis semper requirunt praejacentem materiam, quia ex nihilo nihil facere possunt. Deinde ipsa materia non eis ad nutum obedit, ut etiam diximus cum Augustino, lib. 3, de Trinitate, cap. S. Unde solum possunt materiam transmutare secundum aliquam naturalem capacitatem, non vero secundum potentiam obedientialem. Ac denique hanc ipsam iransmutationem, si sit ad formam praeter motum localem facere non possunt per se et sua virtute, sed tantum applicando agens, quod virtutem habeat naturalem ad talem formam introducendam; ergo nullum verum miraculum facere possunt. Addit vero D. Thomas 3, cont. Gent., cap. 103, in fine, etiam posse Ángelum uti corpore, ut instrumento ad effectus aliquos producendos. Ex quo (ut ait) ipsum corpus virtutem aliquam sortitur ad ahquid majus operandum, ut instrumentum substantiae spiritualis, Ft hoc, inquit, magis accedit ad rationem miraculi. Fateor tamen hunc posteriorem modum diftficillime intelligi, quia Angelus nullam instrumentariam virtutem potest corpori imprimere, ut supra ostendi. Et ideo multo probabilius censeo, solum posse ad hos effectus operari applicando activa passivis. Et sic melius convincitur, et declaratur assertio. Quia opus daemonis, quod mirabile hominibus videtur, aut est phantasticum et apparens tantum, et tunc clarum est non esse miraculum; aut est verum, ita ut effectus revera sit talis res, qualis apparet, et tunc si res attente inspiciatur, nihil est in ea mirabile, nisi extraordinarius corporum concursus, vel subita plurium causarum applicatio: hoc autem cum in solo motu locali, vel ejus velocitate consistat, non potest verum miraculum existimari. Denique vera miracula sunt signa divinae omnipotentise, et ideo in testimonium divinae fidei maxime fieri solent; ergo non possunt ab Angelo virtute naturali fieri.

10. Respondetur ad difficultatem propositam in nwum. 3. — De ratione miraculi quid. — Ad difficultatem ergo in principio positam respondetur, nec in ratione D. Thomae peti principium, neque de sola significatione vocis moveri quaestionem; sed imprimis veram rationem miraculi explicari, vel ab effectu, quia debet esse tale opus, ut absolute et per se admirationem ingerat, non ex hominum ignorantia, sed ex natura sua, quia habet causam per se occultam, et quia ex hoc effectu nomen impositum est, ideo merito expeditur vocis significatio, et etymologia sumpta ex usu vocis in Scriptura, et Patribus fundato. Vel etiam vera ratio miraculi ex ipsa qualtate operis, et ex comparatione ad ejus causas expenditur: nam si opus sit ex naturalibus causis, non est cur miraculosum censeatur. Unde recte concluditur, de ratione miraculi esse, ut sit supra virtutem omnium causarum naturalium. In quo etiam considerandum est in praesenti sermonem esse de operibus sensibilibus, quae hominibus miraculosa apparent, de quibus concedi potest et debet, ut sint vera miracula, necessarium et sufficiens esse, ut superent omnem naturalem virtutem causarum naturalium visibilium et corporalium. Quia hinc evidenter concluditur etiam esse supra omnem virtutem angelicam, cum haec non possit, nisi applicando naturales et corporeas causas activas passivis, hujusmodi effectus sensibiles efficere. Unde cum Augustinus et D. Thomas dicunt posse daemones efticere aliquos effectus supra totum ordinem naturae corporese, non intelligunt supra totam virtutem naturae corporeae, sed per ordinem, intelligunt illam applicationem et concursum corporalium causarum, qui per communem cursum naturalium agentium eveniret, si ab Angelis non immutaretur. Cum autem haec immutatio per solum motum localem fieri possit, ad veritatem miraculi non sufficit, ut explicatum est.

11. Ad primam confirmationem in nu. 4.— Ad primam confirmationem concedo, non omnia miracula vera esse aequalia simpliciter, quia quaedam sunt nobiliora alis, vel ex parte affectus, vel ex parte modi. Nihilominus tamen in hoc omnia conveniunt, et quamdam aequalitatem, seu univocationem habent, quod omnia sunt supra totum ordinem causarum naturalium, et supra naturalem capacitatem materiae, vel saltem supra connaturalem modum, quo talis effectus per se postulat. Unde subita sanitas, si tantum fiat per velocem applicationem causarum naturalium, non erit vere miraculosa, si tamen fiat per solam efficaciam superioris causae, vel per solum imperium, vel si sanatio tam subita sit, ut causae naturales, etiam suffhicienter applicatae non sufficiant virtute naturali tam subito materiam disponere, tunc sanitas erit vere miraculosa. Idemque dicendum est de subita pluvia, et aliis similibus operibus.

12. Ad secundam confirmationem ibid. — Ad secundam confirmationem negatur sequela: nam, ut supra ex Augustino et Theodoreto retuli, miracula Sanctorum divina sunt, et quae ipsi faciunt, Deus per eos facit. Declarat autem hoc D. Thomas, in dicta solutione ad 1, quia boni Angeli dicuntur miracula facere, vel quia ad illorum desiderium Deus illa facit, vel quia aliquod ministerium exhibent in miraculis, quae fiunt, vel colligendo pulveres in resurrectione, vel aliquid hujusmodi agendo. Verumtamen addere oportet etiam posse DEUM facere miraculum per creaturam vere, et physice efficientem ipsum miraculosum opus, tanquam instrumentum DEI, ut de humanitate Christi Domini cum D. Thoma ejusque schola diximus in 1 tom., 3 part., ad quaest. 13 ejus. Quia vero hic modus operandi aliis sanctis regulariter non conceditur, eo quod omnis supernaturalis et non necessarius, et alioqui peculiaris ratio personalis dignitatis Christi in aliis non invenitur, ideo D. Thomas, dicta solutione illum praetermisit. Verumtamen etiam hic modus non repugnat assertioni, quia solum posita est de Angelis propria, et naturali virtute operantibus. Si autem aliquando Deus utatur Angelo, ut instrumento physico ad aliquod miraculum, jam non operatur per naturalem potentiam, sed per obedientialem, et in illo Deus principaliter operatur. Unde etiam tunc habet locum ratio Augustini, et Theodoreti, quod illa operatio simpliciter est divina, et omnem virtutem creatam secundum se spectatam superat.

13. Secundum punctum prasentis capitis bipartitum. —Statim vero occurrebat tractandum secundum punctum supra propositum, : quod de possihili, et de facto versari potest, scilicet esto non possit Angelus natural virtute vera miracula facere, an saltem possit veras res facere illo modo hominibus ita mirabili, ut respectu eorum miraculum dicatur, seu reputetur. Et si Angelus malus hanc habet potestatem, an de facto illa utatur, et veros effectus illo modo faciat. Sed hanc materiam jam in superioribus attigi, et illam ex professo tractavi, lib. 2 de Superstitione, cap. 14. usque ad 16. Et ideo in praesenti solam utriusque dubii resolutionem per compendium attingam.

14. Vera resolutio prioris partis.—In priori ergo parte de possibili dicendum est, Angelum virtute naturali, non posse sua propria virtute, et tanquam causa per se hujusmodi effectus efficere. Hoc supra probatum est. Quia vero potest applicare activa passivis per motum localem, et consequenter potest corpora dividere, conterere, et quodammodo miscere, ideo tanquam causa per accidens, seu per modum periti artificis potest aliquos veros effectus ex imperfectioribus efficere, non tamen omnes, seu perfectiores. Haec est doctrina D. Thomae, in citatis locis, sumpta ex Augustino 3, de Trinit., cap. 8 et 9, et 20de Civit.. cap. 18. Et ratio utriusque partis in superioribus tacta est, nimirum, quod aliquae res sunt adeo imperfectae, ut per contingentem concursum plurium rerum, seu causarum inferiorum, simul cum influxu coeli facile generentur, daemon autem optime novit, et virtutes inferiorum rerum, et opportunitatem conjungendi illas sub accommodata coeli influentia, et ideo potest esse causa, ut tales effectus vere, et realiter fiant. Aliae vero sunt res perfectiores, quae ex natura sua determinant sibi certum modum productionis a propria, ac definita causa, et per se, et hos etfectus non potest daemon vere facere, quia non potest semper applicare hujusmodi causam, ut in animalibus perfectis, et similibus rebus notum est.

15. Posterioris partis enodatio.—In secunda vero parte de facto, solum de rebus posterioris generis potest generalis regula negativa tradi, scilicet hujusmodi res, quando a daemonibus fieri apparent, non esse veras, sed phantasticas. Probatur, quia ubi potestas deest, non potest effectus esse verus: daemon autem solum operatur virtute naturali, quee ad hoc non extenditur, ut dictum est, et ideo de solis daemonibus locutus sum, quia Angeli boni possunt operari virtute divina, et ideo in eis non est tam infallibilis haec regula, quamvis ordinarie vera esse videatur. Quia non sunt multiplicandae actiones supernaturales sine necessitate: an vero in aliquo particulari casu aliud contingat, ex aliis effectibus, aut signis, vel etiam testimoniis deducendum, aut conjectandum est. Et eadem ratione de priori genere rerum imperfectarum non potest generalis regula tradi, nam hoc pendet ex libera voluntate daemonis, et permissione, de quibus nobis non constat. Et ideo solum dicere possumus quantum ex effectibus, et experientiis colligi potest, daemones nunc uno, nunc alio modo operari, prout permittitur, et ad majorem perniciem hominum, vel De injuriam accommodatum esse judicat. Aliquando ergo veras res ostendit, offert, aut donat, quas tamen ipse non facit etiam illo artificioso modo, sed ab uno loco in alium transfert, ut facile potest, non solum in rebus imperfectis, sed etiam in perfectioribus. Aliquando et profert, et facit hujusmodi effectus veros modo illo ignorantibus mirabilhi, re tamen vera solum artificioso, ut explicatum est, et hoc observat, quando tales res, si verae sint magis possunt hominibus nocere. Interdum vero solum res apparentes, et fictas praesentat, vel facit, etiamsi tales sint, ut vel eas possit veras eflicere, vel aliunde adducere, non tamen vult, ne si verae sint in aliquam hominis utilitatem corporalem, vel temporalem redundent. Quae omnia in locis allegatis, praesertim in dicto cap. 16, fundavi, et fusius explicavi. Et ideo de naturali potestate Angelorum haec in praesenti dixisse sufliciat.

PrevBack to TopNext