On this page
Praeambulum
Praeambulum
In praecedentibus libris de solis his, quae ad puram naturam Angelorum pertinent, consideravimus: jam de gratia, quae naturae superadditur libris totidem agemus. Et quia contrariorum eadem est scientia, et peccatum gratiae maxime opponitur, ideo simul de peccato Angelorum dicendum est. Uterque vero status tam gratiae, quam peccati viam et terminum continet, id est, praemium aut peenam. Supponimus enim nunc Angelos aliquando fuisse, non videntes Deum, et illum statum viae appellamus, in quo, vel gratiam, vel peccatum haberé potuerunt. Unde in quatuor alios libros doctrinam partiemur. Primus, seu potius quintus in ordine ad praecedentes, erit de statu viae Angelorum. Sextus de Beatitudine, ac ministeriis bonorum. Septimus de malis Angelis, eorumque lapsu, et culpa. Octavus de eorum poena, et bello quod contra Deum, et homines gerunt. Quod vero ad gratiam spectat, sciendum est, tam gratiam, quam gloriam Angelis, et hominibus esse communem, et in his, quae per se illi conveniunt, ejusdem rationis esse in utrisque, ut mox videbimus: ideoque omnia, quae de visione beata, et de gratia, et auxiliis ejus, ac merito alns locis tractantur, in Angelos etiam cum proportione conveniunt. Et ideo haec non sunt repetenda, nec disputanda in praesenti, sed tantum supponenda, et insinuanda. Quia vero gratia accommodatur naturae, aliquas conditiones, vel circumstantias in Angelis habet, quae hoc in loco praecipue tractandae sunt.