On this page
Caput 1
Caput 1
Utrum angelis gratia fuerit necessaria tempore viae
1. Notatio prima quid hic significetur per gratiam. — Dubium hoc ad quaestionem, an gratia fuerit in Angelis, spectat, et est aliarum fundamentum, quia in Dei operibus nihil fit frustra, ideoque nec otiose gratiam addit naturae. Quare generatim de gratia scribendo, in libro primo et secundo rem hanc prosecuti sumus. Hic autem brevi rem expediemus. Primo igitursciendum, nomine gratiae hoc loco significari omne donum a Deo datum ad recte operandum, quod nec per creationem fit, nec ex vi solius creationis naturae debitum est; et ita neque naturam ipsam, neque voluntatem, aut intellectum, nec libertatem, nec concursum Dei generalem, sub uomine gratiae comprehendimus. Ideoque licet haec bona fuerint necessaria Angelis, eademque habuerint ex liberali dono ac beneficio Det, nihilominus ratione illorum non dicimus fuisse illis gratiam necessariam: sed quaestio est, an praeter haec omnia, ad bene beateque vivendum, alia gratuita Dei dona cis fuerint necessaria.
2. Notatio secunda duplicis finis, ac adeo duplicis auvilii naturalis, et supernaturalis. — Secundo advertendum est, naturam Angelicam, sicut et humanam, capacem esse supernaturalis beatitudinis, quam suis viribus naturalibus obtinere non potest. Hoc omnino certum est, quia Angeli visionis Dei capaces sunt, nam ex Scriptura constat videre illum, visio autem Dei omni intellectui creato est supernaturalis, ut in praecedenti tomo est ostensum. Unde fit, duos fines ultimos, duosque ordines, seu rectitudines bonorum actuum esse in Angelis, sicut in hominibus distinguendos: quia ex natura sua aliquem finem ultimum habent suae naturae proportionatum, ac suo modo debitum, quem in fine praecedentis libri explicuimus: ultra illum vero additus fuit supernaturalis finis visionis beatae: sunt ergo duo ultimifines diversorum ordinum. Quanquam sola supernaturalis beatitudo dici potest simpliciter finis ultimus: quia omnis naturae perfectio ad illam ordinatur. His itaque duobus finibus duo etiam ordines mediorum, et actuum, quibus ad illos tenditur, respondent: quidam naturalis ordinis sunt, qui per se ad naturalem tantum finem ultimum tendunt, eique proportionantur: alii sunt ejusdem ordinis cum fine supernaturali, qui et per se in illum tendunt, et inferiores etiam actus ad eum referunt, et ita quodammodo ad eumdem ordinem illos elevant. Ex quo etiam duplex distingui solet gratia, seu gratuitum donum, vel auxilium; unum supernaturalis ordinis, quod in sua entitate et substantia tale est, quodque praecipue nomen gratiae meretur: aliud vero ordinis naturalis in substantia sua, datum tamen gratuito, id est, ultra exigentiam, et debitum naturae, et cum aliqua relatione, et ordine ad supernaturalem finem. Prior gratia propter supernaturales actus, posterior propter naturales hominibus dari solet. Unde prior per se ac simpliciter necessaria est, per se quidem, quia per se tendit ad finem supernaturalem, et propter actus supernaturales datur : et ideo etiam ejus necessitas est absoluta, et simpliciter, quia sine in illa non est potens natura ad tales actus eliciendos. Posterior vero gratia solum per accidens necessaria esse potest ex dispositione subjecti, sicut est homini lapso necessaria propter infirmitatem naturae. Quae omnia in materia de Gratia declarantur latius, et in hac materia virtute praemittuntur a D. Thoma, 1. part., quaest. 62, art. 2.
3. Prima assertio. — Ad naturales actus non indigebant Angeli gratia proprie dicta. — His ergo suppositis dicendum est primo. Ad naturales actus recte eliciendos, vel ad consequendum finem mere naturalem, nulla propria gratia necessaria erat Angelis. Haec assertio satis clare traditur a D. Thoma in praesenti materia, quaest. 62, artic.2. argumento1 et 2.cum solutionibus, et 1, 2, quaest. 109, art. 1, 2, et sequentibus. Ubi frequentius de homine in statu innocentiae loquitur, sed est eadem vel multo major ratio de Angelo. Et ita ibi probanda est latius. Nunc probatur breviter ratione insinuata a D. Thoma in illis solutionibus. Quia Angelus ad actus ordinis naturalis, vel ad consequendum finem naturalem, non indiget gratia ordinis supernaturalis, neque ordinis naturalis; ergo nulla indiget. Consequentia tenet a sufficienti enumeratione. Et prior pars antecedentis ab omnibus conceditur, et est perse evidens, quia ad ea, quae naturalia sunt, gratia supernaturalis non potest esse per se necessaria, cum sine supernaturalibus principiis possint naturales actus exerceri in suo ordine perfecti. Altera vero pars probatur, quia necessitas illius gratiae oriri solet ex aliqua speciah diflicultate ex parte subjecti, ut est in nobis ex impedimento, quod ex corruptione naturae, et infectione peccati ortum est: sed in Angelo non invenitur haec difficultas; ergo neque illa necessitas. Et ita D. Thomas, in dicta solutione, ad 2, concludit, homini esse necessariam gratiam duplici titulo, scilicet, quia, et finis in quem tendit est supernaturalis, et quia habet peculiarem difficultatem ex impedimento naturae corruptae. In Angelis vero solum esse necessariam gratiam ad ea, quae supernaturalia sunt, quia in aliis difficultatem non habet.
4. Argumentum in contrarium. — Sed objiciunt aliqui, necessitatem gratiae ordinis naturalis, et ad bona opera ejusdem ordinis, non tantum oriri ex priori culpa, vel peculiari lae- sione, seu infectione naturae: sed etiam ex connaturali indifferentia voluntatis creatae. Quia haec voluntatis non potest ad bonum moveri, nisi per cogitationem mentis praeviam, quae cogitatio potest esse, et congrua, et incongrua ad operandum bonum, et neutra est in potestate Angeli, cum ejus voluntatem antecedat. Ergo quod talis praevia cogitatio sit congrua, ex peculari Dei providentia provenit: non etiam potest aliunde provenire, quia nihil potest intellectum Angeli immutare, ac determinare, nisi Deus: ergo talis cogitatio est peculiare donum gratuitum Dei, ac subinde gratia ordinis naturalis; ergo aliqua gratia ordinis naturalis est Angelo necessaria ad naturale bonum operandum, et consequenter etiam ad finem naturalem consequendum, quia et cogitatio congrua ad bonam operationem, et bona operatio ad finem ultimum naturalem consequendum necessaria est. Quae ratio a defensoribus illius sententiae indifferenter ad homines, et ad Angelos applicatur. Et in hominibus fortasse concludit esse illud aliquod peculiare beneficium ordinis naturalis, licet propriam rationem gratiae non habeat, quia illud beneficium est naturae debitum ex vi doni creationis, supposito ordine et institutione causarum universi, ut in libr. 1, de Grat., fusetractatum est. In Angelis vero est longe alia ratio maxime propria illorum, ob quam illud donum praeviae cogitationis congruae nullo modo est particulare beneficium, quod cum dono creationis conjunctum non sit, non solum respectu communis naturae, vel ordinis universi, sed etiam respectu uniuscujusque Angeli in particulari, et in individuo spectati.
5. Declaratur proxima differentia.— Declaratur ex dictis de cognitione Angelorum: et ex diverso modo, quo Angeli, et homines ad naturales cogitationes excitantur, et applicantur. Nam homo excitari potest ad cogitandum ab objecto, cujus motio praevenit voluntatem ejus, praesertim ad primam cogitationem, in qua non potest homo vel se ad objectum, vel objectum ad se applicare. Unde, quia objectorum applicatio pendet ex ordine divinae providentiae, in illo potest speciale beneficium considerari, quod talis fuerit causarum ordo institutus, ut ex illo talis cogitatio, potius quam alia in homine excitetur. Unde haec excitatio in homine, prout fit ab objecto, non est immediate ad actum secundum, sed ad actum primum, quia fit producendo species in intellectu mediis phantasmatibus, a quibus praeventus intellectus, ad actualem cogitationem ex ne- cessitate eliciendam praemovetur. Quod si intellectus jam esset informatus specie, et cogitatio phantasiae non posset illum ad usum talis speciei excitare, non posset intellectus humanus a voluntate ejusdem hominis ad usum talis speciei applicari, et excitari, quia non praecedit cognitio, per quam voluntas moveri possit ad usum illius speciei volendum. Et ideo si talis excitatio fiat, a solo Deo fieri poterit, quia solus ipse vim habet directe agendi in intellectu, illum ad actum secundum applicando. Ac subinde si illa excitatio sit ad cogitationem congruam in praescientia Dei, esse quidem poterit peculiare beneficium, et fortasse etiam propria gratia ordinis naturalis, quando ille modus esxcitationis non provenit ex generali ordine causarum universi, nec est debitus tali personae, imo neque toti naturae: et poterit etiam illa gratia esse necessaria ad aliquem actum, et in aliqua opportunitate, non tamen per se, et ad singulos actus, de quo alias.
6. At vero in Angelo longe ahter se res habet: nam imprimis Angelus non excitatur ab objectis, nisi tantum per locutiones aliorum Angelorum, quod ad praesens non refert, ut patebit. Et consequenter non excitatur ordinarie per impressionem speciei intelligibilis, sed immediate movetur ad actum secundum, seu ad usum talis, vel talis speciei. Dico, ordinarie, quia in locutione excitantur per impressionem speciei: tunc autem naturaliter etiam excitantur ad intuitionem ipsius speciei, non tamen ad proprium, et directum usum ejus, id est, ad cogitationem de re, quae per speciem repraesentatur, et de qua est locutio, ut supra declaratum est. Postquam vero Angelus habet species intelligibiles (sive omnes illas habeat ab auctore naturae immediate, sive aliquas etiam habeat per locutionem), non applicatur naturalter ab eodem auctore naturae, nisi ad se, suasque potentias, et species contemplandas, ut supra declaravi. Haec autem cogitatio de se, nec congrua, nec incongrua dici potest, in ordine ad opera liberae voluntatis, quae Angelus circa alia objecta extra seipsum operari potest. Quia ex vi illius naturalis contemplationis sui, solum potest, aut se vel Deum naturali amore diligere, aut ad considerandas res alas intellectum applicare, et ad utrumque est illa cogitatio de se congrua, nec ex parte Dei poterat naturaliter magis, vel minus congrua tribui, quia est cogitatio naturalis, et ab intrinseco determinata, unde semper est eadem. Et fortasse ex vi illius tantum nihil potest Angelus immediate velle, quod inordinatum sit: quia ex quadam naturali determinatione, saltem quoad specificationem actus, operatur Tamen hcet daremus cum illa sola naturali cogitatione posse bene, vel male velle, nihilominus haec diversitas nullo modo ex cogitatione, sed ex mora libertate voluntatis oriretur. Et ideo licet unus cum illa sola naturali cogitatione bonam volitionem, et alius malam haberet, non posset haec differentia esse ex peculiari gratia cogitationis congruae. Quia licet Deus praeviderit in uno futuram fuisse congruam illam cogitationem, et non in alio: nihilominus servato naturae ordine, non potuit cogitationes illas immutare, necaliam unicuique dare,nisi quam dedit, quia ambae erant illis connaturales. Ergo dare hanc cogitationem alicui, qua ipse pro sua libertate naturali bene usus est, non fuit peculiaris gratia, vel peculiare beneficium, quod non esset necessario cum beneficio creationis conjunctum.
7. Extenditur superior doctrina, ev qua argumenti n. 4, positi responsio intelligitur. — Ilemque dicendum est de caeteris cogitationibus praeter illam naturalem. Nam illae, stando praecise in ordine naturae, jam non sunt primae simpliciter, sed secundae respectu illius primae cognitionis sui naturalis. Deinde, quaecumque sit prima post illam naturalem, jam non est tantum a Deo, ut auctore, vel provisore naturae, sed est ex libera voluntate propria applicantis intellectum ad hujus, vel illius speciei usum; ergo licet in uno sit congrua, et in altero non sit, non potest illa differentia tribui peculiari providentia omnino praevenienti auctoris naturae, sed tantum concomitanti cum praescientia; quia cogitatio illa, neque a solo Deo immediate, nec ab aliquo ordine extrinsecarum causarum excitatur, sed a voluntate libera ipsius Angeli, quae voluntas solam naturalem cognitionem suti supponit, et ita non supponit specialem gratiam, et congruitas cogitationis in reipsa pendet ex subsequente libero consensu voluntatis, quem sine alia gratia per camdem cogitationem praestare potest. Et quamvis ipse Angelus non praeparet sibi illam cogitationem congruam ut congruam, quia hoc praescire non potest: Deus autem praesciat illam futuram esse congruam: nihilominus non propterea est illa cogitatio peculiaris gratia, quia non provenit ex peculiari praeparatione Dei solius, sed ex cooperatione cum libera voluntate suum intellectum applicante, et illi etiam consentiente, quam cooperationem Deus, servato ordine naturae, negare non poterat. Nulla ergo vera ratio gratiae in tali cogitatione invenitur. Unde cum nulla aha gratia necessaria sit, ut AngeIus bene morahter operetur, et evitet peccata omnia legi naturae contraria, recte concluditur, nullam propriam gratiam esse illi necessariam, ut naturalem finem consequi valeat.
8. Secunda assertio. — Angelis gratia fuit necessaria ad supernaturalem finem consequendum. — Dico secundo, Angelis prout de facto ad supernaturalem beatitudinem creati sunt, gratia, et supernaturalia dona, et auxilia ad illam consequendam, necessaria fuerunt. Hanc assertionem omnino certam censeo. Nam in illa videntur omnes theologi convenire cum D. Thoma, dicta quaest 62, art. 2, quos sequitur Ruardus, art. 8, non longe a principio. Probaturque ex Patribus. Nam in hoc sensu dixit Basilius, lib. de Spiritu sancto, cap. 16. Sanctificatio non est absque Spiritu, nec enim celorum virtutes suapte natura sancte sunt. Nam si id esset, nulla vatione differrent ab Spiritu sancto, sed juxta portionem, qua se invicem superant, ab Spiritu habent sanctiftcationis mensuram. Et infra, sanctificatio, quae est extra substantiam illorum (scilicet Angelorum) perfectionem illis adjungit per communicationen Spiritus. Et mfra: Quomodo (inquit) dicent Angeli, "Gloria in excelsis Deo", nisi a Siritu accepta potestate. "Nemo siquidem dicere potest Dominwn J esum nisi in Spiritu sancto". Unde colligere licet, quae de necessitate gratiae in nobis Paulus docet, de Angelis etiam a Basilio intelligi. Similia habet in id Psal. 32: "Verbo Domini cali firmati sunt", quae in sequentibus referemus. Similem sententiam habet Didymus, lib. 1, de Spiritu sancto, parum ab initio, dicens: Spiritus sanctus non solum, sejunctis a se hominibus, sed et singulis quibusque Angelis, Principatibus, Thronis, Dominationibus inhabitator assistit: et ut homines sanctificans, alterius, quam sint homines, est nature - sic et alias creaturas sanclificans, alius ab earum est substantia. Quoniam omnis creatura non ex sua substantia, sed ex communicatione alterius sanctitatis sancta perficitur. Et simile habet Cyrillus Hierosoly mitanus, Catechesi 16, Hllumin., circa finem.
9. Itemque hos Patres imitatus Damascenus, libro 2, cap. 3, ait: Per verbum Angeli omnes creati sunt, ac per sancti Spiritus sanctificationem, omnes perfectionis numeros acceperunt - ita tamen ut pro sua quisque dignitate, et classe luminis gratice participes sint. Et infra, sanctitatem porro aliunde, quam a sua natura, nimirum Spiritu sancto habent. Intraque ait, quod sancti Angeli peccare non possint, non nature, sed gratie tribuendum esse. Sic etiam Ambrosius, in Psalm. 118, Octonario S8, circa verba illa: "Miserere mei secundum verbum tun", in fine ait, Aliter indiget justitia Dei Angelus, aliter homo, aliter eget misericordia Dei Archangelus, aliter homo. Angelica enim natura eget misericordia Dei ne possit errare, et aversa a se Dei gratia, labatur in vitium, e infra circa alia verba, "Misericordia Domini plena est terra". Illa, inquit, quae celestium, vel potestatum, vel ministeriorum sunt, licet aucilio Domini fulciantur, tamen non tanta indigent misericordia, sicut eaquae inferiora sunt, atque terrena. Praeterea hanc veritatem tradit Augustinus, lib. 12, de Civit., c. 9, ubi etiam gratiam excitantem, et operantem dicit fuisse sanctis Angelis necessariam, ut Deo amorecasto inhaererent; ideoque de illis etiam intelligendum esse ait illud Pauli ad Rom. 5: "Charitas Dai diffusa estin cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis". Eamdem doctrinam de necessitate gratiae in Angelis inculcat in libr. de Correptione, et Grat., cap 11 et 12, et aliis in locis, quae in cap. 2 et 3, afferemus.
10. Fulgentius etiam de Fide ad Petr., c. 3, de sanctis Angelis dicit veram Dei dilectionem, et perseverantiam in illa gratis, et ex divina inspiratione, ac dono non minus, quam hominem accepisse. Et libr. 2, ad Trasimund., c.2 et 3, ait, eamdem gratiam operari in homine, ut resurgat, quae in Angelo, ne caderet, operata est. Eamdemque utrique necessariam fuisse confirmat. Idem Isidorus, libr. 1, Sentent., seu de summo Bono, cap. 10. Natura Angelorum mutabilis, sed facit eosincorruptos charitas sempiterna: gratia dicimus, non natura esse incommutabiles Angelos. Et Beda in Psal. 32, sic ait, Ceeli firmati sunt verbo Domini, id quod celestis exercitus Cherubin, ac Seraphin prevaricante diabolo persisterunt: non ex se, sed er Domino Patre, et Verbo ejus habuerunt. Ft non pars virtutis, sed omnis virius eorum est ab spiritu oris ejus. Anselmus, etiam lib. de Casu diaboli,statima principio, docet, illud Paulis 1, Corint. 4: "Quid habes quod non accepisti", non de solis hominibus, sed etiam de Angelis accipiendum esse. Unde infert in cap. 2, sanctos Angelos ideo perseverasse, quia perseverantiam acceperunt, et ideo accepisse, quia Deus dedit. Et simili modo Bernardus, serm. 22. in Cant., Angelos dicit suo modo fuisse redemptos, id est, propter Christum salvatos, quatenus per gratiam, perseverantiam acceperunt.
11. Ratione etiam probatur assertio. — Est ergo veritas haec communi consensu Patrum firmata, qui proinde testimonia Scripturarum, quae necessitatem Gratiae in hominibus comprobant, de Angelis intelligenda esse dicunt, unde concluditur, dogma hoc orthodoxum, et certum esse. Ratio autem ejus sumenda est, ut D. Thomas, d. art. 2, docuit, ex fine ac beattudine supernaturali, ad quam Anggeli creati sunt, ut jam probavi. Nam media esse debent fini proportionata: media autem ad beatitudinem consequendam sunt actus liberi, et morales, sicut in hominibus, ita et in Angelis, de quibus etiam infra ostendemus, suis meritis beatitudinem meruisse, vel perdidisse, sicut homines. Ergo sicut beatitudo illa supernaturalis est, ita etiam actus per quos Angeli eam consecuturi erant, supernaturales fuerunt. Ergo propter illos gratia propria, id est, supernaturalis ordinis, fuit illis necessaria. Sequebatur autem statim inquirendum, quaenam fuerit haec gratia, et quotuplex. Est enim haec gratia actualis, et habitualis, et actualis varios actus, et auxilia excitantia, et adjuvantia, sufficientia, et efficacia: habitualis vero sanctificantem, et virtutes, ac dona per se infusa includit, de quibus posset sigillatim inquiri. Sed, quia haec (ut dixi) communia sunt hominibus, et Angelis, et fere eamdem rationem, vel absolutae necessitatis, vel utilitatis, aut convenientiae in utrisque habent: ideo a longiore disputatione abstinentes dicimus, sicut hominibus, ita et Angelis, omnia illa gratiae dona, et subsidia fuisse Angelis necessaria, inchoata quidem in via, in habitudine autem consummata. Nam supposita generali convenientia Angelorum, et hominum, in supernaturali fine, et mediis, caetera cum proportione sequuntur. Haec vero de Angelis in particulari magis in sequentibus declarabuntur, et si quid est speciale, aut diversum in ipsismet Angelis, quam sit in hominibus, adnotabitur.