On this page
Caput 2
Caput 2
Utrum angeli fuerint creati in statu gloriae, ita ut in primo instanti creationis beati fuerint, perfecta et consummata supernaturali beatitudine
UTRUM ANGELI FUERINT CREATI IN STATU GLORIAE, ITA UT IN PRIMO INSTANTI CREATIONIS BEATI FUERINT, PERFECTA ET CONSUMMATA SUPERNATURALI BEATITUDINE.
1. Beatitudo duplex: una viae, altera termini et de qua. —De beatudine naturali jam dix:imus, et juxta methodum, quam servamus, ad hunc locum non pertinet. Beatitudo autem supernaturalis duplex distingui solet: una viae, altera Patriae, seu termini, una inchoata, alia consummata. Verumtamen prior beatitudo viae non transcendit cognitionem Dei, per fidem, juxta verba Christi Domini Joan. 17. "Heec est vita eterna, ut cognoscant te solum Deumverum", etc.. quae juxta unum sensum de hac beatitudine intelliguntur. Necessarium autem est, quod talis cognitio cum dilectione charitatis conjuncta sit, ut nomen beatitudinis mereatur. Et ita haec beatitudo non transcendit statum gratiae viatoris, sed ad summum requirit in illo gradu peculiarem aliquam perfectionem, vel in perfecta operatione gratiae, et charitatis, vel in innocentia, pace, et tranquillitate animi, aut alia simili. Et quia de statu gratiae Angelorum in via postea dicendum est, ideo etiam de hac imperfecta beatitudine non tractamus in hoc capite, sed solum advertimus verbi ambiguitatem, quia ad intelligendas Patrum sententias, erit interdum necessarium. Agimus ergo de beatitudine ultima, et in termino consummata. Et supponimus ut clarum ex dictis, Angelos a primo instanti fuisse propter illam creatos, et ad illam ordinatos, inquirimusque an etiam possessionem ejus ab initio creationis acceperint. Et quia illa beatitudo in visione Dei consistit, simul dicendum est, an statim in sua creatione Angeli Deum viderint.
2. Arguitur primo pro parte affirmante ex quibusdam locis Augustint. — Batio dubitandi in hoc puncto praecipue sumitur ex nonnullis Augustini locis, in quibus insinuat, Angelos in primo instanti creationis vidisse Deum. Primo enim ubicumque agit de cognitione matutina Angelorum, hoc indicare videtur. Nam per cognitionem matutinam intelligit cognitionem rerum in Deo clare viso: ut patet ex 4, Genes., ad litteram, cap. 24, et in tract. seq., lib. 1, cap. 11. latius id ostendemus. Et tamen alibi docet, Angelos sanctos a principio suae creationis cognitionem rerum matutinam habuisse. Nam in eodem loco citato dicit prius habuisse cognitionem rerum matutinam, quam vespertinam: vespertinam autem, quae est scientia rerum in proprio genere, seu natuvralem, habuerunt a principio; ergo, et visionem Dei simul duratione, et prius saltem natura habuerunt ex mente Augustini.
3. Secundo sunt alia loca, in quibus docet, Angelos sanctos a principio fuisse beatos, et ne possit exponi de beatitudine iniperfecta, aliquando addit fuisse beatos illa beatitudine , quam nos speramus, ut patet ex lib. 4 Genes., ad litteram, cap. 24, ubi loquitur de visione Dei, in qua nos post resurrectionem Angelis cosequabimur: et de eadem loquitur lib. 11, cap. 26. Alibi vero ita illam felicitatem exponit, ut non nisi de perfecta intelligi possit. Et libr. 12 Confessionum, cap. 9, exponit verba illa, n principio creavit Deus celum: de coelo intellectuali, id est, angelica natura, quam dicit esse factam participem eternitatis, et inluerentem Deo, ex quo facta est, et ex dulcedine felicissime contemplationis supra omnem matabilitatem, et volubilem vicissitudinem temporum fuisse. Quae non nisi de perfecta beatitudine dici possunt. Et libro de Ecclesiasticis dogmatibus, cap. 59, expresse dicit, Angelos sanctos in ea, in qua creati sunt, beatitudine perseverare.
4. Arguitur er aliis. — Ultimo additur ratio. — Tertio videtur interdum expresse docere, Angelos sanctos nunquam fuisse viatores, ac proinde semper fuisse beatos. Ait enim lib. 11, de Civitate, cap. 9, partem sanctorum Angelorum, eo beatiorem esse, quod nunquam est peregrinata a Domino: peregrinari autem a Domino, idem est, quod per fidem ambulare, juxta illud 2, Corint. 5. "Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino", per fidem enim ambulamus: viatores autem illi sunt, qui per fidem ambulant; ergo si Angeli sancti nunquam fuerunt peregrinati a Domino, semper fuerunt beati ultima beatitudine, etextra viam. Et confirmatur, nam de eisdem sentit Augustinus semper fuisse certos de sua salute, et inamissibili beatitudine, ut patet ex dicto lib. 11, Gen. ad lit.. cap. 26, et lib. 11, de Civit., cap. 11, illa autem certitudo, et inamissibilitas propria est perfectae beatitudinis. Tandem addi potest ratio, quia Angeli non indigent successione, ut beatitudinem mereantur, illamque consequantur: ergo sancti Angeli in primo instanti potuerunt beatitudinem mereri, et illam ut praemium recipere; ergo verisimilius est ita fuisse a principio perfectos, cum hoc sit magis consentaneum, et eorum naturae, et perfectioni operum Dei.
5. Assertio negativa bipartita. — Probatur prima pars. — Duo nihilominus breviter dicenda sunt: unum est, non omnes Angelos fuisse creatos in statu supernaturalis beatitudinis. Aliud est, nullos Angelos fuisse ab instanti creationis perfecte beatos. Prior pars ponitur propter Angelos malos, de quibus pars illa certissima est. Quia beatus peccare non potest: sed Angeli mali peccaverunt postquam creati sunt, ut est de Fide certum, et infra ostendemus: ergo non fuerunt beati a principio creationis. Majorem supponimus: tum quia visio Dei clara ita necessario conjungit voluntatem Deo, ut reddat illam impeccabilem: tum etiam, quia de ratione beatitudinis est rectitudo voluntatis, ut in materia de visione beatifica, et de beatitudine ex professo ostenditur. Tum etiam, quia quamdiu est, satiat appetitum, et ideo si Angelus illam haberet, non appeteret aliquid majus, neque peccaret.
6. Responderi potest, argumentum evidenter convincere, istos Angelos aliquando in via non vidisse Deum, in ea, scilicet, mora, in qua peccarunt, nihilominus tamen potuisse creari videntes Deum, ut crearentur in statu summe perfecto ad ostensionem divinae virtutis, et liberalitatis, et ut ipsi statim experirentur ad quod bonum creabantur, non recepisse autem illam visionem permanentem, sed transeuntem statim post illud primum instans, ut daretur locus merito, et pleno usui libertatis. Sed imprimis hinc etiam concluditur, Angelos istos non fuisse simpliciter beatos in principio suae creationis, nec in via, ut docet Augustinus 11, de Civitate, cap. 3. Et patet, quia de ratione beatitudinis est inamissibilitas, et tunc non habuissent illam visionem inamissibilem. Sicut de Paulo dicunt, qui eum in via Deum aliquando vidisse putant. Deinde improbabile est malos Angelos interdum vidisse Deum clare, et prout in se est illo modo: tum quia est contra eumdem Augustinum, l. 11, Genes. ad litt., capit. 23, et libr. 11, de Civitat., c.11, dicentem, daemonem nunquam gustasse beatae vitae gaudium. Tum, quia Deus vel nulli concessit tale privilegium, vel non nisi rarissime, et personis selectissimis, et sanctissimis, atque ad aeternam salutem praedestinatis, et propter magnum Ecclesiae bonum, nihil autem horum in malis Angelis invenitur. Tum etiam, quia ille modus videndi Deum miraculosus est, et praeter naturam illius visionis, quae ex natura sua perpctua est: affirmare autem tale miraculum, vel extraordinarium beneficium, sine fundamento rationis, vel auctoritatis vanum, et profecto temerarium est. Hic autem nulla est ratio, quae id persuadeat, quae est enim illius operis necessitas? Nec ullus Patrum dixit, malos Angelos aliquando vidisse Deum.
7. Explicantur loca Augustini supra adducta quantum interest ad kanc primam partem affert. — Nec difficultates ex Augustino propositae de malis Angelis procedunt. Nam licet aliquando dicat, illos in initio aliquam beatitudinem habuisse, ut libr. de Corrept. et Gratia, cap. 10, semper loquitur de beatitudine imperfecta, et viae,; ut ibidem satis explicat, dicens, non habuisse summae beatitudinis plenitudinem, neque stabilitatem, ut cadere non possent, sed per meritum illam consequi debuisse; ideoque sicut nec sui casus, ita nec perseverantiae fuisse praescios. Et similia habet libr. 11, Genes. ad litt., cap. 18 et 26, et 1.11, de Civitat.. cap. 13, ubi cap. 11, idem evidenter declarat, et cap. 12, ait primum hominem in statu innocentiae fuisse beatum: et addit, Non imprudenter beatos vocamus, quos videmus juste, ac pie cum spe future immortalitalis hanc vitam dicere sine crimine. Sic etiam in libr. de Eccles. dogmat., cap. 64, dicit: A4zgeli creati sunt, ut si vellent, in beatitudinis luce persisterent, statim vero addit: si autem cellent, etiam labi potuissent. Cum ergo utitur verbo persisterent, non significat in eadem beatitudine, quam habebant, fuisse permansuros, sed etiam perfectionem, et plenitudinem ejus fuisse adepturos, si vellent. Hic vero objici possent loca Isaiae 14, et Ezechielis 28. Sed haec in capite sequenti, et latius in libro septimo, tractanda sunt.
8. Jam probatur secunda pars assertionis.— Unde probetur primo. — Secunda pars supra proposita ad bonos Angelos pertinet, quia si il perfecte beati, aut videntes Deum creati non sunt, profecto nulli Angeli in illo statu gloriae creati sunt. De illis igitur etiam est inter scholasticos communiter recepta illa sententia. Ita docet D. Thomas, 1 part., quaest. 62, art. 2, et ibi omnes: et alii cum Magistro, in 2. dist. 4, et sequentibus, Alensis, 2 p., q. 25, memb. 1. Potestque probari imprimis haec pars ex praecedenti, quia non est verisimile, Deum creasse Angelos quosdam cum visione ipsius, et non alios; ergo si non omnes in eo statu creavit, nullos creavit. Probatur antecedens, quia vel fecisset Deus disparitatem illam solo suo arbitrio, ut absolutus Dominus, qui potest gloriam suam dare cui voluerit, et cui libuerit non dare: et hoc licet de potentia absoluta fuerit possibile, de ordinaria lege, ac facto non est credibile. Quia les illa Dei: Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit, nou solum pro hominibus, sed etiam pro Angelis lata est: tum quia ad perfectionem divinae providentiae ita expedit, quia opera ejus sunt, misericordia et veritas: tum etiam, quia in majorem sanctorum Angelorum redundat etiam honorem. Tum etiam, quia, teste Paulo, etiam Angeli judicandi sunt: judicium autem tam de praemio bonorum, quam de poena malorum est futurum: vel illa disparitas facta est, at- tenta inaequalitate aliqua ex parte ipsorum Angelorum, et hoc etiam dici non potest. Quia illa inaequalitas, vel erat naturae, vel meriti. Prior nec fuisset sufficiens, quia gloria non datur propter perfectionem naturae, nec de facto talis inventa est inter Angelos, ut mali omnes fuerint natura imperfectiores, ut infra videbimus. Posterior item inaequalitas in primo instanti non fuit, quia vel omnes, vel nulli Angeli meritum aliquod gloria in primo instanti habuerunt. Et praeterea illamet ratio diversae distributionis repugnat assertioni contrariae, quia si Angelis data est beatitudo ex meritis, non potuit in primo instanti conferri, ut in sequenti ratione probabitur.
9. Probatur secundo ratione.—Secundo ergo probatur haec pars ratione simul, et auctoritate Patrum Nam sancti Angeli aliquando fuerunt in via in statu merendi, et cum potestate, ac libertate peccandi; ergo quamdiu habuerunt hunc statum, non viderunt Deum; ergo neque in primo instanti habuerunt beatitudinem ultimam, nec viderunt Deum. Haec ultima consequentia nota est ex dictis in priori puncto. Quia si in illo instanti vidissent Peum, semper, ac sine interruptione vidissent, ut ibi probatum est: nam quoad hoc eadem ratio est in omnibus Angelis. Quoniam necessitas permanendi in visione semel habita, ex natura illius visionis nascitur, et illam mutare miraculosum privilegium esset, quod sine fundamento fingere. sive in omnibus Angelis, sive in his potius quam in illis, vanum, et temerarium est. Si autem a primo instant inclusive visionem habuissent, semper essent extra statum merendi, quia non habuissent fidem, neque aliquod principium meriti ex parte intellectus, et similiter essent extra statum, et possibilitatem peccandi: quia visio Dei intrinsece facit videntem impeccabilem; ut ex materia de Beatitudine suppono. Atque haec ratio probat etiam primam consequentiam, quia potesta srendi visionem, eamdemque merendi, formaliter ipsi visioni repugnat, quae et fidem excludit, et ipsa intrinsece inamissibilis est.
10. Suadetur ex Patribus. — Superest ergo, ut primum antecedens probemus. Et primo ostenditur ex Patribus dicentibus Angelos prius habuisse libertatem adhaerendi Deo, vel avertendi se ab illo: Sanctos vero libere adhaerendo Deo, necessitatem in eo permanendi obtinuisse. Ita sumitur ex Gelasio papa, in disput. contra Pelagium, dicente: A:gelos ad profectum conditos promerende salutis eternae, ila res indicat, quoniam si sic facti essent, ut ulterius ni- hil egerent, nulla pars eorum ullum posuisset defectum. Non enim in eis diversam naturam fuisse dicendum est. Quod testimonium nostram primam rationem confirmat, supponitque, sicut Angeli non fuerunt diversae naturae, utique quoad gradum essendi: ita nec in diverso gratiae statu fuisse creatos. Ideoque subjungit: Unde ergo beati Angeli de perceptis grati piae devotiones officio, et non seipsos, sed potius ipsum praeferendo convenienter auctorem, ad ejus perpetuitatem proffcere, provehique merentur: inde isti, quà reproli sunt de perceptis ingrati, debitumque megantes retracti sunt. Eamdem sententiam tradit Gregorius papa, hom. 7, in Ezech. Natura angelica quando creata est liberum accepit, utrum cellet in humilitate persistere, et in Omnipotentis Dei conspectu permunere, an ad superbiaum laberetur, et a beatitudline caderet: sed quia cadentibus alüs, sancti Angeli in sua beatitudine perstiterunt, hoc acceperunt in munere, ut jam cadere omnno non possent. Ubi non est cur difficultatem ingerat verbum perstiterunt in beatitudine : quia non indicat illam prius habuisse consummatain, sed inchoatam, seu non in re, sed in spe, dicunturque in illa perstitisse, quia in illa consummati, et perfecti sunt, vel quia in illa beatitudine viae, et amore Det pro tota viae duratione perseverarunt, sicut e contrario mah dicuntur a beatitudine cecidisse, quia illa, quam habere potuissent, perpetuo privati sunt. Similia habet lib. 5, Moral., cap. 27, alias 28, et lib. 25, cap. 4, et lib. 27, cap. 23, alias 25.
11. Accedunt alii Patres. — Secuudo probatur ex aliis Patribus, praeter Augustinum: Damascenus enim, lib. 2, cap. 3, sic de Angelis scribit: Sunt quidem illi natura ita comparati, ut ad malum egre moveri, non tamen omnino non anoceri possint, nunc vero ea jam conditione, ut ne via quidem moveri, atque inflecti queant. Quod tamen non eorum nature, sed gratiae, eaque qua Deo unice bono adheerent, constantie tribuendum est. Ubi ponderanda est illa particula, nunc vero ea jam conditione, etc. Significat enim, prius aliam habuisse conditionem naturae suae consentaneam, postea vero adhaerendo Deo, ad feliciorem et stabiliorem statum pervenisse. Idemque indicarunt Gregorius Nazianzenus, orat. 38, de Christi nativ., et Gregorius Nyssenus, orat. 4, in orat. Dominic. Clarius vero Prosper, lib. 1, de Vita Contempl.. cap. 3. Voluntatis (inquit) sanctorum Angelorum fuit, quod malis sponte cadentibus, ipsi in sua dignatate inanserunt - et divino justogue judicio acLum est, ut que fuit cum Deo suo manendi vo- luntas, fieret permanendi voluntaria, felivque necessitas. Et ideo quia nec peccaverunt unguam, nec peccare jam possunt, illius contemplativee vitae semel facti participes, inempleliliter auctorem beatitudinis sue conspiciunt, ac merito sue stabilitatis in eternum felices effecti, de sua permansione securi sunt. Nihil sane clarius, aut eloquentius dici poterat. Idem satis expresse habetur in lib. de Eccles. dogmat., c. 59 et 61. Et similia fere habet Fulgentius, lib. de Fide ad Petrum, cap. 3, et Isidorus, lib. 1, de summo Bono, cap. 10, et Anselmus, de Casu diaboli, cap. 6, 13, 14, 15 et 24. Sicut malus Angelus, ait, redire non potest, quia sola mala voluntas abest, ita bonus abire non potest, quia sola bona voluntas permansit. Idem sentit Rupertus, lib. de Timore Domini, cap. 7, ubi ait, omnes Angelos ita fuisse constitutos, ut in melius proficere haberent, et profecisse, qui bonam voluntatem habuerunt, et infra; factum esse, ait, inter eos judicium, et quia cum peccare possent, peccare noluerunt, in remunerationem accepisse ut jam peccare non possent.
12. Probatur tertio ratione. — Tertio probatur ex Augustino, libr. de Corrept. et Grat., cap. 10, dicente, Deum sic ordinasse Angelorum, et hominum vitam, ut in ea prius ostenderet, quid posset liberum arbitrium, deinde quid posset suae gratie beneficium. In quibus verbis non expendimus modo, quo sensu accipiendum sit illud experimentum liberi arbitrii, id enim inferius suo loco exponemus: sed ponderamus tantum, Augustinum in hoc facere aquales omnes Angelos, non solum inter se, sed etiam cum primo homine. Ac proinde sicut, ex sententia Augustini, homo et Angeli, qui ceciderunt, fuerunt sine visione Dei creati et suae libertati ad utrumlibet relicti, ita et caeteros Angelos sanctos. Unde de illis subdit paulo post: Per liberum arbitrium (utique gratia adjutum ) an ceritate steterunt, eumque de suo casu nunquam futuro, certissimum scire meruerunt. Hanc ergo certitudinem prius non habuerunt, ac proinde beati plene non fuerunt, utique per speciem, seu visionem Dei: nam sancti Angeli hanc certitudinem suae permansionis per speciem habent, ut statim adjungit. Unde addit de malis Angelis, fuisse quidem, prius quam caderent, aliquo modo beatos, sed non plene, quia de sua perseverantia cerii non erant, quamvis neque casum praescirent. Et cap. 11, ait: Sicut mali Angeli per liberum arbitrium ceciderunt, et beatitudinem amiserunt, ita sanctos Angelos per liberum arbitrium stelisse, et hujus mansionis debitum mercedem merwisse. Tantam scilicet plenitudinem beatitudinis, qua illis certissimum sit semper se in illa esse mansuros, et similia fere habet l. 22, de Civit.. cap. 1. Ubi de sanctis Angelis ait in summo bono perseverantibus, de sua permansionem certitudine, tanquam suae perseverantie premium acceperunt. Ratio a priori ex parte Dei, ob quam Angeli non fuerunt a principio beati, quae ex sola Dei providentia, et fine ab ipsa intento sumenda est. Nam ex parte Angelorum, quod a principio hanc beatitudinem non habuerint, [sufficiens ratio est, quod nec connaturalis illis est, nec eorum naturae debita. Igitur non habuerunt illam, quia illis data non est. Non est autem data, tum ut eorum liberum arbitrium prius probaretur: tum ut illam promereri possent.
13. Augustini testimoniis in n. 2, satisfit. —Ad priora ergo Augustini testimonia in contrarium inducta, Scotus, et nonnulli alii theologi, varias scientias matutinas in Angelis distinxerunt, ut defendant, omnes Angelos tam malos, quam bonos, habuisse in sua creatione aliquam scientiam matutinam, quae visio Dei clara non sit. Sed non credo habere hoc fundamentum in Augustino, neque ad mentem ejus esse. Et ideo dico, Augustinum nullibi docuisse Angelos habuisse matutinam cognitionem in primo instanti suae creationis, seu simul ac creati sunt: sed tantum quod illam in primo die habuerint, post primam vespertinam cognitionem, imo etiam post relationem ejus in Deum, ut accipitur ex Augustino, lib. 11, de Civit., cap. 7 et 9. Et in sequenti tractatu, lib. 1, circa finem ejus fuse declarabimus.
14. Alia testimonia in n. 3 ezxplicantur. — Ad testimonia secundo loco inducta, respondetur, Augustinum loqui generali modo de beatitudine supernaturali, quae in cognitione, et amore charitatis Dei consistit, praesertim si adjungatur innocentia, et potestas, ac facilitas carendi omni malo, si quis velit. Et hanc beatitudinem ponit in primo homine, et in malis Angelis ante peccatum, et satis Angelis in sua creatione majorem non tribuit. Ut evidenter explicuit in dicto loco de Correptione, et Gratia, qui est posterior caeteris, magisque elaboratus, et ideo per illum caetera explicanda sunt. Quamvis in aliis nullus etiam sit locus, qui huic sensui repugnet. Nam ubi docet, Angelos habuisse a principio beatitudinem , quam nos speramus, non loquitur de primo instanti creationis, sed absolute de principio rerum, satisque de primo die creationis verificari potest. Cum vero dicit, fuisse Angelos creatos adhaerentes Deo, et participes aeternitatis, et factos esse immutabiles, ex dulcissima Dei contemplatione: verum quidem est, sed cum debito ordine, et modo intelligendum. Nam creati sunt Angeli sancti, adhaerentes Deo per amorem, ut aliis locis capitibus sequentibus citandis docet. Et ex tunc participes aeternitatis, vel fuerunt, vel esse perfectius potuerunt, quia in illa dilectione potuerunt, et perpetuo manere, et in ea proficere: et ita profecerunt usque ad contemplationem visionis Dei, per quam aeternitatis participes complete facti sunt. Non est autem necesse, quod in uno instanti hoc totum factum sit: neque id docet Augustinus, sed quia brevissima mora, et quasi continenter factum est, ideo per modum unius commemoratur. Et ita est etiam accipienda illa sententia Gennadii dicentis; Angelos perseverare in beatitudine, in qua creati sunt, quia fuit quasi una beatitudo per modum viae, et termini, ad quem brevissime, et sine interruptione (ut sic dicam) perventum est: et ideo dicitur eadem, differens tanquam perfectum et imperfectum, sicut gratia, et charitas viae est eadem.
15. Ad alia Augustini loca in num. 4. — Ad tertium ex lib. 11, de Civit., cap. 9, ubi ait Augustinus, sanctos Angelos nunquam esse peregrinatos a Domino, Ludovicus Vives ibi concedit sanctos Angelos semper vidisse Deum, sed longe verius est, ut optime respondent Vasquez, sensum Augustini esse, nunquam fuisse peregrinatos, id est, elongatos a Deo, seu extra ejus amicitiam, et familiaritatem extitisse. Neque necesse est, ut verbum peregrinandi eodem modo ab Augustino acceptum sit, quo illo usus est Paulus, quia uterque usus metaphoricus est, et potest variis modis accipi. Nam et filius Prodigus peregre profectus a patre dicitur Matth. et Luc. 15, quando ab illo peccando recessit. Et ipse Augustinus, c. 11, videtur exponere, dum ait, sanctos Angelos nunquam fuisse tenebras, sed simul, ut facti sunt, lucem fuisse factos. Illuminati, inquit, ut sapienter beateque viverent. Sed qualis illuminatio fuerit, statim declarat, dicens: Ab hac illuminatione aversi quidam Angeli. Fuit ergo illa iluminatio communis omnibus Angelis, et talis, ut multi ab illa averti potuerint: non erat ergo visio beata. Et de aversis addit: Non obtinuerunt escellentiam sapientis, beateeque vite; ergo hanc etiam alii nondum acceperant. Et ita in fine capitis, et in 12, explicat beatitudinem, in qua omnes Angeli creati sunt modo supra declarato. Ad confirmationem res- pondeo, nunquam Augustinum definite affirmasse, sanctos Angelos a principio de sua perseverantia fuisse praescios, et securos, sed ad summum in libris de Civitate, et super Genesim, quaestionem illam saepius ventilasse, et dubium se ostendisse. Tamen in lib. de Correp. et Grat., plane docuisse, non habuisse sanctos Angelos certitudinem praescientiae de sua perseverantia, nisi tantum spei: et in aliis locis in hoc etiam magis inclinat, docens, omnes Angelos tam bonos, quam malos fuisse aequales in principio in modo beatitudinis imperfectae, et in hac certitudine lapsus, vel perseverantiae suae, ut videri potest in eisdem locis, et lib. 12, de Civit., cap. 9.
16. Dissolvitur ultima ratio ibidem addita. — Tandem ad ultimam rationem negandum est antecedens, nam etiam in Angelis necessaria est aliqua successio inter meritum, et praemium beatitudinis, ut in sequentibus ostendemus. Praeterquam quod etiam incertum est, an in primo instanti Angeli potuerunt mereri, vel an sufficienter illam meruerint, quae omnia in sequentibus tractanda sunt.