Text List

On this page

Caput 4

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Utrum angeli omnes in primo instanti suae creationis gratiam sanctificantem acceperint

CAPUT IV. UTRUM ANGELI OMNES IN PRIMO INSTANTI SUAE CREATIONIS GRATIAM SANCTIFICANTEM ACCEPERINT.

1. Sententia negans. — Supponimus viam Angelorum, ultra instans creationis, per aliquam moram durasse, quod infra ostendendum est, et ideo licet diffinitum sit, habuisse gratiam in via, adhuc superest inquirendum, an simul cum natura, vel postea illam acceperint. Loquimurque nunc de sola gratia habituali, nam de actibus gratiae, et consequenter etiam de auxiliis, postea dicemus. Multi ergo theologi docuerunt, Angelos non accepisse gratiam in instanti creationis, sed prius fuisse creatos in pura natura, postea vero fuisse justificatos per gratiam. Hanc sententiam indicat Rupertus, lib.1, in Gen., cap. 14 et 15. Posset tamen facile de plena, et consummata gratia intelligi, nisi in cap. 16, de malis Angelis addidisset, quod in praecedenti capite retuli. Et similiter Magister 2, distinct. 3et 4, ita sententiam hanc indicat, ut possit exponi, tamen ex his quae dicit de malis Angelis, pro primo instanti sensisse. Clarius id tradit Hugo de Sancto Victore, in Summ. sentent., tract. 2, cap. 2, et l. 1, deSacram., p. 5,c. 19. Consentiunt ex scholasticis Altissidiorensis, capite praecedenti citatus, Alensis, 2 p., quaest. 29, m. 2. Bonaventura, in 2, dist. 4, a. 1, c. 2, JEgidius, q. 1, art. 4, Richardus, art. 2, q. 2, Argentina, q. 1, a. 2, Bassolis, q. 1, a. 3. Gabriel, a. 2, problematice utramque partem defendit. Et eodem fere modo procedit Scotus, distinct. 5, q. 1, licet tandem in hanc partem magis inclinare videatur. Et eodem modo sensit Henricus, quodl. 8, q. 10, dicit enim rem esse incertam, hanc tamen esse rationabiliorem, eamdemque defendit Marsilius, 2, q. 4, art. 1.

2. Ut probetur ex Scriptura et Patribus. — Haec sententia ex Scriptura solum potest suaderi auctoritate negativa, quia nullibi legimus Angelos fuisse in gratia creatos: ergo cum sit res omnino supernaturalis, eam sine majori fundamento aftirmare non possumus. Ex Patribus vero probari solet haec opinio ex Joanne papa et Gregorio, lociscitatis capite praecedenti, qui non de omnibus, sed de solis magis Angelis loquuntur, et illos jam explicavimus. Praecipue vero objicitur Augustinus, qui in hoc puncto lubricus, et varius fuisse videtur, praesertim in explicatione principii Genesis. Nam imprimis docet, in verbis illis, "n principio creavit Deus celum et terram", nomine coeli intelligi Angelos, quoad eorum substantiam informem, in illis vero "fiat luz", intelligi eosdem Angelos, ut per gratiam formatos: ergo sentit non fuisse a principio in gratia productos. Ita sumitur ex Augustino,l. 1, Gen. ad litteram, c.3et 17 et1.9. cap. 8 etlib. 4,c21e1223 et l. 12, Confess., per totum.

3. Rationes pro eadem sententia. — Rationes pro hac parte, seu congruentiae afferuntur variae. Prima, quia si omnes fuissent in gratia creati, nullus postea caderet, quod falsum esse constat. Sequela probatur, quia si in gratia creati fuissent, etiam fuissent supernaturaliter in Deum conversi; ergo non possent amplius averti. Antecedens probatur, quia et Deus,non solet gratiam conferre personis, quae propria voluntate uti possunt, nisi ipsis volentibus, et consentientibus: et gratia ipsa nescit tarda molimina, sed statim convertit in Deum eum, in quo est, si ipse sit propriae rationis, et voluntatis capax, ut Angeli a principio fuerunt. Prima vero consequentia probatur. Tum quia Angelorum voluntas, vel omnino mutari non potest, ab eo quod semel elegit, vel difficillime mutatur, et ideo postulat statim confirmari: tum etiam, quia si in primo instanti conversi essent in Deum per gratiam, meruerunt beatitudinem; ergo in secundo instanti illam accepissent, et sic cadere non potuissent. Secunda conjectura sit, quia non fuit expediens, gratiam dari cum natura, ne videretur esse connaturalis, aut naturae debita. Tertio argumentatur Henricus, quia frustra data fuisset gratia Angelis in primo instanti,cum in illo nondum possent deliberare; ergo rationabilius creditur servatam esse usque ad illud instans, in quo primo deliberare potuerunt. Quarta, quia cum gratia sit media inter naturam, et gloriam videtur congruum, ut prius fuerint in pura natura creati, postea gratiam, et tandem gloriam obtinuerint.

4. Sententia probabilior omnes Angelos fuisse in gratia conditos. — Primo efficaciter ostendilur ex dictis Augustini. — Nihilominus probabilior sententia fert Angelos omnes in gratia fuisse conditos. Haec est opinio D. Thomaed. q. 62. art. 3, et 9, 9. q. 5, art. 1, et quodl. 9, art. 8, et sequuntur omnes Thomistae cum Cajetano, dicta q. 62. art. 3, Ferrariensi 3, contra Gent., cap. 110, Soto, lib. 1, de Nat. et Grat., c. 5, Capreolo 2, dist. 4, q. 1, a. 3, ad argum. contra 5 conclus. Ubi idem tenet Durandus, q. 1, Gregorius, q. 1, art. 3, Maironius, quaest. 1, Albertus Magnus, art. 1, et sequentibus, et in Sum, 2 p., tract. 4, q. 18, et de 4 coaequaevis, 1 p., q. 6, art. 1, Holcotus in 2, q. 3, Joannes Arboreus, l. 1, Theosophiae, c.1, Joannes a Bononia, lib. de Praedest., Gersonius, 4 p., in sermone de Angelis, Alpha 56, littera L. Potestque haec sententia ex dictis in capite praecedenti in hunc modum colligi, quia mali Angeli creati fuere in gratia; ergo multo magis boni; ergo omnes. Haec secunda illatio nota est, quia non sunt alii Angeli praeter bonos, et malos. Priorem vero nemo, ut credo, negabit: tum etiam, quia non docuit sanctos Angelos, quos Deus perseveraturos sciebat, aliquando esse minus sanctos, vel minus beatos Angelis malis. Imo Augustinus, lib. 11,Genes. ad litt., cap. 16, et sequentibus, et saepe in alns, vix persuaderi potest, malos Angelos aliquando fuisse aequales bonis in modo beatitudinis viae. Et in loco Ezech. 28, de Angelo, qui corruit, intellecto, pro magna excellentia ei tribuitur, quod aliquando "in medio lapidum ignitorum" fuerit, et ponderavit Gregorius, lib. 32, Moral., cap. 17, alias 25. Quia inter Angelorum corda, inquit, charitatis igne succensa, clarus gloria conditionis extitit. Probatur ergo antecedens, quia via malorum Angelorum duobus tantum instantibus, seu morulis duravit, nam in tertia ceperunt esse intrinsece in termino damnationis, ut in libro octavo videbimus. Sed in secunda mora malus Angelus non fuit in statu gratiae, quia in illo peccavit, et illam amisit: ergo necessarium est ut in primo instanti illam habuerit, quia ostensum est in via gratiam habuisse. Haec quidem collectio evidens est: praeter principium autem positum in capite praecedenti, supponit aliud de moris Angelorum, quod in discursu sexti libri, et octavi probabitur. Nunc satis sit esse communem theologorum sententiam.

5. Suadetur secundo, ex Latinis Patribus.— Secundo vero, ac praecipue ex Patribus conclusio probatur. Inter quos numeramus imprimis Augustinum, quia inter omnes hoc fusius, ac saepius disputavit: et interdum anceps fuit. Tamen in lib. 12, de Civit., c. 9, agens de bona voluntate, quae Deo per motum charitatis adhaeret, post aliquam inquisitionem concludit. HEt istam (scilicet bonam voluntatem) quis fecerat, nisi ille, qui eos in bona voluntate, id est, cum amore casto, quo illi adhaerent, creavit, simulin eis condensnaturam, et largiens gratiam. Unde sine bona coluntate, hoc est, Dei amore, nunquam sanctos Angelos fuisse credendum est. De malis vero adjungit: 7sti autem, qui cum boni creatt essent, iali sunt, etc., aut minorem acceperunt divini amoris gratium, quam illi, qui in cadem persisterunt, aut si utrique boni equaliter creati sunt, istis mala voluntate cadentibus: illi amplius adjuti ad eam beatitudinis plenitudinem, unde se nunquam casuros certissimi fierent, pervenerunt. Unde frustra Altissiodorensis per gratium, interpretari videtur naturam ipsam, cum exponit illa verba, Simul in eis condens naturum, et largiens gratium - quia ipsam naturam gratis dabat. Est enim hoc, et contra phrasim, et intentionem Augustni ubicumque de gratia simpliciter loquitur, et specialiter in illo capite, ubi expresse loquitur de gratia, quae ad Deo adhaerendum ex charitate necessaria est. Nec magis probabile est, quod multi alii scholastici, non de gratia gratum faciente, id intelligendum putant. Cum Augustinus loquatur de gratia, quae hominem simpliciter bonum, et Deo adhaerentem facit. Quod si per gratiam gratis datam intelligunt auxilium supernaturale ad diligendum, necessario fateri debent, Augustinum loqui de auxilio efficaci, quod Angelos Deo adharentes efficit: ergo secundum Augustinum habuerunt actus dilectionis Deisuper omnia; ergo et habitualem gratiam. Nam Deus diligentes se diligit. Unde concludit, quod "charitas Dei diffusa est in eos, per Spiritum sanctum, qui datus est eis".

6. Loci alii ejusdem Augustini. —Deinde in l. 11, Genes., ad litteram, cap. 3, et sequentibus; semper supponit sanctos Angelos fuisse creatos in quadam beatitudine, et felicitate, saltem qualis in via inveniri potest: et licet ibi de angelis malis anceps fuerit, quia etiam dubitat an in primo instanti mali angeli peccaverint, tamen, ut jam dixi, et libro septimo etiam dicetur, postea docuit angelos malos non semper fuisse malos: ac proinde in eodem genere beatitudinis fuisse creatos, juxta dicta in cap. 2, ex lib. de Corrept. et Gratia, cap. 10, ubi de malis angelis ait, refugas esse factos per liberum arbitrium, refugientes ejus bonitatem, qua beati fuerint. De bonis autem alt, In veritatem stetisse, et certitudinem de sua perseverentia meruisse. Et infra dicit illam ceriitudinem habuisse per spem, non per tidem. Similia ex doctrina Augustini habentur, 1l. Eccl. dogmat., c. 59, 62 et 63.

7. Alii quoque Latini accedunt.—Praeterea pro hac sententia allegari potest Gregorius, nam libr. 5, Moral., cap. 28, alias 27, sic ait: Si Angelorum substantia a mutabilitate fuisset aliena, bene ab auctore suo condita, nequaguam in reprobis spiritibus, a beatitudinis suae avce cecidisset. Et lib. 27, c. 23, alias 25. Virtutes angelice, axt, quae in divino amore five perstiterunt, hoc in munere retributionis acceperunt, ut in contemplatione conditoris, sine felicitatis fine permaneant - et in hoc quod sunt condite, clerna stabilitate subsistant. Ubi aperte dicit fuisse conditas in divino amore. Et idem clarissime docuit in lib. 32, in verbis paulo antea citatis. Accedit Isodorus, lib. 1, de sum. Bono, cap. 10, dicens Angelos quanto subtiliores sunt in natura, tanto fuisse ad similitudinem divinae veritatis magis expressos. Solent autem Patres per similitudinem Dei, perfectionem gratiae imagini Dei additam, intelligere, ut in sequenti tratatu, libro tertio, videbimus. Et ibidem subdit, Luciferum in veritate esse conditum. Et idem sentit de alis: nomine autem ceritatis, statum justitiae et gratiae intelligunt Patres, ut supra videmus. Idem significat Prosper, lib. i, de Vita contempl., cap. 3, dum ait Angelos sine peccato fuisse creatos, et ad serviendum Deo feliciter institutos, quod certe sine statu gratiae habere non poterant. Anselmus etiam, de casu Diaboli, cap. 1. 2, 6, 17 et 27, aperte supponit omnes Angelos fuisse in justitia creatos, quam quidam amiserunt, alii conservarunt. Loquiturque aperte de justitia vera, et supernatural. Denique Petrus Cellensis abbas, in tom 9, Biblioth., lib. 1, de Tabernaculo, circa finem, dicit, Angelos accepisse in sua creatione gratiam operantem: sic enim multi vocare solent habitualem gratiam.

7. Suadetur ex Patribus Graecis. —Ex Patribus Graecis satis expresse hoc tradit Basilius in id Psal. 32. "Verdo Domini celi firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum", ubi inter alia dicit: JIVihil sanctum est sine Spiritus sancti presentia, Angelos numque initio, ut essent, Verbum opifev omnium condidit, sanctificationem vero simul illis impendit Spiritus sanctus. Non enim in infantili statura sunt creati, deinde paulatim eccitati, atque perfecti, sic spiritus susceptione digni sunt hdLiti - sed in ipsa constitutione, et quasi quadain conspersione sue substantie simul infasam habuere sanctitatem. Et statim addit sanctitatem illam, etiam malos angelos adeptos fuisse: potuisseque facillime in illa perseverare. Idem sentit Damascenus, lib. 2, c.3, nam eadem fere verba usurpat, dicens: Per Verbum Angeli creati sunt, ac per Spiritus sancti sanctificationem, omnes perfectionis numeros acceperunt: ita tamen, ut pro sua quisque dignitate, et classe luminis, gratieeque participes sint. Et c. 4, indicat, in eadem gratae sanctitate, ac dignitate conditos fuisse malos angelos, eamque peccando amisisse. Idem significat Nazianzenus, Orat. 12, quae est prima de Pace, cum ait, Luciferum superbiendo, a dignitate, in qua fuerat, excidisse, et lumen amisisse, in quo alii perstiterunt. Allegatur denique Gregorius Nyssenus, 1. 1, Philosophiae, seu de homine, cap. 3.

8. Sententia posita ratione nequit demonstrari. Ostenditur satis probabilibus congruentiis. — Ratione non potest demonstrari haec veritas, cum sit res de solo facto, et ex Dei voluntate libera pendeat. Congruentiae vero sunt, prima, quia Deus potuit facile simul cum natura gratiam infundere: et opera ejus perfecta sunt. Secunda, quia Deus a principio condidit Angelos omnes ad finem supernaturalem, et sub convenientissima providentia ad consequendum illum: sed optima providentia postulabat, ut eos conderet in eo statu, cui supernaturalis gloria deberetur, qui est status gratiae, ac filiorum Dei. Nec fuit ulla ratio differendi gratiam, cum Angeli (ut ait Basilius) non fuerint creati infantes, id est, non indigeant temporis decursu, ad sanctificationem, et illuminationem recipiendam; ergo credibilius est, Deum non distulisse Angelorum sanctificationem. Tertia, homo primus creditur in gratia conditus, ut in sequenti tractatu dicemus; ergo majori ratione Angelus, ut capite praecedenti argumentari sumus. Denique hinc videtur, a Deo quasi ordinaria lege statutum, ut nulla creatura intellectualis, vel rationalis possit esse in statu neutro, id est, sine gratia, vel peccato, quod in hominibus nunc servatur, et in statu etiam innocentiae servaretur, ut in dicto tractatu dicemus. Ergo eadem lex servatur in Angelis: at vero Angeli in principio conditionis suae omnes fuerunt innocentes, et sine peccato; ergo omnes etiam in gratia creati sunt. Supererat vero inquirendum, an omnes in aequali gratia creati fuerint, et an illam receperint per propriam dispositionem, et qualis illa fuerit; sed haec in discursu sequentium capitum tractanda sunt.

9. Respondetur argumentis contrarie sententic in n. 1. — Ad motiva alterius sententiee, facilis ex dictis est responsio. Nam de Augus- tini sententia, satis jam nobis constitit. n prioribus autem locis licet dubius fuerit de malis Angelis, de bonis semper censuit, aliquo modo beatos semper fuisse: imo dubitat interdum, an a principio fuerint perfecte, ac plene beati. Unde quando indicat prius fuisse informes, quam formatos, intelligit, vel de sola prioritate naturae, ut de tota formatione universi interdum indicat: vel certe loquitur de informitate per carentiam visionis beatae, ac Iuminis gloriae, quae duratione praecessit. Prima vero ratio illius sententiae postulat multa tractanda in sequentibus. Nunc ergo pro constanti solum ponimus, creatos fuisse Angelos cum habituali gratia, an vero tunc etiam se ad illam disposuerint, vel ad Deum se converterint per supernaturalem dilectionem, postea est ex professo tractandum. Si enim id negetur, cessat difficultas. Tamen illo etiam dato negatur sequela, quia potuit Angelus ab illa conversione recedere, quia liber erat, et quia nova occasio peccandi potuit illi occurrere, ut postea videbimus. Cur autem post illam conversionem, locus novae deliberationis illis concessus sit, et non post secundam deliberationem, postea etiam explicabitur. Ad secundam respondetur, nullum fuisse periculum confundendi gratiam cum natura, etiamsi simul fierint, quia satis erat per se nota, et ab Angelis non ignorabatur, saltem per fidem, quod etiam ad eorum constantiam, et humihtatem probandam pertinere potuit. Ad tertiam negatur, frustra datam esse Angelis gratiam in instanti creationis: tum quia ipsamet gratia est per se magna perfectio, tum quia in illo instanti operationem gratiae habcere potuerunt, ut mox dicemus. Denique congruitas, quae in ultima ratione consideratur, nulla profecto, vel parvi momenti est, multo enim melius est recipienti semper esse in gratia Dei, quamvis non sit statim accepturus gloriam, quam esse prius in pura natura: hoc enim quid ad perfectionem, aut ad bonum ordinem pertinet ? Deinde potentia Dei, et perfectio operum ejus, magis ostenditur simul donando gratiam cum natura, quam cum successione, et mora. Tandem non est necesse, ut inter viam, et terminum detur medium. Angelus autem, ex quo creatus est, coepit esse viator ad patriam, propter quam creabatur: et ideo ex tunc etiam gratiam viatoris habere debuit.

10. Angeli habuerunt omnes virtutes infusas in primo instanti. — Atque hinc concluditur cum gratia habuisse simul omnes virtutes infusas, saltem quoad habitum. De gratia enim habituali hic loquimur, ut in principio animadvertimus. De qua quaestio est inter theologos, an gratia sanctificans sit habitus specialis ab habitu charitatis distinctus: quae in Angelis eamdem quam in nobis, dubitationem habet. Quia, ut supponmus, gratia sanctificans ejusdem rationis est in Angelis, et in nobis, quia etiam gloria, et visio Dei ejusdem rationis est in utrisque, ut superiori tomo ostensum est, et constat ex eo quod nobis aequalitas in beatitudine cum Angelis promittitur Matth. 22. Cum ergo gratia sit semen gloriae, sine dubio ejusdem rationis est in Angelis, et hominibus, si ergo in nobis gratia est ipsa charitas, etiam in Angelis erit, ideoque sicut in gratia, ita et in charitate creati fuerunt. Et eadem ratione etiamsi charitas a gratia distinguatur, sicut in nobis nunquam separatur a gratia, sed ad ilam comparatur tanquam proprietas necessario consequens essentiam, ita etiam fuit in Angelis. Unde etiam concluditur habuisse simul habitus fidei, et spei per se infusos, quia in via ab habitn gratiae, et charitatis non separantur, imo quasi illius fundamenta supponuntur. Quod in nostra est definitum in Concilio Tridentino, sess. 6. Et in hoc est eadem ratio de Angelis viatoribus, quorum actus supernaturales sunt, et ideo ut illos connaturaliter faciant, indigent habitibus infusis, ut docet D. Thomas 1, 2. q. 50, art. 6, et ibi Cajetanus et Vasquez, 1 p., disp. 219, cap. 1, ubi refert opinionem dicentem, Angelos non indigere habitu infuso fidei: praeter species intelligibiles, quam merito improbat. Tum quia Angelus in via, non intelligit res supernaturales prout in se sunt, et ideo non concipit eas per species supernaturales, sed per naturales, ideoque indiget alio cupernaturali principio: tum maxime quia species concurrunt ex parte objecti, et praeter eas, est necessarium lumen, seu habitus ex parte potentiae. Quis autem ille sit, ex dicendis constabit.

11. Utrum in Angelis viatoribus alie virtutes per se infuse, et Spiritus sancti dona fuerint.—Pbosset autem hoc loco dubitari, utrum etiam aliae virtutes morales per se infusae, et dona Spiritus sancti data fuerint Angelis viatoribus, supponendo has virtutes per se infusas donari nobis, et dona etiam esse in nobis, habitus a virtutibus distinctos. In quo non est peculiare dubium de primo instanti, imo nec de tota via Angelorum, sed simpliciter dubitari hoc potest de Angelis etiam pro statu patriae. Nam si Angelus est capax istorum habituum, et donorum in statu patriae, sine dubio etiam in via, et in primo instanti fuit capax illorum. Unde etiam sequitur habuisse illos a primo instanti, quia illi habitus per se consequuntur gratiam, si ex parte subjecti non desit capacitas, et non sunt proprii statu beatifici, cum hominibus viatoribus conferantur; ergo per se consequuntur gratiam habitualem in omni statu, et in omni tempore, et in omni subjecto eorum capaci; ergo si Angeli sunt capaces eorum, a principio simul cum habituali gratia illos acceperunt. De capacitate autem ex parte Angelorum dubitari potest, et quamvis auctores nihil de hoc puncto in particulari dicant, quod ego legerim, posset res in utramque partem argumentis ventilari, et discuti, tamen quia necessarium esset multa de his habitibus praemittere, quae ad materiam de Gratia pertinent, omissa longa disputatione, quod sentio, dicam.

12. De Spiritus sancti donis affirmative respondetur cum Malone.— Primum ergo quoad dona Spiritus sancti, id attigit, et affirmat Malonius 2, dist. 10, disput. 13, in 5, ratione, nec video cur haec dona Angelis deneganda sint, vel cur sint eorum incapaces. Nam haec dona talia sunt, ut etiam in beatis hominibus maneant, et in Christo Domino fuerint, ut Isaias testatur, cur ergo erunt Angeli eorum incapaces. Nam si aliqua ratio talis incapacitatis cogitari posset, maxime esset naturalis perfectio Angeli: at haec non obstat; ergo. Probatur minor, quia major est excellentia gloriae, quam perfectio naturae angelicae; ergo si cum illa esse possunt isti habitus, multo magis cum ista. Deinde qui non distinguunt haec dona a virtutibus nisi ratione, facile invenient in virtutibus Angelorum eas rationes, sub quibus easdem virtutes appellant dona. Juxta sententiam autem D. Thomae, et veram, sicut homo est mobilis ab Spiritu sancto altiori modo, quam possit ipse se movere, etiam per virtutes infusas, ita etiam mens, et voluntas angelica, erit mobilis ab Spiritu sancto per altiores regulas, quam ipse Angelus possit se movere, quia motio Spiritus sancti specialis, non minus est altioris rationis respectu Angelorum, quam hominum. Unde intelligimus creaturam intellectualem eo ipso, quo subjicitur speciali motioni Spiritus sancti, per altiores, et extraordinarias regulas, quam sint leges communes naturae, vel gratiae, esse capacem donorum Spiritus sancti, ac proinde Angelos, cum eodem modo Spiritus sancti motioni subjiciantur, capaces esse natura sua horum donorum, ac subinde illa cum gratia recepisse.

13. Idem respondendum quoad virtutes morales ad Deum pertinentes. — De virtutibus etiam moralibus pertinentibus ad Deum, ut sunt Religio, et Obedientia, non dubito, quin aeque debuerint infundi Angelis, ac hominibus; nullam enim rationem differentiae invenio: et consequenter habere potuerunt prudentiam infusam, quia et est regula propria virtutum infusarum, et in principiis supernaturalibus nititur, per quae Angeli, ut justi, et sancti gubernari tenebantur. De poenitentia vero potest esse speciale dubium, quia Angeli non sunt poenitentiae capaces, vel saltem non erant poenitentiam acturi. Sed nihilominus censeo non caruisse illa virtute, quia per se consequitur gratiam; et in Angelis non est incapacitas. Tum, quia ex parte sua, non sunt simpliciter incapaces poenitentiae, ut infra dicemus: quod autem non esset illis concedendus locus, aut tempus ad poenitentiam agendam, est per accidens ad rationem virtutis, quae non dicit actum, sed aptitudinem, neque respuit actum futurum, sed possibilem. Tum etiam, quia proprius actus, qui poenitentia vocatur, scilicet, retractatio prioris facti, vel satisfactio pro injuria, non est adaequatus actus virtutis, qui poeenitentia nominatur, sed ad illam spectat nolle injuriam Deo facere, et omnem offensam ejus cavere, reddendo illi (ut sic dicam) jus suum, et hic actus potuit esse in Angelis. Atque eadem ratione censeo fuisse capaces justitiae infusae, eamque habuisse, quia (ut supra dixi) acquisitam justitiam habere possunt: supposita autem gratia, possunt in illa materia operari per supernaturales regulas, sicut et nos, unde etiam erunt capaces justitiae per se infusae. At vero de Temperantia, et Fortitudine potest esse majus dubium, quia materia talium virtutum in Angelis locum non habet, nec fortasse habitus acquisitus. Nihilominus tamen, supponendo has virtutes infundi voluntati in nobis, probabilius mihi videtur, etiam infundi Angelis, quia esto non possint exercere in se, et per se actus externos talium virtutum, et consequenter neque elicere internos actus, a quibus externi imperantur, nihilominus possunt habere actus aliquos supernaturales, habentes proprias species, et honcstates illarum virtutum; sive per simplicem amorem, seu affectum ad talem honestatem supernaturalem objective propositam: sive per actus ex objecto conditionatos, qui ad simplices affectus reducuntur, sive per voluntatem provocandi homines ad exercitium talium actuum, non ex charitate solum, sed ex affectu ad honestatem talium actuum ex proprio motivo. Nam licet in ordine naturali forte non sit necessarius habitus propter solos tales actus, ob facilitatem in supernaturalibus erit necessarius propter supernaturalitatem, quae intrinsece secum affert difficultatem et necessitatem. At vero si aliqui habitus infunduntur nobis in appetitu simul cum gratia, illi non dantur Angelis, quia non sunt illorum capaces: unde non consequuntur gratiam secundum se spectatam, sed solum ob indigentiam talis subjecti conferuntur.

PrevBack to TopNext