On this page
Caput 5
Caput 5
Utrum angeli in via habuerint cognitionem dei supernaturalem, et per se infusam
1. Duplex ponitur justificatio. — Diximus, Angelos fuisse justificatos in primo instanti suae creationis: superest, ut explicemus modum, quo justificati sunt, et gradum justitiae, quem consecuti sunt, et causas justificationis eorum: postea vero, de augmento justificationis eorum, ac perseverantia et merito dicemus, vestigia Concilii Tridentini, nostram justificationem explicantis, sequentes. Supponimus autem ex dictis justificationem Angelorum fuisse viatorum, et non comprehensorum, quia non fuerunt a principio beati, ut postea dicemus. Duplex autem est justificatio, una est, a contrario in contrarium, (ut sic dicam ) id est, per translationem ab statu peccati ad statum Justitiae, qualis est nostra justificatio; alia est, a privatione ad habitum, id est, a sola carentia gratiae, ad infusionem ejus, quae potest esse, vel a carentia, quae tempore praecesserit, vel quae tantum ordine naturae antecedat, seu a carentia, quae in eodem instanti, et ex natura rei esset, si Deus suam gratiam in illo non infudisset. Et talis fuit prima justificatio Angelorum, ut capite praecedenti visum est. Rursus duplex est modus justificandi viatores, unus sine propria illorum dispositione, per solam habitualis gratiae infusionem: quo modo justificantur parvuli in Baptismo, et póssunt justificari adulti, si Deus velit, praesertim quando justificatio non fit ex statu peccati, sed ex simplici negatione gratiae: et maxime quando illa negatio non tempore, sed natura praecedit. Alius modus justificationis est per propriam dispositionem, ut nunc fit in peccatore adulto, et esse potest in omni creatura intellectuali utente ratione, etiamsi non ex peccato, sed ex sola naturali carentia gratiae justifice- tur. Et hoc est, quod praecipue declarare de justificatione Angelorum intendimus.
2. Alie suppositiones. — De dispositione ex parte intellectus tria queruntur. — Supponimus deinde, idem esse justificari per propriam dispositionem, quod justificari per proprios actus, quia gratia habitualis non requirit aliam dispositionem, quae sit per modum actus primi, alias illa esset alius habitus, et sic procederetur in infinitum. Propter quod etiam habitus operativus non requirit dispositionem, quae sit per modum actus primi, sed solum actus secundi, ut in acquisitis videre licet, et in infusis, si per se soli ratione suorum actuum infundantur: nam ordinarie infunduntur per modum proprietatum consequentium gratiam, quam supponunt ordine naturae, non ut dispositionem, sed ut formam, et radicem, et tunc aliam dispositionem non requirunt, nisi quam gratia ipsa postulat, et hoc modo Angelis infusi sunt. De sola igitur dispositione ad gratiam videndum superest. De qua tandem supponimus illam solum consistere in actibus intellectus, et voluntatis, ut Concilium Tridentinum in nostra docuit, eademque est ratio de justificatione Angelorum, quia etiam justificantur, ut personae ratione seu intellectu utentes, ac liberae, et capaces divinae amicitiae, et conversionis in Deum tanquam in finem ultimum supernaturalem. Solum est differentia, quod in nobis, quia ex peccato justificamur, dispositio necessaria est recognitio, et accusatio peccati, ejusque poenitentia, et dolor: qui actus non fuerunt necessarii, imo neque possibiles in prima Angelorum justificatione, quia non ex peccato justificati sunt. Dicendum ergo superest de aliis actibus, et prius de intellectu, quia voluntatem praecedit. Tria vero possunt de actu intellectus inquiri, unum est an fuerit necessaria Angelo ad salutem aliqua supernaturalis cognitio in statu viae: aliud est, an illam habuerit in primo instanti, tertium erit an in eodem instanti ordine naturae praecesserit tanquam dispositio ad gratiam.
3. Primum est, an Angeli habuerint in via cognitionem Dei supernaturulem. — Pars negativa probatur. — Circa primum, de quo specialiter in hoc capite tractamus, ratio dubitandi esse potest, quia Angelus naturaliter cognoscit Deum perfecte, et sine periculo erroris; ergo non est cur illi sit alia cognitio ad salutem necessaria. Maxime vero augetur difficultas, quia vel illa cognitio est fidei, aut visionis Dei: non visionis, quia ostensum est in primo instanti non vidisse Deum, idemque de toto tempore viae infra ostendemus: praeterquam quod visio non posset esse dispositio ad gratiam, sed potius ejus complementum. Nec etiam videtur, potuisse esse fidem, tum quia fides est cognitio infallibilis, et obscura, omnem evidentiam excludens: Angelus autem non videtur capax cognitionis ita infallibilis, et obscurae, quia fides necessario fundatur in locutione, Angelus autem evidenter videt, quis sibi loquatur, et consequenter si videt esse Deum, jam ron obscure procedet: si autem videt non esse Deum, non infallibiliter, neque cum certitudine assentit. Tum etiam, quia fides in revelatione fundatur, per quam res revelata in se non videatur: Angelus autem non videtur capax hujus revelationis. Quia revelatio ita obscura quoad rem revelatam, non fit per species ipsarum rerum: ergo fit per signa ad placitum significantia, ut sunt verba, vel litterae: Angeli autem non sunt capaces talium signorum, neque per illa loquuntur (ut supra vidimus); ergo nec sunt capaces talis revelationis. Tum denique, quia de ratione fidei est, ut sit actus liber: in Angelis autem non potuit esse cognitio supernaturalis libera, aliter potuissent etiam tali revelationi non assentire, et in haeresim labi, etiam in primo instanti, si in illo facta est illis talis revelatio. Ergo nulla supernaturalis cognitio potuit esse in Angelis viatoribus necessaria. Probatur haec consequentia, quia praeter fidem, non est aliud genus cognitionis supernaturalis, quod secundum legem ordinariam creaturis communicetur, et ad eorum sanctificationem ordinetur, ut in sequentibus ostendam.
4. Prima conclusio affirmans de revelatione et cognitione supernaturalis. — Nihilominus communis, et certa doctrina theologorum est, Angelos in via habuisse revelationem supernaturalium mysteriorum Dei, et per illam cognitionem naturalem eorum mysteriorum habuisse. Ita docet D. Thomas, 1 part., q. 57, art. 5, quaest. 94, art. 1, ad 4, et alii theologi statim allegandi. Et ratio est, quia Angeli non potuerunt cognoscere supernaturalia mysteria sine revelatione divina: sed cognitio talium mysteriorum erat illis ad salutem necessaria ; ergo etiam revelatio erat illis necesseria; ergo habuerunt illam in statu viae. Major late tractata, et probata est in libro decimo. Minor est certa ex illis Scripturae testimoniis, et Conciliorum definitionibus, quibus ostenditur, esse hominibus hanc cognitionem necessariam ad salutem, quia quoad hoc eadem est ratio de Angelis: nam omnes ad eamdem beatitudinem supernaturalem ordinantur, et ad eam per suos actus tendunt: non possunt autem in illam tendere, nisi illam cognoscant, et auctorem ejus; ergo necesse est, ut istorum mysteriorum supernaturalem cognitionem habeant, ac subinde revelationem, quia cognitio supernaturalis, sine supernaturali manifestatione haberi non potest, ut per se notum est. Unde facile probatur ultima consequentia, quin Deus, qui ex se volebat Angelos salvare, non potuit illis media necessaria ad salutem denegare, sed revelatio haec erat necessaria; ergo dedit illam. Atque de hac cognitione optime intelligi potest illud Ezech. 28: 7Tu Cherub plenus sapientia a principic. Magisque ex dicendis comprobabitur.
5. Secunda conclusio de auxilio supernaturale ad cognitionem. — Secundo, dicendum est non solam generationem, sed etiam auxilium gratiae fuisse Angelis necessarium ad illam supernaturalem cognitionem, quae illis fuit in via necessaria ad salutem. Censeo esse conclusionem certum ex illo principio posito in capite primo, quod auxilium gratiae fuit Angelis necessarium ad salutem. Et declaratur, nam duobus modis potest cognitio esse supernaturalis. Primo, ex parte materialis objecti: secundo ex parte ipsiusmet actus cognoscendi, seu ex formali objecto, seu ex parte principii, haec enim tria, vel in idem recidunt, vel sese comitantur, ut ex materia de Gratia suppono. Cognitio ergo supernaturalis primo modo Angelis necessaria est ad salutem, ut in priori assertione probatum est, sola tamen illa supernaturalitas cognitionis non sufficit. Quia etiam daemones habentcognitionem supernaturalium mysteriorum, quae non suflicit ad salutem, etiam ex parte intellectus, seu cognitionis. Oportet ergo, ut illa cognitio fuerit supernaturalis, etiam posteriori modo. Probatur primo, quia sola revelatio solum habet rationem doctrinae, ac sola doctrina non suffticit ad salutem, seu ad cognitionem salutarem; ergo nec sola revelatio sufticit, sed ultra illam est necessaria gratia auxilians, ac subinde est necessarius actus in se supernaturalhs, et ex motivo supernaturali. Totus discursus fundatus est in doctrina Augustini toto libro de Gratia Christi, et saepissime in aliis locis: habetque eamdem vim in Angelis, quam in hominibus, quia ex hac parte non minus est illis necessaria. Secundo, quia alias, si posita revelatione, cognitio, et assensio esset ex solo naturali lumine, vel ex solo libero arbitrio Angeli, initium propriae salutis esset ab ipso Angelo, et ita gratia in illo non esset gratia, neque gratis daretur, sed retribueretur ei, ut in nobis Augustinus argumentatur. Tertio, quia cognitio naturalis de objecto supernaturali, non potest esse nisi valde imperfecta, et improportionata, qualis est fides acquisita, sive in homine, sive in Angelo. Denique, quia amor charitatis in Angelis viatoribus fuit in te supernaturalis, et per se infusus, nam de Angelis etiam illud verum est, "Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris", ut ex Augustino supra retulimus: sed cognitio debet esse proportionata amori; ergo etiam cognitio debuit esse in se, et ex parte principii naturalis. Eademque ratio fieri potest de spe, ut statim dicam.
6. Tertia conclusio de cognitione per fidem.— Tertio, ut hoc distinctius probetur, dicendum est, Angelos per fidem divinam et supernaturalem in via ambulasse: eamque fuisse illis ad salutem necessariam. Ita docet D. Thomas 2, 2. quaest. 5, art. 1, et ibi omnes scribentes, et quaest. 18, de Veritate, art. 2, Paludanus, in 3, dist. 23, quaest. 4, cum quadam limitatione infra tractanda. Generalius ibi Palacino, d. 9, et Carthusianus 2, dist. 5, quaest. 1, Albertus, 2 part. Summ., q. 20, memb. 2, Viguerius, in Instit., cap. 20, S 1, vers. 4, Turrecremata, lib. 1, de Eccles., cap. 25, num. 1, et alii moderni, inter quos hoc optime docuit Ruardus, art. 2, non longe a principio, S Est tamen, dicens, Non sclum hominibus,sed etiam Angelis necessarium fuit, ut ex spiritu fidei nascerentur fli Dei. Nam immobiles et indispensabiles sunt, sequunturque naturam gratie filiorum Dei, etiam in Angelis hae ordinationes. "Qui non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei". "Qui non crediderit, condemnabitur". "Qui incredulus est Filio, non videbit vitam". Idem repetit in art. S, S Ut igitur a peccatis, post medium, ubi etiam indueit illud: "Sine fide impossibile est placere Deo": nam hoc, ait, quamcumque creaturan, etiam angclicam, non videntem Deum comprehendit. Wem illud: "Gratia estis salvati per fidem, et hoc non ex colis, domun enim Dei est", "ut ne quis glorietur", Angelis commune esse dicit, quia nullus etiam sanctorum Angelorum gloriari potest. Idemque dicit inferius S Exv quibus, de illa sententia Pauli 1, Cor. 4: "Quid habes, quod non accepisti? quod si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis" ? Eademque ratio est de aliis similibus, ut est illud ad Hebr. 10, Habac. 2: "Justus ea fide vavit".
7. Probatur conclusio primo em Scriptura. — Optimus vero locus est ad Rom. 10, ubi Paulus fidei necessitatem ita probat: "Omnis qui invocacerit nomen Domini, salvus erit" - sed "quomodo invocabunt, in quem non crediderunt? quomodo credent ei, quem non audierun":? Quae ratio attente spectata, etiam in Angelis procedit, nam etiam est illis necessaria ad salutem et meritum, invocatio Dei supernaturalis; ergo etiam fides. Praeterea valde ad eamdem rem faciunt verba Pauli 2, Cor. 5: "Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino". "per fidem enim ambulamus, et non per speciem". Nam licet loquatur de hominibus in corpore mortali degentibus, tamen illud materiale est (ut sic rem explicem) formaliter autem considerandum est loqui de viatoribus, quos dicit per fidem ambulare, et hanc fidem opponere visioni: tacite docens omnes viatores, dum ad speciem non perveniunt, per fidem ambulare. Unde solvitur objectio, quia in his regulis non comprehenditur Christus; ergo nec Angeli. Negatur etenim consequentia, tum quia Christus erat comprehensor, et ideo non erat capax fidei: tum etiam quia Christus erat per se gratus, sanctus et placens Deo: Angeli vero sunt purae creaturae, fueruntque aliquaudo puri viatores, et ideo necessarium eis fuit per fidem ambulare et placere Deo. Neque est dubium, quin dicta testimonia de propria fide loquantur, ut patet evidenter ex Paulo, sic verba illa exponente, definiendo fidem ad Hebr. 11, et alibi dicente, per hanc fidem intellectum captivari in obsequium Dei.
8. Ratione morali suadetur secundo assertio. — Ratione morali hoc ipsum probari potest, quia non minus oportebat Angelos per fidem justificari et ad visionem pervenire, quam homines: tum quia etiam decebat, Angelos captivare intellectus suos in obsequium Dei. Tum etiam, quia visio quadam peculiari ratione fidei respondet, tanquam praemium illi speciahter proportionatum. Tum praeterea, quia fides est dispositio maxime accommodata, per quam paulatim ad scientiam pervenitur, quia oportet addiscentem credere, Angel vero respectu scientie clarae Dei, prout in se est, quasi addiscentes in via erant. Tum denique, quia Angelis, qui non videbant, necessarium erat per firmam spem tendere in beatitudinem: fides autem est fundamentum spei, nam est substanLia rerum sperandarum, teste Paulo; ergo etiam necessarium eis fuit per fidem ambulare.
9. Ratione speculativa confir natur tertio ead^m conclusio. — Propria vero ratione speculativa idem probari potest, quia illa cognitio Angelorum, per quam in via justificati sunt et meruerunt, supernaturalis erat, ut ostendimns; ergo erat infallibilus, ac omnino certa, et non erat clara et evidens; ergo erat obscura et certa; ergo erat fides. Prima consequentia probatur, tum quia supernaturalis cognitio, cum sit ex peculiari infusione divina, non potest esse falsitati exposita, cum verbum Dei certissimum esse oporteat. Tum etiam, quia cognitio incerta non potest fundare firmam spem, nec charitatem, omnem naturalem amorem superantem. Antecedens vero probatur, primo quia si talis cognitio esset evidens, vel esset evidentia rei cognitionis in se, vel evidentia solius justificantis. Primum dici non potest. tum quia talis cognitio esset quaedam scientia talium rerum supernaturalis, ac per se infusa: haec autemnon est Angelis viatoribus debita, nec etiam est statui viatorum conveniens, Christo enim data est, tum propter excellentiam personae suae, tum etiam, quia semper fuit comprehensor. Et fortasse comprehensoribus datur ad abundantiam perfectionis, ut per modum proprietatis consequentis essentialem beatitudinem. Viatoribus autem non est accommodata, tum quia in ea non est meritum, sicut est in fide, et ita non habet rationem principii (ut sic dicam) sed potius termini. Tum praeterea, quia multa oportuit Angelos credere, quae sub talem scientiam abstractivam, vel cadere non possunt, ut sunt divinae promissiones, et fortasse aliqua supernaturalia mysteria, vel licet cadere possint, non expedit, ut cognitio propriae justitiae, seu gratiae, ut in libro secundo tactum est, et in libro septimo iterum attingetur. Secundum autem membrum de evidentia justificantis, respondendo ad difficultatem in principio positam excludetur, quoniam Angeli vel talem evidentiam non habuerunt, vel non tali modo, ut fidem excluderet.
10. Restat ergo, ut illa cognitio supernaturalis, quam Angeli in via habuerunt, non nisi fides esse potuerit. Dices, esse potuisse lumen propheticum. Respondeo imprimis, lumen propheticum per se loquendo, non dari propter sanctificationem recipientis, sed propter bonum aliorum, et ideo inter gratias gratis datas computatur, et per illud revelari solent multa, quae ad salutem ejus, cui revelantur, non pertinent, sed ad alios fines divinae providentiae. Ideoque non datur per modum habitus permanentis, sed revelationis transeuntis. Cognitio autem supernaturalis Angelis in statu viae necessaria pertinebat ad gratiam gratum facientem tanquam fundamentum ejus, et ideo dari debuit per modum hab:tus de se permanentis, ideo- que dici non potest, ad lumen propheticum pertinuisse. Et deinde lumen propheticum, vel est evidens, vel obscurum: si evidens, non est fides, sed pertinet ad scientiam transeunter, seu per modum actus collatam: si vero est obscurum, non distinguitur essentialiter a fide, sed tantum in modo, quo per modum specialis illuminationis, seu revelationis confertur, et ordinarie de objecto materiali per se non pertinente ad salutem, nec al communem fidem. Cognitio autem Angelorum non erat evidens in via, ut ostensum est; ergo essentialiter erat fides, et alioqui non est collata, nisi de rebus per se pertinentibus ad propriam salutem, et per modum generalis revelationis omnibus propositae; ergo nec accidentaliter dici potest prophetia, sed propria fides.
11. Quarta conclusio. — Praedicta cognitio fuit etiam actualis in instanti creationis. — Ultimo dicendum est, probabilius videri Angelos recepisse hanc fidem in primo instanti creationis suae, non in habitu tantum, sed etiam in actu. De habitu jam dictum est, quia gratia non infunditur sine virtutibus, praesertim theologalibus, quarum prima via generationis est fides. Cum autem dicimus recepisse Angelos actum hujus fidei in primo instanti, non id intelligimus de actu adaequato (ut sic dicam) toti materiae illius fidei, ita ut Angeli in primo instanti cognoverint, quidquid per illam fidem cognoscere debuerunt aut potuerunt, de hoc enim in capite sequenti videbimus. Solum ergo intelligimus, aliquid super naturale in primo instanti suae creationis cognovisse et credidisse. In hoc ergo sensu assertio sumitur ex D. Thoma, dicta quaest. 62 et 63, dicente, Angelos se convertisse in Deum in primo instanti, conversione utique gratuita supernatural, quae cognitionem ejusdem ordinis supponit. Et idem sentiunt omnes, qui dicunt, omnes Angelos fuisse sanctificatos per propriam dispositionem (quod esse verissimum infra dicemus): et in illa dispositione necessario includitur actus fidei, quia et est dispositio ex parte intellectus, et est fundamentum omnis bonae dispositionis voluntatis. Unde est, etiam optima congruentia, quia fides voluntaria est: unde non expedit alicui utenti ratione, et voIuntate libera infundi fidem voluntario consensu ejus; ergo nec Angelis debuit infundi habitus fidei, nisi voluntario illorum consensu interveniente, seu ordine naturae antecedente, qui consensus non praestatur, nisi per actualem fidem. Probatur consequentia, quia Angelus in primo instanti perfectius ratione uti poterat, quam homo in discursu vitae uti possit; ergo si DEUS legem illam cum hominibus ratione utentibus servat, multo magis credendum est cum Angelis servasse.
12. Objectio. — Solutio. — Dices, quomodo poterat praecedere voluntas libera ad infusionem fidei, cum fides sit primus actus supernaturalis intellectus: et voluntas necessario supponat cognitionem in qua fundetur? Respondeo difficultatem hanc non in solo primo instanti, sed absolute in primo actu fidei procedere, sive in primo, sive in secundo instanti habeatur, nec solum in Angelis, sed etiam in hominibus posse proponi. Dicendum ergo est, commune esse Angelis, et hominibus, servata proportione, ut fidem ex auditu concipiant, juxta illud Pauli ad Rom. 10, Fides ec auditu. Praecedit ergo auditus fidei, vel tempore, vel natura, ipsum credendi assensum: auditus autem fidei non fit sine cognitione aliqua, per quam et apprehendantur, seu concipiantur res credendae, et praeterea credibiles judicentur: quia non potest quis credere, nisi prius judicet esse credibile, quod credit. Et haec cognitio, quae ordine naturae judicium fidei praecedit, sufficit ut voluntas credendi fundetur, et fidem ipsam praecedat. Et hic ordo in nobis servatur, mediante sensihili auditu, per quem nobis res credendae proponuntur, et signis, vel aliis modis evidenter credibiles fiunt. Idem ergo servari potest in Angelis per auditum intellectualem, et per vocem Dei loquentis in ipsis spirituali locutione, faciendo efficaciter, ut concipiant tale objectum, tanquam sibi propositum sub testimonio divino, et credibile, ac credendum ex divina auctoritate. Nec enim est difficile Deo, ita immutare intellectum Angeli, vel per species inditas ordinis naturalis, ita illis utendo, easque componendo, ut ad talem apprehensionem sufficiant, vel si necesse sit, novas species infundendo: simulque ita intellectum immutando, ut credibile fiat Deum esse, qui loquitur, et testificatur.
13. Confirmatur. — Unde quod Augustinus dixit, lib. de Praedest. sanct., cap. 2: Quod non cvideat, prius esse cogitare, quam credere nullus quippe credit aliquid, nisi prius cogitacerit esse credendum, etiam in Angelis locum habet. Est tamen differentia inter nos, et Angelos, quod nos ordinarie, et ex natura rei indigemus tempore, et discursu, ut fidei propositionem, et credibilitatem apprehendamus sufficienter, et prudenter judicemus: Angelus autem simul, et in momento hoc totum facere potest, et fidem voluntarie praestare. Quod op- time declarant verba, quae ibi Augustinus subjungit, cum proportione applicata: Quamcis ait. raptim, quamvis celerrime voluntatem quedam cogitationes antevolent, moeque illa ita sequatur, ut conjunctissima comitetur, necesse est tamen, ut omnia, quae creduntur, preeveniente cogitatione credantur. Totum ergo hoc in Angelo, summa celeritate fieri potest, id est. in instanti: et ideo hoc nihil obstat, quo minus Angeli in primo instanti actualem fidem habere potuerint. Et confirmatur, quia docuit Angelum in primo instanti simul naturam et actualem ejus operationem accipere, et non solum incipere aptum ad intelligendum, sed etiam actu intelligentem. Ergo in ordine gratiae non debuit in minori perfectione produci: accepit ergo gratiam, et operationem ejus, et non tantum habilitatem credendi, sed etiam actualem fidem. Denique potest hoc confirmari, quia verisimile est, malos Angelos in vi babuisse aliquem actum fidei, estque valde verisimile, non habuisse illum in secundo instanti (ut postea videbimus); ergo habuerunt in primo; ergo idem de omnibus censendum est. Quarum autem rerum fuerit illa fides, capite sequenti explicabimus.
14. Respondetur argumentis opposite sententice in n. 3. — Circa rationes ergo dubitandi in principio positas, imprimis advertimus, illas non tantum de primo instanti, sed etiam de toto tempore viae procedere, et ideo minoris efficaciae esse posse. Deinde ad principalem rationem dicitur, ad summum probare, non fuisse ita necessariam Angelis fidem, de his, quod de Deo, vel de seipsis, vel de rebus aliis naturahter cognoscere possunt, sicut est nobis, quia illi facilius, et evidentius possunt illa cognoscere. Nihilominus per se, ac principaliter, fuit illis necessaria fides de mysteriis supernaturalibus: consequenter vero etiam factum est, ut ipsa naturalia firmius, et altiori modo cognoscerent. (Quia hoc ad perfectionem pertinet, et consequenter necessarium est ad ipsam fidem supernaturalem, ut ex propria materia suppono, et in capite sequenti attingam.
15. Circa prinam impugnationem queeritur, an revelatio angelica fuerit evidens in testiftcante. — Prima sententia affirmativa, que er hoc capite negat in Angelis fidem. — Ad alteram vero rationem respondetur, hanc supernaturalem cognitionem Angelorum, non fuisse visionem, nec fuisse evidentem de rebus ipsis revelatis, sed fuisse fidem divino testiconio innixam, ac proinde fuisse certam, et obscuram, sicut dictum est. In prima vero impugnatione contra hoc facta, petitur vulgata quaestio, an fides angelica fuerit evidens in testificante, et consequenter an haec evidentia fidei repugnet. Multi enim theologi supponentes, revelationem factam Angelis viatoribus, fuisse evidentem quoad Deum revelantem, et hanc evidentiam repugnare fidei: consequenter negant, illam cognitionem fuisse fidem, sed altiorem intelligentiam, seu scientiam, non intuitivam, seu per iutrinseca media, sec per extrinsecum testimonium primae veritatis. Quomodo dicitur Christus habuisse scientiam infusam aliquorum mysteriorum, quae non nisi per testimonium evidens Dei revelantis agnoscebat. ita de Angelis opinatus est Durandus 3, dist. 23, q. 9, num. 12 et 13, ubi etiam Gabriel in ultimis verbis quaestionis 2 negat, Angelos in via fidem habuisse. Addit vero, a quidain volunt, in quo judicat non omnmo ex propria sententia id asserere. Donaventura etiam, eadem dist., artic. 2, q. 3, dicit, Quod Lcet Angeli in sua conditione habuerint cognitionem Trinitatis, nihiloininus illa non merebatur tunc dici fides, imo potius cognitio contemplationis propter absentiam enigmatis. Et addit in daemonibus post lapsum mansisse illam cognitionem sub ratione fidei, propter superveniens enigma. Quam doctrinam sumpsit Bonaventura ex Alense, 3 p., q. 64, membr. S, qui alias refertur in Summa de virtutibus, collat. 35, art. 2, et collat. 38, art. 1 et 8. Et proeadem sententia citatur Henricus, quodl.7, q. 14, apud quem nihil invenire potui. Etiam citatur Tartaretius, in 2, d. 7, dub. 2, Pelbarus, in Rosario, 3 par., Palacios infra citandus. Scotus autem in 1, dist. 10, q. 8, ad2 et 3, sentire videtur, Angelis non esse necessariam fidem, quia de mysteriis gratise nobiliorem habent cognitionem, scilicet intuitivam naturalem, si non impediantur. Paludanus vero in 3, dist. 23, q. 4, in fine, in primo Angelo ait non fuisse fidem, propter argumentum Durandi: in inferioribus autem illam admittit, quia non habuerunt revelationem a Deo immediate, sed mediante superiori Angelo.
16. Haec sententia rejicitur. — Hanc vero sententiam totam, quatenus veram, ac propriam fidem in Angelis viatoribus fuisse negat, falsam esse, et omnino improbandam censeo, propter ea, quae in probatione ultimae assertionis adducta sunt, quia justitia, et sanctitas in Angelis viatoribus, ejusdem rationis fuit cum nostra justitia, et sanctitate, sicut gloria consummata est ejusdem rationis in utriusque; ergo non minus in intellectu, quam in voluntate fuit ejusdem rationis. Specialiter autem probatur contra singulas ex dictis sententus. Et primo contra Durandum dicimus, evidentiam testificantis, quando solum est naturahs, et ex conjecturis, non excludere supernaturalem fidem, quia assensus fidei supernaturalis, et certitudo ejus, non innititur per se naturali certitudini ex conjecturis quantumvis evidentibus desumptae. Et ratio est, quia major est certitudo assensus fidei, quam illius judici naturalis, quo Deus ut revelans per signa naturalia cognoscitur; ergo non potest supernaturalis assensus in illo naturali per se ac directe fundari. Ergo talis naturalis evidentia Dei revelantis non repugnat fidei.
17. Quin potius tunc fides magis est spontanea, et quodammodo major est, quia firmiori assensu credit per fidem tam res revelatas, quam Deum esse revelantem, quam per naturalia signa id judicet. Et ita potuerunt Angeli, et debuerunt credere res a Deo revelatas, simulque, ac eodem actu credebant, et veras esse, et a Deo esse revelatas. Sicut et nos credimus, vel eodem actu, vel saltem eodem habitu, quia hoc est de ratione fidei infusae, ut in propria materia explicandum est. Illud autem judicium naturaliter evidens, quod Deus ipsis loqueretur, poterat conferre ad efficaciorem propositionem fidei, et ad majorem quamdam evidentiam credibilitatis , non tamen per se ad formalem assensum fidei infusae. Et hoc modo non est inconveniens admittere illam evidentiam in omnibus Angelis, quia fortasse probabilius est, Deum in prima fidei promulgatione, immediate omnes Angelos illuminasse. Imo etiam modus ille proponendi fidem de rebus supernaturalibus, infundendo species, vel specialiter movendo intellectum ad usum earum, est tam proprius Dei, ut nullus Angelus possit naturaliter ita inalium operari. Et ita ex modo locutionis omnes potuerunt evidenter conjectare Deum esse, qui loquebatur, et nihilominus omnes credere potuerunt altiori modo et majori certitudine propter solam Dei auctoritatem, quam per signa judicarent Deum esse, qui loquebatur. Christus autem Dominus non credidit hoc modo, sed fortasse per idem lumen supernaturale evidens potuit cognoscere aliqua ex testimonio divino, videndo per idem lumen Deum esse, qui revelabat; et ideo illa cognitio non erat fidei, sed scientiae infusae, quam Angeli non habuerunt, ut dixi.
18. Secundo refutatur Bonaventura et Alen- sis. — Unde ad Bonaventuram et Alensem respondemus negando cognitionem Angelorum in via aenigmate caruisse. Nam revera intrinsece, et essentialiter erat obscura, quia nec videbant Angeli res, quas credebant, nec etiam videbant revelationem, per illud fidei lumen, per quod dicta ejus credebant. Neque obstat, quod Bonaventura dicit, illam fuisse cognitionem contemplationis in Angelis viatoribus: nam cognitio contemplationis non opponitur generatim cognitioni fidei, quia etiam per fidem esse potest altissima contemplatio, et talis esse in Angelis potuit: quod vero Alensis ait, illam cognitionem Angelorum in via, fuisse lucem claram, non admiatam tenebris, licet diminutam respectu luminis, glorie, et quod iterum subdit, fuisse cogitationem in divina causa seu in lumine causae diviue, que est summa sapientia, posset admitti, et intelligi, si de cognitione naturali sermo esset, de supernaturali autem cognitione viae, et abstractiva, et est gratis dictum, quia sine fundamento, et non potest intelligi qualis sit illa lux evidens, quia respectu aliquorum mysteriorum supernaturalium, vel nulla esse potest abstractiva, et per causam, aut in causa, aut in lumine ejus, vel eo modo quo esse potest, non est nisi per scientiam supernaturaliter infusam, quae Angelis viatoribus tribuenda non est.
19. Et praeterea, quod isti auctores addunt, cognitionem illam, ut fuit gratuita, et infusa mansisse in Angelis damnatis, et in eis mansisse aenigmaticam, esseque fidem, licet prius non esset. Hoc, inquam, omumno improbandum est, ut notavit Palacios, in 3, dist. 23, disp. 9, tum quia Angeli mali, et omnes damnati privantur omnibus gratuitis, licet naturalia in eis integra maneant: teste Dionysio 4, c.de div. Nominibus, p. 4, et BedaLucae 16. Tum etiam, quia daemones, licet cogantur credere naturali fide, vel ex memoria praeteritae revelationis, vel ex his, quae postea audierunt, et viderunt: nihillominus non adhibent fidem voluntariam, et sola Dei auctoritate innixam; ergo non habent actus fidei supernaturalis, ideoque fides, quam nunc habent, censeri non potest ejusdem substantiae, cum supernaturali cognitione, quam habuerunt in via, sive in actu, sive in habitu. Tum etiam quia intelligi non potest, cognitionem prius non aenigmaticam, transire in aenigmaticam, aut e contrario, per alterationem ejusdem habitus, sine mutatione ab uno in alium, ut dicti auctores dicunt. Nam illud eenigma, quod est de ratione fidei, est etiam de ratione illius habitus, vel actus, qui est fides: et e contrario cognitio, quae aliquando est clara, non potest eadem fieri obscura, licet possit amitti, et alia loco illius imperfectior induci, ut in Metaphysica latius ostenditur, et patet breviter, quia si Angeli ante lapsum, non cognoverunt mysteria gratiae per fidem, non assentiebantur propter Dei auctoritatem : post lapsum vero, vel inviti credunt, ut Jacobus ait, et ita assentiuntur testimonio Dei, quod naturaliter negare non possunt: item prior cognitio supernaturalis fuit, posterior est acquisita ex evidentia signorum: non sunt ergo ejusdem rationis.
20. Ad secundam impugnationem in num. 3. —Ad secundam impugnationem contra hanc fidem Angelorum, sumptam ex modo eis proponendi res credendas per signa abstractiva, et obscura, jam responsum est, non oportere, ut haec propositio fiat per signa ad placitum, sed per species, vel conceptus rerum creatarum, vel rationum communium Deo, et creaturis, ut sunt ratio entis, unius, etc., et per aliquem imperfectum, et connotativum conceptum Dei, nam in hoc fere aequiparantur Angeli nobis, quoad concipiendum imperfecto modo Deum, non clare visum, et quae ad eum pertinent, licet intra illum modum Angeli perfectius, et altius res divinas naturaliter concipiant, et in hoc perficientur; si per illuminationem supernaturalem, ad hujusmodi apprehensionem faciendam adjuventur, et ita possunt concipere res fidei, priusquam illis assentiantur et deinde illis libere assentire.
21. Ad tertiam impugnationem ibidem. — Ad ultimam vero impugnationem, quod sequatur, potuisse Angelos in principio peccare per infidelitatem, non reputo illud esse inconveniens, quantum ex parte illorum, si per speciale Dei auxilium efficax, non praeserventur: quomodo autem hoc intelligendum sit in libro septimo explicabitur.