Text List

On this page

Caput 6

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Quae mysteria fidei cognoverint angeli in via, seu quos fidei articulos explicite crediderint

CAPUT VI. QUAE MYSTERIA FIDEI COGNOVERINT ANGELI IN VIA, SEU QUOS FIDEI ARTICULOS EXPLICITE CREDIDERINT.

1. Prima conclusio. — Angelorum via, ut nunc supponimus, non solum primum instans creationis, sed etiam aliquam aliam moram includit, in qua necesse fuit eorum fidem durare, quia quamdiu peregrinati sunt a Domi- no, per fidem ambularunt, sicut et nos. Prius ergo explicabimus totam fidem, quam in via sunt assecuti, postea vero videbimus, an totam illam habuerint in primo instanti, vel in ea successu temporis creverint.

2. Ostenditur primo ea Scriptura. — Primo igitur certum est, cognovisse Angelos viatores per fidem omnia illa mysteria supernaturalia fidei, quae ad Deum, ut unus est, pertinent: nimirum, esse Salvatorem, Justificatorem, et habere supernaturalem providentiam ad remuneranda opera diligentium se. Hoc dogma commune est, et videtur indubitatum ex illo Pauli ad Hebr. 11: Accedentem ad Deum oportet credere, quia est, et quod credentium in se vemnunerator est. Hoc enim non minus Angelis, quam hominibus convenit, ut de similibus regulis generalibus gratiae, et justificationis ostensum est. Et de illa sententia in particulari tradit D. Thomas 2, 2, q. 5, a. 1, inarg. sed contra. Estque verissima, et communis intelligentia, quidquid Durandus dicat. Certum idem est, illa verba intelligenda esse de remuneratione supernaturali, et de fide, quae possit esse substantia rerum sperandarum, de fide utique infusa et supernaturali, de qua ibi Paulus loquebatur. Unde cum dicit, oportet credere, quia Deus est: non loquitur de solo esse Dei, prout excreaturis naturaliter cognosci potest, sed etiam, ut est auctor gratiae, et ultimus finis, et objectum supernaturalis beatitudinis; ac denique quod remunerator supernaturalis sit, nam hoc etiam credere necesse est.

3. Ostenditur secundo ratione. — Ratio vero est, quia haec fides ad minimum fuit necessaria Angelis, ad diligendum Deum super omnia ex charitate infusa, et ut objectum beatitudinis supernaturalis, et ad sperandum ab illo aeternam vitam, altiorem illa, quam jam habebant, et consequenter ad petendum, et sperandum auxilium, quo vel se ad gratiam disponere, vel opera sua in supernaturalem finem dirigere, vel certe tentationes vincere, et omnia peccata illi fini contraria, vitare possent ; ergo primum omnium revelata illis fuere haec mysteria fidei. Unde colligitur, quod supra dicebam, etiam ipsas veritates, quas de Deo naturaliter cognoscebant, per eamdem revelationem, et fidem suscepisse, et in via credidisse, nimirum, Deum esse suum creatorem, supremum Dominum, primam veritatem, quae nec falli, nec fallere potest, et similes. Tum quia haec virtute includuntur in prioribus: non foret enim Deus auctor gratiae, nisi esset ctiam auctor naturae, et in eam supremam potestatem haberet, et sic de caeteris. Tum etiam quia illa veritates sunt quasi fundamenta ipsius fidei infusae, non possunt autem illam fundare, ut cognitae inferiori modo, et ideo necesse est, ut eadem revelatio, ac fides omnia illa complectatur. Atque ita constat Angelos in via Deum per fidem cognovisse, ut creatorem, omnipotentem, justificatorem, seu Salvatorem, et glorificatorem. Dico autem cognovisse Deum esse justificatorem, quoad graUae infusionem, non vero quoad culpae remissionem, quia illam sperare non poterant, vel certe non oportebat, et ideo neque id credere cogebantur.

4. Secunda conclusio. — Secundo dicendum est, cognovisse Angelos in via Trinitatis mysterium explicite, magisque distincte quam nos illud cognoscamus. Ita docent communiter theologi, praesertim Cajetanus, et Thomistae 2, 2, quaest. 2, art. 1 et 8, quaest. 5, art. 1. Et sumitur ex D. Thoma, quatenus ex fide explicita Incarnationis, infert cognitionem explicitam Trinitatis; ut in sequenti puncto videbimus. Item sumitur ex eodem D. Thoma 1. par., quaest. 57, art. 5, ad 3, quatenus ait, quod quidquid Prophete cognoverunt de mysteriis gratic, per revelationem divinam, multo excellentius est Angelis revelatum. Certum est autem, P»ophetis fuisse revelatum explicite mysterium Trinitatis, ut nunc supponimus; ergo et Angelis. Et quamvis D. Thomas expresse non dicat, Angelis fuisse revelatum in via, quidquid Prophetis revelatum est, neque id sit necessarium ad scopum argumenti, scilicet, quod Prophetae per Angelos instruuntur: nam hoc est verum de Angelis sanctis, et ita posset ad hoc sufficere revelatio, quam in Patria habent: nihilominus etiam de Angelis viatoribus propositio D. Thomae verissima est, quia Prophetae cognitionem illam in via receperunt, Angeli autem, etiam in statu viae, perfectiores Prophetis esse debuerunt generatim loquendo.

5. Probatur ratione. — Et ratione probatur, quia data est Angelis in via cognitio supernaturalium mysteriorum, ut supra ostensum est; ergo maxime debuit eis mysterium Trinitatis revelari. Probatur consequentia primo, quia illud est supremum supernaturale mysterium, in quo fides, et obedientia angelica maxime probari debuit. Secundo quia in visicne illius mysterii essentialis beatitudo Angelorum consistit. Nam licet per se primo consistat in visione essentiae infinitae, et summe bonae: tamen consequenter etiam relationes, saltem in obh- quo (ut sic dicam ) ad beatitudinis essentialis objectum pertinent, quatenus non potest essentia prout in se est, videri sine personis, ut recte in simili puncto dixit D. Thomas 2,2,0.2,a8, ad 3; ergo etiam fides explicita illius mysterii debuit ab Angelis exigi tanquam medium necessarium ad salutem. Tertio, hac ratione fides illa fuit necessaria hominibus in statu innocentiae, ut tractatu sequenti videbimus, et nunc est necessaria singulis hominibus per se loquendo (utin tractatu de Fide dicemus) semperque fuit necessaria generi humano, etiam lapso, licet in antiquis temporibus a singulis non exigeretur propter status imperfectionem , quod Angelis attribuenda non est; ergo eadem necessitas erit in Angelis. Atque ita concluditur, Angelos explicite credidisse omnes articulos divinitatis. Hic enim modus tendendi in Deum longe perfectior est, quam est ille, qui in sola fide implicita fundatur. Cum igitur hominibus concessus fuerit, non est verisimile negatum esse Angelis. Imo intra latitudinem fidei credendum est perfectius, et distinctius haec omnia fuisse ab Angelis viatoribus cognita. Unde Thalasius, tom. 5, Bibliothecae, hecatontade prima, sententia 99, ait: Tam Angelorum, quam hominum sanctificatio, et Deificatio, est sancta consubstantialis Trinitatis cognatio.

6. Quid de mysterio incarnationis. — Prima sententia negativa. — Major difficultas est de mysterio Incarnationis: nam hoc non videtur ita ad Angelos, sicut ad homines pertinere. Quia hoc mysterium non est necessarium ad salutem per modum finis, sicut Trinitas, et ideo ex hac parte non fuit necessaria Angelis illius fides: sed nobis fuit necessarium tanquam medium, seu tanquam medicina, seu causa extrinseca: sub hac vero ratione non fuit necessarium Angelis, quia perseverando, non indigebant redemptore, et cadendo non poterant esse capaces fructus redemptionis ejus, neque propter ipsos Christus venturus erat: ergo nullo titulo fuit Angelis viatoribus necessaria fides Incarnationis, ac proinde neque illis fuit in via revelata: quia solum illa, quae necessaria illis erant, revelari eis oportuit. Atque hanc partem aliqui moderni sequuntur, et ex antiquis hoc tenet Alensis, 2 part., quaest, 26, memb. 1, ubi negat, Angelos in via cognovisse hoc mysterium, sed tantum in Verbo, et in hoc etiam dubitat, an omnes, vel aliqui tantum illud in Verbo a principio beatitudinis viderint, et idem sequitur Gabriel 2, dist. 9, q. 2. art. 3, dub. 4.

7. Fundari videtur haec sententia in sancta Scriptura et Patribus. — Fundari praeterea hoc potest in sacra Scriptura, et Patribus illam exponentibus. Primo ex Paulo ad Eph. 3, ubi Christi mysterium vocat: "Sacramentum absconditum a seculis in Deo". Quem locum de mysterio Incarnationis exponit Cyrillus, l. 2, in Joan., c. 3, et l. 1 de rect. fid. ad Reg., sub titulo, quod in Christum fides, ut in Deum. Et Gregorius Nissenus, homil. 8, in Cant., et Hieronymus ibi, et addunt vocari absconditum, quia etiam spiritualibus creaturis non innotuit, sed per Ecclesiam illud didicerunt. Et sic exponunt quod Apostolus subjungit, "wut innotescat Principatibus, et Potestatibus in caelestibus, per Ecclesiam multiformis sapientia Dei". Per Principes enim, et Potestates intelligunt Angelos sanctos, quos sentiunt ex praedicatione Apostolorum mysterium Incarnationis agnovisse, et hanc sententiam videntur sequi Theodoretus, Theophylactus et OEcumenius in locum, ad Eph. 3, et maxime Chrysostomus, hom. 7, et Praef. in Evang. Joan. Tractans enim eadem verba ait, Joannem in principio sui Evangelii scripsisse, quae nec Angelis prius, quam hic diceret, noverunt. Et inducit ad hoc verba Pauli, quod de Cherubinis, et Seraphinis intelligit, et addit, Von parum honoris consequimur, quod nobiscum Angeli didicerunt, quae nesciebant. Secundo confirmatur hic locus ex aliis verbis Pauli 1, ad Tim. 3: Magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit Angelis, preedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria. Circa quem locum Theodoreti in immutabili ait, per illain, scilicet carnem, apparuit natura, que videri non potest. Per illaum ipsam quoque viderunt aliqui. Visus est enim, inquit, Angelus: nobiscum ergo incorporae nature, ut hoc dono fruerentur, evenit. Et idem habet super locum Pauli, ubi etiam Chrysostomus, hom. 11, sic inquit: Ergo et Angeli nobiscum viderunt filium Dei, quem antea non videbant. Et sequuntur ibi Theophylactus et Euthymius, et alii. Item Chrysostomus, hom. 14, in Joan., eadem verba tractans ait, ex quo carnem induit, tunc visus est ab Angelis, prius autem non ita videbatur. Et Glossa ordinaria ibidem dicit : Qui prius visus est humilis, devicta morte, in majestate apparuit, ut agnoscentes Angeli mysterium, quod prius eos lavit, declaratum in carne, genu illi flectentes, quasi Deo gratias agunt, quia didicerunt veritatem.

8. Tertio principaliter induci solent inter- rogationes illae Ps. 23. "Attolite portas Principes cestras, et introibit Rem glorie", "quis est iste Hex glorie" ? Et Is. 63. "Quis est iste, qui venit de Edon", etc. Vlas enim fuisse interrogationes Angelorum ignorantium Christi mysterium, auctor est Dionysius, cap. 7, de coelesti Hierarch., et sequitur Basilius, in dicto Psal. 23, Cyrillus, lib. 12, in Joan., cap. 58, et super Isaiam, et Hieronymus, supra, et in eadem loca Isaie, et Psalmi., et Justinus, Dialog. cum Triphon., Cyrillus Hierosolymitanus , Cateches. 141, Ambrosius, lib. 1, de Inst. Virg.. cap. 5, et lib. 4, deFide, cap. 1, et lib. 6, de lIis qui initiantur myst., cap. 7. Est autem inter doctores in hac expositione discrimen, quia aliqui dicunt, non omnes Angelos ignorasse, et interrogasse, sed inferiores tantum, qui superiores interrogant, quod sensit Ambrosius, lib. 4.de Fide ad Gratian. in princ., et indicant Magister, et Alensis; alii vero putant omnes ignorasse, et a Christo interrogasse, quod magis dicti Patres significant. Denique Bernardus, hom. 1, in Missus est, ait: Nulli beatorum spirituum Deum anteguam Virgini, suum revelasse consilium, exwcepto dumtacat Archangelo Gabriele, Ambrosius, lib. 1, in Luc., c. 1, circa illa Virginis verba: "quomodo fiet istud" ? ait, Mariam merito interrogasse. Quia non erat facile scire "mysterium absconditum a seculis in Deo", quod nec superiores Potestates scire potuerunt.

9. Secunda et vera sententia affirmativa.— Nihilominus longe probabilius judico, Angelos omnes in via mysterium Incarnationis Verbi Dei per divinam revelationem, ac fidem cognovisse. Ita docet D. Thomas, 1 part., quaest. 64, art. 1, ad 4: Dicendum (inquit) quod mysterium regni Dei, quod est impletum per Christum, omnes quidem Angeli a principio aliquo modo cognoveruvt, macime ex quo beatificati sunt visione Verbi, quam deemones nunquam habuerunt. Ubi cum dicit, macime, etc., satis declarat in prioribus verbis de omnibus Angelis viatoribus loqui. Et ita ibi extendit, quod q. 57, art. 5, ad primum, et quaest. 117, art. 2, ad 1, dixerat, mysterium Incarnationis in generali omnibus Angelis a principio suae beatitudinis revelatum fuisse. Unde in2, 2, quaest. 2, art. 1, ad 1, videtur in eodem sensu, quo in priori loco, verba facere. Et in 2, dist. 11, quaest. 1, art. 4, indefinite de Angelis loquitur. Et idem habet opusculo 1, contra errores Graecorum, cap. 26, ad Ephes. 3, lect. 3. Favet etiam quod idem D. Thomas, alias docet, Adamum in statu Innocentiae hoc mysterium cognovisse, ut in 2, 9, q. 2, art.1, et 3p., q. 1, art. 3, ad 5. Nam est eadem ratio de Angelis, ideoque quoad hujusmodi dona, solent ab Augustino, et ab aliis theologis aequiparari. Idque de homine ex Patribus ostendi super dictum locum 3 partis, D. Thomae, in Comment. articuli, et in tract. sequenti, l. 3, iterum dicam. Et hanc sententiam cum D. Thoma sequuntur Malonius, in 2, distinct. 11, disp. 13, praesertim ratione 8, Nicolaus de Lyra Isaiae 63, et ibidem, Carthusianus, Jacobus de Valentia, in Ps. 81et 102, Naclantus in cap. 1, Epist. ad Ephes., Claudius Guilliandus, ad cap. 8 Joannis, Ruardus, art. 2 et 8, locis supra citatis, Viguerius, in Instit., cap. 3, S 2, vers. 15, et cap. 20, 8 1, vers. 4, Catharinus, Opusc. de eximia Christi Praedest. et Opusc. de lapsu malorum Angelorum et praemio bonorum. Denique pro hac sententia allegari possunt omnes. qui existimant malos Angelos peccasse sibi appetendo, et humanae naturae invidendo hypostaticam unionem, de quo in libro septimo, dicendum est.

10. Probatur. — Ex Scriptura nihil habemus, quo partem hanc positive confirmemus, ostendemus autem nihil esse in sacra Scriptura, quod huic assertioni repugnet, quod ad ejus probabilitatem sufficit: et ex dicendis de ministeriis bonorum Angelorum, et de peccato malorum, et ex aliis conjecturis ostendemus esse Scripturis satis consentaneam. Ex Patribus vero D. Thomas supra tribuit hanc opinionem Augustino, lib. 5, Gen. ad htt., c. 19, si tamen attente legatur, solum de sanctis Angelis loquitur. Unde in rigore solum videtur docere ipsos a principio beatitudinis hoc mysterium cognovisse. Idemque supponit, lib. 7, de Civit., cap. 32, dum ait: Ab exordio generis luumani, Incarnationis mysterium fuisse Angelorum ministerio prenuntiatum, et preft guratum, in quo supponit, ab Angelis beatis fuisse praecognitum. De Angelis autem viatoribusnon invenio expressam D. Augustini sententiam. De omnibus tamen id sentit Rupertus, lib. 8, in Joan., in fin., tractans verba illa cap. 8: "Ille homicida erat ab initio". Et idem sentit Bernardus, serm. 17 et 22, in Cant., qui de Lucifero, et peccato Angelorum tractant, et ideo in septimum librum haec et similia testimonia remittimus.

11. Prima conjectura.—Impugnatur solutio. — Conjecturae ad hanc assertionem confirmandam esse possunt: prima, quaede primo homine adducta est, quia non videtur credibile minus perfectam, et expressam circa divina mysteria fuisse fidem Angelorum viatorum, quam ho- minum in statu innocentiae, nec satis faciunt qui respondent, magis pertinuisse hoc mysterium ad cognitionem hominum, quam Angelorum, quia humana natura, et non angelica assu menda erat. nam licet hoc ostendat aliquam peculiarem congruitatem ex parte hominis non excludit sufficientem ex parte Angelorum, quatenus membra Christi futuri erap Alias dici etiam posset, non fuisse mysterium illud revelandum homini in statu immortali, Christus venturus erat in carne passibili.

12. Secunda. — Secunda, quia talis revelauo et cognitio, non solum ad perfectionem ipsorum Angelorum, sed maxime ad gloriam, et honorem Fii Dei non solum in propria natura, sed etiam in carne venturi erat valde conveniens, ut ita de Christo, etiam de homine vera sint illa Pauli verba ad Heb. 2: Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terTae, dicit: "et adorent omnes Angeli ejus". Docuit enim hoc praeceptum datum esse Angelis etiam viatoribus, non solum erga Filium ut Deum sed etiam erga Christum. Tertia, quia Christus non solum est caput hominum, sed etiam Angelorum; ergo decuit ut a principio omnes Angeli suum caput agnoscerent, ac recognoscerent. Quam rationem indicavit D. Thomas in 2, dicens, omnes Angelos Christi ministros futuros fuisse, et ideo oportuisse, ut notitiam ejus a principio haberent. Erit autem urgen-, tior ratio, si teneamus quod magis pium, et probabilius est, Christum esse caput Angelorum, non solum quoad ministeria, nec tantum secundum accidentalem influentiam revelationum, aut gaudiorum accidentalium, sed etiam secundum influentiam sanctificantis gratiae et gloriae. Nam si hoc verum est ut credimus) sine dubio convenientissimum fuit, ut per fidem Christi explicitam salvarentur, illum tanquam suum justificatorem, et salvatorem venerando, et in eum suam fiduciam collocando.

13. Pro quarta conjectura ostenditur imprimis Angelos novisse incarnationem antequam fieret. —Quarto possumus ex cognitione sanctorum Angelorum in patria ad cognitionem eorumdem in via, et inde ad revelationem omnibus factam, gradum facere; nam imprimis certissimum apparet, habuisse sanctos Angelos notitiam mysterii Incarnationis multo antequam fieret. Id enim expresse testatur Augustinus supra, idemque supponit Dionysius, c.4 de coelest. Hierar., dum ait, Angelos illos illuminasse, et instruxisse prophetas de divinis mysteriis, quae per eos revelantur. Unde etiam hoc continetur sub generali regula tradita a D. Thoma, dicta quaest. 57, art. 5, quod Angeli perfectius cognoverunt omnia mysteria praedicta a prophetis, quam ab eisdem prophetis agnita fuerint. Denique est valde consentaneum providentiae Dei, qui inferiora per superiora gubernat, instruit, ac illuminat. Et ideo etiam legem veterem per Angelos dedit, ut habetur ad Galat. 5, et ad Hebraeos, 2, in Prophetis, et Apocalypsi passim legimus, futura mysteria per Angelos revelari hominibus. Ac denique hoc ipsum Incarnationis opus per Angelos prius revelavit, et tandem sanctissimae Virgini annuntiavit.

14. Deinde illam in Verbo vidisse initio sue beatitudinis. — Deinde hinc conjectare debemus, Angelos sanctos a principio suae beatitudinis, imo per ipsam visionem beatam hoc mysterium in Verbo agnovisse. Utrumque sumitur ex Augustino. Nam imprimis exordium generis humani non multum a principio beatitudinis Angelorum distavit: si ergo Angeli ab exordio annuntiarunt hominibus hoc mysterium, jam fuerat illis in sua beatitudine revelatum. Deinde, quod illud in Verbo viderint, testatur satis clare Augustinus, dict. lib. 5, Gen. ad litt., cap. 19, et in aliis locis, ubi Angelis sanctis a principio beatitudinis tribuit cognitionem matutinam, quae est creaturarum, et divinorum operum in Verbo, nam eadem est ratio de hoc opere, quod de aliis, imo tanto major de hoc, quanto ipsum est caeteris perfectius. Adde, caetera opera potuisse per vespertinam cognitionem perfecte cognosci ex parte ipsorum operum, id est, prout in se sunt: opus autem Incarnationis, quia Verbum ipsum includit, propter substantialem unionem ad ipsum, non potest perfecte cognosci, et prout in se est, nisi per eamdem visionem, per quam Verbum videtur, prout in se est. Non est autem credibile, si Angelis sanctis hoc mysterium revelatum est, non fuisse perfecte, et prout in se est demonstratum; ergo per ipsammet Verbi visionem manifestatum est. Vel aliter argumentor in hunc modum, quia Angeli sancti nunc vident in Verbo mysterium; ergo a principio beatitudinis illud viderunt. Consequentia probatur, quia illa visio est immutabilis, et non augetur, nec minuitur, ut ex superiori tomo suppono, et infra libro sexto attingetur, et latius in materia de beatitudine. Antecedens vero probatur primo ratione facta, quia si Angeli sancti nunc non vident in Verbo illud mysterium, ob eamdem rationem nunquam videbunt; ergo carebunt perpetuo perfecta notitia illius mysterii prout in se est, quia illam nisi per visionem Verbi habere non possunt, ut dictum est, illud autem profecto est per se incredibile, et angelicae perfectioni, et beatitudini valde contrarium. Nam homines beati in Verbo vident illud mysterium, ut in dicto superiori tomo diximus; ergo et Angeli beati. Probatur consequentia, tum quia Christi sententia: Zaec "est vita eterna ut cognoscant te solum verum Dewun, et quem misisti, Jesum Christum", ad Angelos etiam pertinet, cum hoc in majorem Christi gloriam cedat. Tum etiam quia per Christum sanctificati sunt, sicut homines, licet non fuerint redempti. Tum praeterea, quia post visionem divinae essentiae, et Trinitatis personarum, inter caetera objecta secundaria beatitudinis, Incarnatio Verbi Dei supremum locum tenet, magisque ad excellentiam divinae cognitionis pertinet; ergo non est verisimile, omnes homines excedere Angelos in hac perfectione beatitudinis.

15. Probatur jum per quartam conjecturam assertio. — Ex hoc ergo ulterius colligimus, omnes Angelos sanctos in via habuisse revelationem hujus mysterii, illudque per fidem credidisse. Probatur primo eisdem fere congruentiis, et rationibus, quia cum Christus Dominus Deus homo, prior Angelis omnibus fuerit praedestinatus, ut esset illorum caput, etiam secundum influentiam gratiae, et gloriae, decuit ut illum per fidem sibi proponerent tanquam suae salutis auctorem, in quo fiderent, et tanquam caput, et Dominum, quem recognoscerent, et adorarent. Item, quia etiam in fide supernaturalium mysteriorum debuerunt habere omnem perfectionem, quae in hominibus perfectis postulatur. Item, quia Adam in statu innocentiae hanc revelationem, et explicitam Christi fidem habuit, (ut infra videbimus). Item, quia hoc contulit Angelis ad augmentum meriti, et ad obedientiae, ac submissionis ad Deum probationem, et exercitium. Denique ex proxime dictis nova ratio sumitur, quia visio beata respondet fidei, et est quasi proportionatum ejus praemium, et ideo sicut omnes beati vident clare in Verbo, quam in via crediderunt, ut in materia de visione Dei dictum est, etiam e contrario conveniens est, ut mysteria fidei, praesertim majora, et principalia, quae in Verbo videnda sunt, prius in via per fidem credantur; et ita, juxta doctrinam D. Thomae 2, 2, q. 2, art. 3, 5, et sequentibus, in hominibus haec est ordinaria regula, quamvis interdum in aliquibus ex accidenti, et ob imperfectionem contingat, ut aliquando illa fides non praecedat explicita in re ipsa, sed implicita sufficiat, vel voto ac desiderio suppleatur explicita: ergo eadem regula in Angelis servari debuit, quia est eadem ratio, neque est in illis necessaria exceptio, quia omnes fuerunt aptissimi ad explicitam revelationem illius mysterii accipiendam.

16. Praedicta revelatio etiam non preedestinatis Angelis facta. — Et hinc tandem concludimus, hanc revelationem abstractivam, seu fidei, factam esse in via omnibus Angelis etiam illis, qui perseveraturi non erant. Probatur, quia ante lapsum, nulla est facta inter Angelos inaequalitas, ut ita dicam, improportionalis, sed omnibus oblata est gratia, cum quadam proportione uniformiter difformi juxta capacitatem uniuscujusque, ut paulo post dicemus. Hoc enim est magis consentaneum ordinatissimae providentiae Dei: et nulla est ratio cur dicamus, tunc fecisse Deum quamdam veluti acceptionem personarum. Nam licet in rigore non esset personarum acceptio, quae proprie in liberalibus donationibus non invenitur, nihilominus quamdam speciem illius haberet, et ideo secundum ordinarium providentiae modum admittenda non est, ubi est revelata, neque ex parte recipientium specialis ratio illius inaequalitatis invenitur. Hincque Augustinus cum in libris de Civ. et de Gen. ad htt., saepe quaestionem moveat, an boni Angeli fuerint praescii suae perseverantie, et mali sui casus, in eam sententiam magis inclinat, quod neutris revelatus est futurus ipsorum eventus: quia nec expediebat utrisque illum revelare, nec inaequalitatem inter eos facere oportebat. Denique hanc partem confirmant optime verba prophetarum Isa. 14, et Ezech. 28, de primo malo Angelo intellecta. "Quomodo cecidisti de celo Lucifer, qui mane oriebaris" ? "Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia", "omnis lapis pretiosus operimentum tuwmn", in medio lapidum ignotorum ambulasti, "perfectus in viis tuis a die tue". In quibus omnibus significatur, omnes perfectiones gratiae, ac fidei, seu sapientiae inventas fuisse tam in Angelis viatoribus, qui postea cediderunt, quam inreliquis; ergo idem de revelatione Incarnationis dicendum est.

17. An sit facta in primo instanti creationis dubitatur.—Arguitur pro parte affirmante. — Addo vero ultimo, ex his omnibus non concludi Angelos habuisse actualem fidem, et notitiam hujus mysterii in primo instanti creationis suae, sed solum aliquando in via illam habuisse. Quod longe diversum est, supponi- mus enim viam Angelorum post primum instans creationis per aliquam moram durasse; ergo licet in primo instanti, praedictam revelationem expressam hujus mysterii non habuerint, potuerunt illam in secundo recipere: et hoc satis est, ut vera sint omnia, quae diximus. Nec ex Patribus, aut auctoribus allegatis amplius colligi potest: neque principium satis certum video, unde alterutrum possit necessario concludi, quod enim in primo instanti hanc notitiam habuerint, suaderi possevidetur. Tum quia si Angeli receperunt in via Christirevelauonem, illa ordinata fuit, ut per fidem Christi justificarentur; ergo sicut in primo instanti justificati sunt, ita in eodem fidem illam recipere debuerunt, quia perfectus modus justificationis per Christum est, quae fidem explicitam ejus supponit. Tum etiam, quia Angeli erant capaces hujus notitiae in primo instanti, et ad minorem perfectionem pertinet, nec sine causa dilatio aliqua, vel mora cogitanda est.

18. Arguitur pro negante.— Pars negativa probabilior judicatur.—Contrarium autem suaderi potest: quia in primo instantinecessarium fuit revelare mysteria ad divinitatem pertinentia, imprimis quidem illa, quae ad Deum, ut unum in essentia, et ad justificationem, ac salvationem pertinent, quia haec cognitio est per se primo necessaria ad spem, et dilectionem infusam, erga Deum concipiendam. Deinde vero revelari docuit Trinitatis mysterium tanquam divinitati conjunctissimum, et ad completam (ut sic dicam) ipsius Dei constitutionem pertinens. Valde autem verisimile est, non fuisse Angelum in primo instanti capacem actualis revelationis tot mysteriorum supernaturalium, quia simul etiam habebant actualem cognitionem sui, et Dei naturalem, et fortasse etiam res alias naturales actu contemplati sunt. Ergo satis fuisse videtur, quod simul ad supernaturalem revelationem Dei Unius, et Trini explicitam, et perfectam inillo genere elevarentur, ut illum ex charitate dihgere, et in eum perfecte sperare possent, etiamsi pro tunc Christum explicite non agnoverint. Est ergo satis verisimile hoc veluti argumentum extensivum revelationis, et fidei reservatum fuisse Angelis pro secundo instanti, et in eo novum genus obedientiae, et reverentiae ab eis postulatum esse, ut in libro septimo explicabimus. Neutra vero pars certa est, aut necessaria, sed unicuique liberum esse poterit alterutro modo opinari, dummodo Angelis in tempore viae hujusmodi fides in Christum non negetur. Mihi vero haec posterior pars verisi- milior videtur, tum propter rationem factam, tum quia est magis accommodata ad bellum inter Angelos, et eorum instantia, seu morulas explicandas: tum denique quia id probabilius creditur de primo homine in statu Innocentiae, ut infra dicemus. Nam in hoc credimus de illo, et Angelis eamdem esse rationem, quia non aliter comparatur Christus in ratione auctoris gratiae, et salutisad Angelos, quam ad homines ante lapsum, ut omnes consentiunt, eadem enim ratio in utrisque versatur, nam quod Incarnatio in humana natura, et non in angelica perficienda esset, licet non sit sufficiens ratio, ut homini, et non Angelo revelaretur: quia non minus est Christus caput Angelorum, quam hominum, suadet nihilominus, quod sicut primo homini non fuit revelata in primo creationis instanti, ita neque Angelo; quia non minus fuit Christus auctor gratiee datae hominiin primo instanti creationis, quam datae Angelo in creatione sua.

19. Fundamenta a n. 6, adducta imprimis enervantur.—Superest ut ad testimonia Scripturae, et Patrum in contrarium adducta respondeamus, et imprimis enervamus illa, quia si in sensu, in quo afferuntur, intelligenda essent, non solum probarent Angelos viatores ignorasse Incarnationis mysterium, sed etiam Angelos beatos illud nescivisse a principio suae beatitudinis, imo nec antequam fieret, et de illo per hominum Ecclesiam docerentur, quod est evidenter falsum, ut probatum est. Secundo prae oculis habenda est distinctio, qua divus Thomas in citatis locis utitur, et sumpsit ex Bernardo, dicta ep. 77, ad Hugonem. Nam aliud est loqui de mysterio Incarnationis, quoad substantiam ejus, imo quoad unionem hypostaticam inter humanam naturam, et Verbum divinum in unitate personae cum tali excellentia, et dignitate: aliud vero est loqui de eodem mysterio quoad circumstantias ejus, ut quia tali tempore, aut loco, aut modo, aut ex tali foemina, vel similibus fiat. Cum ergo dicimus Angelos habuisse fidem Christi, praecipue intelligimus quoad substantiam mysterii, nam circumstantias ignorare potuerunt, vel omnes, vel aliquas, de quo post solutiones argumentorum, pauca adjiciemus. Tertio hinc colligitur generalis responsio ad omnia argumenta, et conciliatio priorum Patrum cum posterioribus. Nam qui dicunt cognovisse Angelos hoc mysterium priusquam fieret, sive per fidem in via, sive, per speciem in patria, loquuntur praecipue de hoc mysterio quoad substantiam ejus: qui vero ignorantiam hujus mysterii Angelis tribuere videntur, de circumstantiarum ignoratione interpretandi sunt. Quod melius descendendo ad singula testimonia declarabitur.

20. Deinde evpenduntur loca Scriplure pro prima sententia adducta in num. eodem. — Primo ergo expendenda sunt verba Paul ad Eph. 3, dicentis: "Mihi autem omnium sanctorum minimo data est gratia heec in gentibus, evangelizare anvestigaliles divitias Christi", et "illuminare omnes, que st dispensatio sacramenti absconditi a seeculis in Deo, qui omnia creavit", "ut innotescat Principibus, et Potestatibus in celestibus, per Ecclesiam multiformis sapientia Dei". In quibus verbis primum supponendum est, per Principes, et Potestates Paulum sanctos Angelos intelligere. Commentarium enim Ambrosii, de malis verba illa interpretatur, quod non videtur verisimile: tum quia non est ulla ratio accipendi illa verba in pejorem partem: tum quia Paulus addit particulam, in ceelestibus, per quam solet bonos a malis distinguere, sicut in eadem ep.,cap. 1, dixerat: "Constituens eum ad dexteram in coelestibus supra omnem Principatum, et Potestatem", et e contrario in eadem epistola, cap. 2, malum Angelum cum addito vocat "principem poLestatis aeris lujus". Tum maxime, quia Paulus non praedicabat, ut daemones illuminaret, in quo videtur in illo Commentario contineri gravis error, quia in eo additur, illam illuminationem fuisse ordinatam, ut Principes et Potestates ab errore abducerentur. Quod melius ad terrae principes posset referri. Sed huic etiam expositioni obstat particula, in ceelestibus. Alii vero illa verba de utrisque spiritibus superioribus, et inferioribus intelligunt, quia Paulus utrosque solet illis nominibus appellare, ut patet ad Colos. 1 et 2, quod parum refert; melius autem de bonis intelligitur dumtaxat, propter particulam, in celestibus, quae non videtur convenienter referri ad hunc aerem, in quo daemones versantur: praesertim cum multi daemonum principes sint in inferno. Et ita de propriis Principibus coelestibus intelligunt locum hunc Chrysostomus, Hieronymus, Augustinus et fere omnes. Qui sub illis comprehendi credunt reliquos ordines Angelorum; ita ut perinde dictum sit Principatibus, et Potestatibus, ac si diceretur majoribus, ac minoribus Angelis.

21. Hoc ergo posito, Augustinus, dicto lib. 5, Gen. ad litt., cap. 19, putat particulam, wt innotescat, non esse conjungendam cum verbo, illuninare sed cum verbis illis, Sacramenti absconditi, ita ut illa limitent, et declarent fuisse ita absconditum, ut innotesceret Principatibus, et Potestatibus caelestibus per Fclesiam, non terrestrem, sed coelestem, et ita ex illis verbis colligit Augustinus hoc mysterium semper Angelis innotuisse in coelesti Ecclesia ; nam juxta hanc expositionem particula, per Fclesiam, non dicit quasi effectivam causalitatem, quia cum coelestis Ecclesia sint ipsi coelestes spiritus, non possunt per eamdem Ecclesiam omnes doceri, sed explicat velut adaequatum subjectum illius cognitionis, ut exponit D. Thomas, 1 p., q. 117, art. 2, ad 1, dicens: ta hoc secretum erat absconditum hominibus, ut tamen Hcclesie celesti, quae in Principatibus, et Potestatibus continetur, hoc Sacramentum notum esset a seeculis, non ante seecitla. Et ita non displicet D. Thomae expositio, tum ibi, tum etiam in2, d. 11, q. 1. art. 4. Durum tamen esse videtur, cum verbis illis, Sacracoenti absconditi, conjungere illa, ut innotescat, et nomen Z'cclesite non hominum, sed Angelorum ibi intelligere, etc, quia Paulus non dixit, ita absconditi, ut innotuerit, sed absolute vocat absconditum, et postea addit, a innotescat, utique in futurum, seu nunc, per Hoclesiam, id est, per ministerium Ecclesise, et per ipsius Pauli praedicationem, cujus fructum, et finem, per illam particulam ut innoLescat, magis significare videtur.

22. Simplicior ergo sensus est, Paulo datam esse gratiam illuminandi omnes, et ex illius praedicatione sequi, ut etiam coelestibus Angelis innotescat multiformis sapientia Dei. Ex hoc autem sensu non sequitur, ante praedicationem Pauli, et fructus ejus, Angelos ignorasse mysterium Incarnationis; sed solum sequitur nescire potuisse, quos fructus, et effectus per illud mysterium futuros divina sapientia praeordinasset. Atque ita non latuit Angelos substantia mysterii, latere tamen potuit circumstantia quid, seu modus fructificationis ejus: vel certe latere potuit providentia, et praedestinatio Dei erga homines per tale mysterium. Et, si attente verba Pauli considerentur, hunc sensum plane referunt; non enim dicit, mihi datum est praedicare mysterium Incarnationis, sed investigabiles, id est, impervestigabiles, divitias Christi, utique in gentibus, et praedestinatis effundendas, et haec est (ut subdit) "dispensatio sacramenti absconditi a seculis in Deo", utique quoad hunc fructum, et communicationem thesaurorum ejus, et haec etiam est, multiformis sapientia Dei, quae Angelis innotuit in suis cflectibus, vel cum in reipsa, per Ecclesiam et ministros ejus executioni mandata est. s

23. Explicantur Patres in n. 1, adducti. — Nec ex sanctis circa hunc locum allegatis, aliquid contra hunc sensum, vel contra nostram assertionem colligi potest. Nam Cyrillus, dicto lib. 2, in Joann., cap 3, prius dicit: Non propter seipsum homo factus est; sed ut calestium bonorum via nobis, et janua fiat, et postea subdit: Nemo ergo sapientissimae dispensationis rationem irrideat, quam dvinus ille Paulus admiratus clamabat "ut innotescat Principibus". Et in altero loco ad Reginas, prius expendit illa verba Pauli: "Hujus rei gratia Paulus vinctus sum Chrisl Jesu pro cobis gentibus", "siquidem audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi in vos", "quia secundum revelationem notum mili fecit mysterium", et de hoc mysterio, et de hac ejus dispensatione posteriora verba, ut innotescat , deinceps exponit.

24. Simili modo Gregorius Nyssenus, dicta orat. 8 in Cant., prius secundum Paulum ait: Per humanam naturam innotuisse angelice multipliciter variam Dei sapientiam, per Christi administrationem inter homines patefactam. Postea vero hanc Dei variam sapientiam, et mirabilem per Christum administrationem his verbis declarat: Quo non pacto vita per mortem orta est? per peccatum justitia? per execrationem benedictio ? gloria per ignorantiam ? per imbecillitatem vis ? In quibus verbis ad superiorem expositionem videtur alludere, et ad locum Pauli explicandum suflicere videbantur. Addit tamen de suo obscuriora verba nimirum: Ztenim superioribus temporibus. Pctestates ille supra mundum hunc posite, solam illam Dei simplicem, ac uniformem Dei sapientiam norant, convenienti quadam ratione miracula rerum in natura perficientem (neque enim quidquam varium erat in his, que sub aspectum cadunt) in eo nimirum, quod voa divina cis efficaa esset, omniaque creata potestate sua conderet, solo voluntatis motu naturam unwversitatis rerum in ortum produceret, quodque cuncta faceret valde bona, quecumque a bona fonte promanabunt. Ac de specie illa sapientie caria que ex rerum sibi adversantium mexu constat, nunc per Hcclesiam clarissime sunt edocte. Qui nimirum sermo caro fiat, qui vitam cum morte misceat qui per ambecillhitatem Crucis, potentiam adversarii flectat - et alia quae prosequitur. In quibus plane affirmare videtur, Angelos prius totum mysterium, etiam quoad illius substantiam ignorasse. Ve- rumtamen hic locus ab omnibus necessario explicandus est, nisi quispiam dicere audeat, gravem errorem in illo contineri.

25. Vera Nisseni interpretatio. — Nam si verba illa ut jacent, et ut in cortice praeseferunt, accipiantur, ex illis sequitur, totis illis superioribus ante Christi adventum temporibus, Angelos nullam nisi naturalem scientiam de Deo habuisse: nam illa sola est simplex illa sapientia, per quam naturae miracula, efficacia divini imperii, voluntatis, ac potentiae, et emanatio rerum adeo cum magna bonitate, et perfectione, cognoscitur, et tamen in illis Nissenus verbis aftirmare videtur, hanc solam sapientiam Angelos in illis prioribus temporibus habuisse. Hoc autem ipsum sensisse incredibile perfecto videtur. Qui enim ignorare potuit, aut Angelos habuisse fidem, aut beatos, et sanctos Angelos videre Deum, aut non ignorasse mysteria Christi, quae Prophetis revelabant? Aliqua ergo congrua intelligentia necessario adhibenda est. Videtur ergo mihi non loqui Nissenum de omni genere cognitionis, sed de illa, quae veluti per experientiam, et intuitionem operum Dei habetur in hoc mundo visibili: hanc enim restrictionem addit per illa verba: Nec enim quidquam varium erat n his, que sub aspectu cadunt. Ait ergo in illis primis temporibus, tantum cognovisse per experientiam opera mirabilia, quae Deus in hoc visibi mundo faciebat; postea vero per Ecclesiam in ejus fundatione, et propagatione per Christum, nova mirabilia vidisse, et cognovisse. Non quod antea haec omnino ignorarent futura, sed quia non viderent illa completa, neque modum, quo unumquodque fieret: et ita non dicit agnovisse de novo Verbum Dei fuisse incarnandum; sed, qui (ita quo modo) Verbwn caro fieret, et praesertim quod factum esset caro mortalis, et passibilis, et reliqua, quae ad mysterium crucis, et redemptionis pertinent. Quae vel magna ex parte Angeli prius ignorare potuerunt, quoad circumstantias, et praesertim quoad illum modum, quo res factae in seipsis quasi per experientiam cognoscuntur, illa enim omnia tanquam nova illis apparuerunt. Qui sensus est etiam valde conformis Paulo, ut etiam D. Thomas, supra cum Augustino notarunt.

26. Expenditur D. Hieronymus. — Venio ad Hieronymum qui maxime in hoc videri potest Dionysio, et Augustino contrarius, ut D. Thomas, in citatis locis, advertit, quia in loco ad Eph. 3, absolute dicit: Omnes spirituales creaturas, que in praeteritis seculis fuc- runt, mysterium Christi ignorasse. Et iterum, sanclis Principibus et Potestatibus coelestibus, ignotam fuisse multiplicem sapientiam Det, que per Ecclesiam postea illis revelata est. Verumtamen quod per haec verba non excludat ab Angelis omnem fidem, vel notitiam hujus mysterii, manifeste declarat, cum ait, si Angelis ignota fuit haec multiplex sapientia Dei, Quanto magis Patriarchis, et Prophetis fuat, quos supra non ignorasse mysterium Christi, sed ita ut Apostolos nescisse monstravimus. At vero in illa comparatione, quanto magis, evidenter supponit Hieronymus majorem notitiam illius mysterii habuisse Angelos, quam Prophetas: ergo cum per se constet, et ipse affirmet, Prophetas non ignorasse mysterium, idem plane supponit de Angelis: et ad summum ait, non ita sicut apostolos prius ilud cognovisse. Quia nimirum non noverant illud, ut executioni mandatum, cum omnibus modis, et mirabilibus circumstantiis, cum quibus perfectum est, unde ad hoc declarandum subjungit: Multiplea sapientia Dei nunc Principibus, Potestatibus revelata est, quia, quum olim Deus futuram n sua mente decreverat, et nunc esse perfectam, ev eo quod videmus agnoscimus. Cruav itaque Christi non solum nobis, sed et Angelis cunctisque in celo virtutibus proposwit, et aperuit sacramentum, quod antea nesciebant, utique ita distincte, et quantum, et quale in se futurum erat: sicut postquam factum est, et hunc sensum aperte prosequitur, et in discursu illius commentarn declarat.

27. Explicantur Chrysostomus, Theodoretus et Theophylactus.— Praeterea Chrysostomus in eumdem locum diserte docet, Angelos omnes ignorasse investigabiles divitias Christi, quoad gentium vocationem, quibus praedicandae, et in quibus multiplicandae erant; et fieri quidem potuit, ut hoc Angeli, vel omnes, vel plures ignoraverint, nam hoc ad circumstantias et effectus mysterii pertinet. Quod autem non ignoraverint Angeli substantiam mysterii, non minus clare docet ibidem Chrysostomus, dicens: Mysteruun propterea vocat, quoniam neque Angeli noverunt, nec ulli alii fuit nanifestun. Et "illuminare (inquit) omnes, que sit dispensatio mysterii absconditi a seculis in Deo", Angeli hoc tantum norunt, quod factus sit portio Domini populus ejus. Et ponderat quod Angelus Josepho dixit: "Vocabis nomen ejus JESUM, ipse enim salvum faciet populum suwun a peccatis eorum". Putat enim dixisse, populum suum, id est, Israeliticum, quia de gentibus ignorabat. Quod non est (inquit) aeirandum, nam Princeps Persarum resistebat Michaeli, quia dispositionem Dei circa reditum pogndi Israel ignorabat :et deinde illud quod de ignoratione conversionis gentium dixerat, limitat dicens: Quod vocate quidem essent norant, quod autem ad eadem, et quod sessurae essent in throno Dei, quis hoc empectasset? quis credidisset? absconditi, inquit, in DEO. In hoc ergo solum ponit Angelorum ignorationem, quod divitias, quas Deus in gentes per Christum effusurus esset. nescirent: estque hoc satis consentaneum contextui Pauli. Nec aliud voluit Theodoretus, vel sensit Theophylactus qui expresse dicit: Quod gentes quidem vocandae erant, noverant fortasse per spiritum, tum prophete, tum Angeli; quod vero ad tanta bona. et quod Christus eas ad thromum Dei collocaret, quis queeso hoc expectaret ? eam ob rem mysterium hoc vocat absconditum, etc. Et ad hunc etiam sensum trahit verba Nisseni, quae ibi allegat.

28. Enucleatur alius locus Chrysostomi. — Duriora quidem sunt ejusdem Chrysostomi verba in Praefatione ad Joannem: sed illa etiam necessario limitanda sunt. Nam absolute de toto exordio Evangelii Joannis ait: Nihil nobis unanmum, sed a Spiritus sancti abditis thesauris omnia pro loquitur, que nec Angeli, priusquam hic diceret, noverunt. Namque et ipsi noDiscum per Jounnis vocen, et per nos didicerunt, que cognovimus. Et ad hoc confirmandum verba Pauli inducit, et iterum concludit: Nobiscum ergo Angeli didicerunt, quae nesciebant. Non possunt autem haec dicta indifferenter et universaliter accipi; alias dicendum esset, antequam Joannes Evangelium scriberet, nescisse Angelos Verbum fuisse Deum, vel fuisse in Patre, vel omnia per ipsum esse facta, et caetera, quae Angeli saltem videntes DEUM ignorare non potuerunt. Non ergo universe, seu collective accipienda est Chrysostomi sententia: ita ut sensus sit, nihil eorum, quae Joannes narrat, notum fuisse Angelis, seu omnia illa nescisse: sed potius indefinite non omnia illa pront a Joanne narrantur, antea scivisse, sed aliquid ignorasse, quod discere potuerunt. Et in hoc etiam sensu videntur verba satis per exaggerationem dicta: aliquo modo tamen verificari possunt, non quia Angeli ignoraverint substantiam illius mysterii, "Verbum caro factum est", sed quod de illo multa ex narratione Joannis agnoscere potuerint, eo modo, quo per Ecclesiam aliqua eis innotescere dicuntur, sicut jam diximus, et in sequenti puncto magis explicabimus.

29. Expenditur secundum testimonüm in eod. n. 7. — In secundo igitur testimonio Pauli ad Tim. 3, ad causam solum faciunt verba illa, "apparuit Angelis". Quae verba singulari modo exponit ibi Anselmus, et alio, et Cajetanus ibidem, quos omitto, quia facile responderi potest, apparuisse Angelis, quia illis cernentibus et videntibus, factum est: et hoc est, quod Augustinus, dicto lib. 5, Genesis ad litt., cap. 19, ait: Quod autem non in Deo tantum innotescit Angelis, quod absconditum est, Verbum etiam hic eis apparet cum efficitur, atque propalatur, idem Apostolus testis est, cum ait: "Apparuit Angelis". Non ergo dicitur apparere Angelis, quia prius ab eis ignoraretur, sed quia non videbatur, ut in se factum, et ita etiam divus Thomas, dicta quaest. 117, art. 3, ad primum; ait, praedicantibus Apostolis multa innotuisse Angelis, non quia proprie ab apostolis docerentur, aut illuminarentur, sed quia per praedicationem apostolorum aliqua mysteria explicabantur in rebus ipsis: quae ipsis Angelis videntibus fiebant, et ita quaedam illorum tantum novo modo cognoscere, ut praesentia, quamvis antea illa nossent futura: aliqua vero potuerunt antea ignorare, quae tunc scire incoeperint, quando facta sunt, ut erat conversio gentium in particulari, de qua inquit D. Thomas, Paulus, ad Ephes. 3, locutus est, quia per eum maxime expleri possit.

30. Conciliatio D. Thome pro Dionysio et Hieronymo. — Et in hunc modum conciliat S. Doctor modum loquendi Hieronymi, quod Angeli aliqua didicerunt per apostolorum praedicationem, cum doctrina Dionysi, c. 4et 7, de coelesti Hierar., dicentis, Deum illuminare inferiora, per superiora. Nam hoc est verum de propria illuminatione per modum doctrinae, illud vero de nova cognitione, quae fit per verum eventum, seu expletionem, ut latius declarat in 2, d. 11, q. 1, a. 4. Et eodem modo, in opusc. 1; c. 26, exponit similem sententiam Cyrilli, quam ex libro Thesauri refert, unde ita etiam exponendi videntur Chrysostomus, Theodoretus et Theophylactus quos circa dictum testimonium Pauh allegavimus. Caute tamen in hoc puncto legendi sunt: nam significant, Angelos non vidisse prius Verbum secundum divinitatem, imo neque posse illud videre; et ita coepisse illud videre incarnatum. Pie tamen explicari possunt, ut de eodem genere visionis cum proportione loquantur : nam Verbum secundum divinitatem non videbant naturahter, incarnatum autem videre illud potuerunt, sicut ab hominibus videri potuit. Non quia naturahter videre potuerint unionem ipsam humanitatis cum Verbo, sed quod et illum hominem perfecte viderent, et divinitatem in eo latentem per signa, et evidentia facta conspicerent, et similiter verba Glossae de novo genere cognitionis intelligenda sunt; nam prius eadem Glossa verba Augustini refert et sequitur. 33

31. Ad tertium testimonium. — Vera expositio, et responsio.—Ad tertium argumentum ex interrogationibus Angelorum sumptum , respondetur imprimis incertum esse, an illae sint Angelorum interrogationes, nam in loco Isaiae verba illa, "Quis est iste, qui venit de Edon" ? quidam dixerunt illam interrogationem non ab Angelis, sed ab ipsis Indseis factam esse; ut in Forerio ibi videre licet. Athanastus vero, inlibro de salutari Christi adventu circa medium, a daemone putat esse factam; et refertur, ac non improbatur in VI Synodo, Action. S, circa finem. Alii facilius exponunt, esse verba ipsius Prophetae contemplantis Christi passionem, et prae admiratione exclamantis, Quis est iste? Ita indicant ibi Lyra, et Adamus, et sumitur ex Tertulliano, 1l. 4, contra Marci., c. 40. Ex duabus vero interrogatonibus, quae in Psal. fiunt, de priori ait Angustinus ibi, Pavet admirans natura mortalis, et quaeerit, "quis est iste Rex glorie" ? De posteriori vero dicit, Quid, et tu "princeps potestatis aeris hujus" miraris, et queris, "quis est iste rex glorie" ? Verumtamen facilius dici potest omnia illa verba esse ipsius David, qui per figuram, at per modum dialogi artificiosius, et jucundius mysterium explicat. Ita exponit ibi Theodoretus ultimo loco. Et potest etiam sumi ex Gregorio Nisseno, orat.de Ascensione, ubisic concludit: Videte yuomodo nobis David festum jucundius reddit, dum suam gratium, et festivitatem alacritati Ecclesie admiscet. Et hoc modo videtur etiam locum Isaiae interpretari Theodoretum, 1. 2, in Cant., circa prima illa verba c. 3: "Quae est ista quae ascendit e deserto, sicut virgula funi".

32. Deinde esto illae interrogationes Angelorum fuerint, non est necesse, ut ex ignorania fuerint profectae: potuerunt enim esse ex admiratione, et stupore ob rei novitatem, et eximiam alacritatem. Sic exponit dicta verba Ps.23, Augustinus, ser. 178, de temp. Et verba Isaiae in eumdem modum videtur ubi exponere Cyrillus, licet super Joannem aliter interpretari videatur. Denique etiamsi admittamus, illas interrogationes factas esse ab Angelis per aliquam ignorationem, et ex desiderio aliquid addiscendi; non opus est, ignorantiam illam intelligi de substantia mysterii Incarnationis; sed de circumstantiis, vel effectibus ejus, vel de variis rationibus Incarnationis, passionis, et aliorum mysteriorum Christi, in quo sensu videntur locuti Dionysius, Justinus, et interdum Cyrillus, et alii. Et potest sine magna difficultate ad verba Isaiae et Davidis applicari expositio; nam licet ibi tantum exprimatur interrogatio de persona, Quis est, etc., et eadem fit responsio, Dominus fortis, Dominus virtutum. "Ego qui loquor justitiam": nihilominus intelligendum est, in his verbis virtute, et implicite contineri omnia, quae de tali persona, tantoque mysterio desiderari poterant.

33. Ad loca Ambrosii et Bernardi in n. 1. — Et per haec responsum est ad loca Ambrosii in Luc. et Bernardi, super Missus est, quem ipse in dicta epist. 77, explicavit, ut intelligatur, non de mysterii ignorantia, quoad substantiam ejus, sed circumstantiarum, ubi quatuor ipse enumerat, quo tempore, quo loco, ex qua matre, et quomodo executioni mandandum esset tale mysterium, et sub ac ultima varii modi comprehendi possunt, scilicet an humanitas denuo creanda esset, ut assumeretur, vel ex substantia alia formanda, et si hoc posteriori modo, an ex foemina per veram conceptionem, vel alio modo, sicut formata fuit Eva ex costa Adae. Item si ex foemina, an opera Spiritus sancti vel alio modo? Item an corpus assumendum futurum erat passibile, vel alterius perfectionis. Unde huc etiam spectant omnes circumstantiae hujus mysterii, quae ad redemptionem pertinent, et ad effectus ejus, qui ex divina praedestinatione pendent. Non est enim dubium, quin ex his circumstantiis quam plures Angelos latuerint, quamvis necessarium non sit, ut omnes ignoraverint; de qua nullam certam regulam constituere possumus: quia revelata non est, et ex Dei voluntate, ac secreta providentia pendet.

34. Perfectius Angeli in patria, quam in via hoc mysterium cognoverunt.—Fossumus autem in communi dicere, multo perfectius cognovisse Angelos sanctos Incarnationis mysterium in statu beatitudinis, quam in via. Quod imprimis est manifestum de substantia mysterii, nam in via solum cognoverunt obscure illud esse futurum, et in confuso, ac generaliter, quale esset futurum: sicut nos fere illud credimus. In beatitudine autem viderunt illud clare, et quidditative, prout inseest. Quoad circumstantias vero, verisimilius est, in via ignorasse Angelos omnes circumstantias ad propriam redemptionem pertinentes: quia non oportebat eos esse praescios futurorum peccatorum: quauquam non sit verisimile ignorasse Incarnationem fuisse futuram, in exaltationem, et salutem hominum, imo esset ipsorum Angelorum; ipsisque fuisse propositum Christum, ut ipsorum caput, quod adorare, et recognoscere ut principem oporteret, ut in libro septimo latius dicemus, unde etiam fit credibile, illas circumstantias mysterii fuisse Angelis in via revelatas, quae et peccata non supponunt, et ad ipsius Christi exaltationem, et perfectionem per se pertinent. At vero post viam, credendum est, sanctos Angelos cognovisse multo plura: nam tunc non ignorarunt sancti Angeli mysteria Redemptionis, cujus ministri futuri erant, propter eos qui haereditatem capiunt salutis, ut attigit D. Thomas, dicta q. 57, ar. 5, ad 1. An vero haec mysteria, seu circumstantias principalis mysterii cognoverint in Verbo, vel per alias revelationes extra Verbum: et an hanc cognitionem in principio habuerint totam simul, vel decursu temporis in illa creverint, licet occultum sit, quid tamen probabilius conjectari possit, in libro sequenti dicemus.

PrevBack to TopNext