Text List

On this page

Caput 7

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Utrum angeli in primo instanti creationis, et viae non solum gratiam habitualem receperint, sed etiam actus gratiae liberos elicuerint

CAPUT VII. UTRUM ANGELI IN PRIMO INSTANTI CREATIONIS, ET VIAE NON SOLUM GRATIAM HABITUALEM RECEPERINT, SED ETIAM ACTUS GRATIAE LIBEROS ELICUERINT.

1. Rationes pro parte negante. —In capite praecedenti solum diximus habuisse Angelos in via fidei cognitionem, quod non solum de habituali, sed etiam de actuali intelligendum est. Quia tamen via Angelorum plures moras, seu instantia complectitur, ut nunc supponimus: ideo explicandum superest, quando incoeperint Angeli hos actus exercere: et quomodo in illis sancti Angeli perseverarint, et quia in hoc eadem ratio est de actu fidei, et de aliis; simul de omnibus dicemus. Hic autem solum de primo instanti loquimur: de secundo vero alia est difficultas, et ratio, et ideo de illo postea dicetur. Ratio autem dubitandi est, quia videtur, non potuisse Angelos in primo instanti habere actum supernaturalem, quia in illo instanti, natura operabatur actus suos naturales, quantum poterat: et ideo non poterat in supernaturalibus occupari: et rectus ordo postulabat, ut fineretur prius naturales operationes exercere, et postea ad supernaturales elevaretur. Secundo, talis actus debet esse perfecte liber; sed in primo instanti, vel non potest esse actus liber simpliciter, ut voluit Hugo de S. Victore, in Sum. sent., tract. 2, cap. 2, et lib. 1, de Sacram. par. 5, cap. 22, vel saltem non potest esse actus perfecte liber; alias replicare quis posset, quod talis actus etiam peccaminosus esse posset. Ergo, etc. Tertio, quia si Angeli in primo instanti supernaturaliter, ac libere cooperari essent ad actus gratiae, per illos se ad gratiam disposuissent, et meritum gratiae habuissent; ergo in eodem meritum suum consummassent, quia perfectum meritum non indiget successione, sed in instanti perfici potest; ergo immediate post recepissent praemium, neque aliud viae instant esset necessarium, et consequenter nulli Angeli peccare potuissent. Confirmatur, quia si Angelus per proprium actum justificatus fuisset, evidenter cognosceret actum suum: hoc autem dici non potest, quia tunc nec a tanto bono clare cognito recederet, et consequenter nec peccare potuisset.

2. Prima sententia negat, Angelos fuisse sanctificatos in primo instanti, per proprios actus ejusque defendendae modi rejiciuntur. — Contrarie ac vere sententie puncta tria. — In hoc ergo puncto prima sententia negat, Angelum fuisse sanctificatum in primo instanti cum proprio actu, seu per proprium actum. Quae variis modis tradita est. Primo negando Angelos fuisse creatos in gratia habituali. Qui enim hoc sentiunt, consequenter negant habuissse actus gratiae, qui ad habitum sufficienter disponant. Sed hoc jam rejectum est, et ideo haec questio ex contraria suppositione procedit. Secundo etiam posito habitu defenditur illa sententia, negando, posse Angelum simul, ac est, operari, ut opinatus est Alensis, 2 p., quaest. 29, memb. 1, art. 7. Sed hoc rejectum quoque est in superioribus, et per se est satis improbabile. Tertio alii opinati sunt specialiter, non potuisse Angelum habere in primo instanti actum supernaturalem, et ita opinatur Capreolus, in 2. dist. 4, quaest. 1, art. 3, ad 1, contra 4 concl., et citat D. Thomas, eadem quaest. 16, de Mal., art. 4, ad 3. Idem latius tradit Capreolus, ibid. ad 1, contra concl., et allegat D. Thomas, eadem quaest. 16, de Mal., art. 4, ad 14, 15 et 22, et 1 part., quaest. 63, art. 6, ad argumenta. In quibus locis sentit D. Sanctus, Angelos in primo instanti dilexisse Deum naturali dilectione, non supernaturali, et ideo non coepisse mereri usque ad secundum instans: ac proinde malos Angelos nunquam meruisse: quam sententiam videtur secutus Petrus Cellensis, l. 1, de Tabernac., circa fin., in tomo 9, Biblioth. Quarto potest sententia ista defendi, dicendo, non posse Angelum in primo instanti operari cum suflicienti deliberatione ad meritum, et hoc modo opinati sunt Udalricus, Albertus et Bonaventura, ut refert Carthusianus, in 2,d. 3, quaest. 4, et Henricus, quodl. S, quaest. 10, et alii. Nihilominus contraria sententia magis recepta est, et sine dubio est D. Thomas, eamque veram esse existimo: ut tamen distinctius probetur et intelligatur, duo vel tria distinguenda sunt. Unum est. an Angelus in primo instanti habere potuerit, et habuerit actum supernaturalem: secundum est, an per illum actum se disposuerit ad habitualem gratiam; unde sequitur tertium, scilicet, an per talem actum meruerit. In hoc capite solum de primo puncto agimus, alia vero in sequenti corollario resolvemus.

3. Pro primo puncto sit conclusio hujus capitis Angeli in primo instanti habuerunt etiam actus supernaturales.—bico ergo, Angelos in primo instanti cum gratia habituali habuisse actus liberos, et supernaturales quibus gratiae consenserunt, et juxta illius inclinationem operati sunt. Hanc sententiam videtur supponere divus Thomas, 1 part., quaest. 62, art. 2, ad 3. quam solutionem infra explicabimus, et in art. 3, ubi docet, Angelos fuisse creatos in gratia a primo instanti. Et in argum. ed contra, declarat cum Augustino 12, de Civitate, cap. 9, dicente: Quis in Angelis fecit bonam voluntatem, nisiille, qui eos cum amore casto creacit, simul in eis condens naturam, et largiens gratiam. Ubi per amorem castum, et bonam voIuntatem, non habitum tantum, sed actum intelligit, ut ex proprietate verborum, et ex discursu Augustini manifestum est. Et in quaest. 63, art. 5, ad 4, expresse concedit, omnes Angelos in primo instanti habuisse operationem rectam, et meruisse. Et statim art. 6, in corp., cum dixisset malos Angelos in secundo instanti peccasse addit: Et hoc necesse est dicere si ponatur, quod in primo anstunti suae creationis, in actum liberi arbitrii proruperit, et cum graLia fuerit creatus, ut supra divimus. Ubi ipsemet D. Sanctus fatetur, se prius hanc sententiam docuisse: nec in soluüonibus argumentorum aliquid dicit illi repugnans, ut Capreolus falso allegat. Denique de primo homine docet, 1 part., quaest. 95, art. 1, ad 5, in primo instanti creationis habuisse actum, quo gratiae consensit; ergo a fortiori de Angelis idem dicere debuit. Et idem tenet Cajetanus 2, 2, q.24, art. 3, ad 3, et Ferrariensis, contr. Gent., cap. 110, et consentiunt Malonius, Bannez, Valentia et Vasquez, locis infra citandis.

4. Probatur primo.—Probatur primo, quia mali Angeli in primo instanti habuerunt aliquem bonum motum in Deum, u: auctorem gratia. et salutis; ergo et boni, ac consequenter omnes habuerunt. Consequentia manifesta videtur, non solum a paritate rationis, sed etiam quia credibilius est bene inchoasse eos, qui perseverarunt, quam eos qui retrocesserunt. Nam ex parte ipsorum erat uniformitas quaedam in libertate, et in modo operandi: ex parte vero Dei, vel eadem uniformitas servata est, quia Deus ex se non discernit inter Angelos ut ex Augustino, lib. 11, de Civitate, docet D. Thomas, quaest. 63, art. 5, vel si ex parte Dei majus aliquod auxilium cogitandum est, potius bonis, quam malis datum fuisse credendum est. Probatur ergo antecedens ex illis locis sanctae Scripturae, quibus supra probavimus, Angelos malos aliquando fuisse justos: nam illa non tantum de habituah statu, sed etiam de actibus loqui videntur. Ut cum Ezechiele 28, dicitur de Cherub, "Plenus sapuentia in deliciis Paradisi Dei fuisti":non enim diceretur proprie fuisse in deliciis, nisi illas ahquando espertus esset. Et infra, "In medio lapidum ignitorum ambulasti", quod etiam motum animi per amorem significat, ut notavit D. Thomas, quaest. 63, art. 6, ad 1, et iterum, "Perfectus in viis tuis a die conditionis tue, donec", etc. Haec enim omnia actum significant. Et idem indicatur in verbis illis Joannis 8: "In veritate non stetit". Nam verbum stand?, seu perseverandi, supponit aliquando ambulasse in veritate, juxta expositionem sanctorum supra traditam. Denique hoc indicat Basinus, hom. in Psal. 32, dum ait: Angeos non fuisse creatos in infantili statura, deinde pavlatim exercitatos, atque perfectos, etc. Sanctificatio enim sine actu proprio est infantium; adulti vero, et qui ratione uti possunt, cum actu sanctificantur, ut docuit D. Thomas, 3 p., quaest. 34, art. 3.

5. Probatur secundo.— Confirmatur. — Atque haec est potissima ratio, et congruentia hujus assertionis. Quia dispositio, non tantum habitualis, sed actualis simul perfectior est, quam per solam infusionem habituum: ergo quantum est ex parte Dei, hoc modo debuerunt Angeli sanctificari: At vero ex parte Angelorum non erat incapacitas: imo nec diflicultas alicujus momenti, ob quam non isto modo perfecto sanctificarentur. Ergo ita sanctificati sunt. Confirmari hoc potest, quia verisimilius est, Angelos in primo instanti habuis- se fidem, non tantum in habitu, sed etiam in actu. Tum quia fides ex natura sua debet esse voluntaria: et ideo habenti capacitatem ad utendum sua voluntate, sine illius consensu non debet infundi: tum etiam, quia Angelus statim ac creatur, est capax divinae illuminationis, et revelationis, ac cognitionis illius finis, propter quem creatur: ergo valde consentaneum rationi est, ut sine ulla mora talem revelationem, et cognitionem acceperit. Ergo eadem ratione in eodem instanti potuit diligere Deum, ut per fidem cognitum, et inXtendere supernaturalem finem sibi propositum, quia isti actus non sunt incompossibiles cum illa cognitione fidei: imo sunt valde consentanei, etconvenientes; tum ad perfectionem fidei, tum etiam ad ineumdam cum Deo amicitiam, de cujus ratione etiam est, ut sit voluntaria: tum denique ad recte vitam moralem inchoandam : nama perfecta intentione finis inchoari debet.

6. Ad primam rationem inn. 4, respondetur. — Atque haec ratio solutione argumentorum magis roborabitur, nam si in hoc generesanctificationis Angelorum nulla est difflcultas, nulla prudenti ratione negari potest. Quod autem nulla sit difficultas, responsionibus argumentorum ostendetur. Ad primum ergo sumptum ex ordine naturalium, et supernaturalium actionum respondeo, quod naturales actiones dici possunt, vel prout distinguuntur a liberis, vel pro ut distinguuntur a supernaturalibus. Priori modo concedo, Angelum in primo instanti creationis habuisse actus ordinis naturalis sibi connaturales ex impetu naturae, ut sic dicam, id est, quos ex naturae necessitate, etiam quoad exercitium habet. Imo etiam addo, si qui actus sunt hujusmodi, habuisse illos prius natura quam actus supernaturales, saltem mediate, quatenus natura supponitur gratiae, et consequenter quae manant a natura, censeri possunt ordine naturae priora, quam quae extrinsecus adveniunt: sicut etiam sunt priora, quam libera. Illi tamen actus non sunt incompossibiles cum actibus supernaturalibus, quia nec cum aliis actibus liberis ejusdem ordinis incompossibiles sunt. Eo vel maxime, quod secundum probabiliorem sententiam, nullus est actus ita naturalis in Angelo, praeter cognitionem sui ipsius, quae directe ad se, et per relationem quamdam ad Deum terminatur. Haec autem cognitio non impedit aliam Dei contemplationem absolutam, et perfectiorem, quae tam esse potest supernaturalis ordinis, quam naturalis: multoque minus impedit actus voluntatis, ut per se notum est.

7. Respondetur de actibus naturalibus, id est, non supernaturalibus. — Loquendo autem posteriori modo de actibus naturalibus, id est, ordinis naturae, licet liberi sint: sic nego capacitatem intellectus, vel voluntatis angelicae, ita fuisse in primo instanti actibus naturalibus plenam, ut surpernaturalium actuum fidei, spei, et charitatis, pro eodem instanti capax non fuerit. Alioqui eadem ratione in secundo instanti posset eodem modo impediri per actus liberos ordinis naturalis, ne simul supernaturales actus exercere posset. Nam si respondeatur illos actus esse diversi ordinis, et ideo posse simul exerceri ab eisdem potentiis: eadem responsio ad primum instans applicari poterit. Si vero dicatur, in secundo instanti debuisse Angelum vacare ab actibus liberis ordinis naturalis tam intellectus, quam voluntatis, quantum necessarium esset; ut supernaturalia contemplari, et circa illa per voluntatem operari posset: idem ad primum instans applicari potest. Imo quia in illo primo instanti Deus per gratiam operantem Angelos principaliter excitabat; potuit facile ita illos praevenire, et ad supernaturalia sublevare, ut ab actibus naturalibus abstraherent potentias, quantum necessarium esset; ut intellectus Angeli a divina illuminatione, et revelatione concipienda non impediretur, nec distraheretur: et similiter voluntas etiam efficaciter moveretur ad fidem suscipiendam; et ad Deum supernaturaliter propositum diligendun, et hic ordoerat magis consentaneus divinae providentiae supernaturali,et ad ipsorum Angelorum perfectionum magis spectabat.

8. Secundam rationem in n. 1. —Ad secundum respondetur, Angelum non indigere tempore ad deliberandum, ut in superioribus ostensum est, et ideo in primo instanti potuisse habere actum sufficienter liberum. Quia per intellectum potuit sufficienter liberum advertere ad varias rationes boni, vel mali in objecto repraesentato inventas, vel ad varia media ad finem aliquem ordinabilia. Quia (ut supra dictum est) multa simul considerare potest, et sine discursu ea inter se conferre. Ergo ex parte intellectus potest in primo instanti esse cognitio ad libertatem actus voluntatis etiam est sufficiens. Ex parte autem voluntatis etiam est sufliciens potestas, quia de se est indifferens in actu primo, neque opus est, ut haec potestas duratione temporis antecedat actum liberum, ut putavit Hugo: sed sufficit, ut ordine naturae praecedat, ut est notum, et ab omnibus receptum; ergo. Ad reph- cam vero, quod inde sequeretur, Angelum in primo instanti potuisse peccare, dicetur in libro septimo, ubi punctum illud ex professo tractandum est. Nunc breviter respondeo primo, illo argumento ad summum probari Angelum in illo primo instanti non habuisse libertatem, quoad specificationem in actu dilectionis Dei, quae necessaria est ad potestatem peccandi. Non tamen sequitur, dilectionem illam fuisse necessariam quoad exercitium: neque ulla causa talis necessitatis assignari potest. Quia nec esse poterat ab intrinseco, quando cognitio supernaturalis Dei, quam tunc habebat Angelus, abstractiva erat, et obscura quae illam necessitatem inducere non valet, ut per se constat, et in secundo instanti in malis Angelis ostensum est, quandoquidem eamdem, vel majorem cognitionem habentes ab amore Dei defecerunt: neque alia ratio talis necessitatis ab intrinseco in primo instanti cogitari potest. Nec etiam fingi potest ab extrinseco, quia solus Deus illam efficere potest, sed talis modus providentiae violentus est, et praeternaturalis, valdeque miraculosus, ideoque sine majori fundamento affirmari non potest. Fuit ergo illa dilectio libera, saltem quoad exercitium, et haec libertas ad omnia, quae ad perfectam sanctificationem necessaria sunt, et ad rationem dispositionis, et ad meritum suflicere posset, ut ex materia de Gratia, et de Incarnatione notum est.

9. Objectio. — Confirmatio. — Solutio. — Data solutio removetur.— Dices, si dilectio illa fuit quoad exercitium libera, ergo potuerunt Angeli in primo instanti illam non habere: ergo fortasse vel omnes, vel multi non habuerunt illam, nam possibili posito in esse, nullum sequitur impossibile. Unde ergo affirmare possumus, omnes Angelos habuisse in primo instanti hanc dilectionem, cum res sit contingens? Accedit, quod haec libertas sufficit, ut in illo instanti potuerint peccare omittendo, si tunc habebant praeceptum diligendo. Respondemus, esto potuerint Angeli in eo instanti non exercere illum dilectionis actum: nihilominus etiam est certum potuisse illum habere, et talem actum esse magnam perfectionem voluntatis, et ipsam voluntatem praesertim divinitus excitatam ad illum esse valde propensam. Propter quod D. Thomas, quaest. 63, art. 6, ad 3, illum motum vocat naturalem: non quia supernaturalis non sit, neque quia sit simphciter necessarius: sed quia est valde consentaneus naturae. Aliunde vero voluntas Angel in eo instanti non habebat impedimentum, nec cogitationem, quae ipsam ab exercitio talis actus averteret; ergo hoc satis est, ut credamus, et asseramus, omnes Angelos habuisse talem actum, dum aliud non constat. Addo vero ulterius sine excitatione Dei, et vocatione non potuisse Angelos habere talem actum; potuit autem Deus omnes Angelos in eo instanti efficaciter movere ad talem actum, omnibus dando vocationem congruam:: et verisimile est Deum dedisse omnibus talem vocationem: quia est consentanea providentiae, et gratiae suae, et libertati non repugnat, et illa posita infallibiliter omnes Angel habituri fuerunt talem actum. Quia ergo credimus pertinuisse ad divinam providentiam, sic omnes Angelos vocare, ideo asserimus omnes Angelos in illo instanti motus illos habuisse. b

10. Ad confirmationem respondetur. — Ad rationem, et ejus confirmationem, in d. n. 1.— Ad confirmationem autem de potentia peccandi per omissionem respondetur, imprimis negando sequelam, quia praeceptum dilectionis non statim obligabat pro illo instanti: et ideo licet habuerint Angeh potestatem suspendendi illum actum, non sequitur potuisse peccare: quia illa suspensio, si fieret, peccaminosa non fuisset. Et praeterea distingui potest de potentia peccandi, scilicet, divisa, id est, nulla facta suppositione: vel composita, id est, supposita tali Dei vocatione, et priori modo, admittimus illam potentiam, nullum enim est inconveniens, ut in libro septimo ostendemus: posteriori autem modo negamus sequelam, quianon est possibile cum efficaci vocatione poni simul carentiam consensus, quia libertati non repugnat ut ex materia de Gratia suppono. Unde ulterius sequitur, talem actum non solum fuisse Angelis liberum, quoad exercitium, ut in priori responsione dicebamus: sed etiam quoad specificationem, quia vocatio efficax neutram hbertatem excludit: quamvis illa posita infallibile sit voluntatem habituram esse talem actum, et non alium, nec carentiam ejus. Et per haec sufficienter responsum est ad CapreoIum, Henricum, et alios in n. 2, citatos. Loca vero divi Thomae, sumpta ex quaest. 16, de Malo, art. 4, fatemur esse contraria, quia in illis solutionibus divi Thomae sententiam Capreoli aperte docuit: sed in prima parte, manifeste illam retractat, ut visum est. De tertio argumento in sequenti capite dicemus. Ad confirmationem anutem ejus, negatur sequela, quia Angelus non potest naturaliter cognoscere gratiam, nec supernaturales actus in seipsis, ut in libro secundo dictum est.

PrevBack to TopNext