On this page
Caput 8
Caput 8
Utrum angeli fuerint sanctificati per propriam dispositionem
1. Tertium argumentum in praecedenti capite relictum petebat, an illi actus, quos Angelus in primo instanti habuit, fuerint dispositiones ad gratiam, ac meritorii. Et circa priorem partem notandum est ex Philosophia, et ex doctrina de Gratia propriam dispositionem ad gratiam, seu formam dici, quae praeparat subjectum ad talem formam, et est vera causa illius in genere causae materialis, ad quam dispositiva reducitur: latius autem loquendo, actus qui ab aliquo fit, simul ac ei habitus infunditur, dici potest bona dispositio personae operantis, etiamsi talis actus non praeparet potentiam ad habitum, sed potius sit fructus ejus. Dico autem esse bonam dispositionem operantis, quia illum perficit, et melius disponit simul cum habitu, quam solus habitus: quamvis proprie non sit dispositio ad habitum; quia nec propter illum datur, nec subjectum ad illum praeparat, nec etiam dici potest dispositio ipsius habitus, quia nec habitus est subjectum actus, nec actus afficit illum: solum ergo erit fructus, vel effectus habitus. Quamvis ergo Angelus in primo instanti actum supernaturalem voluntatis fuerit assecutus: dubium superest, quo illorum modorum illum habuerit: id est, an ut dispositionem, ac habitualem gratiam, et virtutes illam comitantes, vel ut fructum, et effectum habitualis gratiae jam receptae.
2. Aliquorum sententia. — Haec sententia rejicitur. — In quo puncto multi theologi respondebunt, utroque modo habuisse Angelum in primo instanti hujusmodi actum, vel actus, scilicet, et ut disponentes, ac praeparantes potentiam ad infusionem habituum, et ut elhcitos ab ipsis habitibus. Ita sentire possunt, et debent, qui putant in justificatione peccatoris contritionem, quae est dispositio ad gratiam, et charitatem, esse etiam elicitam ab ipso habitu charitatis, ad quem disponit. Nam eadem erit ratio in Angelo, supponendo, quia in primo instanti hujusmodi actus habuerit. Illam tamen opinionem semper falsam existimavi. Arbitror, in repugnantia dicere. Quia fieri non potest, ut eadem qualitas effective fiat a forma, ad quam ipsa disponit subjectum: cum forma debeat in subjecto supponi, ut possit talem qualitatem efficere: et e contrario qualitas disponens debeat supponi realiter existens, et facta, ut possit subjectum ad aliam formam praeparare. Ac denique repugnat, formam in subjecto introducendam illud ad suimet introductionem etflective disponere. Id enim non minus repugnat, quam seipsum effticere. Et tamen iliud plane non sequeretur, si forma efticeret in subjecto dispositionem, illud ad sui receptionem praeparans. Quod latius ex principiis theologicis in materia de Grat. disputo in 1l. 8, a capite 11. Et ideo nunc suppono, non posse actum illas duas habitudines simul habere ad habitum cum illo infusum. Dubium ergo superest, quoniam ex dictis modis Angeli in primo instanti dictos actus habuerint.
3. Opinio negans Angelos fuisse justificatos per propriam dispositionem. — Probatur. — Est ergo opinio negans Angelos fuisse sanctificatos per propriam dispositionem. Ita sentit Soto, l. 1, de Natura et Grat.. cap. 5, et citatur Victoria, et sequitur Molina, 1p., q. 62, art. 3, ad 1, dicens, actus primos Angelorum non fuisse dispositiones ad habitus, sed effectus potius, et fructus habituum infusorum. Primo, quia perfectius est operari ex habitu, quam sine concursu habitus: Angelis autem tribuendum est, quod perfectius est, quia et divinae operationi, angelicae excellentiae est consentaneum. Maxime quando alias nulla repugnantia, nec aliquid praeter ordinem naturis rerum convenientem involvitur: ut in praesenti contingit. Nam potius operari ex habitu, et in actibus supernaturalibus, et habitibus per se infusis, et connaturalis modus operandi : operari autem sine habitu, est modus imperfectus et quodammodo praeternaturalis. Secundo quia Christus Dominus ita fuit in primo instanti suae conceptionis sanctificatus secundum proprium actum: non qui ad gratiam disponeret, sed qui ex gratia habituali effective prodiret (ut ex propria materia suppono ): ergo signum est, illum modum sanctificationis esse ex genere suo perfectiorem; ergo cum Angelis non repugnet, illis tribuendus est. Tertio, quia in hoc modo salvatur tota ratio, ob quam diximus, Angelum habuisse actus secundos in primo instanti, scilicet quia melius est esse in actu secundo, quam in solo primo: item quia hoc modo creavit Deus res alias perfectas, et cum fructibus, quos sibi concreatos habere possunt: item quia etiam hoc modo fit sanctificatio secundum proprium actum, et aliunde additur perfectio operandi connaturali modo: ergo ita credendum est, Angelos in primo instanti fuisse operatos.
4. Contraria sententia probabilior. — His vero non obstantibus, probabilius credimus, Angelum se disposuisse per proprium actum liberum ad infusionem gratiae habitualis. Hanc sententiam frequentius sequuntur expositores D., Thomae 1. p., q. 62, a. 2 et 3, Cajetanus 92, q. 24,a. 3, Ferrara 3, cont. Gent., c. 110. Malonius 2, d. 4, disp. 3, et ut existimo, est sententia D. Thomae, q. 62, a 2, ubi inquirit, utrum Angelus indiguerit gratia ad hoc, quia converteretur in Deum, in quo titulo licet non loquatur speciatim de prima conversione, sine dubio illam includit, in quocumque tempore, vel instanti fiat. Unde et ratio articuli non minus de illa, quam de qualibet alia concludit: et ita universaliter concludit, Angelum, ut convertatur in Deum, ut objectum supernaturalis beatitudinis, indigere ipsiusmet Dei speciali motione, quae auxilium gratiae nuncupatur. Contra hoc ergo objicit in tertio argumento, quia saltem ad eam conversionem, qua Angelus praeparatur ad gratiam, non indigebit gratia, quia alias procedetur in infinitum. Quae objectio de primo actu conversionis in Deum procedit, eumque supponit esse dispositionem praeparantem Angelum ad gratiam recipiendam. Respondet autem distinguendo triplicem conversionem in Deum. Unam perfectam in gloria, quae est gratia consummata, aliam, quae procedit a gratia, tanquam meritum beatitudinis, et tertiam, per quam aliquis preparat se ad gratiam habendam. Et ad hanc dicit, non esse necessariam aliquam habitualem gratiam, sed operationem Det ad se animam convertentis. Et talem supponit esse primam Angeli conversionem, et ita evitari processum in infinitum, nimirum, quia ad illam Dei motionem, seu operationem non requiritur alia praeparatio, seu dispositio, sed tantum liberi arbitrii cooperatio. Docet ergo D. Thomas Angelum per primam conversionem in Deum, quam dicit esse motum voluntatis in ipsum Deum, se ad gratiam habitualem praeparasse.
5. Ratione ostenditur. — Ratio vero hujus sententiae est, quia hic ordo perfectior est, et magis proportionatus ipsi gratiae et naturae ab imperfecto ad perfectiorem gradum ascendendi. Nam imprimis consequi gratiam habitualem cum aliqua cooperatione propria perfectius est, quam omnino ab extrinseco illam recipere, quia ex suo genere, ac caeteris paribus semper est perfectius habere aliquid a se, quam ab alio tantum, et esse aliquo modo sibi causam suae perfectionis, quam non esse. At vero qui se praeparat, et disponit ad gra- tiam per proprium actum, aliquo modo est causa suae gratiae, per prius auxilium gratiae, nam qui disponit subjectum ad formam, aliquo modo est causa formae. Item qui se disponit ad gratiam, impetrat illam a Deo, imo illam meretur saltem de congruo, et ita aliquo modo ad illam cooperatur, et trahit Deum ut illam infundat; ergo hoc majoris perfectionis est. Deinde per habitualem gratiam contrahitur peculiare vinculum amicitiae inter creaturam et Deum, et quasi celebratur spirituale matrimonium inter ipsos: sed de ratione amicitiae, et matrimonii est, ut per consensum voluntatis vinculum illud contrahatur; ergo est valde consentaneum ipsi gratiae, et effectui ejus, ut ex parte Angeli ordine naturae praecedat motus voluntatis, quo se ad gratiam disponat. Et hac ratione videtur esse ordinaria lex Dei, ut qui ratione, et libertate uti potest, gratiam habitualem non recipiat, nisi se ad illam gratiam praeparaverit, juxta illud Threnor. ult. Convertimini ad me, et ego convertar ad cos. Quae lex in nobis certa, et universalis est, juxta doctrinam Concilii Tridentini, sect. 6. Et non videtur fundata primario in termino a quo (ut sic dicam) nostrae justificationis, scilicet quia est ex statu in inimicitiae ad statum amicitiae Dei, sed primario in ipso termino ad quem, qui est constitui Dei amicum: nam hoc ex natura sua postulabat praecedentem consensum. Denique natura etiam angelica comparatur ad gratiam, ut materia ad formam, et ut quid imperfectum, et inferioris ordinis ad perfectum, et superioris ordinis. Est autem consentaneum naturae imperfectae, ut ad superiorem gradum non ita repente ascendat, quin ad superiorem formam recipiendam convenienti modo praeparetur, et disponatur, quantum subjecti capacitas, et conditio talis formae perfectioris compatitur: ergo hic ordo in praesenti servari debuit.
6. Ad argumentum in num. 3.—Nec obstant motiva contrariae sententiae. Ad primum enim dicimus, operari ex habitu caeteris paribus melius, et connaturalius esse; nihilominus tamen quando caetera non sunt paria, posse esse convenientius aliter operari: et ita est in proposito, quia melius est sanctificare se aliquo modo cum auxilio Dei, et esse sibi causam suae gratiae, saltem disponendo se, et per proprium consensum Dei amicitiam, et desponsationem acceptare. Ad secundum deChristo, respondeo non esse similem rationem: nam Christus Dominus supponebatur altiori modo gratus per gratiam unionis, ratione cujus habuit gratiam habitualem, nt proprietatem connaturalem a gratia unionis dimanantem, et ita habuit illam a se nobiliori modo, quam per dispositionem propriam: item quia gratia Christi a principio fuit consummata, et primi actus ejus fuerunt visio, et charitas beatifica, quae non possunt esse dispositiones ad gratiam. Ad tertium patet responsio ex dictis: nam licet in alia sententia etiam fuerit Angelus a principio in actu primo et secundo, non tamen cum tam perfecto ordine. Nec est simile de rebus inferioribus, quae non possunt per proprias morales dispositiones, altiores perfectiores recipere.