Text List

On this page

Caput 9

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

Corollaria ex praecedenti doctrina, quibus gratia, et meritum angelorum in primo instanti magis explicantur

CAPUT IX. COROLLARIA EX PRAECEDENTI DOCTRINA, QUIBUS GRATIA, ET MERITUM ANGELORUM IN PRIMO INSTANTI MAGIS EXPLICANTUR.

1. Primum Corollarium. — Primi actus supernaturales in Angelis ab habitibus non fuere eliciti. — Ex dictis in capite praecedenti infertur primo hunc primum actum, sive voluntatis credendi, sive spei, aut charitatis, vel quemlibet alium similem, quem Angelus in primo instanti habuit, non fuisse elicitum ab habitu infuso, quia non potest praeparare ad illum, et procedere ab illo, ut declaravi, et ex materia de Gratia suppono. Loquor autem de actibus voluntatis, quia de assensu intellectus res potest esse magis dubia, quia per voluntatem credendi, quae ordine naturae antecedit assensum, videtur Angelus vel homo moraliter satis disponi, ut statim recipiat intellectuale lumen, per quod actum ipsum credendi eliciat. Quod si hoc ita est, actus ipse intellectus non erit dispositio ad habitum intellectualem fidei, sed erit tantum effectus: dispositio autem ad infusionem illius habitus intellectualis esse poterit prima voluntas credendi, licet sit alterius potentiae actus, quia in dispositione morali, et non physica, hoc non est inconveniens, simulque idem actus voluntatis erit dispositio ad proprium habitum, a quo similes actus postea connaturaliter eliciuntur: et ideo non poterit esse effective ab eodem habitu, sicut de aliis dictum est. Quia vero habitus intellectualis fidei alioquin non supponitur ante gratiam, sed cum illa, et ut consequens illam, ideo in Angelis verisimilius est, non antecessisse ordine naturae actum credendi, ac proinde non fuisse principium eliciens illum, sed potius eum, ut dispositionem supposuisse. De qua re in materia de Gratia latius, et in hac materia consentit Malonius 2, dist. 4, disp. 4, et ex hypothesi etiam Molina supra.

2. Secundum corollarium, indiguerunt tamen aucilio gratie. — Secundo sequitur, hos actus primos supernaturales, qui ab habitibus non eliciuntur, necessario debere fieri ex speciali motione, et auxilio Dei. Ita docet divus Thomas, in dict. a. 2, ad 3, et censeo certum ex dictis in c. 1, hujus lib. Tum quia liberum arbitrium, etiam angelicum nihil potest suis solis viribus facere, quod ad aeternam salutem per se conducat. Tum etiam quia illi actus in suo esse supernaturales sunt etiam Angelis, ut ostendimus, et ideo non solum ab ipsorum potentia naturali fieri non possunt sine auxilio gratiae, verumetiam nec in suo ordine posset naturalis potentia in illos influere, nisi per divinam motionem aliquo modo elevaretur. Secundum autem est ex doctrina gratiae, duplex genus auxilii ad hujusmodi actus esse necessarium, scilicet excitans, et adjuvans, seu operans, et cooperans, quarum vocum significationem ex eadem materia suppono. Dixerunt ergo quidam apud Vasquez, 1 part., disp. 98, c. 2, n. 7, in Angelis non esse necessarium auxilium cooperans ad hujusmodi actus, sed operans sufficere. Quia idem de Angelis in hoc credendum est, quod de primo homine ante lapsum: at de homine primo ait Augusünus, l. 6, de Corrept. et Grat., c. 11: Ut bonum reciperet, utique consentiendo, gratia non indigebat, id est, ad volendum bonum sibi oblatum non indigebat nova gratia, praeter eam, quae per oblationem boni, id est, per excitationem ad bonum illi offerebatur.

3. Contraria opinio tertia tenenda.—Sed haec sententia, si absolute omnem gratiam adjuvantem neget esse necessariam Angelis ad supernaturales actus, falsa est, et defendi non potest. Quia necessitas hujus gratiae in nobis non oritur ex peccato, vel ex aliqua speciali conditione naturae nostrae, vel statu: sed oritur ex intrinseca conditione ipsius actus conversionis in Deum supernaturalem finem, qui in se, et in substantia sua supernaturalis est, tam respectu Angeli, quam nostri. Et ideofieri non potest sine peculiari cooperatione Dei, altioris rationis, quam sit commune auxilium natura debitum, et illa specialis cooperatio Dei vocatur gratia adjuvans, vel cooperans. Et hoc modo dixit D. Thomas, dicto a. 2, ad 2, converti ad beatitudinem ultimam homini esse ditficile, et quia est supra naturam, et quia habet impedimentum ex corpore infecto peccato : Angelo vero esse difficile propter hoc solu quod est supernaturale. De qua difficultate dixerat talem esse, ut si desit auxilium, sit impossibilitas. Et hac ratione dicit Augustinus, l. 12, de Civ., c. 9, Angelos factos esse a Deo cum amore casto, neque potuisse habere illum sine cooperatione Dei, quia alias possent meliores a se fieri, quam Deus illos fecisset: et idem dicit de primo homine, lib. de Corrept. et Grat., c. 11, et lib., de Nat. et Grat., c. 96, generaliter dicit sicut oculus non potest videre sine lumine, ita et hominem perfectissime justificatum, non posse recte operari, nisi divino Iumine juvetur: quod de homine in omni statu, et consequenter etiam de Angelo intelligit. Idemque habet aliis locis, quae in capite undecimo allegabimus. Hujus etiam gratiae cooperantis datae Angelis meminit Petrus Cellensis, lib. 1, de Tabernacul., tom. 9 Biblioth.

4. Aliquorum probatio pro gratia cooperante rejicitur. — Haec vero gratia cooperans, seu adjuvans, de qua Augustinus in locis allegatis loquitur, et ratio, qua necessitatem illius probavimus, non solum in primo actu, qui ad infusionem gratiae habitualis disponit, sed etiam in aliis, qui per gratiam habitualem postea fiunt, locum habent, quia nullus talium actuum sine adjutorio Dei actuali fieri potest. Et ideo addendum est, illum priorem actum esse ab specialiori gratia cooperante. Quia cum potentia tune non operetur per habitum, et consequenter non habeat in se intrinsecam virtutem naturaliter effectricem talis actus, necesse est ut Deus speciali cooperatione sua effticientiam habitus suppleat, et haec est specialior gratia cooperans, quam D. Thomas in dicta solutione vocavit motionem Dei animam ad se convertentis. Quamvis possit etiam id recte intelligi de gratia praeveniente, et excitante, seu operante, per quam Deus animam, vel Angelum ad se convertit. Ex qua probant etiam aliqui necessitatem gratiae cooperantis in Angelo ad talem conversionem; quia ipsa gratia operans, et excitans voluntatem, quando ipsa voluntas consentit, illi etiam cooperetur, quia actu allicit et attrahit voluntatem; et ita consensus ipse illi etiam tribuitur tanquam cooperanti voluntati. Sed haec gratia probat tantum de gratia cooperante moraliter; quia illa attractio praevenientis vocationis, dese tantum moralis est: nos autem loquimur de cooperatione physica, de qua prior ratio procedit, ut D. Augustinus, et D. Thomas loquuntur.

5. Hec vero placent, qui solam cooperantem in Angelis requirunt. — Aliqui vero indicant ita gratiam dictam, physice cooperantem, sut- ficere Angelo ad hujusmodi actus, ut gratia excitante non indigeat. Quod videtur sentire Bellarminus, lib. de Gratia primi hominis, cap. 4. Verumtamen negari non potest, quin ad illam primam conversionem fucrit Angelo necessaria gratia excitans, quia sicut nos non possumus nostram inchoare salutem, ita nec Angelus suam: est enim eadem ratio, quia id provenit suftficienter ex eo, quod salus illa supernaturahls est. At vero initium salutis a gratia excitante, ac praeveniente sumitur, et praecipue ab illa, quae ad finem nos vocat: et initium fidei, et sancta cogitatio ab ipsoappellatur, ab Augustino, in lib. de Praedest. sanct., c. 2 et 3, et frequenter in alis locis, et ita totus discursus Augustini in illo libro, et in alis, quo probat initium salutis esse a Deo, reducendo illud initium ad sanctam cogitationem, aeque in Angelis procedit. Quia etiam in illis necesse est, ut negotium salutis a sancta, et supernaturali cogitatione procedat, quam ex se habere non possunt, cum supernaturalis sit ; debuit ergo incipere a Deo excitante, et vocante Angelum ad actum superioris ordinis: et ita fuit illis necessaria, non tantum gratia cooperans, sed etiam operans. Neque opinor doctissimum Bellarminum contrarium in hoc sensisse; sed ibi loqui tantum de speciali gratia excitante, qua nos indigemus ad perseverandum, de hac enim loquuntur testimonia Augustini, quibus utitur, et aliae rationes, quas indicat, de quo puncto in capite ultimo hujus libri dicemus.

6. Tertium corollarium. Angelos in primo instanti, primam gloriam meruisse, D. Thomas ita sentire videtur.—Tertio sequitur, meruisse Angelos in primo instanti primam gloriam suam. Ita indicat D. Thomas, dicta q. 62,ari. 4, ad 2, dum ait, Angelum non meruisse per naturalem conversionem in Deum, sed conversione charitatis, quae est per gratium. Ergo cum D. Thomashanc conversionem tribuat Angelis in primo instanti, etiam illis tribuit meritum pro eodem instanti. Quod expressius declaravit in q. 63, a. 5, ad 4, ubi omnes Angelos etiam qui postea ceciderunt, in primo instanti meruisse docet. Quod Capreolus infra contra mentem, et expressa verba D. Thomae exponit, non de proprio merito actus, sed de dignitate ipsius gratiae, ratione cujus dicitur infans, verbi gratia, mereri gloriam lato modo. At D. Thomas apertissime loquitur de proprio merito, quod est per actum liberum, ut ex eisdem locis manifestum est, et ex a. 6, q. 63, ubi sic ait: Si Angelus malus ponatur, quod in primo instanti suae creationis in actum liberi arlitrii proruperit, et cum gratia fuerit creatus, ut supra diaimus. Fatetur ergo se id dixisse: et inde infert Angelum malum immediate post primum instans peccasse; et rationem subdit, quia cum per unum actum meritorium Angeli ad beatitudinem perveniant, si in secundo instanti peccati impedimentum non posuisset, praemium sui merili acciperet, loquitur ergo de primo merito, qui est per proprium actum liberum. Et ita haec assertio est communiter recepta in schola D. Thomae, et communis omnium, qui docent, Angelum fuisse in primo instanti per actum proprium sanctificatum.

7. Ut ratione probetur corollarium, statuitur pervenisse Angelos per proprium meritum ad Deatitudinem. — Ut autem ratione probetur corollarium, magisque explicetur, supponendum est imprimis Angelos per proprium meritum ad beatitudinem pervenisse. Ita supponit D. Thomas in locis allegatis, et praesertim in primo articulo, hac ratione probat, non fuisse Angelos creatos in supernaturali beatitudine, quia oportuit, ut per sua merita illam conscquerentur, quod non fit, nisi per opera propria antecedentia beatitudinem. Praeterea licet inter alios theologos sit aliqua dissensio in tempore, vel modo hujus meriti; nihilominus in assertione omnes conveniunt. Et eadem est Augustini, et aliorum Patrum communis sententia: docent enim Angelos sanctos merito suo a malis discretos fuisse, et suae aeternae salutis certitudinem accepisse, quos in capite secundo allegavi.

8. Ex qua Patrum doctrina optime sumuntur rationes. Prima, quia Deus creavit omnes Angelos cum quadam aequaltate, seu uniformitate, quia ex parte sua non est verisimile inter eos discrevisse; ergo sicut Angelos malos creavit sine plena beatitudine, et capaces meriti, et demeriti illius, ita etiam Angelos sanctos in principio creavit; ergo sicut mali beatitudinem tandem suo merito perdiderunt; ita et boni suo merito illam obtinuerunt. Secunda, quia Angeli sancti ita creati sunt, ut demereri possent beatitudinem: sicut exemplum malorum ostendit; ergo etiam sunt creati apti ad eamdem beatitudinem promerendam. Justus enim, et misericors Deus neminem creavit in statu demerendi, cui non etiam locum, et virtutem merendi tribuat. Tertia, quia si Angeli non essent beatitudinem suis meritis consecuturi, nulla ratio esset cur a principio non essent in statu beatitudinis creati; cum ergo ostensum sit, non fuisse creatos a principio plene beatos; signum est, fuisse creatos viatores: ita ut suis meritis beatitudinem obtinere possent. Quarto sumitur argumentum ab homimnibus, quia homines per merita beatitudinem consequuntur: ergo etiam Angeli. Probatur consequentia, tum quia caeteris paribus aptiores sunt ad meritum apud Deum Angeli, quam homines: tum etiam e converso, quia si hominibus, qui imbecilliores sunt, non datur gloria sine merito, cur daretur Angelis? Tum denique quia in beatudine ipsa homines aequiparantur Angelis; ergo etiam in via ad illam.

9. Denique ad hoc confirmandum adducit D. Thomas illud Apoc. 21. "Mensura hominis, quae est Angeli", ita ut sensus sit, in coelesti beatitudine eamdem mensuram esse Angeli, et hominis, utique meritum. Quam expositionem aliqui rejiciunt tanquam omnino a vero sensu alienam; tamen licet non sit unica, nec fortasse primaria; nihilominus valde probabilis est, et Viegas ibi, sect. 2, exponens illa, et "qui loquebatur mecum, habeat mensuram arundineam auream. ut metiretur civitatem", ait: Men»suram accipio hoc loco merita, sive gratium; charitatemve, juxta quam metitur Deus gloriam omnium beatorum. Quod certe probabilissimum est, et optime per mensuram auream significatur; cur ergo non potuerunt de eadem mensura alia subjuncta verba intelligi? Nam illa mensura dicitur fuisse ad civitatem, et murum ejus metiendum, et de eadem subditur, et eamdem esse hominis, quae est Angeli. Unde idem auctor inferius circa eadem verba dicit, hanc esse unam ex communibus expositionibus illorum verborum. Denique esto illa expositio non acceptetur ut litteralis, nihilominus est congruentissima accommodatio, vel etiam aequiparatio. Nam alius sensus litteralis est, eadem mensura, seu eodem muro civitatis supernae Jerusalem (de qua ibi est sermo) Deum protegere hominem, et Angelum beatum: ergo similitudinem rationis optime inferri potest, eadem etiam mensura utriusque beatitudinem metiri, vel utrumque pari titulo ad beatitudinem admittere: ac proinde sicut mensura beatitudinis hominis est meritum, ita etiam beatitudinis Angeli.

10. Praedictum Angelorum meritum easdem conditiones meriti lumini habet. — Repicitur opinio Magistri circa conditionem quamdam meriti Angelici. — Ex quo ulterius infertur, easdem conditiones ad meritum in Angelo requiri, et sufficere, quae in homine sufficiunt, ac necessariae sunt. Quia si mensura utriusque est meritum, et beatitudo ejusdem rationis est, et in ea est aequalitas, etiam conditiones meriti ejusdem rationis esse debent, et in eis etiam debet servari aequalitas, seu proportio. Hinc ergo recte colligimus, quod sicut hominibus proposita est visio, et bravium suorum certaminum, ita et Angelis, et consequenter utrisque esse promissam sub conditione meritorum: item in utrisque esse necessariam gratiam sanctificantem, et auxiliantem libertatem, ac honestatem supernaturalem operum ad talia merita. Et obiter ex eodem principio colligitur, necessarium esse statum viae ad meritum beatitudinis, et consequenter improbatur opinio eorum, qui dixerunt Angelis datam esse beatitudinem propter opera praevisa in ipso statu beatitudinis, futura, scilicet ministeria, quae Angeli ex obedientia Dei pro salute hominum exhibent. Quod docuit Magister, in 2, dist. 5, quem pauci ex antiquis scholasticis secuti sunt. Contra hanc vero sententiam dicendum est ex professo, in lib. seq., c. 3, nunc enim nihil nobis obstat. Nam suppositis principiis positis, scilicet quod Angeli sancti non fuerunt semper beati, licet semper fuerint sancti: negari non potest, quin habere potuerint meritum beatitudinis, priusquam ipsam beatitudinem reciperent; sive postea in ipsa beatitudine mereri potuerint, sive non, quod libro sequenti ex professo discutiendum est. 11. Probatur jam ratione tertii corollarii. —Ekx his igitur tandem concluditur assertio intenta, seu tertium corollarium, nimirum omnes Angelos gloriam in primo instanti creationis suae de condigno meruisse. Quia in illis concurrerunt tunc omnia ad tale meritum necessaria. Probatur, quia illi erant tunc sancti, et per fidem vivam libere operabantur, se convertendo in Deum ex gratiae auxilio. Deus autem sic operantibus vitam aeternam promisit, juxta illud Jacob. 1: "Accipet coronaum vite, quam repromisit Deus diligentibus se", et cap.2. Ft "heredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se". Haec enim verba non arctantur ad homines, sed ad omnes diligentes Deum ut sonat, extenduntur. Sicut illa Pauli 2. Timoth. A. "In reliquo veposita est mihi corona justitie", et infra: "JVon solum autem mihi, sed et his qui diligunt", etc. Nam sicut supra diximus, dogmata tradita in sacra Scriptura de gratia, et charitate Dei ad Angelos extendi, ita eadem ratione de his, quae ad repromissionem gloriae fiunt, sentiendum est. Nam "gratiam, et gloriam dat Dominus", et gratiam propter gloriam. Verumtamen sicut haec promissio in homine includit conditionem si in gratia deces- serit, ut Concilium Tridentinum dixit, ita in Angelo includebat cum proportione conditionem, si pro statu viae, seu pro tempore a Deo praescripto, in amore Dei perseveraverit. Atque hoc modo in omnibus Angelis tam bonis, quam malis, qui tunc boni erant, omnes conditiones necessariae ad meritum de condigno etiam ex parte promissionis inventae sunt. Omnes ergo, et potuerunt de condigno et de facto primam gloriam per conversionem in Deum meruerunt.

12. Quid de merito prime gratiae, vel augmento ejus in ipso primo instanti. — Primam vero gratiam de condigno mereri non potuerunt, quia ante meritum dari illis debuit, ut de condigno mereri possent. Unde fit ut ipsa graUa sanctificans sit radix meriti; non potest autem principium meriti cadere sub meritum, saltem secundum connaturalem ordinem, ut nunc supponimus. Et in idem redit, quod meritum debet praemium antecedere saltem naturae ordine, actus autem conversionis in Deum, licet juxta nostram sententiam antecesserit, quoad substantiam et entitatem suam, gratiam habitualem; tamen ut meritum de condigno non antecessit illam, quia per illam formaliter constitutum est in ratione, et valore meriti de condigno, et ideo sub ratione talis meriti non potuit in eamdem gratiam retlecti. Idemque dicendum est secundum aliam sententiam, quae dicit gratiam habitualem ordine naturae praecessisse conversionem in Deum, tanquam principium efliciens illam, et in nullo genere causae fuisse illa posteriorem. Imo ex hoc etiam sequitur, quod nec de congruo potuerunt Angeli primam gratiam mereri, quia nullo modo illis infusa est propter eorum actus, nec actus antecesserunt illam in aliquo genere, quod in omni merito necessarium est; secus vero est in nostra sententia. Nos ergo fatemur, Angelos primam gratiam habitualem meruisse de congruo perconversionem liberam in Deum ex speciali auxilio gratiae. Nam sicut Angeli per illam conversionem se praepararunt ad gratiam modo convenienti, et quasi connaturali, ita per eamdem dispositionem gratiam impetrarunt et congrue meruerunt. Quod etiam de contritione peccatorum contitemur: est autem aliquo modo major ratio in prima justificatione Angeli, vel primi hominis in statu innocentiae, quia persona licet non esset digna simpliciter; nihilominus non erat indigna, sicut est peccator. Et aliunde motio Spiritus sancti, et proportio actus, ad meritum de congruo suflicit. Unde etiam fit, ut non potuerint Angeli in primo instanti augmentum gratiae mereri, quod in nostra sententia facile ostenditur, quia prima gratia datur ratione talis actus, eidem respondet gloria eidem gratiae proportionata, ideoque non habet talis actus valorem ad novum gradum gratiae promerendum. Quod non tam facile defendet, qui dicunt, actum illum procedere ab habituali gratia, et ita esse effectum ejus, ut nullo modo sit causa: nam actus sic procedens a gratia est meritorius augmenti ejus, ut in posterioribus actibus manifestum est. Sed de hoc latius in materia de Gratia.

PrevBack to TopNext