On this page
Caput 10
Caput 10
Utrum angeli in primo instanti inaequalem gratiam cum proportione ad naturam acceperint
1. Angeli in primo instanti inequalem gratium acceperunt. — Communis sententia theologorum est, licet omnes Angeli in primo instanti fuerint sanctificati, non tamen omnes aqualem gratiam accepisse, quoad videntur tanquam principium in theologia per se notum supponere: ideoque solum rationem, vel modum illius inaequalitatis inquirimus. Potest autem illud fundamentum declarari, quia sancti Angeli in patria non sunt aequales in gloria; ergo nec in via fuerunt aequales in sanctitate, et meritis; ergo nec in primo instanti viae fuerunt aequales in gratia. Primum antecedens est notum ex Dionysio toto libro de coelesti Hierar. Et ex communi sensu Patrum in Scripturam intelligentium de Angelorum ordinibus loquentem, qui variis nominibus appellantur, Seraphin, Cherubin, Throni, etc., nam per haec, non tantum in natura, vel ministeriis, sed etiam in sanctitate, et gloria inaequales Angelorum gradus, et perfectiones significari, Patres intelligunt. Et optime hoc confirmant verba Raphaelis dicentis ad Tobiam: Ergo sum Hhaphael Angelus, unus em septem, qui astamus ante Dominum. Vtemque Dan. 10, Michael, esse dicitur, unus es Principibus primis, et cap. 12, dicit, Princeps magnus.
2. Progreditur probatio inchoata. — Sicut ergo non omnes homines beati sunt aequales in gloria, sed differunt sicut stella differt ab stella in claritate, ita etiam Angeli inter se comparantur. Hincque evidens est prima consequentia, quia gradus gloria respondet merito, et charitati viae. Secunda vero consequentia non est ita evidens, quia possent Angeli in primo instanti esse aequales in gratia, praesertim si absque propria dispositione illam receperunt, et in secundo pro vario usu liberi arbitrii inaequale augmentum recipere: nam sicut in illo instanti quidam amiserunt gratiam, et alii in ea perseverarunt; ita inter perseverantes quidam magis, alii minus in ea crescere potuerunt. Nihilominus tamen est illa secunda consequentia valde verisimilis, tum quia sicut inaequalitas, quam Angeli habent in gloria, fuit ex primaria intentione, et praedestinatione Dei, ita verisimile est, a principio inchoasse Deum sanctificationem Angelorum cum varietate, et inaequalitate proportionata illatermino, tum etiamquia varietas haec non minus ad debitum ordinem, et pulchritudinem Angelorum in statu viae pertinuit, quam in statu patriae.
3. Praedicta gratie inequalitas fuit juxta ineegualitatem naturarum. Hac ergo supposita gratiae inaequalitate in Angelis a primo instanti, inquirimus unde sumenda sit, aut quam rationem et mensuram in illa distributione facienda Deus servaverit. In quo puncto sententia communiter recepta inter theologos est, Deum distribuisse gratiam Angelis juxta proportionem naturalem; ita ut quo Angeli creati fuerunt perfectioris naturae, eo majori gratia ornati fuerunt. Ita docuit Magister 2, dist. 3, et sequitur D. Thomas, dicta quaest. 62, art. 6, ubi non ut certum, sed ut rationabile id docet, idem habet 2, 2, quaest. 24, art. 3, ad 3, quibus locis Cajetanus et omnes expositores id sequuntur. Sumptaque est haec sententia ex Basilio, l. de Spiritu sancto, cap. 16, dicente: Caelorum virtutes non suapte natura sancte sunt, sed justa proportionem, qua se invicem superant, a Spiritu habent sanctificationis mensuram. Similem fere sententiam habet Damascenus, lib. 2, cap. 3, ait enim: Per verbum omnes Angeli creati sunt, ac per sancti Spiritus sanctificationem omnes perfectionis nuwmeros acceperunt, ita tamen ut pro sua quisque dignitate, et classe luminis gratieque participes sint. Videnturque sumpsisse ex Dionysio, libro de coelest. Hierar., ubi Angelos perfectiores in natura dicit propinquiores esse Deo, tum in officio, tum in splendoribus gloriae et gratiae, quod a praeceptore Paulo didicisse, in cap. 6, profitetur, et ita consequenter ibidem ait: Primam hierarchium, sicut est perfectior reliquis, ita primoribus Dei, splendoribus, majori propinquitate conjunctam esse. Et cap. 7: Merito prima illa calestis functio ab altissimis spiritibus agitur, cum sit ordo omnibus celsior, atque sacratior. Atque ad hunc modum de caeteris in sequentibus capitibus philosophatur. Et quamvis isti Patres expresse non loquantur de primo instanti creationis, tamen sine dubio idem cum proportione de illo sentiunt: nam indefinite loquuntur, et ratio eadem est, quam D. Thomas reddit, tum ex parte Dei, quia videtur consentaneum sapientiae ejus, ut quos meliores in natura condebat, in altioribus sedibus gloriae collocaret, et consequenter etiam majoribus gratiis praeveniret; tum ex parte ipsorum Angelorum, quia quo sunt natura perfectiores, eo vehementius et majori conatu per gratiam operantur, et ad illam se disponunt.
4. Proponuntur rationes contra hanc doctrinam. — Prima confirmatur. — Secunda. — Nihilominus tamen resolutio haec difficultate non caret. Primo, quia inferius non potest esse mensura superioris, natura autem est inferior quam gratia; ergo non potest esse illius mensura. Et confirmatur, quia inde fieret, Luciferum in primo instanti creationis fuisse caeteris Angelis sanctiorem, quod videtur absurdum, cur enim Deus illumin sanctitate aliis praeferret, quem sciebat non fuisse in gloria cum illis collocandum? Sequela patet supposita sententia, quod Lucifer omnium Angelorum in natura perfectissimus sit. Secundo, quia alias etiam data esset gratia Angelis juxta proportionem naturalium dilectionum, quas de Deo habuerunt. Consequens concedi non potest; ergo: sequela patet, primo quia non est major ratio de perfectione naturalis essentiae, vel potentiae, quam de perfectione naturalis actus. Secundo quia de primo ad ultimum unum sequitur ex alio. Nam si gratia datur juxta capacitatem naturalem, cum amor naturalis uniuscujusque eliciatur, consequenter etiam dabitur gratia juxta proportionem naturalis dilectionis: tum denique quia si aliqua congruitas est in naturali capacitatem pura (ut sic dicam) ita in solo actu primo considerata, major erit in illa perfectio actu secundo dilectionis naturalis Dei; ergo etiam gratia dabitur juxta perfectionem dilectionum naturalium. Hoc autem non esse admittendum probatur, quia alias unusquisque Angelus se aliquo modo disponeret suis viribus ad talem gratiae gradum, quod juxta sanam doctrinam concedi non potest.
5. Tertia. — Effugium praecluditur.— Tertio in hominibus non servat Deus illam proportionem; ergo ex parte Dei nihil est cur praesumamus illam servare in Angelis. Dicetur, non esse simile, quia homines sunt ejusdem speciei; non tamen Angeli. Sed contra hoc instatur, tum quia si vera est universaliter in Angelis illa doctrina, sicut Deus majorem gratiam contulisse dicitur Angelis in specie perfectioribus, ita dicendum est dedisse gratiam aequalem omnibus Angelis ejusdem speciei, si dantur (ut nos supponimus). Ergo in illis discrimen illud locum non habet. Vel certe si inter Angelos ejusdem speciei est aliqua inaequalitas individuahs, etiam intra illam servabatur dicta proportio, ut habenti perspicacius ingenium aliquid plus gratiae collatum fuerit. Cur ergo non idem factum est cum hominibus? Tum etiam quia ratio D. Thomae. in dicto art. 6, ex parte Dei sumpta, etiam inter homines suo modo locum habet. Ait enim, Deum condidisse naturam angelicam ad gratiam, et gloriam consequendam, et ideo debuisse Angelum in natura perfectiorem in altiori gradu gratiae constituere: sicut artifex lapides, quos pulchrius, et decentius aptat, ad honorificentiorem partem aedificii ordinat. Quod de hominibus dicere etiam possumus, quatenus unus alio excellentius habet ingenium, vel a supernaturale munus aptior est alio. Et tamen videmus non ita factum esse a Deo, vel fieri, sed interdum homines de se minus aptos ad altiorem gradum, vel ministerium assumere, in quo non deficit Deus ab illa congruentia prudentis artificis, qui pulchrius aptat lapides in nobiliori loco collocandos. Quia hoc verum est de pertectione per se pertinente ad aedificii compagem: quae in praesenti est perfectio gratiae, non naturae. Ergo etiam in Angelis ornando amphliori gratia Angelum minus perfectum in natura, prudentissime illum in excellentiori sede gloriae collocaret. Sicut nunc fecit non solum in humanitate Christi,et persona Virginis, sed fortasse etiam in multis hominibus, qui ad omnes Angelos in natura comparatos inferiores sunt. Ergo illa ratio nihil obstat, quo minus inter Angelos ipsos, inferiores in natura, superiores in gratia effecerit, ac subinde ipsos in altioribus gloriae sedibus collocaverit.
6. Quarta. — Quarto est etiam difficilis altera ratio, quam D. Thomas ex parte ipsorum Angelorum reddit, scilicet quia perfectiores Angeli magis conati sunt, ut se ad gratiam disponerent. Quae imprimis non habet locum juxta sententiam negantem, Angelos fuisse sanctificatos per propriam dispositionem. Deinde etiam videtur repugnare cum nostra, et ipsius D. Thomae sententia asserente, Angelis datam esse gratiam juxta uniuscujusque dispositionem actualem, nam hoc intelligendum est de dispositione supernaturali, ut ex- posuimus. At vero supernaturalis dilectio, seu dispositio non est melior juxta perfectiorem virtutem naturalem, sed juxta majus auxilium, seu melius principium gratiae; ergo non potest distributio gratiae juxta capacitatem, vel facultatem naturalem mensurari. Probatur consequentia, tum quia major, vel minor conatus naturalis non confert per se ad perfectionem actuum supernaturalem: alias aliqua ex parte Angelus suis naturalibus viribus esset causa majoris gratiae sibi collatae, quod admittendum non est. Tum etiam quia intellectus Angeli perfectior cum aequali lumine gloriae, non elicit meliorem visionem, sed juxta proportionem luminis; ergo nec voluntas perfectior, potensque amplius conari in naturalibus, cum aequalh vocatione, vel auxilio eliciet meliorem dispositionem ad gratiam: ergo totum pendet ex praeveniente auxilio: In hoc autem auxilio non potest sumi inaequalitas, ex naturalh conatu voluntatis, ut constat, quia ad primum auxilium non datur dispositio ex parte hominis, vel Angeli; ergo illa diversitas in naturali conatu nihil in praesenti conferre potest. Tum denique, quia hic conatus actualis semper est liber; ergo licet Angelus sit perfectior, potest minus conari, quam inferior Angelus: ergo si inferior pro libertate sua cum auxilio gratiae, plus conetur, melius disponetur: ergo recipiet majorem gratiam: ergo melior dispositio supernaturalis non sequitur proportionem naturae, sed meliorem usum libertatis cum eodem, vel majori auxilio proveniente: ergo cum gratia data sit Angelis juxta proportionem primarum dispositionum, non potest constare, fuisse datam juxta proportionem naturalium.
7. Proxime rationes non mihi conficiunt.— Hae difficultates convincunt, sententiam Magistri, et D. Thomae, non esse certam, et fortasse in multis Angelis contigisse, ut minus perfecti in natura, vel in primo instanti melius se ad habitualem gratiam disposuerint; vel in secunda morula ferventius Deum amaverint, et illius honorem defenderint, et ideo majorem gratiam, et gloriam consecuti fuerint. Nec in hoc alquod absurdum, vel minus decens, aut conveniens invenitur. Nihilominus tamen dicimus, sententiam D. Thomae et Patrum ess rationabiliorem, quia est consentanea providentiae Dei, et naturae angelicae, et ideo dum aliud per revelationem nobis non constiterit, non habemus fundamentum, aut motivum ad negandam dictam proportionem; nec ad asserendum in omnibus, vel aliquibus Angelis mutatam fuisse. Quod nunc praecipue explicabimus in prima sanctificatione Angelorum in primo instanti facta, solvendo difficultates propositas: in sequenti vero capite aliquid addemus de augmento gratiae et de toto Angelorum merito.
8. Ad primum rationem in n. 4.—Ad primam ergo respondemus, concedendo, perfectionem naturae angelicae non esse mensuram gratiae aut distributionis ejus inter Angelos, sicut nec est inter homines; sed propria, et primaria regula est voluntas divina, juxta ilIud 1, ad Cor. 12: "Dividens singulis prout vult", et illud, "Cujus vult miseretur, et quem cult indurat", Rom. 9, et similia quae in Angelis eamdem rationem habent. Nihilominus tamen ex parte naturae angelicae potest considerari veluti fundamentum remotum, aut occasio, ob quam Deus ex mera liberalitate, et voluntate distributurus gratiam Angelis, sapienter voIuerit juxta proportionem naturalium illam gratiae distributionem facere. Aliqui vero nimis scrupulose formidant concedere, in natura Angelorum inventam esse congruitatem alquam ad illam distributionem g:atiae cum tali proportione faciendam, vel Deum in dando tali Angelo gratiam nullo modo respexisse ad perfectionem naturae ejusdem, tanquam ad causam, quia alias tota gratia daretur per modum retributionis, et non liberalis donationis, et sic gratia non esset gratia.
9. Ad confirmationem in ipso n. 4. — Sed haec illatio parvi momenti est, quia retributio non habet locum, nisi ubi aliquid confertur intuitu operis liberi. Hic autem non dicimus respexisse Deum ad opera bona Angelorum per vires naturae facta, ut ratione illorum gratiam distribuerit, sed respexisse ad perfectionem naturae, et voluisse servare proportionem ad illam in gratia distribuenda, quia juxta sapientiam suam hoc indicavit esse congruentius, et commodius ad pulchritudinem sui operis. Sicut quod voluerit Deus tale corpus coeleste in sublimiori loco collocare, et in hominum domicilium destinare, fundamentum aliquod habet in perfectione talis corporis, ex qua magna congruitas sine ulla umbra retributionis redundabat. Vel sicut perfectio naturae intellectualis, aliquo modo fuit ratio, vel causa, ob quam Deus illam potius, quam naturam tantum sensibilem ad ordinem gratiae sublevaret, et tamen in illo respectu nulla suspicio retributionis invenitur: sic etiam ordo perfectionis naturalis Angelorum potuit esse occasio, vel motivum aliquod servandci similem ordinem, vel proportionem in gratia distribuenda, et nihilominus totum id ex pura lberalitate, et gratuita voluntate fieri. Ad confirmationem autem illius difficultatis, concedo, Luciferum, si perfectior fuit omnibus in natura, etiam fuisse sanctiorem in creationis instanti. Nec illud est inconveniens ullum , quia nec major gratia affert secum conformationem in illa: nec Deus dat sanctitatem juxta praescientiam futuri eventus, sed juxta praesentem dispositionem.
10. Ad secundam rationem ibid. — Ad secundum respondetur negando sequelam nimirum, gratiam esse datam Angelis juxta proportionem bonorum actuum naturalium. Quia nulli Angelo data est gratia intuitu suae bonae operationis naturalis, quia hoc haberet rationem retributionis, et supponeret in actu ahquam rationem meriti, quia non est ita in sola perfectione naturae, ut jam explicui. Unde ad primam probationem nego paritatem rationis, quia in naturali perfectione substantiali solum consideratur aptitudo quaedam, et capacitas data ab ipso auctore naturae. Et ita ex parte ejus nulla procedit causalitas respectu gratiae, nisi forte materialis, vel in actu primo secundum potentiam obedientialem, quae nihil rationem gratiae diminuit. At vero si gratia daretur intuitu actus naturalis, consideraretur in eo aliqua laus operantis, et aliquod obsequium a Deo praestitum per talem actum, quod est contra rationem gratiae. Quod optime intelligitur exemplo dato de perfectione gradus intellectualis: quia negari non potest quin Deus volens tali naturae suam conferre gratiam, respexerit ad perfectionem ejus, scilicet quod esset ad imaginem suam, per quam erat capax donorum gratiae: et nihilominus non ita respexisse ad bona opera talis natura, ut ratione illorum gratiam conferret, quia est longe diversus respectus, seu influxus operis, quam solius capacitatis naturae.
11. Diluitur tertia probatio. — Unde ad secundam probationem negatur ultima illatio de primo ad ultimum: quia per accidens est, quod perfectior Angelus habuerit perfectiorem actum liberum ordinis naturae, fieri enim potuit, ut pro sua libertate illum non habuerit: et nihilominus majorem gratiam suo gradu proportionatam receperit. Tum etiam, quia licet talem actum habuerit, et inde recte sequatur illa proportio, quod habens meliorem actum majorem gratiam receperit: illud solum est concomitanter, non quia unum sit ratio vel fundamentum alterius, sicut natura ipsa, et capacitas ejus est suo modo fundamentum gratiae. Unde facilis est responsio ad tertiam probationem. Nam licet actus naturalis addat aliquam perfectionem naturali capacitati, constituendo illam in actu secundo in suo ordine, illa est merere accidentaria, et quasi impertinens ad gratiam, ejusve perfectionem, quia non est fundamentum gratiae, nec reddit naturam magis capacem ejus, nec etiam est permanens semper cum ipsa gratia, seu sub illa, sicut est perfectio ipsius naturae.
12. Ad tertiam rationem in n. 5. — Ab hominibus ad Angelos aut e contra non recte arquitur quoad distributionem gratiee. — Ad tertium imprimis respondere possumus, non posse nos omnium consiliorum Dei rationem reddere. Sicut ergo Deo pro sola sua voluntate placuit semen Abrahae, et non Angelos apprehendere, sibique hypostatice unire, ita etiam placuit homines ad varios gradus gratiae, et gloriae pro sola sua voluntate, nulla habita ratione naturalis perfectionis, eligere; Angelos vero pro eadem libertate sua placuit ad ordinem gratiae servata proportione ad ordinem naturae elevare; non quia hoc ipsi naturali ordini, seu inaequalitati dubium esset; sed quia ita visum est congruum ad pulchritudinem, et optimam dispositionem coelestium spirituum, et ordinum. Nec vero ita hoc judicatur congruum, et consentaneum divinae sapientiae, ut si aliter Deus res Angelorum disponere voluisset, sine aliquo defectu vel imperfectione id facere non posset: nam potius credimus si id facere decrevisset, non defuturas ipsi plures suae divinae sapientiae congruentes rationes, propter quas id facere posset. Quia tamen illae non sunt nobis ita notae, et ille ordo videtur facilior, et aptior ad communem et ordinariam providentiam Angelorum, et quia Patres hoc docent, et Scriptura etiam favet, ideo de facto credimus, dictam proportionem in Angelis servasse Deum: de hominibus autem oppositum constat ex effectibus ipsis, et ex modo loquendi Scripturae, et Patrum, praesertim Augustini, ut in materia de Praedestinatione, et de Gratia traditum est. Et ideo non licet in hoc ab hominibus ad Ancelos, aut e converso argumentari. Et fortasse voluit Deus utroque modo suam gratiam distribuere, et cum proportione ad perfectionem naturae in Angelis, et sine illa in hominibus, ut se ostenderet liberalem suae gratiae donatorem, et quod illam distribuit, prout vult. Et ad priorem modum majorem occasionem in Angelis invenit: tum quia in eorum gradu major distinctio, et ordo per se in naturali perfectione invenitur, quam in hominibus; tum quia justificatio, perseverantia, via, et meritum brevissima mora, et paucissimis actibus, ac simpliciori modo, magisque uniformi in Angelis consummata sunt. In hominibus autem magna est varietas vocationum, conversionum, et mediorum, quibus longo tempore, et diversissimis viis ad aeternam vitam disponuntur, et ideo vel non tam commode potuit, vel non ita oportuit in eis servari proportionem, nec haberi respectum ad varias individuas proprietates ingenii, indolis, vel similium. Tum praeterea, quia inter homines eligit Deus, "quae stulta sunt mundi, ut confundat sapientes, et infirma mundi ut confundat fortia", "et ignolilia et contemptibilia, et ea que non sunt ut ea quae sunt destrueret", "ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus" ut ait Paulus 1, Corinth. 1.
13. Id declaratur amplius. — Inter Angelos autem non fuit hoc necessarium, nam per exaltationem hominum eis sufficientem causam humiliationis, et subjectionis praebuit. Primo quidem inferiorem hominum naturam ad eamdem gloriae, et beatitudinis societatem elevando. Secundo ac magis homines aliquos ad gradus gratiae, et ad sedes gloriae supra multos choros Angelorum eligendo, et aliquam personam creatam supra omnes choros Angelorum exaltando. Tertio, ac maxime naturam humanam, et non angelicam ad hypostaticam unionem assumendo. Cum ergo Angeli per comparationem ad naturam humanat tot modis essent in gratia superandi nullo habito respectu naturalis perfectionis ipsorum conveniens fuisse videtur, ut in ipsis inter ordinem gratiae et naturae proportio servaretur. Accedit, quia licet hic ordo servatus fuerit, ut credimus, in prima justificatione quoad omnes Angelos: quia tunc eadem ratio in omnibus inventa est: et in secunda etiam mora idem forte servatum fuerit in sanctis Angeli (ut dicemus,) nihilominus in electione Angelorum ad gloriam, et gratiam efficacem, non idem in omnibus Angelis servatum est. Nam multi ex perfectioribus in natura non fuerunt electi; nec receperunt gratiam efficacem, quam inferiores multi receperunt, ut in sequenti videbimus. Et per haec responsum est suflicienter ad omnia, quae in illa tertia difficultate tanguntur.
14. Ad quartam rationem in n. 6. — Ad quartam difficultatem respondetur haec iuo non esse repugnantia, sed optime inter se colae- rere, quod Angeli fuerint sanctificati uniformiter difformiter juxta proportionem naturalium, et quod fuerint sanctificati magis, vel minus juxta propriam uniuscujusque dispositionem, et cooperationem cum auxilio gratiae, ita ut de dispositione supernaturali hoc intelligendum sit, non de naturali, id est, de actu libero non solis viribus naturae, aut per solum naturalem conatum elicitum, sed per gratiae auxilium; talem enim dispositionem etiam in justificatione Angelorum considerari, et requiri, omnino certum esse credimus, ut jam diximus, et ostendimus. Quod autem illa duo optime inter se conveniant, recte declaratur ratione D. Thomae, quia Angeli quo perfectiores, eo magis conari possunt ad suos actus, et ideo verisimile esse recepisse proportionata auxilia, ut juxta majorem perfectionem naturalem, magis etiam cum auxilio conari, et se melius ad gratiam disponere possent.
15. De conatu autem voluntatis cum auxilio, vel habitu gratiae, duplex est opinio theologorum. Prior est, conatum illum ex parte potentiae voluntatis esse naturalem, etam si ex parte auxilii sit supernaturalis, id est, voluntatem per suam naturalem facultatem, et virtutem, ut naturahs est, influere in actum, etiamsi ipse actus ratione alterius principii supernaturalis simphlrciter, et in tota sua entitate supernaturalis sit. Et juxta hanc sententiam facile solvitur difficultas tacta, quia voluntas perfectior Angelica de se majorem conatum adhibere potest, etiam cum auxilio gratiae, et quo majus est auxilium, eo etiam magis conatur, si vult, quia majorem habet virtutem naturalem. Neque hinc sequitur dari gratiam aliquam propter solum conatum naturalem, vel majorem gratiam propter majorem conatum. Nam gratia habitualis datur major propter meliorem dispositionem supernaturalem, et propter majorem etiam conatum liberi arbitrii non solius, sed cooperantis auxiho Dei. Quod autem illa cooperatio, et dispositio procedat partialiter a virtute naturali potentiae: non censetur inconveniens in hac sententia, sed potius necessarium ad salvandam libertatem; et ideo eodem modo in hominibus etiam philosophatur. At vero prima vocatio seu auxilium praeveniens non datur majus perfectiori Angelo, quia magis conatur, sed ut magis conetur, et quamvis supponatur ex se habens majorem conandi facultatem, illa non est propria causa motiva, propter quam Deus proportionatum auxilium praebet: sed est veluti materialis causa recepta et quasi occasio, ut Deus propter ordinem suae providentiae ita distribuat inter Angelos auxila.
16. Voluntatis conatum non esse naturalem tenet secunda opinio. — Alia vero opinio theologorum, quam ego probabiliorem reputo, est voluntatis conatum ad actum supernaturalem, non esse naturalem in se, et in sua entitate, quia nihil aliud est, quam ipsemet actus secundus, ut procedens a voluntate: consequenter non esse a voluntate, ut operante virtute naturali, ut naturalis est, sed ut est obedientialis activa, et ut elevata per habitum, vel vel auxilium Dei, quia potentia naturalis, ut est talis, nullum habet ordinem ad actum supernaturalem, ut talis est, voluntas autem influit in illum, etiam ut supernaturalis est. Qua opinione supposita dicimus, quod licet conatus Angeli ad actum supernaturalem non sit naturalis; nihilominus voluntas Angeli elevatur per auxilium gratiae ad illum praestandum juxta proportionem suae perfectionis naturals. Atque ita in primo actu, quo Angeli sese ad gratiam disposuerunt, singulis data est vocatio et praeveniens motic, major, aut minor, juxta proportionem naturalium, et consequenter ipsum etiam auxilium cooperans praeparatum singulis est ad cooperandum juxta modum suum, id est, ad conandum supernaturali modo, quantum naturaliter posset unusquisque conari, si actus naturalis futurus fuisset. Nam licet conatus naturalis per se non conferat ad talem actum, capacitas illius remota, et per modum occasionis conferre potuit, ut Deus in concurrendo cum illis voluntatibus ad tales actus dictam proportionem servaret. Quae doctrina est consentanea D. Thomae 2, 2, quaest. 24, art. 3, ad 1. Et quae ibi Cajetanus notat, facile possunt in eumdem sensum trahi. Neque exemplum de lumine gloriae est ad rem, quia non dicimus perfectiorem voluntatem magis conari cum aequali principio, vel auxilio, aut concursu supernaturali, sed dicimus, Deum gratuito, et propter generalem dispositionem congruam providentiae suae, voluisse dare majus principium, vel auxilium elevans per£ ectiorem potentiam ad majorem conatum adhipendum suae naturali perfectioni proportionatum.
17. Ad ultimam replicam ad finem illius n. 6. — Ad ultimam vero replicam, quod iste conatus semper est liber Angelo, respondemus, ita quidem esse. Nihilominus tamen in primo instanti, Deum omnibus, et singulis dedisse vocationem, non solum sufficientem, sed etiam efficacem, ut unusquisque juxta mensuram suam toto conatu operaretur, et consentiret vocationi infallibiliter ex suppositione tals vocationis, quamvis liberae simpliciter. Haec enim duo facile conciliabuntur secundum conditionatam praescientiam, ut ex materia de gratia supponimus. Quid vero de secundo instanti, seu mora Angelorum dicendum sit, partim in capite sequenti, partim in fine septimi libri dicemus. Quod autem Deus sic distribuerit vocationes efficaces Angelorum in primo instanti, non aliter nobis constat, quam ex eisdem principiis, quibus a nobis probatum est, et omnes fuisse justos in principio, et per proprias dispositiones justificatos, et cum proportione ad perfectionem naturalem. Nam singula ex his consentanea fuerunt divinae providentiae, et sapientiae, et omnia simul per vocationem efficacem libere, et infallibiliter fieri potuerunt.