Text List

On this page

Caput 11

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

Utrum angeli sancti in secunda mora, seu instanti viatores fuerint, et augmentum gratiae, ac gloriae meruerint, et per quos actus, quibusve auxiliis id fecerint, et in statu gratiae perseveraverint

CAPUT XI. UTRUM ANGELI SANCTI IN SECUNDA MORA, SEU INSTANTI VIATORES FUERINT, ET AUGMENTUM GRATIAE, AC GLORIAE MERUERINT, ET PER QUOS ACTUS, QUIBUSVE AUXILIIS ID FECERINT, ET IN STATU GRATIAE PERSEVERAVERINT.

1. Ignotum Angelis in primo instanti perseveraturi-ne an casuri essent. — Hactenus dictum est de sanctificatione angelica, quae in omnibus Angelis communis, et pariformis fuit; nunc de progressu, et perseverantia in sanctitate usque ad terminum viae dicendum superest. Supponimus autem non omnes Angelos in gratia perseverasse, ut in libro septimo videbimus, ideoque jam solum de illis Angelis agimus, qui usque nunc facti, et beati sunt, et in perpetuum erunt, qui non in primo, sed in secundo instanti discerni coeperunt. Nam licet in praescientia Dei in primo instanti isti perseveraturi, et illi casuri essent praecogniti: neutritamen illorumhanc praescientiam habuerunt. Neque de hoc visum est movere quaestionem, quia licet saepius ab Augustino inculcetur, et in ea se ostendat ancipitem; tandem in lib. de Corrept. et Grat., cap. 10 et sequentibus, veritatem partis negantis constanter docuit. Et revera parva videtur fuisse ratio dubitandi, quia illa praescientia, nisi per specialem revelationem haberi non poterat: talis autem revelatio non est consentanea, nedum debita statui viatoris, unde neque nunc fit nobis secundum ordinariam legem: nec in statu innocentiae facta est primo homini. Hoc autem privilegium in Angelis non est fingendum sine fundamento, quia nec necessarium fuit, nec expediens, ut statim fuerint tam perfecte beati, ut securi de stabilitate sua fuerint a principio. Quando vero securitatem istam sancti Angeli receperint, in discursu hujus et sequentis capitis videbimus.

2. Exploduntur a praesenti capite tres opiniones. — His ergo de primo instanti, et prima sanctificatione suppositis, dicendum sequitur de secunda, seu de augmento justitiae, et consequenter an fuerit Angelos concessa alia mora, seu aliud instans, in quo permanendo in via, nova merita apud Deum habere, et in gratia crescere, et ad definitum ejus terminum pervenire potuerint. In quo puncto imprimis omittimus illos auctores, qui dixerunt, sanctos angelos in primo instanti fuisse perfecte beatos, quia illo modo, vel omnino negant viam Angelorum: et consequenter, vel omne meritum eis negant, vel dicunt in patria mereri beatitudinem jam obtentam, et propter merita praevisa collatam; vel, si aliquo modo viam admittunt, dicunt non duratione, sed ordine tantum naturae, ultimum praemium antecessisse. Quae omnia falsa sunt: et primum quidem de omnis meriti negatione improbabile est, ut jam ostendimus; secundum autem, et tertium improbanda sunt in sequentibus. Deinde omitto auctores, qui dicunt, Angelos non fuisse in peccato vel gratia creatos in primo instanti, sed in pura natura. Isti enim admittere possunt, et admittunt meritum Angelorum in secundo instanti. Nihilominus tamen negare coguntur illud fuisse augmentum meriti, seu meritum augmenti gratiae, sed asserunt fuisse primum, et fortasse unicum meritum Angelorum, non tam gratiae, quam gloriae. Omitto, inquam, hanc sententiam, quia ejus fundamentum destructum jam est, et ita tota ruit. Denique praetermitto pro nunc sententiam eorum, qui asserunt sanctos Angelos in secundo instanti novyum meritum gloriae habuisse, simulque gloriam recepisse. Nam hoc secundum membrum pertinet ad principium libri sequentis, et ab illo nunc abstrahimus: solumque de duratione viae Angelorum in secundo instanti, et de potestate merendi in illo hic agimus, quidquid sit de praemio, an statim datum fuerit necne.

2. Sententia negans in terminis Injus capitis. — Inter auctores ergo, qui Angelos in gratia fuisse creatos, et in primo instanti meruisse gloriam, confitentur, solum invenio Fer- raram, qui negaverit, sanctos Angelos meruisse in secundo instanti: ita ille opinatur 3, contra Gent., cap. 110, S Hoc dicta sunt, usque ad finem capitis. Pico autem solum Ferraram, me invenire hanc sententiam tradentem; quia licet Malonius alleget etiam Bassolium in 3, dist. 5, quaest. 1, art. 3, non illam tenet; cum neget, Angelos in primo instanti gratiam, aut meritum habuisse. Deinde quamvis Valentia, 1 tom., disp. 4, quaest. 13, in hoc cum Ferrara conveniat, quod sancti Angeli in unico instanti meruerint, non tamen approbat opinionem Ferrarae, et ita suam explicat, ut in re non neget meritum totum, quod Angelis sanctis ab aliis in secunda mora tribuitur; sed solum dissentiat in explicandis instantibus, et operatonibus, per quas sancti Angeli meruerunt. Fatetur enim toto illo tempore, in quo mali Angeli prius meruerunt, et postea peccarunt, sanctos Angelos meruisse, et merendo perseverasse: negat autem hanc perseverantiam in sanctis Angelis fuisse per diversum instans, sed per ejusdem instantis permanentiam. Quod secutus est Vasquez, disput. 229, cap. 11, quod sane ad vim meriti fortasse parum refert: an vero in re ita sit, postea dicam.

4. Primum fundamentum swnitur ea dicvo Thomma. — Secundum fundamentum. — Fundamentum potissimum hujus opinionis sumitur ex auctoritate D. Thomae, qui 1 p., q. 62, art. 5, docuit, Angelos sanctos per unicum actum meritorium ad terminum aeternae beatitudinis pervenisse: sed instans angelicum nihil est aliud, quam unica operatio ejus; ergo in unico etiam instanti meruerunt: sed illud fuit primum instans, nam in illo meruerunt gloriam, ut idem D. Sanctus, 1 p., q. 63, a. 5, ad argumenta, docet; ergo in secundo instanti non meruerunt. Secundo quia in dicta q. 63, art. 6, dicit, malos Angelos per meritum primi instantis consecuturos fuisse beatitudinem, nisi impedimentum obstitisset peccando, et per peccatum prius meritum mortificando: ergo Angeli etiam sancti per illud tantum primum meritum obtinuerunt beatitudinem, addita soIum illa conditione, quod non posuerunt impedimentum, ad quam nullum requiritur meritum; unde argumentatur Ferrara. Nam in secundo instanti sancti Angeli prius natura, quam beatificarentur, solum se habuerunt quasi negative, non ponendo impedimentum; et hoc satis est, ut praemium prioris meriti receperint; ergo non fuit in illis novum meritum. Valentia vero colligit, quamvis in illo puncto in quo mali peccabant, Angeli sancti non es- sent otiosi, nihilominus non habuisse novum actum. nec instans distinctum, quia solum in primo Dei amore perseverabant; ergo sine novo merito per unicum actum pervenerunt ad terminum, quod suavi Dei providentiae, et naturae angelicae magis consentaneum est.

5. Notatio pro vera sententia. —Nibilominus contrariam sententiam sequor. Quam, ut absque verborum, et instantium ambiguitate explicem, suppono, in malis Angelis necessarium esse duo instantia, seu duas morulas distinguere; unam in qua creati sunt, et juxta nostram sententiam justi et sancti fuerunt, beneque ac meritorie operati sunt, vel saltem (in omnium sententia) fuerunt innocentes, et absque peccato: et aliam, in qua mah esse coeperunt, et peccarunt. Quamvis dicimus esse distinctas, tam in se, quia distinctissimas operatuones intellectus, et voluntatis requirunt; quam secundum coexistentiam ad ostum tempus, quia non potuerunt simul esse in illis duobus statibus innocentiae, et lapsus, ut per se notum est. Est autem nobis incertum, quantum in malis Angelis illa prima mora duraverit secundum coexistentiam ad nostrum tempus: nam hreet in se dicatur fuisse unum instans angelicum, quia fuit una operatio, vel si fuerunt plures, constituebant (ut ita dicam) unum statum actualis innocentiae, et recte considerationis, et conversionis, nihilominus ille status potuit, vel per successivam moram nostri temporis immutatus permanere; vel per unum instans tantum nostri temporis existere, ut infra ostendam; et ideo incertum est quantum duraverit secundum coexistentiam ad nostrum tempus. Nihil autem ad praesens refert, quod plus vel minus duraverit: ut autem explicare possimus, supponamus aliquid determmnatum, ut, verbi gratia, quod illud primum instans sanctitatis Angelorum malorum, solum duraverit per illud primum instans, in quo Deus creavit coelum, et terram, et Angelos. Et immediate post illud, Luciferum contra Deum insurrexisse, et bellum illud magnum, quod inter Angelos bonos et malos, usque nunc geritur, et usque ad finem mundi durabit, tunc in ceelo incepisse. e

6. Prima assertio. — Sancti Angeli in secundo iustanti viutores fuerunt, et augmentum gratiae meruerunt. — Hoc ergo supposito, dico primo. Angeli sancti prout coextiterunt malis Angelis iu secundo instanti, in quo isti peccaverunt, vel in quo utrique coexisterunt alicui durationi nostri temporis fuerunt viatores, et in statu merendi; ac proinde tunc etiam glo- riam, seu augmentum suae gratise, et gloriae meruerunt. Haec assertio est contra Ferraram solum, nam Vasquez et Valentia illam expresse admittunt, et ut existimo, est communis theologorum, illis tantum exceptis, qui putant, Angelos sanctos a principio fuisse beatos sine praecedenti merito quod in via habuissent, ex solo praeviso merito, quod in patria habent; quae improbabilis est, et quoad eam partem de beatitudine illorum a principio perfecta, et plena satis in capite secundo, dictum est; contra aliam vero de merito post obtentam beatitudinem in libro sequenti dicturi sumus. Reliqui ergo theologi fatentur meruisse sanctos Angelos in eo momento, in quo mali peccaverunt, licet non eodem modo: nam qui dicunt non habuisse gratiam simul cum natura, vel si illam habuerunt, pro illo instanti cum illa non meruisse consequentes dicunt in secundo instanti meruisse saltem totam suam gloriam, et ex illis quidem dicunt statim in eodem instanti illam accepisse; alii vero id negant. Rursus qui sentiunt Angelos omnes meruisse in primo instanti, dicunt nihilominus consummasse meritum suum, quando mali demereri coeperunt, atque ita secundum coexistentiam habuisse sanctos Angelos novum meritum: quando mali malum meritum inchoarunt. Qui etiam variant circa receptionem praemii, an scilicet statim in eodem, vel immediate post illud receperint. Haec tamen varietas ad praesentem assertionem nihil refert. Et ita pun pro hac allegari Bonaventura, in 2, dist. 5, a. 3, q. 2, Hicharaus, art. 2, quaest. 1, /Egidius, r o art. 9 UU quaest. 1, art. 4, Scotus, quaest. 1, Gabriel, quaest. 1, artic. 2, Bassolis, quaest. 1, art. Gregorius, quaest. 1 art. 3, Major,. Marsilius 2, quaest. 4, art. 2, concl. pu in 3, dist. 17, quaest. 1, Imo n Capreolus, in 2, dist. 4, quaest. 1, art. 1, conclus. 5, et in art. 3, ad argumenta contra 5 concl., et Cajetanus, i p., quaest. 63, art. 6, et fere omnes alii Thomistae: et divus Thomas 2, dist. 5, quaest. 2, art. 2, et quodlib. 9, art. 9. Quid vero in prima parte senserit, inferius dicam.

7. Haec assertio communis Patrum esse ostenditur. — Deinde censeo hanc esse comunem sententiam Patrum. Nam imprimis docent uuum fuisse Angelum, qui primus omnium peccavit, et alios omnes contra Deum provocavit, ex quibus quidam consenserunt, alii restiterunt, quem Luciferum appellant, ex Ezechiel. 28. De quo Lucifero est inter Patres controversia, an fuerit supremus omnium naturali perfectione, vel aliquis ex inferioribus, quae ad praesens nihil refert; et infra haec omnia tractanda sunt. Nunc ex illis tantum sumimus, in eo instanti, sive angelico, sive nostro, in quo Lucifer peccavit, et alios ad peccandum provocavit, alios omnes fuisse viatores: imo dividendo illud instans temporis per instantia naturae secundum intellectum, in illo primo instanti pature Angeli omnes non erant in termino, nec videbant Deum, sed erant viatores; ergo omnes erant in statu merendi, vel demerendi. Consequentia clara est, quia status viatoris, et status merendi, supposita gratia, idem sunt in Angelis. Antecedens, seu minor propositio subsumpta in Angelis. qui Lucifero consenserunt, per se evidens est, quia si jam essent per visionem Dei praeventi, non potuissent inductione Luciferi perturbari. De alis vero probatur, quia licet non consenserint Lucifero, potuerunt consentire, et peccare; ergo etiam illi pro illo instanti temporis considerato, ut in primo etiam instanti naturae nondum erant visione Dei praeventi, quia visio Dei non solum excludit peccatum, sed etiam potestatem peccandi. Quod ergo hanc potestatem peccandi, et consentiendi Lucifero omnes sancti Angeli habuerint in illomet instanti, quod fuit secundum existentiae Luciferi, et primum peccati ejus, tam ordine durationis temporis quam naturae, probatur cum Patrum consensu. Praecipue vero hoc ostendunt, quae in capite secundo ex illis allegavi. et ideo ea non repetam: sed pauca illorum verba ponderabo.

8. Probatur auctoritate D. Gregorit et quorumdum aliorum nuncupatim. — Et praecipue expendi possunt illa Gregorii, hom. 7, in Ezechielem: Quia cadentibus aliis, sancti Angeli in sua beatitudine perstiterunt, hoc acceperunt in munere, ut jam cadere omnino non possent. n quibus aperte sentit, sicut in Angelis malis post primam conversionem in Deum secuta est aversio: ita in bonis post primam conversionem secutam esse perseverantiam in charitate Dei, et statu justitiae, quem ibi beatitudinem appellat. Et in utrorumque libera potestate tam casum quam permanentiam fuisse, ac subinde cum mali peccarunt, bonos etiam potestatem peccandi habuisse. Et fere eamdem vim habent verba Gelasi papae, quae ibidem allegavi: idemque satis expressit Prosper ibi citatus, dicens: Voluntatis sanctorum Angelorum fuit, quod malis sponte cadentibus, ipsi in sua dignitate manserunt. Nam quod ait, voluntatis, intelligit liberae, et aeque libera, ac in cadentibus Angelis fuit: et ideo addit, necessitatem non peccandi ex merito illius perseverantis voluntatis fuisse. Et sic ait: Quia nec peccaverunt unqguam, nec peccare jam possunt. Et ad hunc modum considerari debent testimonia Damasceni, Fulgentii, et Anselmi ibi citata, et verba Ruperti, qui de sanctis Angelis dicit, cum peccare possent, quia peccare noluerunt, remuneratores esse. Nam cum dicit, peccare potuisse, non loquitur de primo instanti, sed de illo in quo alii peccarunt, ut ex contextu evidens est. Ac denique Augustinus, de Corrept. et Grat., cap. 10 et 11, aperte dicit: Sanctos Angelos per liberum arbitrium in veritate stetisse. Ubi gratiam quidem non excludit; verumtamen in ea permansione ilhis tribuit integram libertatem, non solum quoad exercitium actus, sed etiam quoad specificationem, sicut illam mali Angeli habuerunt, hanc enim inter illos aequiparationem facit.

9. Stabilitur ratione. — Tandem probatur ratione, quia Deus ex parte sua uniformiter se gessit cum omnibus Angelis creatis bonis, donec ipsi per sua opera impares, et inaequales ad beneficia Dei recipienda se fecerunt, sed in illa secunda mora Angelorum malorum, seu in duratione, quae in nostro tempore illi morae correspondet, et in illo priori naturae, iu quo omnes considerari debent, antequam inaequaliter operentur, nulla inaequalttas, seu disparitas in actuali operatione illorum invenitur: quia in illo priori nondum intelliguntur actu operantes, sive per novum actum, sive per continuationem actus in primo instanti jam facti, seu quasi facti, et inchoati; ergo in illo primo signo naturae omnes ex parte Dei erant equales, seu uniformiter se habebant. Ergo in illo signo non magis sunt boni per visionem beatam praeventi, quam mali; ergo omnes habuerunt in illo instanti naturae eamdem libertatem, ac potestatem bene, vel male operandi; ergo fuerunt aeque viatores, et in statu merendi, ac demerendi, ac subinde sicut mali demeruerunt, ita boni meruerunt.

10. Minor propositio proxime rationi, multipliciter suadetur. —Prima propositio, seu major hujus rationis saepe in discursu hujus hbri repetita est, et probata ex Augustino, libro de Corrept. et Grat., cap. 10 et 11, et ex communi sententia aliorum Patrum, et theologorum, quos in cap. 1, 2et 3, allegavimus. Item ex illo communiter recepto principio, quod Deus ex se dedit Angelis gratiam uniformiter juxta proportionem naturalium. Item quia nulla est ratio, vel auctoritas ad praesumendum, Deum ex se iliud discrimen inter Angelos fecisse: nam licet id posset sine vitio acceptionis personarum facere, tanquam absoIutus suorum bonorum Dominus: tamen non legimus inter Angelos id fecisse, nec videtur consentaneum naturae illorum, considerato modo operandi illorum simplici, et uniformi, et per brevissimas moras. Ac denique licet in bonis gratiae soleat Deus cum hominibus illa distribuere, prout vult: tamen in beatitudine conferenda semper remunerat cum uniformitate. et aequali proportione juxta merita. Cum ergo omnes Angeli in primo instanti fuerint uniformiter difformiter aequales in merito gloriae, non est verisimile, Deum quosdam ante omnem alium usum liberi arbitrii statim praevenisse per visionem beatam ne cadere possent, et alios suae libertati reliquisse, ita ut cadere possent, si vellent. Ergo, cum sit certum malis hanc libertatem in sccundo instanti concessisse, eosque per visionem non praevenisse, idem censendum est de reliquis omnibus pro eodem instanti, seu eadem duratione, vel per coexistentiam ad illam.

11. Amplius declaratur et confirmatur. — Et declaratur praeterea, quia licet fingamus, quod Deus in initio (ut sic dicam) iilius secundae morae plures Angelos in illo statu lbertatis quoad specificationem reliquerit; non est cur dicamus omnes sic relictos cecidisse, cum haberent tam expeditam libertatem et tantam gratiam, ut aegre possent al malum declimare, ut Nazianzenus, et Damascenus dixerunt; ergo licet in illo statu libertatis relicti pro tunc fuerint, verisimilius est plures in veritate stetisse, ac perseverasse: ergo illi ex bonis erunt, et in eis verum est, non fuisse statim praeventos per visionem beatam: sed prius in illa secunda mora fuisse suae libertati commissos: ergo idem de omnibus sanctis Angelis censendum est. Quia non sunt fingendi diversi modi providentiae inter ipsos Angelos sanctos, cum necessarii non sint, hec fundamentum habeant. Denique est optima ratio, quam docte Valentia attigit, quia illa conversio, et operatio primi instantis fuit veluti initium bene vivendi, et merend;, et ideo valde consentaneum divinae providentie fuit, ut antequam ultimum praemium aliquibus daret omnibus concederet locum libere perseverandi in inceptis. Nam perseverantia propriam laudem, et specialem difficultatem habet, et ad integrum viae cursum per se necessaria videtur. Unde regula generalis divinae providentiae est: Qui perseceraverit usque in finem, salvus erit, quae eamdem rationem, servata proportione, in Angelis, et hominibus habet; unde inter homines tam in statu innocentiae, quam lapsae servata est, et scrvatur. Cui similis est illa regula: Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit, hoc enim (ut videbimus) Angelis etiam necessarium fuit. Denique habet hoc in Angels specialem rationem, et congruentiam: quia meritum primi instantis fuit aliquo modo diminutum quoad plenitudinem iibertaus, et fortasse etiam quoad plen»ariam fidei revelationem et cogpitionem, ac considerationem voluntatis Dei, ut mox explicabimus; ergo oportuit omnibus concedi moram viae suflicientem ad perseverandum, vel recedendum cum plena cognitione, deliberaiione, et consideratione voluntatis Dei, et mysteriorum ejus: ergo sicut mahs non est data visio ante casum: ita nec bonis est data ante perseverantiam aliquam liberam, seu ante liberiorem voluntatem addentem primae conversioni aliquod meritum.

12. Ostenditur consequentia argumenti in n. 9. — Ex hoc ergo principio, et fundamento facile inferuntur, quae in dicta ratione, et in ejus conclusione afferuntur. Nam si sancti Angeli immediate post primam conversionem primi instantis non sunt magis praeventi per visionem beatam, quam reliqui, nulla inaequalitas potest inter eos inveniri in secundo instanti, prius ratura quam actuale peccatum malorum Angelorum commissum intelligatur: ergo sicut isti fuerunt tunc cum potestate, et plena libertate ad cadendum, vel perseverandum, ita reliqui eamdem potestatem, ac Bibertatem habuerunt. Confirmatur, ac declaratur: nam mali Angeli in secundo instanti sive prius natura quam prave eligerent, aliquam supernaturalem cognitionem habuerunt, per quam perseverare possent, si vellent, nam sine tali cognitione perseverare non possent: illa autem cognitio non erat visio beatifica: quia nec illam habuerunt, nec cum illa peccare possent, nec illa erat in potestate illorum: nisi quatenus perseverare fuit in illorum potestate, ad quam potestatem alia supernaturalis cognitio necessaria illis fuit: habuerunt ergo tunc aliquam cognitionem supernaturalem et abstractivam Dei, cujus actualem considerationem, vel habuerunt, vel certe habere potuerunt. Ergo, et Angeli sancti similem cogniüonem retinuerunt in sua mora alteri coexistenti, et secundum illam perfectam considerationem habuerunt libere, quae consideratio illis fuit perseverandi fundamentum, et viae dux, ac Iumen. Probatur consequentia, tum quia omnesrecepcrunt uniformiter supernaturalem co- gnitionem, et in illo signo non intelligitur bonis Angelis data alia perfectior, quia non fuerunt praeventi visione beata: ut ostensum est , ergo retinebant eamdem: tum etiam quia illis perseverantia necessaria etiam erat (ut ostendimus), et talis cognitio ad perseverandum, imo ad potestatem perseverandi necessaria erat, ut etiam probatum est. Ergo secundum illam cognitionem utique habebant uniformem potestatem merendi, et demerendi pro illo eodem signo saepius declarato.

13. Concluditur jam prima pars tituli sive assertionis positae. — Concluditur etiam pars secunda. — Unde ulterius concluditur, sanctos Angelos in illa secunda mora malorum Angelorum, seu in duratione illi correspondente fuisse viatores, quia status cum potestate merendi et demerendi viatorum est. Denique concluditur, sanctos Angelos in illa mora, in qua Angeli mali peccaverunt, novum meritum habuisse, ultra illud, quod in primo instanti habuerunt, ac subinde augmentum gratiae, et gloriae tunc meruisse. Probatur, quia illi erant viatores, et in statu merendi, et habebant omnes conditiones necessarias ad merendum; et non erant otiosi, sed actu operantes supernaturaliter, et per supernaturalem cognitionem abstractivam, quae apta est ad meritum; ergo actu merebantur. Dices, habuisse quidem actu meritum: non tamen novum, sed solum primum adhuc permanens in eodem actu, et peccato malorum coexistens. At hoc imprimis falsum est: quia novos actus liberos habuerunt Angeli sancti inilla secunda mora, ut jam ostendemus. Et deinde licet actus voluntatis in utroque instanti esset physice, ac realiter idem; nihilominus meritum esset distinctum, seu majus, quod satis est ad novum meritum augmenti gratiae, et gloriae. Probatur, quia perseverantia in eodem bono opere, etiamsi physice nihil ei addat, moraliter auget meritum propter difficultatem perseverandi, et majorem valorem moralem operis, ut in ultimo lib. de Grat., qui est de Merito, probatum est. Quod quidem longe certius est, quando actui meritorio voluntatis additur ex parte intellectus major consideratio, et advertentia, ratione cujus liberius perseveratur, prout Angelissanctis addita est (ut paulo post explicabimus), sic enim in actibus malis contingit eumdem motum inconsiderate excitatum sine culpa, si accedente consideratione in eo perseveretur, fieri culpabillem, et demeritorium, etiamsi physice non mutetur; ita ergo in bono meritum posset intelligi, etiamsi novi actus voluntatis non fie- rent; ergo negari non potest, quin sancti Angeli in illo instanti, et mora novum meritum habuerint.

14. Secunda assertio.—Meritum Angelorum fuit in secunda duratione ipsorum Angelorum. — Dico secundo, hoc novum meritum sanctorum Angelorum fuisse in quodam secundo instanti, non solum respectu instantium malorum Angelorum, sed etiamin propria mensura, seu tempore, aut duratione ipsorum sanctorum Angelorum. In hac assertione concordant nobiscum Cajetanus, et qui illum sequuntur, et omnes alii auctores, qui concedentes, Angelos in primo instanti fuisse gratos, et meruisse, nihilominus tres morulas in eis distinguunt usque ad terminum peatitudinis, quos in c. 2, libri sequentis referemus. Et specialiter tribui potest Scoto 2, dist. 5, quaest. 1, ubi non solum distinguit in sanctis Angelis duas morulas, viae, et meriti; sed etiam in secunda morula distinguit plura instantia, non tantum simul existentia, sed etiam sibi succedentia. Verumtamem in hoc potest esse dissensio in solo modo loquendi, vel etiam in re. Pro cujus intelligentia opus est advertere, instantia angelica in actibus Angelorum collocari: nam quilibet actus intellectus habet suam durationem de se indivisibilem, ac permanentemsine successione, quamvis mutabiliter: quae duratio dicitur instans. Unde generatim loquendo de intrinseca duratione actus intellectus, vel voluntatis angelicae, quot sunt actus, tot sunt durationes, ac subinde tot instantia. Est tamen discrimen, quia si illi actus sint simul, tanquam unum instans reputantur, quia nec successionem habent, nec tempus componunt: si vero unus sit post alium, tunc componunt tempus discretum, et successionem habent: ideoque proprie sunt plura instantia, et (ut ita dicam) per modum plurium. Contingere autem potest, ut Angelus habens plures actus simul, dum in uno perseverat per aliquam moram, in alus habeat successionem, et varietatem: et tunc haec successio suflicit ad constituendum ex ea parte tempus discretum, et plura instantia, etiamsi aliunde respectu aiterius actus sit unum instans, quantum ad intrinsecam durationem ejus. Nam sicut unum instans angelicum potestcoexistere nostro tempori per magnam moram successivam ejus; ita potest coexistere tempori discreto, et pluribus instantibus angelicis successionem inter se habentibus, eadem mente angelica aliunde perseverante in alio actu: ut, verbi gratia, Angelus perseverans in eadem cognitione, et dilectione sui, potest simul considerare coelum, vel terram, et consequenter potest a consideratione unius transire ad aliud extra se considerandum: tunc ergo in hac varietate sunt proprie plura instantia, et tempus, licet illi tempori coexistat alia indivisibilis duratio secundum alium a tum.

15. Probatur jam assertio. — Hinc ergo probatur conclusio. Nam Angeli sancti post coenitionem, et amorem Dei, quem in primo instanti habuerunt, exercuerunt varios actus liberos bonos, et supernaturales, quos in primo instanti creationis non elicuerunt simul cum primo actu cognitionis, vel amoris Dei, et illi actus viae fuerunt, et non termini; ergo illi actus vere constituerunt secundam moram, in qua Angeli boni novum meritum habuerunt. Consequentia manifesta est ex declaratione facta circa tempus, et instantia Angelorum, quia isti actus habent suam durat:onem intrinsecam, quae est instans, et hoc non fuit simul cum primo, ut in antecedenti supponitur: ergo est distinctum, et in entitate, et in duratione, et in successione, seu in priori, et posteriori: ergo sunt plura instantia. Probatur ergo major, primo quia verisimilimum est, mysterium Incarnationis non fuisse revelatum Angelis in primo instanti creationis, quia non poterant tot, et tanta mysteria capere simul, ut supra dixi. Deinde est valde probabile, in illo instanti sanctos Angelos habuisse novum voluntatis actum, vel amoris singularis erga Christum, vel adorationis et reverentiae eidem exhibitae, ut in capite sequenti, et in libro etiam septimo, latius explicabimus. Haec autem omnia tam diversa sunt ab actibus primi instantis, ut secundum constituant.

16. Ampliatur probatio. — Ne tamen nostram sententiam, et rationem ad opinionem particularem, et ad illos speciales actus limitare videamur, addimus generalem, et communem Patrum doctrinam, quam infra trademus: nimirum Luciferum in sua secunda mora excitasse bellum in coelo contra Deum, aliosque Angelos ad rebellionem provocasse; Michaelem quia Principem cum reliquis sanctis Angelis sectatoribus suis illi restitisse, et Dei gloriam, et honorem zelasse. Quidquid autem sentiatur de objecto, materia, vel occasione talis praemii, illud fieri non potuit sine novis actibus intellectus, et voluntatis sanctorum Angelorum. Nam oportuit eos audire, et cognoscere Luciferi excitationem, sive per verbum, sive per exemplum factam, et illi per novos actus resistere: sicut Michaeli solent illa verba tribui: Quis sicut Deus? ltem verisimile est elicuisse actus orationis, quibus auxilium ad perseverandum, et resistendum postularunt. Item exercuisse peculiares actus humiltatis, et subjectionis ad Deum. Haec enim ad fideliter, et fortiter dimicandum pro Dei honore opportuna erant, et moraliter necessaria; ergo non potuerunt haec omnia idem indivisibileinstans continuere; facta ergo sunt in secunda mora, non minus ex parte bonorum Angelorum, quam malorum.

17. Minor propositio rationis inchonte in n. 15 probatur. — Quod autem haec secunda mora, etiam in sanctis Angehs fuerit intra tempus viae, ut in minori subsumebamus, probatur ex praecedenti assertione: quia sancti Angeli non sunt praeventi visione beatitica ad resistendum Lucifero, et perseverandum in obedientia Dei; sed in hoc etiam suae libertati relicti sunt, ut evidenter convincit esemplum aliorum malorum Angelorum, qui Luciferum secuti sunt. Nulla enim est ratio ad cogitandum hos potius, quam alios Angelos praevenisse Deum per visionem beatam, priusquam istorum constantiam et illorum defectionem probaret. Sancti ergo Angeli non ideo restiterunt, quia beati jam erant, sed potius quia restiterunt, et fideles ac perseverantes fuerunt, beatificati fuerunt, ut probat etiam ratio supra facta, et quae ex Patribus adduximus. Ergo sancti Angeli in illis actibus operabantur adhuc ut viatores; ergo illa secunda mora ad eorum viam pertinebat. Et confirmatur ratione supra facta, quia illi actus procedebant ab aliqua cognitione supernaturali, ut per se notum est, et illa non erat visio Dei, ut est probatum; ergo erat abstractiva cognitio ad viam pertinens. Unde tandem concluditur, illos actus fuisse meritorios novae gratiae et gloriae, quia in illis concurrebant omnes aliae conditiones necessariae ad meritum simul cum statu viae et sufficienti antecessione ad praemium.

18. Objectio contra rationem factam. — Solvitur —bicet fortasse aliquis, quod licet sancti Angeli habuerint novos actus, nunquam tamen a primo actu cognitionis et amoris Dei, quem in primo instanti habuerunt, cessarunt; et ideo semper fuisse idem instans, quia reliqui actus ex illo amore fiebant, erantque sub illo veluti secundarii, et ideo tota illa mora unum instans censetur. Quia ut instantia multiplicentur, non satis est, ut numerus actuum augeatur, sed necesse est, ut a priori actu principal, et quasi aliorum fonte cessetur, ita ut ab illo actu ad alium transitus fiat. Et confirmatur, quia a- lias non tantum secunda mora, sed etiam tertia et quarta mora multiplicandae erunt; seu plura instantia viae quam duo, quod a theologis commmuniter non recipitur. Et sequela patet, quia etiam actus facti post primum instans fuerunt plures, et fortasse non fuerunt simul, sed successive facti; ergo. Respondeo jam hoc pertinere ad modum loquendi, nam de re satis constat, nimirum post totum meritum primi instantis habuisse sanctos Angelos novum meritum augmenti gratiae, et gloriae per plures actus, quod est proprie a nobis intentum. Deinde dicimus, etiam quoad modum loquendi verius dici, non fuisse totius viae Angelorum sanctorum idem instans primum indivisibile. Tum quia probabile est, ex parte intellectus in secundo instanti mutationem esse factam per novam revelationem mysteriorum fidei, vel per novi praecepti propositionem. vel per novam considerationem, cum qua non poterat simul esse primus actus cognitionis supernaturalis, quem Angelus in primo instanti habuit. Idemque dici potest de actu amoris voluntatis, quia licet Angelus in utroque instanti amaverit Deum, fortasse non per unum, et eumdem actum. Nam ex amore complacentiae in bonis Dei, potuit transire ad amorem obedientialem, vel ex amore quasi generali ad amorem in tali materia particulari. Tum etiam quia saltem necessarium fuit aliquam mntationem facere imprimis actibus, vel majorem fervorem, et conatum illis adhibendo occasione resistendi inimico, vel per aliquam extensionem ad nova materialia objecta.

19. Confirmatur solutio. — Dissolvitur. — Adde, probabile esse, Angelum transeundo a via ad patriam eumdem amoris actum continuasse; et nihilominus non fuit idem instans. Instabis, licet actus charitatis Dei in substantia fuerit idem, necessario in patria fuisse intensiorem propter majorem advertentiam intellectus: sed imprimis hoc necessarium non fuit, quia potuit actus esse adaequatus habitu charitatis in fine intrinseco viae, et tunc sicut in ingressu patriae non augetur habitus, ita nec actus. Nec ut actus intendatur, satis est major advertentia intellectus, si voluntas toto conatu suae intrinsecae virtutis operari supponitur. Deinde etiam credibilius est in secunda mora malorum Angelorum, amorem bonorum erga Deum ferventiorem fuisse, et cum majori consideratione elicitum, et ex parte materialis objecti magnam mutationem habuisse. Dices, in transitu ad patriam fit amor necessarius ex libero, quia satis est ad mutationem instantium. Sed contra, quia illa tantum est mutatio moralis ex nova visione intellectus: et alia similis licet non aequalis fuit in via, quia etiam aucta fuit consideratio intellectus, et consequenter etiam deliberatio voluntatis, et forte actus necessarius quoad specificationem factus est liber quoad eamdem specificationem: si verum est, Angelos sanctos non potuisse peccare in primo instanti, sicut potuerunt in secundo. Quod autem inferebatur, quia in secunda mora essent plura instantia, ab Scoto, et Gabriele facile conceditur. Nos vero negamus sequelam, quia licet Angelus in secunda mora plures actus habuerit; non est necesse illos fuisse cum successione simpliciter; sed vel omnino simul, vel connexione ad unum principalem actum in se indivisibilem, ac permanentem, a quo sumitur unitas illius secundi instantis, seu morae, ut alii auctores dicebant. Non tamen recte accommodatur illa doctrina ad amorem primi, et secundi instantis, quia in eis, neque ex parte intellectus fuit unica consideratio plena, neque ex parte amoris perfecta unitas in extensione, intensione ac libertate.

20. Ad fundamenta in n. 4. — Ad fundamentum contrariae sententiae respondemus: cum D. Thomas, ait, Angelos recepisse praemium beatitudinis post unum actum meritorium, loqui ce actu plene ac perfecte libero, ut in eodem loco videbimus, ostendemusque necessario ita esse D. Thomam intelligendum, ne sibi contrarius sit. Ad secundum testimonium dicimus, potius probare contrarium, nostraeque sententiae favere. Docet enim D. Thomas, Angelos non recepisse praemium statim propter meritum primi instantis: sed prius relictos esse suae libertati, et probatos, an perseverarent, vel obicem ponerent, quod tam de bonis, quam de malis intelligendum est, quia omnibus uniformiter providit Deus: et praeterea docet, sanctos Angelos libere non posuisse obicem, cum possent: at non ponere obicem in Angelis semper esse meritorium, quia sine positivo actu non fit, unde si mali non posuissent obicem, sicut potuerunt, novum meritum habuisseni; idem ergo de bonis intelligendum est. Unde frustra, et contra omnem rationem infert Ferrariensis, Angelos sanctos in secundo instanti, priusquam beatificarentur, mere negative se habuisse, non ponendo obicem. Nam si hoc accipiatur de proprietate durationis, incredibile est, ut ostendimus, si de prioritate naturae supponit in illo secundo instanti sanc- tos Angelos praeventos esse per visionem beatam, priusquam aliquid libere operari possent; quod falsum esse ostendimus. Idemque dicendum esset de Angelis malis: omnes enim tam mali, quam boni possunt considerari prius natura, quam obicem ponerent, prout nondum operabantur; sed quasi in actu primo considerantur, et per comparationem ad illud instans naturae, mali Angeli non sunt praeventi per visionem beatam: ergo neque boni. Deliberatio ergo omnium expectata est. Ad id vero, quod Valentia inferebat, jam responsum est.

PrevBack to TopNext