Text List

On this page

Caput 12

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

Caput 12

Utrum omnes angeli, qui in secundo instanti ad deum conversi sunt, ex speciali dei domo usque ad finem viae in gratia perseveraverint

CAPUT XII. UTRUM OMNES ANGELI, QUI IN SECUNDO INSTANTI AD DEUM CONVERSI SUNT, EX SPECIALI DEI DOMO USQUE AD FINEM VIAE IN GRATIA PERSEVERAVERINT.

1. Via Angelorum ab instanti creationis intrinsece incepit. — Supponimus imprimis certam aliquam viae durationem fuisse Angelis omnibus ex divina ordinatione, ac providentia praescriptam. Tempus enim viae in pura creatura rationabih seu intellectuali vocatur illud, in quo ad Dei visionem non pervenit, et ad illam suis actibus magis, ac magis accedere potest. Unde cum ostensum sit Angelos in primo instanti creationis non vidisse Deum; et certum alias sit postea sanctos Angelos visionem Dei accepisse, ut in principio libri sequentis ostendemus, totum illud spatium durationis ab initio creationis usque ad initium visionis Dei Angelorum via vocatur, quae in instanti creationis intrinsece incipit: quia in illomet instanti per fidem ambularunt, ut ostendimus: in primo vero puncto, in quo videre Deum coeperunt, extrinsece via illorum finita est: quia primum esse termini, fuit primum non esse viae, ut in eodem principio libri sequentis capite primo dicemus. Sricut hominis extrinsece terminatur, vel simpliciter, si statim incipit videre Deum, vel saltem quoad meritum, si in purgatorio detinetur: et tunc ipse status purgatorii extrinsece finietur in illo puncto, in quo anima incipit videre Deum.

9. Interest tamen inter viam Angeli, et hominis.—Est autem differentia inter hominem et Angelos, quod hominis via tempore continuo mensuratur, et ideo non habet intrinsecum terminum, sed tantum extrinsecum, licet intrinsece duret toto tempore ante illud instans. Angelorum autem via, in morulis, seu instan- tibus, tempus discretum componentibus consistere censetur, et ideo non tantum extrinsecum terminum, sed etiam intrinsecum habere potest: de quibus an sint re distincti, vel tantum ratione, in principio libri sequentis dicam. Nunc solum supponimus, hic nos loqui de perseverantia Angeli in bono usque ad ultimum intrinsecum instans viae suae: de quo termino dicimus, sola Dei lege potuisse praescribi. In hominibus enim mortalibus in morte terminatur, quod licet non fiat sine lege Dei, habet tamen magnum fundamentum in mortalis naturae conditione. In Angelis vero, eo quod immortales sint, alia ratione, vel consi deratione definiri debuit, juxta consilium voluntatis Dei, de quo in particulari nobis nihil certo constat: sed in generali solum necessarium fuisse aliquam certam moram pro Angelorum via a Deo esse determinatam. Sicut etiam homines, si in statu innocentiae perseverassent, certam periodum suae viae haberent, quae non terminaretur in morte, quia tunc non esset: et ideo sola Dei voluntate, et lege determinanda fuisset.

3. In lege vero perseverandi usque ad terminwn pares sunt.— Duplea perseverantia.— Secundo ergo supponimus legem illam: "Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit" ; non solum hominibus, sed etiam Angelis positam esse. Tum quia ad perveniendum ad terminum totam viam peragere necesse est. Tum etiam quia bonum ex integra causa, et ideo non satis est bene incipere, nisi bonum illud usque ad finem conscrvetur. Tum praeterea quia lex illa: "iSi averterit se justus a justitia sua, omnes jusLitie ejus non recordabuntur", etiam Angelos comprehendit, quia eamdem rationem aequitatis, et justitiae in illis habet. Tum denique, quia ob hanc causam diabolus damnatus est, quia "in veritate non stetit", igitur necessarium fuit Angelis, qui beatitudinem consecuti sunt, in ultimo instanti intrinseco suae viae in gratia Dei inventos fuisse, ut immediate post ad statum beatitudinis tanquam ad ultimum terminum transferrentur. Unde sicut homines non merentur consecutionem gloriae, nisi sub illa conditione, si in gratia decesserint; ta Angeli viatores merebantur gloriam sub proportionali conditione, si in termino viae suae in gratia steterint. Unde sicut homines omnes, qui in gratia decedunt, suflicienter perseverant usque in tinem: ita etiam Angeli, qui in ultimo instanti suae vive in gratia fuere inventi, sufficienter perseverarunt. Duplex autem distingui potest perseverantia, una est continua, seu per pec- catum non interrupta in toto tempore viae, quae dici potest perseverantianon tantum in gratia, sed etiam in innocentia: alia est perseverantia in gratia, quae licet non duraverit continue per totam viam, nec cum innocentia; nihilominus cadendo, et resurgendo, ad terminum viae in gratia pervenit.

4. Primum dubium.—JQualis fuerit perseverantia Angelorum. — Prima propositio. — Secunda propositio. — Hinc ergo nascitur primum dubium circa perseverantiam sanctorum Angelorum, an fuerit tantum prioris modi, vel etiam posteriori modo inveniri potuerit, vel inventa fuerit. Sed hoc dubium coincidit cum alio, seu ab illo pendet, scilicet utrum Angeli, qui semel peccarunt, potuerint per ponitentiam a peccato resurgere: et de facto credi possit, aliquos peccantes postea peccati veniam obtinuisse: quod dubium in libro octavo de malis Angelis tractandum est. Et ideo nunc duo tantum breviter dicemus. Unum est hypotheticum, nimirum, si aliqui Angeli aliquando lapsi fructiferam poenitentiam agere potuere, et illam egerunt, potuisse salvari cum perseverantia posterioris modi: quam vocare possumus stabilem poenitentiam, sine integra innocentia. Probatur, quia Deus vere poenitentibus veniam non negat, sed gratiam concidit, quae regula in Angelis locum haberet, si vere illos poeniteret, ut Martino a Deo responsum esse refert Sulpitius in vita ejus, capite 24. Et docet Augustinus, libr. de Vera et falsa Poenit., cap. 5, si ejus est opus: et infra dicetur. Semel autem recuperata gratia post peccatum, potest in ea perseverari usque ad viae finem, et si ita perseveretur, ad salutem aeternam sufficiet: quod non minus in Angelis, quam in hominibus verum esset, posita illa hypothesi, ut est per se notum. Secundum assertum absolutum est, in sanctis Angelis de facto solam esse inventam perseverantiam priori modo, id est, cum perfecta innocentia, et sine interruptione per lapsum, et recuperatione per poenitentiam: hoc in lib. 8, cap. 1, ex professo tractandum, et probandum est. Et interim videri potest Bernardus, serm. 22, in Cant., cujus verba ibi referam; et ibidem ostendam, hoc non tantum de innocentia a gravi lapsu, sed etiam de carentia omnis culpae venialis inteligendum esse.

5. Secundum dubium. — Utrum Angeli qui in secunda mora bene operari sunt perseverarint. — Secundum dubium praecedenti affine est: an omnes Angeli qui in secunda mora semel bene deliberarunt, et Lucifero resistere inceperunt, perseverantes in bono fuerint usque ad finem suae viae, spectando illam ut successivam per coexistentiam ad nostrum tempus. Et ratio dubitandi est, quia in illa mora potuerunt Angeli varios actus non tantum simul, sed etiam unum post alium exercere, ut Scotus, et Gabriel, in 2, dist. 5 et 6, docuerunt. Ergo etiam post actum bonum in initio illius morae elicitum potuit aliquis Angelus retrocedere, et malum actum facere, et damnari. Probatur consequentia, quia in tota illa mora omnes fuerunt plene liberi, et mutabiles: imo, et natura sua flexibiles, ut in libro tertio diximus: ergo ab intrinseco illam potestatem habuerunt. Quae non est ablata in illa mora per visionem beatam, ut in principio libri sequentis ostendemus. Nec etiam erat ab extrinseco impedita, vel ad bonum determinata per confirmationem in gratia, quia hoc donum extraordinarium est, et non est sine fundamento generaliter pro statu viae attribuendum omnibus Angelis, qui in secunda mora bonam electionem inchoarunt; ergo simpliciter habuerunt Angeli potestatem male operandi post bonam deliberationem ac plenam. Ergo verisimile est ex tanta multitudine aliquos retrocessisse, et corruisse. Et sane qui potestatem poenitendi, vel etiam poenitentiam in Angelis admittit, consequenter loquendo idem cum proportione sentire debent de retractatione a bono in secunda mora inchoato.

6. Resolvitur affirmative.—Occurritur rationi dubitandi in num. praecez.—Nihilominus dicendum est, omnes Angelos, qui post primum instanscreationis et justificationis suae primam conversionem in Deum confirmarunt, sive per novam deliberationem, et majorem considerationem, sive per additionem alteriusactus obedientiae, et amoris in Deum, in gratia perseverasse usque in finem, et salutem aeternam fuisse consecutos. Haec est sententia D. Thomae, in dicta quaest. 62 et 63, ubi saepe docet, omnes Angelos, qui in secundo instanti non posuerunt obicem beatitudini, illam fuisse consecutos, vel post unum actum meritorium consummatum gloriam consecutos esse.Nec in illa secunda mora adnmuttit talem actuum successionem, vel mutationem: imo indicat, Angelos fuisse flexibiles saltem de facto in electione semel facta. Et haec videtur etiam esse communis theologorum doctrina, uno, vel alio excepto, ut in sequentibus libris videbimus. Imo Patres etiam allegati in cap. 2, hujus libri censent, discretionem inter Angelos bonos, et malos, quoad aeternam eorum salu- tem. vel damnationem per primam eorum deliberationem perfectam, et ex ejus merito, aut demerito factam esse. Deinde hoc colligitur a contrario ex resolutione prioris dubii, et ex quaestione infra tractanda de Angelis malis. Diximus enim perseverantiam omnium sanctorum Angelorum fuisse in innocentia integra, et perfecta, ac subinde nullum esse salvatum per poenitentiam, quia nullus, qui semel lapsus fuit, a peccato per poenitentiam surrexit: ergo consequenti ratione dicendum est, nullum Angelum, qui semel in secunda mora in veritate stetit, postea cecidisse. Nam si mala electio plene libera in omnibus Angelis sic eligentibus immutata, et sine poenitentia permansit ; cur non multo magis bona electio illi contraria, facta a bonis Angelis, sine mala poenitentia stabilis perduravit ? Unde autem haec stabiIitas illis provenerit, quod in ratione dubitandi in contrarium posita postulatur, non facile explicari potest; id tamen in sequenti puncto inquiremus. Nunc dicimus, quidquid sit de potestate retrocedendi, an illam habuerint Angeli sancti pro illa secunda mora, de facto certius credi nullum ab hujusmodi electione mutatum fuisse. Tum quia hoc est magis conforme modo loquendi sanctorum Patrum, et Scripturae; tum quia per se est valde credibile: nam illa secunda mora, vel fuit in se indivisibilis, vel fuit brevissima. Et alioqui illa bona conversio ab unoquoque bono Angelo cum magna luce, et consideratione facta est, in judicio (ut ita dicam) contradictorio, et in actuali praelio, et repugnantia adversariorum spirituum. Ergo verisimillimum est omnes, qui bene elegerunt, seque malis opposuerunt, in incepto bono perseverasse. Quia, ut dixi, mora fuit brevis, et in ea nihil novi eis occurrere potuerat, moraliter loquendo, quod eos posset ab inceptis removere; quia jam totam tentationem, et pereuasionem malorum Angelorum audierant, et consideraverant.

7. Pro resolutione tertii dubii supponitur, indiguisse Angelos ad perseverandum aualio gratie. — Tertiun ergo dubium cst, an hoc auailium fuerit speciale. — Hoc vero magis explicabitur tractando tertium dubium, nimirum, quia virtute Angeli sancti in bono incepto perseveraverint, an sui liberi arbitrii, vel specialis gratiae Dei. In quo dubio pro certo supponimus, indiguisse sanctos Angelos auxilio divina gratiae ad perseverandum. Quia non agimus de perseverantia in solo bono morali ordinis naturalis, quam posset habere Angelus per liberum arbitrium cum generali concursu ordinis naturalis, ut in l. 3, cum communi theologorum sententia diximus: sed agimus de perseverantia in gratia Dei, quae requirit observantiam omnium praeceptorum supernaturalium, et victoriam omnium tentationum, et peccatorum omnium illis praeceptis adversantium: quae sine auxilio gratiae etiam ab Angelis fieri non possunt, ut supra dictum est. Et probatur facile, quia haec non fiunt sine actibus supernaturalibus vel denuo factis, vel conservatis, sed isti actus nec fiunt, neque perseverant sine auxilio gratiae: ergo talis perseverantia sine gratiae auxilio haberi non potest. Difficultas ergo solum est, an hoc auxilium sit speciale in illo genere, vel majus quam ad eliciendum actum; in hoc ergo sensu videtur non fuisse Angelis necessaria gratia specialis ad perseverandum.

8. Pars negans probatur. — Primo quia ad eliciendum unum actum charitatis, vel fidei non est necessaria specialis gratia, quia nos possumus cum communi gratia unum actum similem efficere; ergo multo magis Angeli: sed unus actus sufficit ad perseverantiam Angeli, quia post unam electionem plenam et bonam manet confirmatus in bono, ut in dubio praecedenti dictum est: ergo cum generali gratiae auxilio, et concursu potest Angelus perseverare in gratia. Dices, licet unus actus sufficiat, tamen in illo actu distingui potest initium, seu prima efhicientia (ut sic dicam) a conservatione, et permanentia in illo, et licet ad eliciendum illum generale auxilium sufficiat, ad perseverandum in illo majus esse necessarium. Sed contra, quia generale auxihum gratiae datum ad actum eliciendum, idem durans seu ablatum sufticit ad perseverandum in actu semel facto; sed tale auxilium semel datum, ex se postulat, ut conservetur, et non auferatur ex parte Dei, et ita permanentia ejus in latitudine generalis auxilii gratiae conunetur, et ex parte Dei omnibus offertur ; ergo non minus potest Angelus in actu semel elicito perseverare, quam illum elicere per generale gratiae auxilium.

9. Secundo a fortiori id suadetur, quia homo in statu innocentia potuit tentationem vincere per generale auxilium gratiae, et potuisset longo etiam tempore cum eodem auxilio continuato perseverare, et tentationes daemonis, quas tunc maxime pati poterat vincere; ergo multo magis potuerunt sancti Angeli in secundo instanti vincere tentationes daemonis, per commune auxilium gratiae, et consequenter per brevissimam moram in eadem electione perseverare. Tertio mali Angeli habuerunt potentiam perseverandi, et vincendi tentationes, vel extrinseci adversarii, vel ab intrinseco motivo provenientes, alias non peccassent consentiendo, juxta doctrinam Augustini, lib. de Corrept. et Grat., c. 10 et 11, sed illa potestas non fuit nisi per generale auxilium graae; ergo per illud perseverare potuerunt. At ila potestas non erat tantum physica, sed etiam moralis, quia sine magna diflicultate poterat in actum reduci absque alio novo auxilio, cum propter temporis brevitatem, tum propter debilitatem adversarii, tum propter perfectionem cognitionis, et libertatem sine intrinseca pugna: tum denique quia pauci actus erant ad perseverandum necessarii; ergo sine alio specialiori auxilio potuit illa potestas in actum reduci, ac subinde cum simili auxilio boni Angeli perseverarunt.

10. Pars affirmans probatur. — In contrarium vero est primo, quia generale auxilium gratiae commune fuit Augelis malis et bonis: perseverantia autem non fuit communis eisdem; ergo major gratia data fuit Angelis sanctis ad perseverandum. Probatur consequentia, quia aliter non dedisset DEUS Angelis sanctis majorem gratiam, quam malis, neque tenerentur Angeli sancti ad majores gratias Deo agendas: quod videtur valde absurdum. Secundo arguitur, quia Angeli ad perseverandum debuerunt orare, et a DEO auxilium petere: quis enim hoc negare audeat? Ergo indigebant speciali auxilio ad perseverandum. Probatur consequentia, quia ad obtinendum generale auxilium non est necessaria oratio, quia est quasi debitum, et lege communi datur. Tertio argumentor ex Augustino, lib. de Corrept. et Grat., c. 11, ubi tam in Angelis, quam in Adamo et nobis duplex auxilium distinguit, unum, quo datur posse perseverare, aliud quo ipsa perseverantia donatur, et primum dicit fuisse datum Adae in statu innocentiae, non secundum, quod censet esse multo majus beneficium. Sic ergo Angelis malis datum est auxilium, quo possent perseverare: non tamen quo perseverantes fierent: bonis autem Angelis hoc secundum ausxilium datum est: ergo majus auxilium est illis collatum: ergo illud fuit illis ad perseverandum necessarium. Quarto argumentor ex eodem Augustino, libro 12, de Civitat., cap. 9, ubi expresse dicit Angelos sanctos amplius adjutos perseverasse. Et Fulgentius, 1. 2, ad Transimundum, c. 2, de sanctis Angelis ait, non habuisse naturam, qua sine alterius )uoamine perseverare possent. Basilius item, lib. de Spiritu sancto, cap. 16: Angelos ope Spiritus sancti perfici, dicit, et addit: Porro Angelorum perfectio est sanctificatio, et in hac perseverantia, et infra ita exponit illud Psal. 32: "Verbo Domini celi firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum", per quam virtutem, seu perfectionem intelligit constantiam, immobilhtatem, et soliditatem in bonis: quod late prosequitur. Ultimo potest haec pars confirmari, ex generali doctrina de necessitate doni perseverantiae ad salutem, quae cum doctrina de electione ad gloriam, et praedestinauone ante praevisa opera, connexa est. Nam haec doctrina de praedestinatione Angelis communis est, ut in proprio loco diximus; ergo et necessitas specialis auxilii ad perseverandum.

11. Notationes pro solutione. — Ut in hoc puncto meam sententiam explicem, adverto, in praesenti sermonem esse de majori gratia actuali, seu majori auxilio, et duobus modis posse unum gratiae auxilium dici majus alio; scilicet, vel in ratione auxilii, vel in ratione beneficii, seu gratiae tantum, non vero in ratione auxilii; quorum verborum explicationem ex propria materia suppono, et in discursu declarabuntur, quantum huic loco sufficiat. Deinde suppono, posse fieri hanc comparationem inter vocationes, seu gratias praevenientes, vel inter adjuvantes tantum. Denique suppono, secundum moram viae sanctorum Angelorum non fuisse tantum per instans temporis nostri, sed per durationem habentem extensionem saltem secundum coexistentiam ad nostrum tempus. Hoc non potest evidenter demonstrari, quia est res pertinens ad factum, pendetque tam ex libertate Angeli, quam ex ordinatione divina: nihilominus in eo videntur theologi communiter convenire. Potestque pro materiae capacitate eflicaciter suaderi.

12. Ostenditur primo proxima notatio. — Primo quia, vel primum instans creationis, sanctificationis, et meriti omnium Angelorum duravit per solum instans nostri temporis, vel coextitit aliqui tempori nostro. Si primum dicatur, necesse est, ut secunda mora inceperit coexistendo tempori nostro. Quia in nostro tempore non dantur duo instantia immediata, sed immediate post instans succedit tempus: ergo si primum instans angelicum tantum coextitit uni instanti temporis nostri, secundum instans angelicum incepit coexistendo tempori, quod immediate sequitur post nostrum instans: ergo necessario debuit illud se- cundum instans angelicum durare aliquo tempore nostro: quamvis enim non eadem necessitate determinato tempori coextitit, sed minori, ac minori coextitere potuerit, nihilominus in reipsa certum aliquod tempus esse necessario debuit, voluntate Dei, et Angeli determinandum. Si vero primum instans Angelorum duravit per aliquod tempus nostrum, a paritate rationis, vel a fortiori, idem dicendum est de secundo, quia major occasio, vel etiam necessitas permanentioris durationis in secunda mora, quam in prima invenitur. Tum quia prima mora fuit, quasi naturalis, seu cum minori deliberatione, quam secunda: tum etiam quia in prima per se solum necessaria fuit illuminatio, et inspiratio Dei, et consensus Angeli, quod totum in instanti nostro facile fieri potuit, et ultra illud non apparet necessitas majoris permanentiae in illo quasi statu, sine ulla mutatione in tali actu, et dispositione potentiarum, quamvis illi non repugnet. At vero in secunda mora multa intelligimus ab Angelis facta, quae moraliter loquendo majorem moram, et durationem postulabant.

13. Ostenditur secundo. — Unde probatur secundo idem suppositum juxta probabilem sententiam, quam in libro septimo defendemus, postquam in primo instanti omnes Angeli per fidem Deum, ut Trinum, et Unum, et ut supernaturalem finem, ac sanctificatorem, et remuneratorem cognoverunt, eumque ex charitate super omnia dilexerunt. In secunda mora omnibus propositus est Christus, ut illum tanquam Deum hominem futurum fide susciperent, et ut caput suum, ac auctorem suae, salutis recognoscerent, et utroque titulo diligerent, et reverenter colerent, et adorarent. Et de hac reverentia, et subjectione ad Christum peculiare praeceptum susceperunt. Huic autem praecepto tanquam sibi injurioso Lucifer repugnavit, illamque excellentiam, quasi suae naturae debitam appetiit, et aliis omnibus An gelis persuadere conatus est, eique multi consenserunt, alii vero plures Christo se submiserunt. Et supremus illorum se Lucifero opposuit, et reliquos etiam ad obediendum Deo induxit. Hoc autem magnum praelium non videtur fieri, et finiri potuisse in uno instanti nostri temporis. Quia fortasse non poterat Angelus supremus simul ad omnes alios loqui, et unicuique suadere, et varias rationes, ac motiva proponere: et alii qui audiebant non necessario in eodem instanti, in quo suasionem concipiebant, deliberabant, consentiendo, vel dissentiendo: sed poterant continere actum voluntatis, et magis rem considerare, vel contrarias persuasiones evolvere. Praesertim quia cum res illa supernaturalis esset, poterant circa eam discurrere, et momenta rationum moralium expendere: ergo non potuit totum illud negotium in uno instanti nostri temporis transigi. Imo hinc incertum esse videtur, an haec secunda mora in ordine ad nostrum tempus in eodem instanti, ac simul in omnibus Angelis inceperit, vel etiam omnes, qui peccarunt, simul peccaverint, et e contrario omnes, qui obedierunt, simul consenserint, de quo in sequentibus opportunius dicemus.

14. Notatio quod in actu bono Angelorum consideratur primo efficientia. — Secundo permanentia. — Atque ex his infero, in perseverantia uniuscujusque boni Angeli (omissa pertinacia malorum usque ad suum locum) duo esse, vel re, vel ratione, in reipsa fundata distinguenda. Unum est simplex efficientia illius principalis actus, quo divino praecepto consenserunt, et Christo per fidem, et dilectionem adhaeserunt: quod facilius intelligetur apprehendendo illum actum in primo instanti sui esse, quod sit omnino indivisibile instans nostri temporis. Talis enim actus etiam ut sic conceptus, quatenus adjungitur dilectioni Dei habitae in primo creationis instanti, quaedam perseverentia est in bono. Aliud considerandum est, permanentia in illomet actu facto in secunda mora, utique durando constanter in illo per moram successivam secundum coexistentiam ad nostrum tempus, sive illa perseverantia intelligatur in uno tantum actu amoris ad Deum jam cognitum ut Deum hominem, sive sit in multis actibus inter se connexis, et simul elicitis, ut sunt voluntas credendi, spes, amor et reverentia. Sive etiam cum his actibus intelligantur fieri alii in eadem mora cum aliqua successione inter se, et cum perseverantia illius amoris, ex quo nascuntur. Ut si forte Angeli boni inter se colloquebantur, et persuadebant mutuo ad resistendum malis, vel si conati sunt eos, qui lapsi sunt, continere in officio, priusquam haberentur, vel etiam eos revocare a lapsu, priusquam scirent esse omnino damnatos. Vel si laudes Dei, et Christi multiplicabant ad malorum confusionem. Haec enim, et similia possibilia sunt sine ullo incommodo, vel inconvenienti, et non limitantur ad illam opinionem de revelatione Christi, etc. Nam in quacumque materia bellum illud spirituale consertum fuerit, et meritum bonorum, ac demeritum malorum exercitum fuerit, tota illa consideratio, et actuum varietas locum habet, ut jam supra tactum est, et ex dicendis de lapsu Angelorum malorum magis explicabitur.

15. Prima conclusio certa. —His ergo posiüs dicimus imprimis, Angelos omnes tam bonos quam malos in secunda mora priori modo considerata pro uno instanti indivisibili nostri temporis habuisse auxilium sufficiens ad perseverandum illo priori modo, id est, ad consentiendum Deo vocanti, et obediendum praecipienti. Hoc certissimum est, quia de bonis clarum est, non defuisse illis tale auxilium. De malis recte id probat Augustinus quia alas non perseverare, vel non consentire, aut non resistere, non imputaretur illis ad culpam.

16. Secunda conclusio. — Secundo addimus, hoc auxilium, quatenus praeveniens, fuisse in omnibus Angelis aequale in ratione auxilii, et virtutis ad operandum. Cum dico equale, semper intelligo cum uniformi, seu proportionata ditformitate, seu inaequalitate; sic enim Lucifer absolute majorem gratiam habuit, et illustriorem vocationem, quam Angelus inferior: tamen in hoc fuit aequalitas, quod unusquisque juxta conditionem suam, sicut primam gratiam, ita etiam secundam vocationem in instanti secundo recepit. Et sic probatur assertio ex eo, quod saepe diximus, Deum in tribuendis Angelis donis gratiae non fecisse discretionem inter eos, donec ipsi suo arbitrio dispares se fecerunt. Quod principium traditur ab Augustino et recipitur a D. Thoma et aliis theologis. At vero in illo secundo instanti indivisibili prius natura quam Angeli omnes novam vocationem, vel excitationem acciperent, nondum suis actibus se impares fecerant: ergo aequalem vocationem, seu illuminationem, et inspirationem a Deo receperunt: ergo illa aequalitas erat in ipsa entitate, et perfectione divina motionis, sub qua ratione dicuntur illa auxilia aequalia in ratione auxiliorum.

Confirmatur ea Augustino. — Et hanc assertionem videtur mihi intendere Augustinus, in lib. de Corrept. et Grat., cap. 10, cum dicit: Deum sic ordinasse Angelorum, et hominum vilam, ut in ea prius ostenderet, quid posset eorum liberum arbitrium -: et deinde quid posset gratie beneficium, justitieque judicium. Jam enim supra dixi, Augustinum non loqui de solo arbitrio omni gratia destituto: sed potius per gratiam Dei sufficienter adjuto. Sic autem maxime ostenditur in Angelis, si cum aequali auxilio in ratione auxilii quidam ceciderunt, et alii steterunt. Unde subjungit: Denigue An- geli quidam, quorum princeps est, quà dicitur diabolus, per liberum arbitrium a Domino Deo refugae facti sunt. Ceteri autem per liberum arbitrium in veritate steterunt. Non autem sine auxilio; ergo saltem cum aequali, seu uniformiter dato, vel oblato: nam si stetissent boni Angeli ex potentiori auxilio, jam non ita ostenderetur in illa differentia eventuum, quid posset liberum arbitrium, sicut Augustinus proposuerat. Nec etiam inveniretur differentia inter modum, quo Deus cum Angelis, et hominibus ante peccatum, et cum hominibus post peccatum peculiarem gratiam suam ostendere voluit. Et simili modo, cap. 11, de Angelis sanctis dicit: Cadentibus aliis per liberum arbitrium per idem liberum arbitrium steterunt isti, et hjus mansionis debitam mercedem recipere meruerunt. Statim vero explicat utrosque habuisse adjutorium, sine quo permanere non possent, alias mali non sua culpa cecidissent.

17. Tertia conclusio. — Tertio assero, illudmet auxilium in Angelis sanctis fuisse majus in ratione doni, ac beneficii gratiae. Probatur, quoniam auxilium illud in sanctis Angelis fuit vocatio efficax ad amandum Deum, et illi obediendum: in caeteris vero Angelis fuit tantum vocatio sufficiens: sed vocatio efficax est majus gratiae donum, quam sufficiens tantum: saltem in ratione gratuiti beneficii: ergo vocatio sanctorum Angelorum fuit major in ratione gratiae, et beneficii. Quae ratio intellectis terminis evidens est ex materia de Gratia: et ideo latius illam non explico. Solum posset objici, quia jam admittimus aliquam discretionem esse factam inter Angelos, antequam ipsi se discernerent. At haec objectio procederet contra eos, qui efficaciam auxilii praevenientis ponunt in praedeterminatione, vel aliquo motu simili. Nos vero facile respondemus, factam quidem esse discretionem in praedestinatione: non tamen sine praescientia diversi usus libertatis sub conditione praescito, quae in ordine praedestinationis sufficiv.

18. Quarta conclusio. — Quarto vero addendum est, recepisse sanctos Angelos ad hujusmodi actum speciale auxilium adjuvans, seu concomitans: quod mali Angeli actu non receperunt: quamvis per illos, steterit, quominus illud receperint: et ita donum illud utrisque fuit aequaliter oblatum, licet non fuerit eis eequaliter actu datum. Totum hoc est manifestum ex materia de Gratia: in hoc non eadem ratio est de Angelis, et hominibus. Nam hoc auxilium concomitans est ipse intluxus Dei in actus liberi arbitrii, et ideo actu non datur, nisi actu conanti per liberum arbitrium: offertur autem etiam ei, qui non consentit, ut possit consentire si velit. Ita ergo cum Angelis servatum est: et ita hoc auxilium datum est malis Angeliss tantum in actu primo,seu in praeparatione sufficientis: sanctis vero est datum efficaciter, et in hoc etiam major gratia illis facta est, tum in ratione moralis beneficii; tum etiam physice, quia aliquid majus, quam alii, nimirum ipsam actualem conversionem, receperunt.

19. Quinta conclusio. — Haec autem omnia, ut dixi, solum intelliguntur de illa secunda electione bona cum plena libertate a sanctis Angelis facta, quatenus in unico instanti nostri temporis intelligitur elicita: quia vero (ut dixi) per majorem moram in illa perseveratum est, explicandum superest, an indiguerint novo auxilio gratia ad perseverantiam hoc modo consummandam. Et praecipue dubitatur de speciali auxilio praeveniente distincto a priori, et majori non solum in ratione favoris, sed etiam in ratione auxilii. In hoc ergo puncto addo quinto, probabilissimum mihi esse, facta illa deliberatione a sanctis Angelis, statim datum esse omnibus illis a Deo speciale auxilium praeveniens, et majus in ratione auxihi, quod malis Angelis non est datum: per quod auxilium datum est sanctis Angelis, ut efficaciter in bona electione facta, et in gratia, vel auxilio confirmati permanserint, vel certe donum infallibiliter perseverandi acciperent. Probatur, quia dictum est, omnes Angelos, qui semel bene elegerunt in secunda mora, de facto perseverasse, et ab omni peccato contrario abstinuisse, atque ita cum integra innocentia salvatos esse: ergo id provenit ex aliqua speciali providentia, et protectione Dei: sed haec non datur sine aliquo majori auxilio praeveniente, et protegente personam ne cadat; ergo signum est, illam generalem perseverantiam omnium fuisse ex aliquo speciali auxilio Dei. Probatur consequentia ex ratione dubitandi supra posita. Nam cum illa perseverantia adhuc esset contingens, et ex libero usu voluntatis penderet, non poterat esse certa, et infallibilis in omnibus illis Angelis, qui semel bene elegerunt, nisi Deus sub speciali protectione, et auxilio omnes illos statim reciperet; ergo effectus ipse monstravit, Deum omnibus illis statim infallibile donum perseverantiae contulisse.

20. Objectio. — Solutio. — Dices, non fuisse necessarium novum, vel majus auxilium in ratione auxilii, sed sufficere potuisse continuationem ejusdem auxilii efficacis, quod sub ea ratione erat majus in ratione beneficii, non in ratione auxilii. Respondeo, ad infallibilem perseverantiam omnium illud non satis fuisse. Primo, quia fieri potuit, ut in praescientia Dei illud auxilium esset efficax ad eliciendam illam electionem, et non perseverandum in illa: nam hoc erat in se possibile, et contingens, quatenus pendebat ex usu concomitante liberi arbitrii, et ex novis occasionibus retrocedendi, quae accidere poterant; ergo poterat cadere sub praescientiam conditionatam Dei: ergo hac ratione potuit esse. necessarium majus aliquod et fortius auxilium. Deinde fieri potuit, ut esset necessarium, novos actus effticere, et aliqua de novo considerare durante adhuc via: ergo etiam propter haec potuit esse necessarium specialius Dei auxilium. Denique eo ipso, quod illa mora ex se, et considerata mutabihtate liberi arbitrii angelici, erat subjecta mutationi, ut supponitur, ut esset in omnibus certa perseverantia, necessarium fuit speciale auxilium, quo illi mutationi occurreretur: ergo datum est omnibus sanctis Angelis, unicuique juxta indigentiam quam habere poterant, non solum ex natura sua, sed etiam ut erat sub praescientia Dei conditionata. Et hoc genus providentiae Dei est valde consentaneum divinae gratiae, et praedestinationi; et nullum inconveniens est, quod dicamus, hoc majus auxilium datum esse bonis Angelis, et non malis. Tum, quia Deus est liberalis distributor suorum bonorum, tum maxime, quia in hoc etiam servavit Deus proportionem, quam servare decreverat cum Angelis, dando illis auxilia gratiae juxta proportionem naturalium. Nam hoc servandum fuit caeteris existentibus paribus ex parte eorum. At vero in illo instanti jam erat magna disparitas inter Angelos, qui bene elegerant, et caeteros male eligentes, et ideo merito illos Deus suscepit sub speciali protectione sua, et non alios. Dices, ergo sancti Angeli per illam bonam electionem mernerunt hoc auxilium confirmationis in gratia, vel infallibilis perseverantiae. hespondeo, non meruisse illud de condigno, tamen ad illud se disposuisse, et de congruo etiam illud meruisse; quod non est inconveniens, ut ex materia de Gratia constat. Et quamvis non soleat Deus infallibiliter dare hominibus perseverantiam, etiamsi aliquando de congruo illam mereantur: in Angelis genus illud providentiae est magis consentaneum naturae, modoque operandi illorum, et ordini divinae sapientiae, ideoque verisimillimum est, juxta bilem, et immutatum, permanens tamen, et praedictam dispositionem et cooperationem Deum omnibus sanctis Angelis infallibilem perseverantiam dedisse.

21. Respondetur fundamentis contrariis in n. 8 et 9. — Objectio contra superius dicta. — Solvitur juxta unam opinionem de 2 mora Angelorum. — Et per haec satisfactum est raUonibus dubitandi in principio positis: nam posteriores admittimus, quae explicandae sunt, et accommodandae juxta resolutionem datam. Ex prioribus autem (omissa prima, cui jam directe responsum est) secunda, et tertia solum probant, potestatem perseverandi dari sine peculiari auxilio; nihilominus tamen ad infallibilem perseverantiam pro aliqua duratione notabili, specialius auxilium necessarium est, ut declaravi. Solum superest objectio, quia videmur in hoc supponere secundam moram angelicam non esse unum instans indivisibile, neque per cocexistentiam ad nostrum tempus, nec in se, quod communiter non approbatur. hespondeo, doctrinam datam ad omnem opinionem de illis morulis accommodari posse, et in hoc sensu a nobis tradi. Nam si quis defendat, illam secundam moram esse unum tantum indivisibile instans etiam per coexistentiam ad nostrum tempus, consequenter dicere potest, et debet, donum perseverantiae in Angelis solum addidisse primae vocationi, et auxiliis datis in primo instanti creationis, secundam vocationem efticacem datam bonis in secundo instanti ad aliquam electionem in illo faciendam, per quem eorum via terminata fuit. Et cum negari non possit Angelos malos habuisse in eodem instanti auxilium suffticiens ad similem electionem: consequenter dicendum est, donum perseverantiae sanctorum Angelorum tantum excessisse auxilium malis datum, eo modo quo vocatio eflficax excedit sufficientem, ac proinde excessisse in ratione beneficii, et non in entitate, seu in ratione auxilii. Hoc enim pro constanti habemus, ut in lib. 5, de Gratia probavimus.

22. Solvitur juxta alteram opinionem de tali mora. — Et servata proportione, si quis senserit illud secundum instans in omnibus Angelis sanctis fuisse unum actum in se indivisi- coexistens alicui tempori nostro: consequenter dicet, ipsam vocationem datam esse cum congruitate ad talem actum sic permanentem, et inilla tantum congruentia superasse gratiam praevenientem datam Angelis malis ad similem actum. illa autem congruitas non addit auxilio novam vim effectivam, sed tautum actualem efficientiam cum cooperatione libera voluntatis a DEO praevisa per scientiam conditionatam. Et ita vocatio illa, seu inspiratio data bonis Angelis in secundo instanti de se non excedit simile auxilium datum malis Angelis in entitate sua, seu in ratione auxini, sed tantum in ratione beneficii, quia in meliori opportunitate, et congruentia data est. Item potuit in Angelis sanctis permanentior esse, quam in malis: sed hoc ex hac parte non habuit originem ex Deo, sed ex ipsorum Angelorum peccantium abusu.

23. Solvitur juxta auctorem. — Mihi autem simpliciter probabilius videtur, illam secundam moram non caruisse omni successione etiam in sua mensura, et secundum se spectata, propter rationes supra factas; et nihilominus reputari unum instans augelicum. Vel, quia in singulis Angelis consideratur unus principalis bonae conversionis, seu deliberatae electionis, ac dilectionis, qui fuit mensura illius viae in se indivisibilis, ac semper permanens, licet ab illo varii actus aliarum virtutum emanare potuerint, etiam cum successione aliqua inter se, ita ut omnes illi uni instanti indivisibili coextiterint. Vel, quia illa mora mensuratur per actum aliquem immutabilem supremi Angeli sancti, qui respectu illius fuit intrinseca mensura viae ejus, respectu vero aliorum fuit extrinseca, et sufficiens, ut omnium via duorum tantum instantium fuisse dicatur. Et juxta hunc modum sentiendi de durationibus angelicis procedit optime doctrina data, de majori auxilio, etiam in ra tione auxilii, et divina protectionis sanctorum Angelorum ad perseverandum collatae. Et haec sufficiant de statu viae sanctorum Angelorum. Jam ad statum Patrie transeamus.

PrevBack to TopNext