On this page
Caput 1
Caput 1
Utrum angeli sancti statim in secundo instanti, seu intrinseco termino suae vitae, essentiale praemium suorum meritorum receperint
CAPUT PRIMUM. UTRUM ANGELI SANCTI STATIM IN SECUNDO INSTANTI, SEU INTRINSECO TERMINO SUAE VITAE, ESSENTIALE PRAEMIUM SUORUM MERITORUM RECEPERINT.
1. Expediuntur Patres qui Angelos Deum videre negasse putarentur. — Suppono, praemium hoc sanctorum Angelorum esse beatitudinem ultimam, ac perfectam, quae in Dei visione clara, perfecto amore, ac fruitione consistit. Nam in hoc eadem est ratio Angelorum, et hominum. Imo in hoc valde gratia Dei erga homines commendatur, quod homines voluerit esse sicut Angelos DEI in coelo. Possent autem hic objici nonnulla loca Patrum, qui interdum Angelis claram Dei visionem negare videntur. Sed punctum illud in superiori tomo, tractat. 1, lib. 2, de Attributis Dei, cap. 7, tractatum est; ubi sententias Patrum variis modis exposuimus. Et praecipua expositio est, cum negant Angelos videre DEUM prout est, de ipsius comprehensione loqui: nam iidem, qui in uno loco hoc negare videntur, in alio affirmant. Nullus enim luculentius docuit Angelos videre Deum clare, et omnia in ipso, quam Augustinus et tamen in lib. 4, Genes. ad htt., cap. 8, ait: IVon esse notam Angelis Dei substantiam, sicut ipsa est sibi, et Martialis, in Epist. ad Tholosanum, cap. 27, dixit: Visionem Dei esse, qua soli Angeli perfruuntur, et omnes perfecti in dilectione ejus, ad quam pervenire desideramus. Et tamen in Epist. ad Burdigalensem, cap. 10. Trinitatem, dicit, solam seipsam nosse, quia ultra omnem sensum angelicarum virtutum, et potestatum vera divinitas excellit. Quod tamen exponens subdit: Quam impossibile est etiam ab spiritibus angelicis comprehendi. Idem de Chrysostomo et aliis in dicto loco diximus.
2. Prima sententia affirmans. — Hoc ergo supposito, idem est quaerere, an sancti Angeli in eodcm instanti, in quo meritum consummarunt praemium ejus essentiale receperint, et quaerere, an statim, et in eodem momento ad claram Dei visionem assumpti fuerint. In quo puncto multi scholastici docuerunt, simul duratione, hoc est, (ut tollatur omnis aequivocatio) in eodem tempore, vel instanti nostri temporis meruisse sanctos Angelos essentialem beatitudinem, et illam recepisse. Hanc opinionem tenuit D. Thomas, in 2, dist. 5, quaest. 2, art. 2, et quodl. 9, art. 8, Bonaventura 2, dist. 5, art. 3. quaest. 1, Richardus, art. 2, quaest. 1, AEgidius, quaest. 2, art. 2, ubi etiam Argentina et Major probabile putant. Et sequitur Marsilius 2, quaest. 4, art. 2, concl. 4, Maironius, in 3, dist. 17, quaest. 1, Albertus, in Summ., 2 part., tract. 4, quaest. 19, et idem sentit Cajetanus, 1 part., quaest. 63, art. 0, quem aliqui moderni sequuntur. Est autem nonnulla differentia inter Cajetanum, et alios, quod alii supponunt, Augelos in primo instanti creationis non meruisse, quia non fuerunt in gratia creati, et ita totum eorum meritum simul duratione cum praemio in secundo instanti possunt. Cajetanus vero concedit Angelos in primo instanti habuisse meritum, non tamen consummatum, sed inchoatum, sicut mali etiam illud habuerunt; in secundo vero instanti sanctos Angelos consummasse meritum, prius natura, quam praemium in eodeminstanti temporis reciperent.
3. Probatur ratione. — Fundamentum hujus sententiae est, quia non repugnat meritum et praemium esse simul duratione, dummodo meritum naturae ordine praecedat; ergo non est Angelis major dilatio, vel successio, inter praemium et terminum tribuenda. Antecedens probatur primo ratione generali, quia quando via est indivisibilis in se, et terminus etiam simul totus fieri potest, non est necessaria prioritas durationis viae ad terminum, sed naturae sufficit: sed meritum, et praemium comparantur, ut via et terminus, et meritum fit ab Angelis in instanti etiam nostri temporis, et praemium totum simu! confertur: ergo ex se possunt esse simul duratione. Secundo probatur exemplo, quia in eodem instanti, in quo quis meretur augmentum gratiae, recipit illud, cum tamen augmentum illud sit praemium meriti: ergo in quocumque alio praemio, quod possit indivisibiliter fieri, id non repugnat. Consequentia principalis rationis probatur, quia ex parte Dei nulla est causa differendi praemium, quia de se promptissimus est ad praemiandum, ut in dicto exemplo de augmento gratiae ostenditur. Nec etiam ex parte Angeli est causa dilationis, quia jam supponitur ad terminum intrinsecum viae pervenisse bene merendo, et in eo potuit suum meritum consummare, et alioqui desiderat, ac expectat suum praemium, quam primum fieri possit,
4. Objicitur in contrarium. — Sed instahit aliquis, nam inde sequitur, Angelos recepisse praemium beatitudinis in primo instanti creationis, quia tota haec ratio potest ad illud instans applicari. Ad hoc Zgidius, in 2, dist. 5, quaest. 2, art. 2, putat concedendam esse sequelam, consequenter loquendo, et ideo ipse cum aliis negat Angelos in primo instanti creationis meruisse, et similiter negant, malos Aneclos habuisse aliquod bonum meritum in ahquo suae viae instanti. Sed revera non est necessaria consecutio. Et ita Cajetanus negat sequelam, quia licet Angeli sancti in primo instanti creationis habucrint, vel inchoaverint meritum, non tamen consummarunt illud, et ideo non statim receperunt praemium, nam oportuit consummationem meriti expectari. Illa autem consummatio meriti, juxta Cajetanum, non consistit in sola carentia obicis, quae in Angelis sanctis in secundo instanti fuerit: sicut dicebat Ferrara quem supra impugnavimus, sed posita fuit in additione novi meriti per novum actum liberum, vel saltem per continuationem prioris, quae continuatio meritum auget: et ita Angeli sancti vere creverunt in merito, quod augmentum expectandum fuit, priusquam eis praemium daretur.
5. Ratio autem, ob quam talis consummatio meriti necessaria fuit, reddi potest, vel ex parte Dei, ejusque sapientissimae providentiae, qua statuit, ut Angeli, vel per tot actus, vel per talem, tantamque durationem, ac perseverantiam suam beatitudinem consequerentur, et quod in termino intrinseco talis morae, aut meriti. statim sine majori dilatione praemium acciperent. Vel etiam ex parte ipsius angelicae naturae, quae in solo primo instanti creationis non potest statim plene deliberare in omni materia necessaria ad salutem, et ideo post illud conveniens fuit aliud tempus, vel instans, seu moram illi concedi, in qua potuerit plene deliberare, et inter bonum, et malum omnino libere velle, et eligere. Vel denique ex parte Christi reddi potest ratio, quia oportuit Angelos, antequam beati fierent, peculiarem Christi Domini cognitionem habere, eumque venerari, quod non potuit commode fieri in primo instanti, juxta superius dicta: et ideo secundum instans viae spectandum fuit, ut beatificarentur.
6. Secunda et vera sententiunegans.— bNihilominus dicendum est, beatitudinis praemium non esse datum sanctis Angelis in eodem instanti, in quo suum meritum consummarunt, id est, in quo aliquid meriti habuerunt, quod praecedenti merito addiderunt. Ita docet divus Thomas, 1 part., quaest. 64, art. 6, et ibi frequentius recentiores Thomistae, et Capreolus, in 2, dist. 4, quaest. 1, art. 1, conclus. 5, et ad argumenta contra illam, et contra 3 conclus., et quoad hanc partem etiam consentit Ferrara, libr. 3, contra Gentes, cap. 100, circa finem. Licet enim differat in explicatione, utique negando meritum secundi instantis, convenit in illo principio, quod beatitudo non datur simul cum merito. Et similiter idem tenent omnes, qui tria instantia, vel tres moras in Angelis distinguunt a primo instanti creationis, usque ad primum instans termini, seu beatitudinis inclusive, seu utrumque extremum includenco. Nam licet inter illos auctores sit aliquod dis- crimen in declarandis actibus, vel statum graUae, aut purae naturae, quem Angeli in primo instanti creationis habuerunt, nihilominus in hoc conveniunt, quod non simul duratione, sed in diversis moris habuerint integrum meritum, et praemium beatitudinis acceperunt. Et ita tenent Scotus, in 2, dist. 5, quaest. 1, Gabriel, quaest. 1, art. 2, Bassolis, q. 1, art. 3. Denique consentit Gregorius 2, dist. 5, q. 1, art. 3.
7. Ratione precipua probatur primo.— hationes pro hac sententia varia afferuntur: una vero apud me est praecipua, quam sic declaro. Nam omne meritum gloriae fundatur in cognitione supernaturali; ergo etiam in Angelis hoc fundamentum habere debuit: sed fundamentum meriti angelici non fuit visio beata, ergo fuit cognitio fidei, ergo quamdiu duravit meritum, non potuit simul conferri praemium beatitudinis, quod est ipsa visio beatifica, ut in principio supponimus. Primum antecedens in nobis certum de fide est, tum quia sine fide impossibile est placere Deo, tum quia fides est fundamentum rerum sperandarum, et consequenter etiam est fundamentum meriti, in quo proxime spes beatitudinis nititur: tum denique, quia fides est radix justitiae apud Deum; ergo, et meriti, quod in justitia fundatur. Et hinc probata manet prima consequentia, quia ostensum in superioribus est, has regulas Scripturae Angelos, etiam comprehendere, quia justitia, sanctitas, et gratia ejusdem rationis est in illis, et in nobis, et tam supernaturalis est illis, sicut nobis, et ideo non minus requirit supernaturale fundamentum in Angelis, quam in nobis; ergo etiam meritum idem fundamentum requirit, cum ipsum, et placere debeat Deo, et in gratia niti debeat.
8. Progreditur probatio. — Secundum vero antecedens, seu minor propositio, nimirum, illam cognitionem, quae est fundamentum meriti angelici, non esse visionem bceatam, in capite tertio ex professo fundandum est. Nunc vero probatione non indiget, quia ab auctoribus contrariae sententiae admittitur, ac supponitur. Dicunt enim meritum Angeli prius natura antecessisse beatitudinem in re ipsa, et secundum veram causalitat em. Ergo supponit illud meritum cognitionemdistinctam a visione beata, a qua oriatur, quia impossibile est esse prius naiura ipsa visione beata, et in illa fundari, ab eave originem ducere, ut est per se notum, si termini intelligantur. Secunda vero consequentia manifesta est ex dictis in superioribus. Ostendemus enim, in Angelis in pri- mo instanti creationis non fuisse aliam supernaturalem cognitionem praeter fidem, et consequenter in illa fundatum fuisse meritum pruni instantis. Post illud vero instans nullam aliam cognitionem supernaturalem acceperunt ante visionem beatam, sive ordine durationis, sive ordine natura: sed in eadem fide, vel immutata, vel aucta, et extensa ad nova mysteria credenda, permanserunt. Tum, quia nulla est ratio fingendi mutationem in substantia, seu specie cognitionis pro statu viae, et ante visionem beatam. Tum etiam quia ante claram visionem Dei non datur supernaturalis scientia supernaturalium mysteriorum, praesertim Trinitatis, et Incarnationis, et sanctificantis gratiae. Ergo cognitio illa supernaturalis, quam Angeli sancti in secundo instanti retinuerunt, priusquam visionem Dei reciperent, fuit coenitio fidei. Quod etiam confirmant testimonia sacrae Scripturae allata, quae non scientiam, sed fidei spiritum dicunt esse radicem justitiae, et meriti. Ultima vero consequentia nititur in alio principio, quod simul cum visione beatifica, non manet actualis fides, praesertim earumdem rerum, quae videntur, quod principium certum a theologis reputatur exillo Pauli prima ad Corint. 13: "Cum venerit, quod perfectum est, evacuabitur, quod em parte est". De quo alias.
9. Probatur secundo. — Secundo est alia ratio, et repugnantia in contraria sententia. Nam vel ponit sanctos Angelos in secundo instanti, et prius natura, quam mererentur, fuisse liberos tantum ad merendum et non ad peccandum, vel cum plena libertate ad utrumque. Primum quidem licet generatim sumptum, et secundum se non repugnet, quia libertas quoad exercitium suflicere potest ad meritum, ut patet in Christo, et potuit alteri communicari, tamen in praesenti materia habet peculiarem repugnantiam, quia illa necessitas non peccandi non fuit in Angelis sanctis nisi ex visione beata, ut sanctus Augustinus et alii Patres supra citati docent. Ergo si in illo priori naturae jam habebant necessitatem non peccandi, jam videbant Deum, imo prius natura oportuit videre Deum, quam habere necessitatem non peccandi, quia haec necessitas est effectus visionis: ergo illo posito non potuissent habere meritum prius natura, quam visionem. Item, quia necessitas non peccandi in videntibus Deum proxime sequitur ex amore Dei perfecto et necessario simpliciter quoad exercitium, ergo si in illo priori naturae jam erant impeccabiles, jam amabant Deum amore beatifico et necessario, ergo ille fuit primus actus, quem in illo instanti secundo Angelus sanctus habuit, etiam secundum ordinem natura; ergo non potuit beatitudo supponere meritum, quod natura prius fuerit. Secundum etiam membrum repugnantiam involvit, quia si Angeli in illo secundo instanti potuerunt peccare, non potuerunt in eodem instanti fieri impeccabiles; ergo nec potuerunt in eodem instanti Deum videre, eumve amore simpliciter necessario diligere, quia per hujusmodi visionem et amorem fit beatus impeccabilis, duo enim privative opposita non potuerunt inesse Angelo in eodem durationis instanti. Loquimur enim (ut monuil) de instanti omnino indivisibili secundum coexistentiam ad nostrum tempus, seu de merito et praemio simul existentibus in eadem duratione secundum idem, seu secundum se totam.
10. Occurrit primo Cajetanus. — Impugnatur. — Respondet Cajetanus supra, habuisse Angelum sanctum in eodem instanti potestatem cadendi, et standi, et merendi, et demerendi, et nihilominus in eodem recepisse beatitudinem, quia illud instans non erat pura via, sed terminus viae. Quoniam actus ille ( inquit) ut inchoatur ex libero arbitrio et gratia, meritorius est, in quantum vero completur per gloriam, beatitudo est. Per quae verba indicat Cajetanus eumdem actum in eodem instanti reali esse prius natura meritum, et posterius natura esse praemium. Quod facile potest impugnari, quia nec in intellectu potest idem actus, qui prius natura est fundamentum meriti, fieri praemium in posteriori natura, quia nec actus fidei potest in eodem instanti fieri visio ob aliquam naturae posterioritatem, nec cadem visio potest esse fundamentum meriti secundum aliquam naturae prioritatem, cum absolute meritum supponere dicatur. Et similiter ex parte voluntatis non potest idem actus amoris in eodem instanti esse prius natura liber, et posterius natura necessarius simpliciter quoad exercitium; ergo non potest in eodem instanti esse meritorius et beatificus secundum diversa signa naturae. Verumtamen Cajetanus paulo post indicat, illos actus, meritorium et beatificum esse distinctos, exponendo enim quod D. Thomas ait, Angelum pervenire ad beatitudinem per unum actum, adit, unum scilicet, ut viam, cum quo stat, quod evigatur alter, ut terminus, via enim pura in uno consislit, sed aggregatum ex via et termino ex duobus actibus meritoriis et instantibus constat.
11. Occurrit secundo Cajetanus. — Rejicitur primo.— Per hoc autem Cajetanus non recedit a priori dicendi modo. Nam ponit quidem duos actus meritorios in duobus instantibus, primo et secundo: tamen primum vult esse pure meritorium, secundum vero meritorium et beatificum. Quoniam actus ille (ait paulo superius), ut inchoat ex libero arbitrio et gratia, meritorius est, in quantum vero completur per glorium, beatitudo est. Contra quam distinctionem procedit utraque ratio facta. Tum, quia si ille actus inchoat per liberum arbitrium et gratiam, etiam per fidem inchoat, quomodo ergo in eodem instanti completur per gloriam visionis beatae? Tum etiam, quia si ille actus est prius liber, et postea completus per gloriam, id est, visionem, est beatitudo, simul erit liber et necessarius, quod repugnat. Unde etiam repugnat, quod ait in eodem instanti potuisse Angelum sanctum prius natura ponere obicem gratiae, et in posteriori naturae beatificari, quia beatitudo dat necessitatem non peccandi, et potentia peccandi, ac necessitas non peccandi absoluta et praeveniens, repugnant esse simul in eadem voluntate, in eodem instanti reali, et secundum diversa signa naturae, quae tantum ratione distinguuntur, sicut repugnant esse in eodem instanti durationis peccatum et gratia, et in universum forma, et privatio secundum diversa signa naturae.
12. Rejicitur secundo. — Nec juvat Cajetanum distinctio illa de merito in via, et de merito in termino viae. Oportet enim hic uti distinctione philosophica de termino intrinseco, vel extrinseco: nam quoad desitionem intrinsecus dicitur, id quo res ultimo est, et post quem non erit, extrinsecus vero, in quo res primo non est, et immediate antea fuit. Eademque distinctio datur de initio viae, seu existentia rei. Prima ergo distinctio applicari potest termino viae, seu statui merendi. Nam, quia ista angelica instantia, de quibus loquimur, sunt immediata, ideo secundum instans angelicum potest dici terminus viae, utique intrinsecus, quia in eo via est, seu durat, et nihilominus tertium etiam instans dici potest terminus extrinsecus viae, quia in eo primo non est. Et cum eadem proportione distingui potest initium praemii, habet enim initium intrinsecum, in quo primo est, et antea non fuit, et extrinsecum in quo nondum est, et immediate post illud erit. Meritum ergo, quod est in termino intrinseco viae, non potest simul esse cum initio intrinseco praemii, et ultimum esse unius non potest esse primum esse alterius, quia repugnant esse simul, ut ostensum est. sed tantum potest cum ultimo esse meriti, esse simul ultimum non esse praemii. Et in hoc solum distingui potest in praesenti meritum in termino viae, a merito in principio viae, seu in primo instanti apto ad meritum, quod hoc nec est initium intrinsecum praemii, nec extrinsecum. illud vero est extrinsecum initium praemii, intrinsecum vero non potest esse. Nam in hoc tantam repugnantiam habet praemium ultimum cum merito in termino intrinseco viae, sicut cum primo merito, ut ostensum est. Et e contrario initium intrinsecum praemii non potest esse in ipso termino intrinseco viae, sed tantum immediate post illud.
13. Probatur tertio nostra sententia. — Tertiam rationem addere possumus ex D. Thoma illa vero ad praecedentes revocanda est, ut sic efficax, easque in virtute continet: ipse ergo dicta q. 62, art. 4, in corpore, et art. 5, ad2, probat non posse esse simul in Angelo actum meritorium beatitudinis, et ipsam beatitudinem, quia actus meritorius informatur gratia imperfecta, beatitudo autem est actus gratiae consummatae. Ubi per gratiam imperfectam non est intelligenda gratia remissa, aut minus intensa, quam alia, quia interdum potest gratia viatoris, quae est principium meriti, esse intensior, quam sit gratia comprehensoris, ut alibi ostensum est: sed gratiam imperfectam vocat, quoad statum, quia est gratia viae, quae fidei conjuncta est, et est mutabilis, et quasi corruptibilis, et amissibilis ex vi status. Et sic verum est, non posse actum, vel actus simul informari gratia imperfecta, et consummata. Et sic dixit idem D. Thomas, 2, 2. quaest. 24, art. 7, ad 3, et art. 8, charitatem viae non posse pervenire ad perfectionem charitatis patriae, quia quantitas charitatis patriae sequitur visionem apertam, quod non de quantitate intensionis, sed de perfectionibus aliis ad modum operandi pertinentibus intelligitur. Sic ergo in praesenti de gratia perfecta, et imperfecta loquitur, et sic illa ratio cum nostris coincidit, et per illa explicatur. Et ita ibi aperte docet nostram sententiam. Quomodo autem non contradicat in quaest. 63, art. 3, jam dictum est cap. 12, praec. lib., et in sequentibus amplius explicabitur.
14. Solvitur contrarium fundamentum in n. 3. — Ad fundamentum ergo contrariae sententiae dicimus imprimis, meritum non tam proprie dici viam ad terminum, quam causam ejus moralem, et in suo genere, nam via propria dicitur ipsum intrinsecum fieri rei, seu termini, id est, actio vel mutatio, per quam ipsa res, quae est terminus, fit: meritum au- tem non ita comparatur ad proprium praemium, sed sunt actiones distinctae, ut in exemplo, quod affertur de augmento gratiae, et merito ejus videre licet. Est ergo meritum causa praemii in suo genere. Fatemur tamen esse talem causam, quae ininstanti potest fieri, et esse, et similiter dicemus praemium posse esse tale, ut in instanti dari, ac recipi, et esse possit. Unde etiam addimus, ex parte modi, quo utrumque fit, non repugnare fieri simul. et praemium posse intrinsece incipere in eodem instanti, in quo intrinsece existit, vel incipit meritum, ut probat recte exemplum de augmento gratiae, et ratio facta, quia utrumque fieri potest in instanti. Unde ex hac parte non magis repugnaret dari Angelis praemium in primo instanti sui meriti, quam in secundo, seu in termino viae. At vero tametsi aliunde meritum includat conditiones repugnantes praemio, tunc non poterit dari intrinsece praemium, quamdiu intrinsece durat meritum, et ita est in ultimo praemio beatitudinis comparato ad meritum puri viatoris, qui per fidem, et cum libertate peccandi meretur, ut satis declaratum est. Addi etiam potest, quamvis de absoluta potentia possit esse meritum vitae aeternae simul duratione cum praemio ultimo, ut conjungendo aliam supernaturalem Dei cognitionem abstractivam simul cum visione, vel alio simili modo, nihilominus de potentia ordinaria non fuisse conveniens. Quia melius fuit, ut omnes, qui ad illam beatitudinem tendunt ut viatores, et purae creaturae, priusillam sperent, et pro illa laborent, et in ejusinquisitione aliquamdiu perseverent. Sicut Deus in hominibus ordinavit, et in Angelis idem est valde conveniens, et per se credibile, cum aliud revelatum non sit, nec ratione firma nitatur. Quod etiam ex dicendis infra de malis Angelis amplius confirmabitur.