Text List

On this page

Caput 2

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Utrum sancti angeli immediate post secundum instans consummati meriti beatitudinem receperint, ac proinde totum eorum negotium tribus instantibus comprehensum fuerit

CAPUT II. UTRUM SANCTI ANGELI IMMEDIATE POST SECUNDUM INSTANS CONSUMMATI MERITI BEATITUDINEM RECEPERINT, AC PROINDE TOTUM EORUM NEGOTIUM TRIBUS INSTANTIBUS COMPREHENSUM FUERIT.

1. Ratio dubttandi. — Ratio dubitandi imprimis sumi potest ex illo 1, Petri 1. 7n quem desiderant Angeli prospicere. Nam quod desideratur, nondum habetur, ergo Angeli nondum vident nunc Deum, nec sui meriti praemium receperunt. ft ita ex illis verbis aliquos collegisse, refert Gregorius, lib. 18, Moral., cap. 38, alias 28. Deinde arguitur ratione. Primo, quia Angeli consecuti sunt gloriam per Christum, ut probabilior opinio fert: ergo non debuerunt ante Christi animam videre Deum, seu essentialem beatitudinem accipere. Probatur consequentia, tum quia non decet membra ante caput gloriam introire; tum, etiam quia ob hanc causam nullus sanctorum hominum, etsi merita sua consummassent, et ab omni culpa, et reatu poenae mundi essent, gloriam non recepit, donec Christus mortuus est. Secundo est specialis difficultas, quia inter instans creationis Angelorum, et instans, in quo gloriam receperunt, necessario debuit intercedere tempus: quia si duo illa instantia extrema sunt indivisibilia secundum coexistentiam ad nostrum tempus, necessario inter illa intercedit tempus, vel qualiacumque cogitentur, semper mora inter media debet esse major, quam prima, ut supra ostensum est. Item in illa mora varietas actionum in Angelis inventa, ut etiam probavimus; ergo non potuit illa mora secunda esse instantanea, neque potest certa aliqua ratione, quanta fuerit, a nobis definiri. Tertio est praecipua difficultas, quia praemium sanctorum Angelorum magnumfuit, et majus, quam in sanctis hominibus regulariter inveniatur; ergo et meritum debuit esse maximum: non videtur autem potuisse in tam brevi duratione tantum meritum consummari.

2. Prima assertio conmunis. —Nihilominus omnes theologi docent, sanctos Angelos intra brevissimam moram suum meritum consummasse, et immediate post consummationem, praemium aeternae, ac supernaturalis beatitudinis accepisse. Quamvis enim inter eos sit varietas in enumerandis instantibus, seu morulis, in quibus haec peracta sunt, ut ex discursu praecedentis libri, et superioris capitis intelligi potest, et statim breviter enarrabimus, nihilominusin duobus conveniunt: uuum est, Angelos sanctos immediate post consummatum meritum accepisse praemium videndi clare Deum. Quia nihil erat, quod ex parte ipsorum receptionem pramii impediret, aut retardaret, et ex parte Dei, est hoc ejus magnificentiae ac justitie maxime consentaneum. Alterum est, viam Angelis ad merendum concessam fuisse brevissimam, quia hoc est maxime consentaneum naturae eorum, et verisimilium est, Deum unicuique naturae providere, etiam in supernaturalibus, modo ipsi accommodato, et cum debita proportione. Quanta vero fuerit haec brevitas, sive considerando moram illam secundum propria instantia temporis angelici, tive per coexistentiam ad nostrum tempus, inventum est, quid vero probabilius conjectari possit, respondeo ad rationes dubitandi dicetur.

3. Ad locum D. Petri in nu. 1. —Et imprimis ad verba Petri omissis variis expositionibus, quas ibi moderni referunt, solida, et vera est, quam eodem loco Gregorius tradit, dicens: Angeli vident, et videre desiderant, et sitiunt inLueri, et intuentur, et infra: desiderant sine laDore, quia desiderium satietas comitatur, et satietas est sine fastidio, quia ipsa satietas ex desiderio semper accendit. Et hanc Gregoru expositionem secuti sunt Isidorus, lib. 1, de summ. DBono, cap. 1O, sentent. 22. Beda, lib. Variar. quaestionum, quaest. 9, et sic etiam dixit D. Thomas, 1 part., quaest. 58, art. 1, ad 2 et 1, 2, quaest. 67, art. 4, ad 3, illud desiderium excludere fastidium, non rem desideratam. Itaque dicit perpetuum affectum videndi semper, sicut Eccles. 24, divina sapientia dicit: "Qui edunt me, adhuc esuriunt, et qui Dibunt me, adhuc sitient".

4. Prima ratio in eodem n. 4 posita, novo augetur dubio. — In prima ratione dubium attingitur, utrum Angeli viderint Deum, ante Christi animam, vel etiam ante Christi resurrectionem. Et praeter rationem dubitandi propositam potest augeri dubium ex Gregorio Nazianzeno, Orat. 2, quae est 2, de theologia, in principio, ubi ait, diem resurrectionis Christi salutem mundo fuisse, tam visibili, quam invisibili: ubi Nicetas per mundum invisibilem Angelos sactosintelligit: quibus etiam illo die salutem contigisse declarat. Quia prius hanc rationem habebant, ut difficulter quidem, et egre ad inalum moveri possent; per Christi vero resurrectionem id consecuti sunl, ut jam ne moveri quidem ad malitiam queant, non natura, sed gratia. Atque ita illis salus esse possit, ipsa status co» firmatio, non jam metuentibus, ne in deterius mutentur, atque eam ob causam pereant. Ex qua doctrina, si vera est, manifeste colligitur, Angelos sanctos ante Christi resurrectionem non fuisse perfecte beatos, nec vidisse Deum. Primum patet, quia sine securitate, et certitudine perseverantiae, non potest esse completa beatitudo, ut Augustinus saepe de eisdem Angelis philosophatur, et supra retulimus, et (ut in materia de beatitudine ostendetur) est evidens, quia sicut cum timore cadendi, et perdendi bonum possessum, non potest esse perfectum gaudium, et quies: ita nec consummata charitas cum hujusmodi timore esse potest. Secundum item patet, quia visio Dei ex sua intrinseca natura facit videntem impeccabilem, ut in 1, 2, ostenditur.

5. Secunda assertio tripartita. — Prima pars assertionis probatur de fide. — Nihilominus dicendum est, Angelos vidisse Deum clare ante diem resurrectionis Christi, velantequam Christus veniret, imo et antequam primi homines peccarent. Prima hujus assertionis pars de fide est ex verbis ipsius Christi Matth. 18. "Angeli eorum semper vident faciem Patris". Quod de visione clara, et beatifica Dei Patres intelligunt. Et quamvis Christus Dominus de solis Angelis custodibus pusillorum hominum loquatur, non ideo fuisse putandum est: quia illorum praerogativa singularis sit videre faciem Patris, aut quia in ea re aliquam eminentiam habeant, ut quidam dixerunt: sed potius inde colligendum est, illam excellentiam in altioribus, ac perfectioribus Angelis inveniri, quia est suprema omnium perfectionum sanctorum Angelorum: ergo si inferioribus, quibus cura infantium ,hominum committitur, illa excellentia competit multo magis superioribus. Item, quia si custodes Angeli vident faciem Dei, non est propter custodiam, sed propter merita: sed haec majora fuerunt in altioribus Angelis; ergo a fortiori ipsi vident faciem Patris. Et hoc significavit Hierony mus, Isai. 1, dicens: Homo Dei faciem videre non potest, Angeli etiam minimorum in Eecclesia semper vident faciem Dei, ubi ponderanda est illa particula, etiam minimorum: nam virtute continet nostram argumentationem. Unde cap. 14, illa verba universaliter intelligit de Angelis, qui hunano preesunt generi. Et praeterea ut Christus satis commendaverit, vel etiam exaggeraverit, quanti Deus faciat pusillos infantes, non est necesse, ut illis speciale sit videre faciem Dei, sed satis superque est, quod sint videntes Dei faciem, et quod in hoc cum supremis Angelis Deo assistentibus conveniant. Denique ex hoc loco evidenter convincitur, ante Christi resurrectionem datum esse Angelis praemium visionis beatificae, ergo signum est non fuisse expectatam Christi resurrectionem, aut mortem ad conferendum Angelis praemium essentialis gloria; ergo idem sentiendum est de omnibus Angelis, qui in gratia perseverarunt, cum de omnibus sit eadem ratio.

6. Cuidam objectioni satisfit probando secundam partem assertionis. — At dicet aliquis, saltem ex hoc loco non probari, Angelos vidisse Deum prius, quam Deus fieret homo, et homo Deus videre faciem Dei inciperet, quia Christus de praesenti dixit, vident. Respondeo (alteram partem assertionis probando) licet in Christi verbis expresse non contineatur, Angelos antea vidisse, ex illis sufficienter colligi. Primo, quia si ante Christi Incarnationem janua videndi Deum tam Angelis sanctis, quam hominibus justis clausa fuisset, sicut hominibus usque ad Christi mortem aperta non fuit, ita neque Angelis aperta fuisset: vel si jam Angeli ante mortem Christi, id est, ante consummatam redeumptionem ad gloriam admissi sunt, etiam ante incarnationem, etante inchoatam redemptionem admitti debuerunt , quia ad suam gloriam non magis indiguerunt inchoata redemptione, quam consummata. Secundo possumus aliter ex verbis Christi argumentari, quia quod Angeli sint custodes hominum magnorum, et pusillorum, non fuit novum beneficium post Christi adventum hominibus collatum, sed a principio generis humani datum est, ut in discursu hujus libri dicemus, ergo similiter illa peculiaris tanti beneficii commendatio facta a Christo sumpta ex eo, quod Angeli nostri custodes Deum vident, non fuit ab ipso proposita, ut nova excellentia post suum adventum data custodibus Angelis, sed ut ad eorum statum, et perpetuam dignitatem pertinens.

7. Tertio denique addo, etiam ex alis locis veteris Testamenti id posse colligi. Nam licet in eis expresse non dicatur, Angelos vidisse Deum: aliis modis satis significatur fuisse ante Christi alventum in gloria, et beatitudine apud Deum,, ut Dan. 7. "Millia milliuwn ministrabant ei, et decies centena mallium assistebant ei". Et Tob. 12, ait Angelus: "Ego sum Raphael Angelus, unus em septem, qui astamus ante Dominmnn". Astare enim, vel assistere ante Dewn, idem est, quod illum perpetuo videre, et laudare: per antonomasiam autem, quibusdam excellentioribus Angelis tribuitur, quia ad ministeria exteriora non mittuntur, ut docet Gregorius, libr. 17, Moral., cap. 9, quamvis generalius omnes dicantur assistere, quia licet mittantur, a divina visione non recedunt, ut àbidesm dicit Gregorius, et latius lib. 2, Moral., cap. 2, et Bernardus, serm. 5, in dedicatione Ecclesiae.

8. Probatur tertia pars assertionis. — Denique tertia pars de mundi initio probatur a contrario, quia mali Angeli statim post lapsum in ipso mundi initio damnati sunt, sed non citius ilis est poena retributa, quam sanctis Angelis praemium: ergo etiam sancti Angeli habuerunt coronam a principio mundi, statim post victo- riam. Consequentia clara est, et minor etiam videtur certa ex perfectione divinae justitiae, ac providentiae sapientissimae, adjuncta bonitate Dei, quae pronior est ad benefaciendum, et miserendum, quam ad vindictam. Major autem, vel ex eo colligitur, quod quando daemon homines primos tentavit, jam erat reprobus, et damnatus, ut infra videbimus, ergo etiam tunc jam sancti Angeli erant plene beati. Et ita plane docent Patres supra citati, cap. 2et 3 libri praecedentis, et praesertim Augustinus, lib. 1, Genes. ad htt., cap. 17, et sequentibus, et lib. 2, cap. S, et lib. 4, cap. 24, et lib. 11, de Civitate, cap. 13, et 14, et 29, et lib. 12, cap. 6.

9. Satisfit Nazianzeno adducto n. 4.— Solvitur jam prima ratio in n. 1. — Ad verba ergo Nazianzeni respondeo, non esse intelligenda illo modo, quo a Niceta in citatis verbis exponuntur, quia ex illo sensu unus ex duobus erroribus sequitur, scilicet. vel Angelos sanctos non vidisse Deum ante Christi resurrectionem, aut mortem: qui jam improbatus est. Vel videndo Deum potuisse peccare, et uterque jam improbatus est, et ideo neque Nicetas ipse in illa expositione persistit, sed alias adhibet, scilicet, quod resurrectio Christi Angelorum etiam salus fuerit, non quia tunc gloriam receperint, sed quia tunc ruinae Angelorum lapsorum impleri coeptae sunt, vel quia etiam Angelis sanctis de consummata hominum salute magna gloria accidentalis accessit: vel quia gloriam, quam Angeli sancti jam habebant, per Christum receperant, et ideo resurgenti Christo simul cum salute hominum tribuitur. Addo etiam dici posse, per mundum invisibilem intelligi posse animas sanctorum Patrum, qui in sinu Abrahae detinebantur. Ad rationem vero in principio factam negatur consequentia, quia licet Christus fuerit salvator, et glorificator Angelorum, nihilominus non fuit eorum redemptor, et ideo non debuit eorum praemium differri, quia non meruerant exclusionem a regno per aliquod peccatum, pro quo nondum plene satisfactum fuisset, sicut hominibus contigit. Neque per Christum detrimentum illud carendi tanto tempore suo praemio, pati debuerunt, neque id ad honorem Christi pertinebat. Videantur dicta in tom. 1, 3 part., disput. M, sect. 1. Ad2 et 3 rationem in eodem num. 1, in sequentibus capitibus, satisfacimus.

PrevBack to TopNext