On this page
Caput 3
Caput 3
Utrum angeli sancti in tertio post suam creationem instanti beatitudinem acceperint
1. Hoc dubium petitur in secunda ratione dubitandi posita in praecedenti capite, ejusque resolutio, quasi per partes in discursu libri quinti, simul cum dictis capite praecedenti continetur. Sed ut clarius nostra sententia intelligatur, alias breviter recensebimus, quae cum doctrina data non subsistunt: et inde nostram concludemus, magisque explicabimus.
2. Prima sententia unum solum instans in negotio Angelorum agnoscens.— Predicta sententia exploditur. — Prima ergo sententia esse peotest in unico indivisibili instanti totum negotium sanctorum Angelorum fuisse per actum, quia in primo instanti creationis sanctificati sunt, et beatitudinem ultimam acceperunt, vel sine merito, vel cum merito, non tempore, sed natura antecedente: vel certe nullo modo antecedente, sed subsequente, et praeviso. Verumtamen nullum invenio auctorem, qui hanc sententiam sub his terminis docuerit, quia omnes negant Angelos fuisse beatos in primo instanti creationis praeter unum Ludovicum Vivem, qui licet id asserat in scholio ad Augustinum, l. 11, de Civ., c. 9, non tamen explicat, an in illo instanti fuerint etiam viatores, vel an fuerint postea aliquando in statu merendi, licet viderent Deum. lIllam ergo sententiam tanquam omnino falsam, et improbabilem omittam. Nam, quod sine merito receperint, vel ex merito ejusdem durationis cum prioritate naturae, ita probatum jam est: contra merita vero subsequentia, et praevisa, in capite sequenti disputabimus. In alio vero sensu posset haec sententia intelligi de unico instanti non existentiae (ut sic dicam) seu status merendi. Et in hoc sensu multi theologi restringunt viam sanctorum Angelorum ad unicum instans, in quo primum justificati sunt, meruerunt, et beatificati sunt, licet fateantur illud non fuisse primum instans existentiae Angelorum, sed secundum. Et ita in alio sensu duo instantia in negotio Angelorum admittunt, unum creationis, aliud sanctificationis consummatae per gloriam, et in illis solis totum negotium Angelorum consummatum fuisse dicunt. Ita sensit olim D. Thomas, quodlib. 9, art. 8, et in 2, distinct. 5, quaest 2, art. 2, tenent Bonaventura, AEgidius, Richardus, Argentina et Marsilius 2, quaest. 3, art. 2, Albertus, in Summ., 2 part., tract. 4, art. 19, Maironius, in 3, distinct. 17, quaest. 1. Haec vero sententia quoad distinctionem instantium creationis, et primae sanctificationis satis improbata fuit supra.
3. Secunda sententia duo quo instantia statuens expenditur. — Quoad alteram vero partem coincidit illa opinio cum alia, quam secundo loco ponimus, quae viam, et terminum Angelorum in duobus instantibus concludunt. Hanc tenent Cajetanus et Ferrariensis, sed diverso modo, nam Cajetanus putat utrumque fuisse instans vie et meriti. Alter vero, et aliter, nam primus fuit solius viae, secundus vero fuit viae, et termini, ac proinde secundum viae, et primum termini. Quae opinio quoad hanc secundam partem cum praecedenti convenit, ut in capite praecedenti dixi, ubi rejecta est. At vero Ferrariensis solum verum instans viae ac meriti, aliudque termini admittit. Sed ista sententia improbata est, quia negat meritum in sanctis Angelis pro illo instanti secundo, in quo peccare potuerunt. Alii vero, qui tale meritum concedunt, et negant distinctionem illorum instantium in bonis Angelis, cum eam in mals admittant, et ita in re fateantur tantum durasse illud primum instans bonorum Angelorum, sicut duo instantia malorum. Isti ( inquam) auctores magis in modo loquendi, quam in re a nobis differunt. Quanquam de re potest esse controversia, an ille actus amoris quem Angeli in sua creatione habuerunt, immutatus manserit in tota illa mora, quam mali Angeli peccando consumpserunt. Nobis autem videtur imprimis ex parte intellectus factam esse magnam mutationem in mentibus sanctorum Angelorum, quae sufficit ad mutationem instantium, quae magis in intellectu consideranda sunt, quia intellectus est regula voluntatis. Deinde etiam in ipso amore Dei verisimilius esse credimus factam esse sufticientem mutationem, vel in actu ipso individuo, quia circa Deum alio modo, et secundum alium respectum versatur, vel in intentione, et fervore actus, vel in deliberatione, ut supra explicatum est.
4. Tertia sententia quatuor instantia assignans impugnatur .—Est ergo tertia sententia, quae in alio extremo has moras multiplicat, dicens a creatione sanctorum Angelorum, usque ad bcatitudinem eorum fuisse quatuor instantia. Primum creationis purae naturae, secundum primae sanctificationis ejusdem naturae, tertium proprii meriti, perseverantiae, et augmenti gratiae, quartum glorificationis. Hunc modum refert Scotus 2, distinct. 5, quaest. 1, § Ad primam queestionem, quem non omnino rejicit, et revera esset probabilis, si Angeli fuissent creati sine gratia in pura natura, sed quia illud fundamentum falsum est, ideo frustra duo illa prima instantia distinguntur. Et praeterea deficit ille modus, prout illum Scotus refert, quia secundum instans, seu primum sanctificationis ponit.sine ullo merito, quod supra improbatum est. Alio item modo refert ibi Scotus, esse multiplicata illa quatuor instantia, ponendo primum creationis solius naturae, sine nulla bona, vel mala operatione, secundum bonae operationis moralis intra ordinem naturae, tertium sanctificationis, ac meriti, et quartum glorificationis. De qua sententia nihil dicit, verumtamen illa auget falsitatem praecedentis sententiae, quia duo distinguit instantia ante primam Angelorum sanctificationem, quod est improbabile, et superfluum, cur enim non potuerint in primo instanti bene moraliter operari, etiamsi in gratia creati non fuissent? vel certe, licet in instanti creationis nullum actum naturalem, vel supernaturalem habuerint, in secundo instanti utrumque simul habere possent. Et praeterea juxta illam divisionem instantium boni Angeli nunquam habuissent meritum augmenti gratiae, nec perseverantiam in illa pro statu viae, neque mali habuissent gratiam aliquando: qua omnia improbata sunt. Unde potius illo modo essent quinque instantia distinguenda, duo purae naturae absque gratia, et duo primae, et secundae sanctificationis sanctorum Angelorum, seu initii, et perseverantiae in sanctitate, ultimum glorificationis: sed duo prima jam satis explosa sunt.
5. Quarta et vera sententia tres astruens morulas. - Quarta ergo sententia est, Angelorum sanctorum viam, usque ad terminum cjus inclusive, tribus instantibus, seu morulis fuisse peractam. Prima fuit creationis, et sanctificationis, cum dispositione ad illam, et consequentur cum merito de condigno gloriae: secunda fuit perseverantiae ingratia, cum merito de condigno gratiae, et gloriae, tertium receptionis gloriae. Et haec sententia vera est, quae per partes sumitur ex D. Thoma, dicta q. 62 et 63, quatenus ponit in sanctis Angelis meritum in primo instanti creationis sine potestate peccandi, et meritum aliud cum potestate peccandi, quia mali peccabant, et praemium post meritum, et non simul cum illo. Tenet etiam Capreolus, in 2, dist. 4, q. 1, concl. 4 et 5, et ad argumenta contra illam. Et Scotus, et Ga- briel, qui in numero trium instantium conveniunt, licet in statu, vel actionibus, quas in singulis instantibus Angeli habuerunt, inter se discrepent, ut satis in superioribus tractatum est. Haec igitur sententia satis est a nobis per singulas partes probata.
6. Probatur triplicem statum distinguendo. — Nec aliter nunc confirmatur, nisi quia in sanctis Angelis tres veluti status considerare debemus, unus fuit quodammodo naturalis quoad modum operandi, id est, vel cum aliqua necessitate quoad specificationem saltem, vel quasi acti ab auctore naturae, et gratiae. Ex quo factum est, ut in eo statu omnes fuerint uniformes: et in summa pace (ut sic dicam). Secundus status fuit, quasi plenae deliberationis, et fortasse novae illuminationis, ac promulgationis novi praecepti, plena libertate acceptandi, et exequendi. Unde in illo statu habuerunt Angeli inter se diversitatem, et immane bellum, etin sanctis Angelis fuit perseverantia, et victoria. Tertius status in eisdem fuit beatificus. Hi autem status adeo sunt diversi, ut nullus cum aliquo aliorum simul duratione esse potuerit, ut a nobis ostensum est, ergo illis statibus tres morulae necessario respondent, et eodem modo concludi potest, non fuisse plures, quia non fuerint in Angelis plures status inter se successionem postulantes. Nam licet Angelus considerari possit in statu naturae, et gratiae, et in statu actualis operationis, vel solius actus primi, hi status non petunt inter se successionem, sed possunt esse simul, et quod a principio ita fuerint, perfectius est, et ipsorum naturae, ac providentiae Dei fuit magis consentaneum.
7. Solvitur secunda ratio in num. 1 capitis praecedentis, ei disquiritur de duratione cujusque instantis.—De primo specialiter dubitatur. —Atque ita facile patet responsio ad secundam rationem dubitandi in praecedenti capite positam. Ad ejus vero majorem intelligentiam de unoquoque illorum instantium inquiri potest, quantum duraverit. In quo non est difficultas de tertio. Nam illud dicitur instans lato modo, id est, indivisibilis duratio, re tamen est vera quaedam aeternitas participata, qua beatifica visio mensuratur: nam ex quo incipit, semper durat, durabitque perpetuo, quia ex natura sua immutabilitatem postulat. De primo autem instanti est specialis difficultas, an solum duraverit per instans nostri temporis, et coexistentiam ad solum illud, vel permanentius fuerit, licet in se indivisibilis extiterit. Aliqui enim putant impossibile fuisse durare priori modo, scilicet per solum instans nostri temporis, cum Gregorio 2, dist. 5. Quia non potest Angeli actus semel factus desinere per ultimum sui esse, eo quod res indivisibilis, ac permanens sit: si autem per solum instans nostri temporis durasset primum instans Angeli, necessario desineret actus ejus in eodem instanti, in quo inciperet, ac subinde per ultimunmi sui esse.
8. Fera resolutio. — Nihilominus loquendo de possibili, hoc mihi possibile non est. Primo, quia non repugnat rem permanentem desinere per ultimum sui esse, ut in superioribus tractando de loco, et mutationibus Angelorum diximus, quia licet desinat per ultimum sui esse secundum coexistentiam ad nostrum tempus, nihilominus potest res tota simul desinere, id est, simul non esse immediate post tale instans, ita ut illa negatio essendi sit in toto tempore immediate sequenti, et in qualibet ejus parte. Ut recte Scotus, in 3, d. 3, quaest. 1, Durandus, quaest. 2, num. 14, Henricus, quodlib. 15, quaest. 13, littera C, et alii theologi docuerunt. Secundo, quia posset mutari primum instans angelicum sine desitione primi actus, per majorem ejus intensionem. Posset enim Angelus creari amando Deum, et immediate post instans creationis in eodem amore intensive crescere: nulla enim repugnantia in hoc cogitari potest. Quia, in intensio fit in tempore, et ita incipere potest per ultimum non esse intensionis, supposito primo esse actus, et actus ipse capax est intensionis, quod saltem de amore supernaturali, de quo loquimur, dubitari non potest. Talis autem mutatio in actu sufficit, in instans angelicum mutetur: tum quia de ratione instantis est indivisibilitas durationis: tum quia et illo motu intensionis est tempus; ergo nova mora. Quanquam vero hoc fuerit possibile, incertum est an ita de facto contigerit, quid vero per conjecturam verisimilius sit in lib. 8, cap. 2, tractando de malis Angelis commodius dicetur. Et ibi explicabimus similem difficultatem de secunda mora angelica, scilicet, quantum duraverit. Supponimus enim, in omnibus fuisse moram aequalem, et ex collatione inter bonos, et malos, melius intelligetur quanta in utrisque fuerit, et ideo ibi commodius tractabitur.