Text List

On this page

Caput 4

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Utrum beatitudo ex solis praecedentibus meritis, vel etiam ex sequentibus praevisis, et secundum proportionem naturalium, sanctis angelis data sit

CAPUT IV. UTRUM BEATITUDO EX SOLIS PRAECEDENTIBUS MERITIS, VEL ETIAM EX SEQUENTIBUS PRAEVISIS, ET SECUNDUM PROPORTIONEM NATURALIUM, SANCTIS ANGELIS DATA SIT.

1. Prima dubitandi ratio. — Huic quaestioni occasionem nobis praebat resolutio capitis secundi et tertii. Unde prima ratio dubitandi hic est tertia posita in capitis secundi initio. Nam meritum unius, vel duorum instantium, non potuit esse magnum, nedum valde excellens. Ergo si beatitudo tantum esset data Angelis, juxta mensuram illius meriti, non posse gloria Angelorum esse nimis excellens: imo sancti homines, praesertim, qui longo tempore perfectissimam vitam egerunt, et innumeros heroieos actus virtutum exercuerunt, Angelos in gloria superarent: quod nec credibile est, nec modo loquendi Scripturae, et Patrum consentaneum.

2. Secunda. — Secundo argumentari possumus, quia verisimile non est, nullum essentialis beatitudinis praemium datum esse sanctis Angelis, propter obsequia, quae Deo exhibuerunt, ministrando hominibus a principio mundi usque modo, vel usque ad Judicii diem exhibebunt, ergo beatitudo data est illis, etiam propter talia merita, et obsequia, ergo a principio data est beatitudo Angelis, non solum propter merita jam facta, et ut illis commensurata, sed etiam propter merita, et ministeria praevisa. Probatur consequentia, quia illa beatitudo non recipit successivum argumentum, sed tota simul a principio datur, ergo a principio data est cum tanto augmento propter praevisa merita, quantum successive dare deberet propter illa, si per successionem augeri posset. Consequentiae videntur clarae: et primum antecedens probatur, quia alias melius fuisset Angelis sanctis non tam cito beatitudinem accipere, sed in via relinqui, ut per alia ministeria majorem beatitudinem aeternam possent mereri.

3. Tertia.—Tertio, quia merita Angelorum non fuerunt necessario proportionata naturali perfectioni eorum, sed gloria est eis data juxta proportionem naturalium, ergo non fuit data juxta proportionem meritorum. Consequentia clara est, quia non potest eadem forma diversis regulis, seu mensuris adaequari, quando ipsae mensurae inter se aequalitatem, seu proportionem non servant. Major autem probatur, quia meritorum proportio pendet ex libertate : proportio autem in naturali perfectione necessaria est: unde non est necesse, ut una fuerit alteri conformis. Atque ita videmus plures Angelos in natura perfectiores demeruisse, cum alii minus perfecti merebantur. Ergo similiter contingere potuit, ut inter bonos Angelos, aliqui minus perfecti in naturalibus in secundo instanti plus, quam alii perfectiores meruerint. Minor autem propositio ex dictis in superioribus ostendi potest, quia eadem videtur esse ratio de gloria, et de gratia: sed dictum est, gratiam fuisse datam Angelis juxta proportionem naturalium; ergo idem de gloria dicendum est.

4. Prima sententia. — Ejus duplem sensus. — Rejicitur prior sensus — Pro sensu altero arguitur. — In hac quaestione occurrit imprimis tractanda opinio Magistri sententiarum, in 2, distinct. 5, cap. ult., qui docuit Angelis sanctis datam esse beatitudinem, propter praevisa merita, quae in ipsa beatitudine postea operaturi erant. Quam sententiam secutus est Praepositivus, ut refert Marsilius, in 2, quaest. 4, art. 2, et idem secutus est Altissiodorensis, in Summ., lib. 2, tract. 4, cap. 8, et libr. 3, tract. 1, cap. 7, ubi in principio id docet de Christo, et addit ad similitudinem Angelorum. Et idem infra repetit in solutione cujusdam argumenti, quamvis aliam etiam responsionem adhibeat, differentiam inter Angelos, et Christum constituendo. Et similiter Albertus, in 3, distinct. 18, artic. 4, illam sententiam dicit non esse improbabilem: addit vero, aliam esse communem viam, quae non habet calumniam, in secundo vero, distinct. 5, art. 7, dixerat, communem viam esse, ut Angeli non habuerint beatitudinem, propter subsequentia merita. Illa autem opinio Magistri duobus modis intelligi potest. Primo ut beatitudo Angelis data sit propter merita praevisa subsequentia, et nullo modo propter praecedentia. Secundo, ut aliquod augmentum beatitudinis substantialis si datum Angelis propter praevisa merita, quamvis propter praecedentia, primam (ut sic dicam) beatitudinem, seu aliquos ejus gradus receperint. Et Magister quidem in priori sensu locutus est, ut expresse declarat. Verumtamen ille sensus, quoad ultimam partem declarationis ejus satis improbatus est, ex eo, quod ostendimus, Angelos ante beatitudinem habuisse non unum tantum, sed etiam plura merita. Accedit, quod juxta illam sententiam sancti Angeli praeventi essent beatitudine ante merita exhibita: ergo etiam mali praeveniri debuerunt, quia si praevenirentur, infaillibiliter haberent in beatitudine omnia obsequia, et bona ministeria, quae Deus vellet. Et aliunde in praemio Deus non accipit personam, nec facit inaequalitatem, ubi eadem ratio meriti cernitur, seu praevidetur, licet in conferenda gratia liberalius agat DEUS, quia illam non distribuit ex meritis. De hac ergo opinione in hoc sensu plura dicere necessarium non est. Posterior autem sensus videtur suaderi rationibus in principio factis. Quibus addi potest, hoc non repugnare: imo consentaneum esse divina munnificentiae, et liberalitati. Nam interdum Hhnperator, vel dux anticipata praebet militibus stipendia, et praemia, praesertim quando strenue, ac fortiter prius dimicarunt. Et alioqui fieri posset sine acceptione, vel inaequahtate inter Angelos, quia sancti Angeli perseverando meruissent, et mali impedivissent, ne eadem beatitudine praevenire potuissent.

5. Secunda et vera sententia. — Probatur primo. — Nihilominus dicendum imprimis est, Angelis non esse datam beatitudinem intuitu subsequentium operum, seu praevisorum meritorum.Haec est sententia D. Thomae, in dicta quaest. 62. art. 5, quam ibi expositores communiter sequuntur. Et reliqui scholastici, in 2, dist. 5, Bonaventura, art. 3, quaest. 2, Scotus, quaest. 1, Richardus, art. 2, quaest. 2, et fere alii in praecedentibus capitulis allegati. In hujus autem assertionis probatione non omnes conveniunt. Prima ratio aliquorum est, quia principium meriti non potest cadere sub meritum, etiam secundum potentiam Dei absolutam: sed beatitudo est principium omnium bonorum meritorum, quae in Angelis beatis cogitari possunt; ergo non potuit esse praemiumillorum, corumdemque meritorum. Hanc vero rationem intellectam de potentia absoluta non censeo assumere solidum fundamentum. Nam revera non implicat contradictionem ipsum principium, quod ad bene merendum datur, dari intuitu meritorum ab ipso simul cum libero arbitrio futurorum: et ut praemium illorum, ac subinde ut ab illis aliquo modo pendens. Quia inde solum sequitur illud primum meritum non omnino gratis dari, et in hoc sensu non fore tunc puram gratiam. Hoc autem non est cur omnino impossibile censeatur. Praesertim, quia illa anticipatio praemii semper esset aliqua gratia, seu liberalitas. Verumtamen hoc punctum in materia de Gratia ex professo tractatum est. Nunc enim satis est ad rationis probabilitatem, si id dicatur impossi- bile secundum naturas rerum. Quod et verum est, quia meritum est via ad terminum, et causa ejus, et ideo praeter naturam rei est, quod terminus antecedat, et sit principium suae viae, et causa suae causae: et ad bonam illationem hoc sufficit, quia non est Angelis tribuendum aliquid praeternaturale, et quasi miraculosum, vel monstrosum sine fundamento.

6. Atque haec quidem ratio efficax mihi videtur contra priorem sensum Magistri. Juxta posteriorem vero sensum responderi posset, negando sequi, principium meriti cadere sub merito. Vel, quia dici potest, tale meritum non fundari in visione beata, sed in alia coguitione scientiae abstractivae, et supernaturalis Dei, quam probabile est habere sanctos Angelos, imo et homines in statu beatitudinis. Vel certe, quia in ipsa visione beata distingui potest substantia visionis ab augmento ejus, et dici, visionem secundum substantiam suam non cadere sub meritum subsequensillam, sed propter praecedens datam esse Angelis, et ut sic esse principium sufficiens aliorum obsequiorum, et ministeriorum sanctorum Angelorum, propter quae ut praevisa: augmentum illius visionis cum anticipatione solutum est: illud autem augmentum, nec est proprie principium sui meriti, sed tantum terminus. Eademque distinctio adhiberi potest de Charitate, et Gratia, unde non facile impugnabitur ex vi illius axiomatis, quod principium meriti non cadit sub merito. Sed nihilominus dico, etiam esse praeter naturam rerum generaliter loquendo, quod meritum detur ante praemium, sive sit principium illius, sive non, propter dictas rationes, quod meritum est causa,et via. Et ideo non est hoc Angelis sine fundamento tribuendum: etiamsi Christo Domino aliqua ex parte propter excellentiam sui meriti, et propter necessariam occasionem id concessum fuerit, ut in propria materia dictum est. Praeterquam, quod ex aliis proprietatibus, seu conditionibus meriti, id peculiariter ostendi potest, ut videbimus.

7. Probatur secundo. — Secundo argumentantur alii de facto. Quia licet homines non fuissent creati, quibus Angeli ministrarent, Angeli obtinuissent beatitudinem, quam modo habent, et similiter licet homines in primo suo parente non peccarent, Angeli ejusdem essent beatitudinis: et tamen in statu innocentiae non essent eadem ministeria Angelorum, imo nec tot, nec tanta, sicut nunc sunt. Hanc rationem insinuant Scotus, et Richardus, sed non videtur mihi cogere, quia procedit ex hypothesi impossibili, saltem ex alia priore suppositione. Nam, qui dicunt, Angelis esse datum talis beatitudinis gradum ex meritis, propter talia ministeria erga homines, supponunt illa merita esse provisa, per absolutam scientiam visionis, qua suppositione facta, impossibile est talia merita, seu ministeria cum omnibus conditionibus, quibus praevisa sunt, non esse futura ; ergo aliae conditionales propositiones, quae in dicta ratione sumuntur, ex hypothesi impossibili procedunt. Unde facile negari possunt, quia si ministeria illa futura non fuissent, nec praevisa fuissent; ergo nec decretum dandi gloriam Angelis, quod illa scientia supponit, in DEO fuisset, ergo nec boni Angeli talem beatitudinem habuissent, saltem ex vi illius decreti. Dices, argumentum concludere, decretum DEI de beatificatione Angelorum fuisse prius, magisque absolutum, et a tali praescientia independens. Respondeo, hoc ipsum negari posseab adversariis, quiareveraillo argumento non probatur. Deinde dato illo antecedente, quoad decretum Dei per modum intentionis. seu gratuitae electionis, responderi potest, quod si Angeli sancti non fuissent habituri talia ministeria, Deus per alia media eorum beatitudinem praeordinasset: nam possent Angeli sancti per alios actus mere internos, et (ut sic dicam) vitae pure contemplativae, vel per bonos effectus internos, et animi promptitudinem ad talia ministeria praestanda. vel per alios similes, aequalia, vel majora merita consummare. Igitur ex illo hypothetico modo argumentandi nihil concluditur.

8. Probatur tertio a priori.—Hanc rationem non videri in Angelis objicitur.—Tertia ergo, et propria ratio a priori est, quia opera facta post obtentum statum beatitudinis non sunt meritoria de condigno essentialis beatitudinis, ergo nec possunt esse meritoria de condigno beatitudinis jam habitae; ergo neque ipsa beatitudo dari potuit ex praevisione talium meritorum. Consequentiae sunt evidentes, supposito antecedente: quia jam talia merita nulla sunt. Antecedens vero probatur, quia meritum de condigno habere debet conditiones omnes ad illud necessarias, sed una ex his conditionibus est status viae, cui opponitur status beatitudinis; ergo ibi nullum est meritum de condigno praesertim essentialis praemii. Minorem ex materia de Gratia supponimus, ubi in lib. 12, cap. 15, late illam probamus. Habet tamen peculiarem difficultatem haec ratio in Angelis, in illa enim ratione, et conditione videtur peti principium. Quia in Angelis non distinguitur status termini a statu viae, nisi per visionem beatificam, vel carentiam ejus; ergo dum status viae dicitur esse conditio necessaria ad metum de condigno, nihil aliud dicit, nisi carentiam visionis beatificae esse necessariam ad tale meritum: seu visionem excludere Angelum a statu merendi: hoc autem est, quod controvertitur; ergo ratio illa petit principium et assumit probandum, nisi aliunde reddatur ratio, ob quam visio constituat habentem extra statum merendi de condigno.

9. Aliquorum responsio. — Vera responsio. Propter quod aliqui theologi dicere tentarunt, visionem ex natura sua repugnare cum statu merend; de condigno essentiale praemium ejusdem beatitudinis, adeo ut dicant opera facta a vidente Deum, quantumvis in se bona, sancta ac libera sint, jam non esse digna praemio, nec apta, ut cum condignitate illud mereri possint, ac subinde nec de potentia absoluta Dei tale praemium de condigno mereri posse, nec ad illud ordinari. Sed haec nimia exaggeratio est, nullumque (quod ego videam) habet veritatis fundamentum, ut in citato loco de Gratia latius ostendi. Et concludo, hoc quidem esse consentaneum, et quasi connaturale illi visioni, nihilominus tamen necessariam esse divinam ordinationem, quae talem terminum pro distinctione utriusque status meriti, et praemii, viae, ac termini constituerit, quod in puris hominibus certum est. Et eadem ratione debet esse in Angelis. Quod ulterius ita declaratur. Nam status Angelorum aptus ad merendum de condigno gloriam definitus esse debuit, quoad tempus, seu durationem; ergo definitus fuit ad tempus propriae viae, id est, in quo nondum ad terminum patriae, per assecutionem visionis beatificae pervenerant. Ergo in statu beatitudinis jam non poterant illam mereri, sive obtentam, sive obtinendam. Haec secunda consequentia manifesta est: et simihter antecedens videtur evidens: quia status merendi non debuit in aeternum durare. Alioqui possent merita beatorum Angelorum per totam aeternitatem multiplicari, quia per totam illam habebunt actus liberos bonos, et ex charitate factos, quibus nihil ad merendum deerit, si status merendi perpetuo durat.

10. Antecedens proxime argumentationis ab absurdo ostenditur — Ex quo unum e duobus incommodis, et absurdis sequeretur. Nam si beatitudo daretur ex praevisis meritis futuris per totam aeternitatem, danda esset infinita, quia, ut dixi, illa merita in infinitum multiplicarentur: et ita nullum finitum praemium esset illis adaequatum. Vel si non a principio daretur totum praemium omnium meritorum simul praevisorum, sed successive praemiarentur, prout successive fierent: essentialis beatitudo esset in perpetuo augmento, quia merita perpetuo augerentur. Hoc autem est, et contra naturam visionis beatae, quae es natura sua postulat immutabilitatem, ut ex propria materia suppono; et contra rationem beatitudinis, seu status beatifici, qui est status termini, et quietis, ac satietatis: illo enim modo semper Angeli essent in perpetuo motu, et appetitu crescendi, et nunquam ad quietem, et pacem, quam beatitudo requirit, pervenirent. Quia ergo beatitudo postulat quamdam eeternitatem, seu perpetuam quietam, ideoe contrario status merendi non potest esse aeternus. Habuit ergo certum terminum durationis praescriptum, secundum debitum providentiae ordinem, ut supra, etiam cum omnibus scholasticis dictum est.

11. Ejusdem argumentationis consequentia prior ostenditur. — Jam ergo probatur prior illatio, nimirum, hunc terminum ante beatitudinem essentialem, seu visionem Dei assecutam, praescribi debuisse. Nam si hic terminus ex sola rei natura praescribendus est nullus alius cogitari potest in Angelis praeter ipsam visionem beatam, et statum, quem secum ipsa naturaliter affert. Quia in Angelis non est mors, nec in sanctis Angelis alia mutatio cogitari potest, quae ita possit hunc statum variare, praeter visionem DEI. Nam, dum Angelus non videt Deum, semper est capax fidei, et consequenter potest durare in statu viae, et meriti. Quod autem generationes hominum compleantur, et ministeria Angelorum circa homines cessent, extrinsecum Angelis est, et accidentarium, ut jam dicam, ideoque non potest inde talis terminus ex sola rei natura definiri, si visio beata non intercedat. Loquor autem de statu merendi in sanctis Angelis, quia in malis aliunde, et quasi ex contraria dispositione status merendi cessavit, quia propter peccatum omni principio, et auxilio necessario ad meritum privati sunt, sine spe illud recuperandi. In sanctis autem Angelis videntibus Deum omnia principia intrinseca, et conditiones necessariae ad meritum permanserunt, praeter statum: ideoque illis suppositis, non potuit ex sola Dei natura, et quasi per intrinsecam formam ille status mutari, et auferri nisi per visionem beatam. Et consequenter non potuit ipsa fundari in meritis post ipsam futuris, quia supposito dicto fundamento, talis propositio ex se falsificans est, ut ita rem explicem.

12. Declaratur deinde requiri Dei ordinationen in hominibus. — Si tamen, ut verius credimus, sola visio non sufficit sine voluntate DEI ordinantis tempus praescriptum ad merendum, id est, ad certamen, et cursum, usque ad bravii consecutionem, cum de termino sic praescripto pro Angelis per voluntatem DEI non sit nobis facta revelatio specialis non possumus de illo judicare, nisi vel ex his, quae de hominibus revelata sunt, per similitudinem rationis, aut proportionis, vel ex his, quae magis sunt consentanea naturis rerum. Utroque autem modo intelligimus terminum status viae, ac meriti Angelorum definitam esse in ipsa visione beatifica exclusive, ut sic dicam. Primo, quia in hominibus ita est ad minimum generali lege praescriptum. Dico autem ad minimum. quia in hominibus status merendi in morte finitur, ctiamsi anima non recedat a corpore perfecte purgata, et disposita ad videndum statim Deum: quia ob peculiarem animae conditionem status existentiae in corpore mortali, seu animali est illi ad merendum praescriptus. Nihilominus tamen a fortiori illi praescriptus est status carentiae visionis Dei, et peregrinationis ab ipso: quoad hoc ergo eadem est ratio de Angelis. Quod etiam ex eo declaratur, quod sicut meritum hominum in fide fundatur, ita et Angelorum: quia ergo visio excludit fidem, ideo etiam excludit statum merendi, saltem secundum convenientem, et ordinarium providentiae modum.

13. Exceptio de Christo Domino, quod meruerit, non obstante visione. — Unde ab hac regula solus Christus Dominus excipitur propter excellentiam suam, et quia meritum ejus non fuit in fide fundatum, excipitur, inquam, quoad statum merendi, quem absolute habuit in corpore mortali, ratione cujus statum viatoris habuit, simul cum statu comprehensoris, seu cum visione beata. Nihilominus tamen respective, seuin ordine ad ipsam visionem beatam etiam in illo locum habuit illa regula, quod per visionem constitutus est extra statum merendi eamdem visionem, vel augmentum ejus, quia talis modus meriti non est consentaneus naturis rerum: nec ad perfectionem Christi fuit necessarius, eo quod ex se habuerit talem visionem sibi connaturalem, ut alibi dictum est. Et hinc probamus alteram partem de Angelis. Nam si Deus sua providentia certum terminum pro statu merendi illis praescripsit, sine dubio lex illa, et ordinatio juxta rerum naturas facta est, cur enim extraordinariam providentiam, ac mere voluntariam excogitabimus? At vero natura rerum postulat imprimis, ut meritum antecedat praemium, et ideo frustra fingitur spatium durationis ad merendum ultra tempus obtenti jam praemii extensum, vel concessum esse. Deinde valde consonum est naturis talium rerum, ut meritum visionis in fide fundetur, non ergo in ipsa visione, nec etiam in alia scientia supernaturali, quae si omnibus videntibus Deum datur, est proprietas consequens ipsam visionem, sicut etiam in Christo fuit.

14. Aliquorum responsio. — Excluditur. — Unde argumentor tandem in hunc modum, quia si Deus concessisset Angelis statum merendi pro aliquo tempore post visionem beatam obtentam, nulla esset ratio, ob quam pro tanto, vel tanto tempore illum statum designaret: sed dicendum esset, pro solo Dei arbitrio esse definitum. Quod quidem licet ab ipso fieri potuerit, nobis non licet id sine fundamento affirmare. Dicetur fortasse, extensum esse illum terminum usque ad judicii tempus: quia status merendi hominum in generali usque ad illud protensus est, et quia ministeria Angelorum usque ad illud tempus durabunt, ibi autem esse limitatum, et definitum, quia tunc merita hominum, et Angelorum ministeria cessabunt. Sed hoc, ut dicebam, valde extrinsecum est Angelis. Unde si Angel spectentur per se, ut altiorem gradum supra homines obtinent, sic non est cur Angelorum via aequalis viae hominum reputetur. Si autem considerentur, ut unam Ecclesiam cum hominibus componunt, etiam hoc modo debuit illis provideri, et status merendi definiri, juxta suae naturae conditionem. Nam etiam in ipsis hominibus, licet generalis status merendi, respectu totius generis humani, usque ad diem Judicii extendatur, nihilominus in unoquoque homine praescripta est via ad merendum juxta conditionem propriae naturae, et personae usque ad mortem ejus, ut probavi, in 1 tom., 3 p., disp. 39, sect. 3. Ergo majori ratione, quamvis tempus praescriptum, ut per merita hominum, et coelestium civium, et praedestinatorum a Deo numerus compleatur, usque ad diem Judieii extendatur; nihilominus particularis via, et status meriti omnibus, et singulis Angelis juxta conditionem suae naturae multo antea praescriin debuit.

15. Progreditur exclusio. —Nec refert quod ministeria Angelorum cessatura tunc sint, tum, quia non oportuit eos mereri suam bea- titudinem per illa ministeria, ut in solutioni bus argumentorum dicemus; tum etiam quia si beati potuissent per illa ministeria mereri, etiam possent per alias actiones, quae ad alia ministeria non pertinent, ut sunt laus DEI, et boni effectus liberi, erga DEUM, vel proximum, vel alias res honestas, quae omnia post Judicii etiam diem durabunt, et ita sine fundamento dicitur, tunc esse finiendum tempus merendi Angelorum, si semel in statu beatitudinis admittatur. Et confirmatur, nam si tale meritum admittitur, gratis etiam dicitur ordinari, veluti ad persolvendum praemium jam receptum, et non potius ad illius augmentum obtinendum, quia utrumque est aeqpie praeternaturale, scilicet, praemium ultimum dari ante meritum, ac dependenter a futuro merito: et visionem Dei successive augeri. Et hoc posterius est melius, et commodius ipsis Angelis, supposita aequali visione prius recepta, vel si illa merita necessaria erant ad tantum augmentum, magis fuisset naturae consentaneum ut illud augmentum non daretur in principio totum simul, sed successive, prout augerentur merita, vel usque ad Judicii diem, vel usque ad terminum pro Dei arbitrio praescriptum. llla ergo anticipatio beatitudinis in tanto, vel tanto gradu propter praevisa merita, nulla probabili ratione subsistere potest. Mensura ergo illius beatitudinis, et perfectionis ejus, fuerunt tantum merita praecedentia, et in eo gradu perfectionis perpetuo durat, quia et merita non crescunt et ipsa immutabiltatem postulat.

16. Ad primam rationem dubitandi in n. 1, preenotatio triplicis perfectionis visionis beatae. — Superest vero, ut ad argumenta in principio posita respondeamus. In quorum primo petitur quantae perfectionis, et excellentiae fuerit essentialis beatitudo sanctis Angelis data propter praecedentia merita. Verumtamen de gradu illius perfectionis in particulari nihil nobis potest esse certum, quia revelatum non est, et alia via cognosci non potest. Triplex vero perfectio in illa visione considerari potest, una est essentialis, et invariabilis, tam ex parte entitatis actus, quam ex parte objecti primarii ejus: alia est intensiva, in qua illa visio magis et minus potest recipere in diversis subjectis: tertia dici potest extensiva ad objecta secundaria, ut sunt res creatae, quae in DEO videntur. De prima ergo perfectione nil peculiare in beatis Angelis dicendum occurrit, quia illa perfectio tam ex parte actus, quam ex parte primarii objecti ejusdem rationis est in Angelis, et hominibus, et cuicumque merito de condi- gno gloriae, quantumvis minimo tota respondet, ut ex materia de Visione, et de Gratia notum est. De secunda solum dicere possumus in generali, et confuse accepisse Angelos visionem Dei valde intensam, et in ea perfectionem excellentem habere. Ita enim universa de Angelorum beatitudine sentit: in particulari vero, quanta sit absolute, ut dixi, sciri non potest: per comparationem vero ad homines creditur esse major regulariter, quam sit in sanctis animabus. Nam pro magna Virginis excellentia, de illa dicit Ecclesia, exaltatam esse super omnes choros Angelorum ad coelestia regna. Unde sicut est certum inter puras creaturas b. Virginem esse beatiorem omnibus Angelis, ita etiam fortasse probabilius est, illam solam omnes in essentiali beatitudine superare, vel saltem paucos ex sanctis hominibus cum supremis Angelis in hac perfectione beatitudinis eequiparari. Ac proinde verum regulariter est, Angelos in intensione beatitudinis homines superare. Et idem fere dicendum est de tertia perfectione extrinseca, de qua in capite sequenti aliquid addemus.

17. Satisfit jam prime rationi.—Hoc ergo posito ad primam rationem initio positam respondent communiter theologi allegati, potuisse Angelos sanctos brevi mora, uno, vel paucis, actibus magnum gloriae pondus, et visionem DEI valde intensam assequi: quia hoc, et Deo fuit facile, et virtutem gratiae magis ostendit : Nescit enim tarda molimina Spiritus sancti gratia, ut Ambrosius dixit. Ut autem hoc facilius credatur, considerandum est cum D. Thomae, d. quaest. 62, art. 9, omnes gradus, perfectiones gloriae in beatis omnibus tam Angelis, quam hominibns esse ex primaria intentione, et electione Dei praeordinantis unumquemque electorum ad certum beatitudinis gradum. Et juxta hunc scopum intentionis suae incepit, et consummavit sanctificationem singulorum Angelorum in via. Quia ergo sanctos Angelos ad tam perfectam gloriam elegit, ideo a principio gratiam infudit imprimis in se valde perfectam, et iu gradu valde intenso, et consequenter per actualia auxilia proportionata eos ad talem, et tam perfectam conversionem in ipsum efficaciter movit, ut ad primam gratiam valde intensam se disponere, et ad primam gloriam illi proportionatam promoveri possent. Ac denique cum eadem proportione talem gratiam infudit, quae, ad promerendum postea paucis actibus reliquum gratise cumulum, sufliceret. Sic ergo potuit Angelus per paucos actus pervenire ad majorem gloriam, quam homo sanctissimus longo tempore viae, et multis heroicis actibus, quia Angelus a principio incepit cum multo majori gratia, quam talis homo, et unus actus ejus potuit plures ejusdem hominis actus adaequare, vel etiam superare.

18. Ad secundam rationem in n. 2.— Secundum argumentum postulat dubium, an beatitudo sanctorum Angelorum augeatur per ipsorum ministeria, et obsequia, quae DEO, et hominibus propter Deum exhibent, quod in sequenti capite tractandum est. Nunc breviter dicimus, sicut a principio non est data beatitudo essentialis intuitu meritorum postea futurorum, ita neque auctam esse per alia opera, deinceps facta est post beatitudinem acceptam, quia jam non sunt facta in statu merendi, ut declaratum est. Neque inde sequitur, quod melius esset Angelis, non tam cito beati, ut majorem beatitudinem mereri possent: eo quod melius sit, tardius majorem beatitudinem accipere, quam citius minorem. Hoc enim argumento probaretur, etiam post diem Judicii fuisse expectandum, ut amplius mererentur. Quia, ut dicebam, meritum Angelorum non Iimitatur ad ministeria, quae hominibus exhibent: sed etiam per alios bonos actus, et affectus mereri possent, si ratione status non impedirentur, vel si Deus ita ordinasset, aut pactum cum illis statuisset. Item idem argumentum posset de hominibus, et de ipsa etiam Virgine fieri. Igitur hic etiam applicanda est consideratio jam tacta, scihcet, beatitudinis perfectionem, ejusque terminum maximum unicuique praescriptum esse ex praedestinatione divina, et juxta illum unicuique esse praescripta, et efficaciter praedefinita media, quibus convenienti tempcre, et pro statu viae talem terminum mereatur, et ideo illo merito expleto. et aliis, si quae sunt, impedimentis ablatis, optimum unicuique est, praemium suorum meritorum consequi. Vel certe e contrario Deus omnibus Angelis certum viae tempus ad suam beat:tudinem essentialem sibi possibilem juxta suam ordinationem praescripsit, et ita omnia disposuit, ut intra illud tempus possent totam illam beatitudinem mereri, et ideo optimum unicuique est, ut finita via statim praemium integrum obtineat: nam illud est suum maximum bonum, quod non est absolute, et secundum se spectandum, quia sic nullum habet certum terminum, sed ut subest divinae ordinationi, ut declaratum est.

19. Ad tertiam rationem, quoad id, quod supponi. —In tertio argumento unum supponitur, et aliud petitur: supponitur enim, Angelos non esse in beatitudine aequales, quod pro constanti habent theologi omnes, nec in hoc potest esse controversia, nisi cum haereticis dicentibus in beatitudine non esse gradus inaequales inter homines: nam eadem ratione credo idem dicturos esse de Angelis. Sed illa est haeresis manifesta, quam in superiori tomo tractando de visione Dei impugnavimus, et in sequenti tomo in materia de Beatitudine iterum occurret. Item supra ostendimus, esse inter Angelos inaequalitatem Hierarchiarum, et ordinum, quorum distinctio maxime secundum statum beatitudinis attenditur, ut in sequentibus videbimus. Praeterea ostendimus, Angelos fuisse inaequales in gratia: eadem ergo ratione potuerunt esse inaequales in meritis, ac subinde in gloria. Denique ex Scriptura colligimus, inter Angelos sanctos quosdam esse principes, alios veluti subjectos, quosdam illuminantes, docentes, ac praecipientes, alios illuminatos, edoctos, ac obedientes: quae diversitas non potest fundari in sola natura: nam excellentia gratiae, et gloriae praecipua est, et in illo statu maxime consideratur.

20. Quantum ad id quod querit.— Quorumdam resolutio. — Quaeritur autem in illo argumento, an sicut gratia data est Angelis, juxta capacitatem naturalium, ita etiam gloria. Aliqui enim dicere tentarunt, in distributione gloriae non fuisse servatam proportionem naturalium perfectionum, sed meritorum: nec in hoc esse eamdem rationem de distributione gloriae et gratiae, quia gratia non est data ex meritis, sicut gloria. Et quia fieri optime potuit, ut Angelus inferior in natura, et in prima gratia, postea in meritis excesserit alium in natura, et in ultima sanctitate perfectiori. Et hoc videtur illud argumentum tertium suadere.

21. Contrarium verius est. — Sed nihilominus D. Thomas, dicta quaest. 62, art. 6, eodem modo loquitur de gloria, quo de gratia. Et eodem modo loquuntur Dionysius, de coelesti Hierarch.. cap, 6 et 7, et Basilius, lib. de Spiritu sancto, cap. 15. Et suppositis, quae de gratiae distributione dicta sunt, eadem dicenda videntur de gloriae distributione. Nam est eadem ratio, quam recte divus Thomas, tum ex parte Dei, tum ex parte ipsorum Angelorum considerat. Ex parte quidem Dei, quia haec proportio ad naturalia non fundatur principaliter in ipsa perfectione naturae, tanquam in causa, sed fundatur in sapientissima ordinatone divina, quae decrevit servare illam pro- portionem: quia ad sui operis perfectionem commodior visa est. Praecipue vero intendit pulchritudinem, et optimum ordinem sui coelestis regni, ergo verisimile est, praedestinasse Angelos salvandos cum tali proportione, et ordine, ut perfectiores in natura essent etiam in gloria sublimiores. et juxta hoc propositum suum, distribuisse etiam gratias, et merita. Ex parte vero Angelorum, quia sicut accipiunt gloriam propriam proportionatam meritis de condigno, ita etiam receperunt primam gratiam proportionatam dispositioni liberae et meritoriae de congruo primae gratiae habitualis. Et sicut prima sanctificatio in uno instanti omnibus Angelis communis perfecta est, ita secunda sanctificatio, seu integrum sanctificationis augmentum in alio instanti, seu mora brevissima, et aequali, respectu omnium, vel potius suo modo indivisibili, consummatum est. Ergo sicut non obstante libertate per gratiae auxilia efficacia, cooperante libero arbitrio, angelico modo sibi proportionato, factum est, ut in primo instanti dispositio ad gratiam esset inaequalis cum proportione ad naturam, ita etiam factum esse credendum est, ut in secundo instanti meritum gloriae, et augmentum gratiae fuerit cum eadem proportione ad naturam, et ita potuit facillime gloria distribui proportionata, et meritis, et perfectioni naturae: ergo hoc est verisimilius, nihil enim certius in his rebus affirmare possumus. Et ex his, quae de ministeriis Angelorum dicemus, haec sententia magis confirmabitur: nam vel eo titulo praeferenda est, qui ad explicanda illa ministeria, et doctrinam Dionysii aptior est, ut videbimus.

PrevBack to TopNext