Text List

On this page

Caput 5

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Quid angeli beati in deo, seu verbo a principio viderint, et an in ea cognitione aliquo modo profecerint

CAPUT V. QUID ANGELI BEATI IN DEO, SEU VERBO A PRINCIPIO VIDERINT, ET AN IN EA COGNITIONE ALIQUO MODO PROFECERINT.

1. Pro exponendo titulo notatio prima. — Primum omnium supponendum est, hic nullam moveri quaestionem de perfectionibus increatis Dei, ut sunt Divinitas ipsa cum omnibus suis attributis essentialibus, et cum Trinitate personarum. Nam supponimus haec necessario videri, viso DEO: et consequenter ab omnibus Angelis videntibus DEUM necessario videri. Unde non movetur etiam quaestio de creaturis secundum esse, quod habent in DEO, tanquam in eminenti, et prima causa: nam illud esse creaturarum, est ipsum esse increa- tum Dei, prout virtualiter, et eminenter omnia continet. Ut sumitur ex Augustino, lib. 83, quaest. q. 46, et Anselmus, in Monolog., cap. 33, et D. Thomas, 1 part., quaest. 18, articul. 1, et ideo secundum hoc esse, viso DEO necessario videntur aliquo modo creaturae, de quo alias. Quare etiam non tracto de creaturis, secundum proprium esse essentiae, vel ut possibile tantum spectatum: quia illae per se non spectant ad beatorum cognitionem, nisi quatenus aliquo modo futurae sunt, vel in futuris continentur. Est ergo quaestio de rebus creatis, seu mysteriis, et operibus DEI aliquando futuris, prout ex libera DEI voluntate pendent.

2. Notatio secunda. — Deinde supponendum est, hujusmodi res duobus modis dici, videri in Verbo. Uno formaliter, id est, per eamdem visionem, qua vident DEUM ipsum, et Verbum ejus aeternum: alio modo causahter, id est, per cognitionem aliquam supernaturalem distinctam a visione DEI, emanantem, seu aliquo modo causatam ab ipsa visione DET, seu ratione illius collatam. Hac distinctione usus est Cajetanus, 1 parte, quaest. 57, art. 5, et quaest. 84, art. 5, et 2, 2. quaest. 83, art. 4. Eumque caeteri imitati sunt, et res ipsa apud antiquiores theologos reperrtur: quamvis fortasse non tam expresse illis terminis utantur. Aliqui tamen probabihter id colligunt ex D. Thoma, dicta q. 57, art. 5, nam indicat, Angelos beatos videre in Verbo, quae simul a principio beatitudinis in ipso vident: et quae posterius eis revelantur. Et q. 62, art. 1, ad 3, etiam in cognitione naturali Angelorum ponit cognitionem rerum in Verbo, quae non nisicausalis esse potest. Aliqui vero existimant ad videndum aliquid in Deo formahter, non esse necessarium, ut eadem visione, qua Deus, videatur, sed satis esse quod in ipso DEO, seu intra Deum videatur, sive per eamdem visionem, sive per distinctam agnoscatur: et consequenter ad videndum Deum causaliter non satis esse, quod distincta visione videatur alii vero e contrario dicunt ad videndum aliquid formahter, in Deo non satis esse quod videatur eadem visione,qua Deus, quia potest videri tantum concomitanter cadem visione: ad videndum autem in Deo aliquid formaliter, necessarium est, ut in Deo ipso, tanquam in objecto primario, seu tanquam per medium cognoscendi, videatur. Ego autem existimo nihil posse videri eodem actu, videtur ileus, tantum co::comitanter: et ideo quidquid praeter Deum eodem actu videtur quo Deus, in Deo videri. Et e contrario nihil posse videri in Deo, nisi tanquam in medio cognito primario per eumdem actum, et ideo optime, et sufficienter declarari, quid sit aliquid formaliter videri in Verbo, per hoc quod eadem visione necessario videtur, qua DEUS videtur primario. E contrario autem verum est, ad videndum aliquid in Deo causaliter non satis esse, ut videatur actu distincto a visione Dei sed necessarium esse ut ille actus distinctus aliquo modo a visione DEI causetur, quia vox ipsa causaliter hanc habitudinem importat. Quae omnia ex dictis alibi de visione Dei suppono.

3. Notatio tertia. — Denique cavenda est eequivocatio in verbo videndi, et n ipsa voce, Verbum Dei. Nam verbum vcidendi proprie dicitur de perfecta, et intuitiva cognitione: extenditur autem ad omnem cognitionem acceptam ex revelatione divina, quo modo olim videntes dicebantur Prophetae. Ferbum DFEI per antohomasiam vocatur internum, et substantiale Verbum Dei, vel personale, propriissime loquendo, vel essentiale, significationem vocis extendendo: aliquando vero de verbo ad extra, seu locutione DEI dicitur. Unde aliquando dicuntur Angeli in via aliquid in verbo vidisse cognitione naturah, quia ex cognitione DEI naturali in cognitionem aliquarum creaturarum devenire potuerunt. Etsic loqui videtur D. Thomas, in dicta q. 61, art. 1, ad 3. Tribuit enim Angelis a principio creationis cognitionem Verbi naturalem, per similitudinem ejus, quam naturaliter participatam habent, ubi Verbum accipit pro essentia DEI, seu intellectione ejus essentiali. Et sic subdit cognovisse etiam Angelum creaturas in Verbo, non propria visione, sed cognitione abstractiva imperfecta. Aliquando etiam-dicuntur Angeli aliqua vidisse in Verbo supernaturali cognitione in statu viae. Sicut loquitur Bernardus, serm. 17, in Cant., dicens, si Lucifer in principio mysterium Incarnationis cognovit, in Verbo Dei vidisse, id est in Verbo revelantis Dei, et testificantis illud mysterium. Et sic etiam D. Thomas 2, 2, quaest. 173, art. 1, ad 4, quamdam Glossam dicentem, Prophetas legere in preescientia Dei, quae cognoscunt, exposuit sie: Prophetae dicuntur inspicere in libro prescientie Dei, in quantum ex ipsa preescientia Dei resultat veritas in mente Prophete. In praesenti ergo praecipue agimus de visione propria, et perfecta DEL et rerum in ipso, non tantum causaliter, sed etiam formaliter: unde est etiam sermo de Verbo interno, et substantiali intra Deum existente, quamvis non di- cantur res videri in Verbo personaliter sumpto, secundum proprietatem, sed per appropriationem. Nam res in essentia Dei visae videntur, sed quia visio haec ad intellectum pertinet, appropriatur Verbo, quia per intellectum procedit.

4. Prima conclusio bipartita. — Probatur prima pars de rebus naturaibus. — His positis dico primo, Angeli a principio beatitudinis viderunt in Verbo res omnes creatas: non tantum naturales species, sed etiam mysteria gratiae, et opera Dei miraculosa, saltem quoad species, seu formales rationes suas. Haec assertio quoad priorem partem de naturalibus non habet difficultatem, supposita vera, et communi doctrina de rebus, quas caeteri beati in DEO, et per ipsam formalem Dei visionem cognoscunt. Nam illa communis est omnibus beatis (ut in praecedenti tomo, libro 2, de Attributis DEI negativis, capite 28, diximus) unde maxime Angelos comprehendit. Et specialiter illam tradit de Angelis Augustinus, inlibr. 11, de Civit., cap. 1 et 29, et lib. 4, Genes. ad litt., cap. 30, et sequentib., et lib. 3, cap. 5, tradens divisionem cognitionis angelcae in matutinam, et vespertinam, per quam dies creationis universi explicat. Et ita supponit per matutinam, quae est visio beata, videre sanctos Angelos in Verbo DET, et ipsa visione, qua ipsum vident, omnes res universi a Deo conditas. Et loquitur plane de his rebus secundum proprium esse, in quo creatae sunt, et non tantum secundum esse increatam, quod in DEO habent, ut contra moderpam quorumdam expositionem in citato loco dixi, et infra in tract. de Operibus sex dierum, lib. 1, in fine, latius dicam. Et est expressa sententia D. Thome, 1 parte, q. 571, art. 7T, ubi ait, Angelos cognoscere esse rerum creatarum, quod habent id propria natura per duplex medium, scilicet per species innatas et per ratones rerum in Verbo existentes. Et addit: Non enim videndo Verbum cognoscunt solum ilhud esse rerum, quod habent in Verbo, sed illud esse, quod habent in propria natura: sicut DHEUS per hoc, quod videt se, cognoscit esse rerum, quod habent in propria natura. Unde concludit, si vespertina cognitio dicatur cogniLtio rerum secundum esse, quod habent in propria natura, etiamsi per rationes rerum in verbo existentes habeatur, sic eumdem actum esse, quo verbum matutina cognitione, et res in verbo cognitione vespertina cognoscuntur. Subjungit autem secundum Augustini mentem, cognitionem matutinam esse cognitionem rerum secundum proprium esse, prout in ipso Verbo, et per visionem Verbi cognoscuntur. De hac ergo parte nihil amplius in praesentia dicere necessarium judico.

5. Probatur secunda pars de mysteriis gratie. — Viderunt mysterium Incarnationis. — Posterior pars de mysteriis gratiae, imprimis quoad illa mysteria, quae Angeli ante beatitudinem explicite crediderunt, probanda etiam est generali principio in eodem loco tradito, quod omnes beati vident in Verbo mysteria gratiae, quae in via crediderunt: nam illa doctrina Angelos comprehendit, generalius tamen posita est, et ita est a nobis hic specialius probanda, et explicanda. Prius vero de aliquibus in particulari dicemus, postea universalem conclusionem ostendemus. Et imprimis certum est, vidisse Angelos in Verbo a principio Incarnationis mysterium, quod etiam in via crediderunt (ut supra ostendimus). Et ita de beatis Angelis docet D. Thomas, 1 part., quaest. 57, art. 5. ad 1, et 2, dist. 11, quaest. 1, art. 4, et alii praecedenti libro allegati. Quia vero ibi diximus, Angelos viatores, licet incarnationem in generali crediderint, non agnovisse omnia ejus mysteria, circumstantias, et effectus, hic addendum putamus, multo plura de illo mysterio in Verbo agnovisse, quam per fidem noverant. Quia licet regula generalis sit, beatos videre in Verbo omnia, quae crediderunt, e contrario vero non est necesse, ut ea tantum videant, quae erediderunt: tum quia visio est perfectior cognitio, et saepe requirit plurium circumstantiarum cognitionem ad sui perfectionem: tum etiam quia ratio videndi non est sola fides, sed etiam plures aliae rationes intercedere possunt. Et e contrario multa oportet in via ignorare, quae in patria videre opus est, aut decet, et ita etiam homines plura videbunt, quam distincte crediderint.

6. Item mysterium redemptionis cum circumstantiis. — Unde probabile credimus, Angelos in Verbo vidisse mysterium hRedemptionis, quod in via non fuerat eis revelatum. Primo quia Incarnationis mysterium viderunt clare, et prout in se factum est, perfecte illud intuendo; ergo viderunt illud, ut factum in carne passibili, ac mortali; ergo viderunt Christum etiam ut Redemptorem. Secundo, quia licet non fuerint ipsi redempti proprie per Christum, tamen per Christi redemptionem sedes lapsorum Angelorum reparandae erant, et implendae, et haec cognitio multum ad statum sanctorum Angelorum pertinebat. Tertio quia illi futuri erant ministri Christi, ut Redemp- toris, in ministerium mittendi propter eos, qui haereditatem capiunt salutis; ergo pertinuit ad statum, et ad perfectionem sanctorum Angelorum videre Christum in Verbo, sub ea ratione, sub qua futuri erant ejus ministri, ac subinde, ut Redemptorem. Quarto quia in mysterio redemptionis singulari, et admirabili modo ostenditur sapientia, bonitas, justitia, et misericordia Dei, in ratione, ac modo disponendi, ac exequendi Incarnationem; ergo multum spectat, ad perfectionem beatitudinis, mysterium illud sub ea ratione in Verbo videre; ergo non est verisimile sanctos Angelos non videre illud in Verbo, maxime cum omnes homines beati illud distincte visuri sint. Unde mihi etiam probabilissimum est, videre sanctos Angelos in Verbo modum redemptionis per passionem, sanguinem, et mortem Christi, quia oportuit eos videre clare, et distincte mysterium hoc, et quia modus ille videndi exaggerat altitudinem mvysterii, et sapientiae Dei in illo. Et consequenter idem censendum est de Christi RBesurrectione et Ascensione, fere propter easdem rationes. Et quia decebat eos capitis sui exaltationem, et terminum videre, cujus humilitatem, et transitum inspiciebant: et quia id pertinebat maxime ad perfectionem visionis, et ad justum desiderium sanctorum Angelorum complete explendum.

7. Item humanae nature lapsun. — Ex quibus consequenter colligitur, cognovisse Angelos in Verbo humanae naturae lapsum: nam fuit principalis occasio, et quasi praecipuum redemptionis fundamentum, et ratio passionis ac mortis Christi. Neque hoc est alienum ab statu sanctorum Angelorum; nam praecipua eorum ministeria, quae in custodiendis ac illuminandis hominibus exercent, occasione ejusdem lapsus totius naturae maxime necessaria sunt; ergo jam ex hoc capite ad illorum statum pertinuit ruinam hominum in Verbo videre. Neque haec sunt contra id, quod in secundo libro diximus, sanctos Angelos multa de mysterio Incarnationis ignorasse, antequam fierent, quia licet dicta praecipua capita ejus mysterii, primariasque rationes illius in Verbo viderint, nihilominus multas alias particulares circumstantias ejus ignorare potuerunt. Quia non est opus, ut omnes rationes illius mysterii in mente DEI latentes comprehenderint, vel ut omnes Christi actiones in particulari, et per totum vitae ipsius discursum praesciverint, aut omnes effectus redemptionis ejus, nam hoc ad statum illorum non pertinebat; ideoque in particulari a nobis dici non potest, quid de his effectibus, aut circumstantiis Incarnationis in Verbo viderint, quamvis probabiliter conjectemus principalia illius mysterii sacramenta, et quasi substantiales ejus partes, aut circeumstantias, quas homines etiam beati in Verbo videbunt, Angelos in eadem beatitudine non latuisse.

8. Quid de mysterio Eucharistie negat Scotus videri ab hominibus beatis. — Contrarium est verum .—FPundamentum Scoti dissolvitur.— At de mysterio Eucharistiae est peculiare dubium, utrum Angeli illud in Verbo videant. Nam Sceotus, in 4, dist. 10, quaest. 8, concl. 3, generaliter de omnibus etiam hominibus negat, corpus Christi in Eucharistia videri a beaüs in Verbo, quia illud mysterium ad objectum beatitudinis non pertinet. Sed de hominibus contrarium sumitur ex regula D. Thomae et theologorum dicentium, beatos homines videre in Verbo mysteria fidei omnia, quae in via crediderunt. Quam regulam tradidi in dicto capite 28. Et eam docte confirmat et locupletat Novus 7JEgidius, libro 5, de Beatitud., q. 19, a. 4, S 3. Notat vero nos, quod regulam illam ad mysteria fidei quoad rationes eorum praecipuas et specificas limitemus, quod illi non placet, sed addit, beatos visuros haec omnia mysteria in suis propriis et specialibus rationiDus. At verba nostra sunt, omnes visuros omnia haec mysteria, saltem quonad rationes preecipuas et specificas, seu essentiales, a quibus non video, in quo differant proprive et specialtes rationes. Addidit vero illa verba, quia non est necesse, ut omnes beati aeque comprehendant haec mysteria, nec omnes rationes, quas in eis ethiciendis et instituendis Deus habuit. Sub hac igitur generali regula sine dubio mysterium Eucharistiae principaliter comprehenditur ; ideoque doctrinam Scoti in hac parte quoad homines non probamus. Neque ratio ejus est alicujus momenti, quia beati non vident in Verbo ea tantum, quae ad objectum beatificum formaliter, seu ut beatificum est, pertinent, alias nihil creatum per actum beatificum videretur, quia res creatae per se ad objectum beatificum non pertinent. Ut ergo videatur hoc mysterium in Verbo, satis est quod valde pertineant ad statum et majorem perfectionem videntium DEUM: et quod viso DEO in tali perfectionis gradu consequenter in ipso videantur.

9. Angeli quoque id mysterium vident. —Hoc igitur suppositio, probabilius censeo,etiam Angelos a principio vidisse in Verbo hoc mysterium. Primo quia sive in via explicite illud crediderint, sive non (quod magis est incertum), nihilominus ex se semper parati fuerunt ad illud credendum, et implicite crediderunt : sicut multi etiam homines in via illud non cognoverunt, et nihilominus in patria illud in Verbo vident. Secundo, quia licet cognitio illius mysterii non sit necessaria ad beatitudidinem, nihilominus multum pertinet ad perfectionem ejus, nam ex ea parte exactius DEI potentia videbitur si in ipso tam mirabile mysterium videatur. Ergo.si homines talem perfectionem assequuntur, cur non Angeli? Tertio quia illud mysterium aliquo modo ad sanctos ac beatos Angelos pertinebat: quia et per ipsos revelandum erat Prophetis etiam antequam fieret, et ab ipsis erat honorandum, et speciali modo colendum in lege gratiae, et aliquando etiam miraculose, seu extraordinarie dispensandum. Denique perpetuas Deo gratias agent pro tanto beneficio hominibus collato, imo pro illo conferendo eas a principio suae beatitudinis egerunt, et ut digne ab hominibus tractetur, et recipiatur omni diligentia procurant; ergo aequum est, ut in ipso DEO perpetuo illud videant, et de illo specialiter gaudeant. Nec ratio probabilis occurrit, cur hoc in dubium revocandum sit.

10. Item vident B. Virginem ejusque excellentiam.—Hinc ulterius inquiri potest de beatissima Virgine, utrum videant Angeli omnia mysteria gratiae quae ad illius personam pertinent. Ad quam interrogationem affirmando respondeo. Quia post Christum ut hominem nullum est ebjectum secundarium beatitudinis tantae dignitatis, et excellentiae, et in quo divina sapientia, et potentia ita resplendeant, sicut beatissima Virgo: et ita respectu hominum maxime sub dicta regula comprehenditur, omnes ergo homines videbunt in Verbo beatissima Virginem, et excellentiam gratiae ejus, et omnia privilegia supernaturalia, quibus caeteris creaturis praelata est. Ergo etiam Angeli sancti non carent hac perfectione beatitudinis suae. Nam rationes factae cum proportione possunt in praesenti applicari. Praesertim vero tertia majorem vim in praesenti habet: quia sicut Christus est Angelorum caput, ita beata Virgo est eorum hegina, et Domina, et in suo gradu, et modo Angeli sunt ejus ministri, et ideo ad statum illorum pertinet, ut in Verbo semper illam contemplentur, semperque illam coluerint, et amaverint. Unde verisimile est, etiam in via aliquam ejus cognitionem habuisse: quia sicut revelatum est illis DEUM futurum hominem, ita facile reve- lari potuit futurum fuisse Virginis Filium, etiamsi nec in particuliari personam cognoverint, nec modum, aut rationes omnes sumendi carnem ex foemina. Nam hoc totum potuit Angelis revelari per fidem sine praescientia peccati, et lapsus generis humani, ergo multo excellentius potuerunt Angeli videre mysteria ad Virginem pertinentia in verbo DEIt. Et certe videre debuerunt, quia et per se ad magnam perfectionem, et excellentiam beatitudinis, et ad statum sanctorum Angelorum valde pertinent.

11. Confirmatur ultimo in generali secunda pars conclusionis.—benique hinc concludimus generalem regulam in assertione positam, scilicet Angelos sanctos a principio vidisse in Verbo omnia fidei mysteria, quoad specificas eorum rationes. Loquor de mysteriis fidei, quae DEUS in aliqua differentia temporis operatur: nam de possibilibus, quae in thesauris divinae sapientiae, ac potentiae latent, nihil cum fundamento affirmare possumus. Similem ergo assertionem de hominibus posuimus in dicto capite 28, de Visione DET. Unde sumitur prima ratio valde probabilis de Angelis. Quia non est verisimile in Verbo DEI Angelis non ostendi, quod hominibus cunctis videntibus DEUM commune est. Neque refert, quod multa ex his mysteriis magis ad homines, quam ad Angelos pertineant. Tum quia satis est, quod cognitio eorum in Verbo multo majorem perfectionem visionis Dei per se requirit, ut Angeli esse non debeant in tali perfectione omnibus hominibus inferiores. Tum etiam, quia omnia talia mysteria satis ad Angelos pertinent, vel quia unuum corpus, unamque Ecclesiam cum hominibus componunt, vel quia de salute hominum, non minus quam de sua solliciti sunt, vel quia per sua ministeria fere omnia haec mysteria aliqualiter peragunt, vel in illis aliquo modo inserviunt, vel assistunt: vel denique quia eorum sedes per illa restaurantur. Praeterea nobilius multo est, et magis desiderabile Angelis, videre in Verbo supernaturalium: mysteriorum varietatem, et specierum multitudinem, quam naturalem machinam universi, cum omnibus speciebus naturalibus in illa inventis: si ergo haec videntur ab Angelis sanctis in Verbo cognitione matutina (ut diximus), multo majori ratione supernaturalia videri debent. Et ita potest haec assertio colligi ex doctrina Augustini, tribuentis sanctis Angelis cognitionem matutinam perfectam totius universi, et omnium mirabilium operum, qua DEUS in illo operatus est. Et specialiter hoc significat, libro 5, Genes. ad litt., cap. 19, ubi loquitur de mysterio Incarnationis, et sub illo, tanquam sub universali principio reliquorum, videtur caetera comprehendere, velcerte discursus, quem ibi facit, eamdem rationem in caeteris habet.

12. Secunda conclusio. — Angeli alijua non tamen omnia futura contingentia vident in Verbo. — Secundo dicendum est, Angelos beatos licet multa ex rebus futuris, contingentibus, vel internis cogitationibus in Verbo videant, non tamen omnia, sed ea, quae secundum divina providentiae rationem, et uniuscujusque statum singulis conveniunt. Haec assertio in cap. 27, de Visione DEI, generaliter est de hominibus tradita, eamiemque rationem habet in Angelis. Idemque in tomo 1, de Incarnatione ostendimus, proprium esse CHRISTI DOMINI omnia, quae in aliqua differentia temporis fiunt, in Verbo videre. Item in libro praeced., cap. 6, ostendimus, Angelos sanctos multa de mysterio Incarnationis ignorasse, antequam fierent: cum multis Patribus, quos ibi, et in dicto capite 27, allegavi. Et idem sumitur ex Daniel. 10, et Apocalyps. 7, et similibus. Nec de re certa plura dicere necesse est, illam tamen non omnino praetermisimus, propter materiae complementum, et quia pro capite sequenti erit necessaria.

13. An diem Judicii videant hinc inde argatur.— Probabile est cidere eum diem in generali. — Speciale vero dubium est de die Judicii, an in Verbo illum cognoverint Angeli. Nam ex assertione prima pars aftirmativa sequi videtur; est enim unum ex mysteriis fidei; idemque ex hac secunda sumi posse videtur. Si enim Angeli in Verbo vident quaecumque ad statum suum spectant, videbunt quantum sua ministeria durabunt, ac adeo diem Judicii. In contrarium vero est illud Matth. 24, et Marc. 13: "De die autem illo, neque Angeli celorum", etc. Respondeo, aliud esse loqui de die Judicii in cenerali, id est, futurum esse aliquem diem in quo hujus universi cursus finiatur, et universale Judicium hominum, et Angelorum fiat: aliud vero esse loqui de die particulari, in quo tale Judicium fiet. In priori sensu concedi potest sequela, quia consequens satis verisimile est, et connexionem habet cum assertione posita. Nam sine dubio non ignorant sancti Angeli futurum esse universale Judicium, cum neque daemones hoc ignorent, ut ex verbis eorum: "Venisti huc ante tempus perdere nos", Matth, 8, colligit Chrysostomus ibi homil. 29, et Ambrosius, Luc 8. Item quia quod noverunt Prophetae, non ignorant Angeli in coelo, ut supra diximus cum D. Thoma, 1 parte, quaest. 51, art. 1, ad. 3. Cum ergo sancti Angeli diem Judicii hoc modo non ignorent, verisimile est illum fidei articulum, et providentiae ordinem in Verbo videre, atque hoc tantum in rigore sequitur ex priori assertione, et non de die Judicii in particulari. Tum quia dies Judicii in particulari non est nobis revelatus, unde nec fide est creditus, et ita non continetur sub generali regula de mysteriis creditis. Tum etiam quia in assertione non est dictum, Angelos sanctos videre in Verbo omnia mysteria in individuo, et in particulari, sed in specie, et secundum formales rationes ipsorum: at videre quis sit futurus dies ultimus Judicii, est videre talem diem in particulari, et in individuo. Ergo non recte infertur tale consequens ex illo antecedenti.

14. In particulari vero quidam negant simpliciter. — Nihilominus res ipsa dubia est. Aliqui enim pro comperto habent, Angelos sanctos non videre in Verbo diem Judicii definitum ac certum propter verba Christi Matth. 24, et Marc. 13, nec Angeli celorum, etc. Sed verba in rigore non cogunt. Nam etiam dicit apud Marcum, nec Filius. Et nihilominus certum est, Filium etiam, ut hominem, illum diem non ignorare, saltem per visionem beatam. Unde expouitur, vel non scire vi naturae humanae, vel (ut probabilius est, et alibi dixi, referendo Patres) non scire ad revelandum, vel (ut ait Petrus Damianus): Non scit discipulis, licet sibi nihil ignoret. Eodem ergo modo potest exponi particula aec Angeli, quia licet videant, illis prohibitum est ne id revelent, nisi ex speciali DEI jussione. Dicunt, illam exaggerationem specialiter adjectam et extensam ad Christum satis ostendere, dicta verba de solo Christo cum illa moderatione et interpretatione esse accipienda, non vero de aliis etiam Angelis. Sed hoc non urget. Quia exaggeratio in hoc solo necessaria est, quod tam recondita est scientia illius diei, ut etiam ipsi Christo non fuerit concessum eam aliis revelare, quam exaggerationem addere voluit Christus, ut ora discipulorum obstrueret, ne amplius importuni essent id interrogando, ut ibi notat Abulensis. Ex quo a fortiori optime sequitur, neque Angelos ita scire aliis. Quod vero sibi etiam nesciant, quatenus vident Deum, efficaciter inde non colligitur.

15. Secunda Bonacentureae sententia distinguens. — Tertia Richardi simpliciter afftrmans. — Et ita D. Bonaventura, in A, dist. 48, art. 1, quaest. 3, refert in hoc varias opiniones Patrum et theologorum, et ipse existimat probabilius, Angelos superiores videre in Verbo diem Judicii, alios vero inferiores illum ignorare. Sed non placet distinctio. Nam si verbum Christi non obstat, eadem est ratio de omnibus: quia licet sint inaequales in beatitudine, sufficit perfectio beatitudinis inferiorum Angelorum, ut in hoc objecto secundario possint esse superioribus similes: sicut sunt in multis aliis, quia fere aequaliter pertinent ad eorum statum. Unde Richardus, in A, distinctione 43, articul. 6, quaest. 2, varias etiam opiniones referens, affirmantem universahter, et sine distinctione, de omnibus Angelis ponit posteriori loco et nihil amplius definit. Et in ejus confirmationem affert Augustinum in Enchiridio, cap. 16, mihi 62, dicentem, sanctos Angelos scire numerum hominum praedestinatorum, edoctos a Deo. Et quamvis verum sit, quod subdit Richardus, Angelos posse hunc numerum scire, et ignorare diem Judicii; nihilominus a fortiori videtur magnum inde sumi argumentum, quia altius mysterium, magisque reconditum est mysterium praedestinationis hominum, quam dies Judicii: ergo si de priori sunt edocti a Deo (ut Augustinus ait) cur non erit credibile etiam videre posterius. Et m hanc opinionem inclinat Cajetanus, Matth. 24, dum particulae illi veque Angeli caelorum, addit, notitia naturali. Denique potest conjecturis haec opinio suaderi, quia Angel vident in Verbo hunc articulum fidei, quod aliquando futurum sit generale Judicium: at non vident illum confuse, vel abstractive, sed intuitive ut in se futurum est: nam hoc est magis consentaneum perfectioni beatitudinis. Ergo vident determinate, et in particulari diem illum. Item quia rationes, ob quas Deus voluit diem Judicii Ecclesiae militanti esse occultum, cessant in triumphante, cum illo addito a Christo intento, ut sibi sciant Beati, non nobis. Ergo verisimile est illam ignorantiam non esse necessariam in illo statu, nec Christum eam illi Ecclesiae tribuere voluisse. 16. Juata hanc sententiam intellige dicta in 3 part.. q. 10, art. 2, in commentario.— Nihilominus opposita sententia communior est inter antiquos scholasticos. Eam indicat divus Thomas, in 4, dist. 41, quaest. 1, art. 1, quaestiunc. 3, dum nullam puram creaturam excipit, licet Angelos non nominet. Argentina vero, dist. 48, art. 3, concl. 3, solum dicit probabiliter teneri posse. At vero Soto, dist. 48, q. 2, art. 2, dub.ult., simpliciter dicit hoc esse probabilius. Simpliciter id docuit Abulensis, in cap. 22, Matthaei, quaest. 231, et in cap. 24, quaest. 205 et 206. Et hanc partem sequuntur communiter cexpositores, praesertim moderni in Matth., et Marc., et Actor. 1. Et inter novos etiam Scriptores haec est magis recepta sententia. Et ideo praeferenda est, ut in 3 p., dixi, ibique dicta, ex his quae nunc doceo augeri, et ex parte emendari debent. Potestque haec sententia probabiliter suaderi, quia ubi necessitas non cogit, sensus proprius Scripturae tenendus est: et ideo verba Christi, quibus Angelis negat scientiam illius dici simpliciter et ut sonant, erunt intelligenda, licet de Filio aliter declarentur. Et ita Patres de solo Filio expositiones adhibent: cum de Anggelis vel taceant, vel simplicem sensum tacite admittendo, vel interdum, etiam expresse illam ignorantiam Angelis tribuendo, ut videre licet in Gregorio, lib. 8 epistolar., in 42. Unde Cajetanus Marci 13, ponderat particulam, nec Angeli in celo, seu qui sunt in colo, ut clare, inquit, intelligas de Angelis beatis. Denique nullum habemus sufficiens principium ad id affirmandum: quia illa scientia non est necessaria Angelis ad perfectionem suae beatitudinis, vel visionis, quia non vident omnia futura, nec ratione status, vel ministerii: ergo cum hoc futurum sit maxime secretum, ut Christus indicavit, facile credi potest non videri ab Angelis. Alias etiam ad animas beatas extendi posset, quod non videtur facile asserendum, ubi Christus Dominus cum tanta exaggeratione locutus est.

PrevBack to TopNext