Text List

On this page

Caput 6

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Utrum angeli in sua beatitudine essentiali, et in cognitione rerum in verbo aliquomodo profecerint, et quomodo

CAPUT VI. UTRUM ANGELI IN SUA BEATITUDINE ESSENTIALI, ET IN COGNITIONE RERUM IN VERBO ALIQUOMODO PROFECERINT, ET QUOMODO.

1. Essentialis, et accidentalis beatitudinis definitiones. — Quamvis haec quaestio ex dictis in capite quarto expedita videatur, nihilominus propter varias opiniones aliquid in praesenti addere necessarium visum est. Praemittenda vero est vulgaris theologorum distinctio beatitudinis in essentialem, et accidentalem. Essentialis in visione ipsius Dei, ejusque, amore, fruitione, ac consecutione essentialiter consistit, accidentalis autem in alis revelationibus, et gaudus, quae extra Deum circa res alias beati habere possunt, consistit. Rursus argumentum in utraque excogitari potest, vel ex novo merito, quod Angeli habent in ipsa beatitudine, vel sine novo merito ex vi prae- cedentis, seu ratione ipsius status. Et de utroque modo dicendum est, quia de utroque variae sunt opiniones theologorum: prius vero de essentiali, postea de accidentali beatitudine dicemus. in beatitudine item essentiali triplex augmentum cogitari potest. Unum intensivum tantum: aliud intensivum simul, et extensivum: tertium extensivum tantum, ut aliqui volunt. Primum erit, si videatur DEUS majori conatu, et claritate, in ipso tamen non plura videantur. Secundum erit, si Deus ita clare videatur, ut ex vi illius majoris visionis plura videantur in ipso. Tertium erit si in Deo plura videantur, licet ipse Deus melius, vel clarius non videatur. De primo in praesenti nulla est controversia. Quia licet sit certum, esse possibile, et fortasse inter distinctas visiones illam diversitatem de facto inveniri, nihilominus in una eademque visione nunquam invenitur tale argumentum successivum, ut omnes convenire videntur, et a fortiori patebit ex dicendis. De secundo vero et tertio est aliqua dithicultas propter opinionum varietatem, de quibus dicendum est.

9. Prima opinio asserens Angelos crescere in beatitudine essentiali usque ad diem Judicii. — Opinio igitur prima est, Angelos crescere in beatitudine essentiali usque ad diem Judicii, utique priori modo videndo successive plura in DEO; et consequenter clarius, et melius DEUM. Idque propter majora merita, quae multiplicant in eo statu, hominibus ministrando. Ita sentit Magister, in 2, distinct. 11, cui videtur consentire Abulensis, Matthaei 5, quaest. 44, et cap. 24, quaest. 206, ubi ait, omnes Angelos visuros in Verbo omnia, quae in tempore fiunt, illam tamen visionem non habuisse a principio beatitudinis, sed paulatim augmentum ejus accipere: donec in die Judicii consummetur. Non explicat autem an illa beatitudo crescat per nova merita, vel ex vi prioris meriti. Fundari videtur, quia beati in Verbo vident omnia, quae in mundo fiunt, et non vident omnia simul: ergo vident illa prout successive fiunt: ac proinde prout plures effectus in mundo fiunt, ita beatitudo eorum augetur. Major probatur, quia de ratione beatitudinis est, ut beatus, eo quod videt DEUM, cognoscat omnia, quae esse habent alquo modo. Quia non esset consummata beatitudo, si aliquid cognoscibile esset, quod per illam non videretur. Haec igitur beatitudo in die judicii consummabitur, et usque ad illum diem crescet. Atque hoc sentit Abulensis non solum de Angelis, sed etiam de hominibus. Et potest confirmari, quia saltem pertinet ad majorem perfectionem Angelorum, seu beatorum, ut quae de novo ipsis revelanwr, in Verbo videant, quia illa omnia ad statum illorum perUunent, omnia autem pertinentia ad statum suum unusquisque videt in Verbo, ergo vident Angeli, quando illuminantur, res novas in Verbo; ergo crescunt in ipsius Verbi visione. Ac denique Innocentius IlI, in cap. Cum Marthae, S Tertio loco, de Celebrat. Missar., hanc attingens sententiam, quod beatorum gloria augeri possit, illam non reprobat.

3. Prima assertio negativa. — Angeli non recipiunt in beatitudine essentiali augmentum ectensivum, sive per meritum, sive sine dllo. — Nihilominus dicendum est, Angelos sanctos non recipere in beatitudine essentiali, seu in visione DEI, tale augmentum extensivum, quod intensivum supponit, sive per nova merita, sive sine meritis novis. Ita sentiunt contra Magistrum omnes scholastici, in dist. 11, et divus Thomas, 1 part., quaest. 62, art. 6, ubi omnes expositores. Et probatur imprimis assertio absolute sumpta ex proprietate illius visionis, quae natura sua est immutabilis, maxime, ut habet rationem beatitudinis, quae naturaliter postulat, ut sit ultimus terminus, in quo quiescitur; nan hoc repugnat cum illo diuturno augmento Item quia animarum beatitudo non crescit essentialiter, sed ubi cadit lignum, ibi manet: ergo neque beatitudo Ángelorum crescit essentialiter, quia homines similes, seu eequales sunt Angelis in coelo, ut dicitur Luc. 9. Denique probatur assertio per duas partes in ipsa additas. Nam imprimis Angelorum beatitudo essentialis non potest crescere per nova merita ipsorum, quia non sunt in statu merendi, ut capite quarto ostensum est. Secundo quia animae videntes DEUM non habent tale meritum, imo separatae a corpore jam non possunt augmentum essentialis beatitudinis mereri, etiamsi orent pro hominibus, vel alia bona opera faciant, ut in lib. 14, de Gratia, cap. 15, ostendimus, et in 1 tomo, de Incarn., disp. 39, sect. 3, variis testimoniis sacrae Scripturae, et Patrum idem probavi.

4. Tertio quia alias non tantum usque ad diem Judicii, sed etiamsi post, atque etiam per totam aeternitatem possent Angeli mereri idem augmentum: quia etiam postea habebunt actus bonos, et liberos, ut capite quarto satis explicui. Unde si daretur tale meritum, frustra Imitaretur ad actiones ministrandi hominibus. Quia ctiam esse posset in Angelis non ministrantibus, sed assistentibus, et in animabus orantibus, et diligentibus proximos, et alia bona opera, vel desideria libera exercentibus. Quarto specialiter contra Magistrum ad hominem argumentor: quia non videtur consequenter loqui. Nam in dist. 5, dixerat, Angelis datam esse beatitudinem propter merita praevisa. Unde sic colligo omnia merita, quae habere possent Angeli usque ad diem Judicii, (esto possent) essent a Deo praevisa, ut per se patet; ergo propter illa omnia recepissent beatitudinem, quae esset praemium illorum adaequatum; ergo non possent per talia merita in beatitudine crescere. Haec consequentia evidens est, quia non potest idem meritum praemium aequale recipere, et aliud postea mereri. Prima vero consequentia probatur, quia non est major ratio de quibusdam meritis praevisis, quam de aliis: nec posset nisi mere voluntarie praescribi terminus illius praemii, citra adaequatum omnibus meritis praevisis, aut ex parte meritorum designari, cujus temporis merita fuerint anticipato praemio donata, et quae postea novum augmentum mereantur.

5. Ad Magistrum et Abulensem in n. 2. — Altera vero pars, quod tale augmentum non fiat sive novo merito, probatione non indiget: primo quia, nec Magister id assuerit, nec Abulensis explicuit, nec ullus alius, quem ego viderim. Secundo quia rationes omnes, quibus supra probavimus, beatitudinem ipsam non dari Angelis sine meritis: probant idem de augmento, praesertim beatitudinis essentialis, quia eadem ratio est totius, et partis, seu visionis, et omnium graduum ejus. Nec fingi potest ulla probabilis ratio, ob quam visio DEI in Angelis augeatur, sine merito: si absque merito non datur. Tertio, quia in hominibus augetur illo modo, ut est res certa, ex dictis in citatis locis: ergo neque in Angelis, quia omnes aequantur illis in illa beatitudine, et in his, quae ad ordinem gratiae spectant, ut probatum est. Quarto quia etiam in Christi anima non augetur illa visio, quamvis illi sit data sine merito; ergo multo minus augebitur in Angelis. Quinto quia gratia, et amicitia DEI non crescit sine novo merito, vel nova apphcatione meritorum Christi, quae solis homiribus in via fit; ergo nec gloria, vel visio augetur. Sexto, quia alias illud augmentum non haberet terminum per totam aeternitatem : quia non est major ratio de uno tempore, quam de alio: et sic posset adeo crescere beatitudo, Angelorum, ut et beatissimae Virginis, et Animae Christi DOMINI beatitudinem superaret: vel ponendum esset idem continuum augmentum in hominibus, et Christo, quod est contra rationem beatitudinis, et temere, ac sine fundamento diceretur. Nec contra hanc veritatem aliquid novum Magister objicit, cui respondere necessarium sit. Quia jam supra ostensum est, cur ministeria Angelorum meritoria essentialis praemii non sint: Abulensis vero non satis declarat, an loquatur de beatitudine essentiali; vel accidentali, vel an de visione in Verbo formaliter, vel causaliter: et fundamentum ejus potest ad utrumque sensum applicari, et ideo de illo postea dicemus, et capite sequenti.

6. Secunda opinio asserens Angelos posse crescere in beatitudine essentiali solo augmento extensivo. — Secunda igitur opinio docet, Angelos posse crescere in beatitudine essentiali, seu in visione DET, augmento pure extensivo, non autem intensivo, respectu DEI, quia successive plura vident in DEO, licet DEUM ipsum non clarius, nec melius videant, et fortasse in hoc sensu locutus est Abulensis. Idemque dicere possunt, vel debent. qui docent beatos videre in Verbo res novas, quae quotidie fiunt, ut praesentes quas prius non cognoverant futuras, sine mutatione reali ipsius visionis, ac subinde sine ullo augmento intensivo ejus, nec melius videndo DEUM. Atque hunc modum esse possibilem in visione beata, indicat Bonaventura, in 3, dist. 14, art. 2, quaest. 3, licet non declaret an illa varietas fiat sine augmento visionis, necne. Et eodem modo loquitur ibi Scotus, quaest. 2, S S'ed si ista, etin argumento principali ejusdem quaestionis supponit Angelos aliqua videre de novo in Verbo, non declarat autem, an id fiat sine aliqua mutatione in visione. Marsilius etiam in 3, q. 10, art. 2. in secunda parte ejus, in ultimis ejus verbis, in genere admittit beatos videre in Verbo plura successive, et idem repetit in 3 pejusdem art., concl. 3, an vero id fiat sin mutatione in actu visionis, non declarat. Idem ut probab:le defendit Paludanus, in 4, dist. 45, num. 231, qui aperte dicit id fieri, sine intentione luminis, vel visionis per solam extensionem, quod vero per illam extensionem nullo reali modo mutetur visio, non satis declarat. Expressiva tenet illam opinionem, ut probabilem Ferrariensis 3, contra Gent., cap. 59, S Sed remanet dubium. Nullus autem horum auctorum aliquid in hoc specialiter de Angelis docet, sed de beatis generatim loquuntur. Si autem est possibile, valde probabiliter tribuitur Angelis, qui non omnia futura simul vident in Verbo, ut supra dictum est, et de illis quotidie illuminantur, et nobiliori, ac perfectiori modo illuminabuntur si ostendantur eis in Verbo, quam extra Verbum. Et confirmatur, quia Angeli omnes vident in Verbo omnia; quae ad suum statum pertinent, sicut de caeteris beatis frequentius docent theologi, sed non vident omnia illa simul, alias viderent omnia usque ad diem Judicii, et consequenter ipsum diem cognoscerent; ergo vident illa, recipiendo contrarium augmentum in visione talium rerum in Deo.

7. Duplex modus explicandi hauc variationem exctensivam. — Prior modus est impossibilis. — Solum ergo expendendum superest an haec variatio in visione beatifica possibilis sit: ut autem hoc inquiramus, duos modos distinguere oportet, quibus posset talis variatio cogitari. Primo per aliquam mutationem intrinsecam factam in visione beatifica, sive intendendo illam, sive extendendo per additionem alicujus veluti entitatis partialis, vel quia mutetur in illo modus unionis, seu informationis, quem in intellectu habet. Secundo ut illa variatio sit mere extrinseca ex parte objectorum, quia nunc fiunt praesentia, quae antea non erant, et ideo de novo videntur sine ulla mutatione in visione, vel vidente. Priorem modum indicant aliqui ex dictis auctoribus; sed qui ita opinantur, magis sentiunt, illam novam cognitionem fieri per distinctum actum, novamque revelationem: et ita non esse in Verbo formaliter, sed causaliter. Nos autem loquimur de visione, per quam res in DEO formaliter videntur: et ideo supponimus, pricrem modum esse impossibilem. Quia (ut dixi ) visio beatifica ut est visio DEI, ex natura sua, vel saltem ex lege, et potentia ordinaria DEI, immutabilis est, non solum in esse simpliciter, quia est perpetua, sed etiam in sua tota perfectione entitativa, et in omni modo suo: quia est beatitudo, et quies perfecta videntis DEUM; ideoque respectu DEI immutabilis est, unde fit ut respectu ejusdem nec intendi, neque remitti possit, quia si intenderetur, aut remitteretur in ordine ad DEUM, DEUS, per illam magis, vel minus videretur, quod repugnat beatitudini. Ex quo ulterius sequitur non posse augeri, secundum aliquam partialem entitatem: nam praeterquam quod ialis extensio in qualitatibus spiritualibus non invenitur, illi visioni specialiter repugnat, quia tota illa, et quidquid entitatis in illa est, primario tendit in DEUM, et sic necessario mutaretur, ut visio DEI est. Denique concluditur non esse mutabilem per variationem modi unionis, aut informationis ejusdem indivisibilis entitatis. Tum quia talis mutatio in nulla forma potest intelligi, ut in Metaphysica dixi: tum quia temere, et sine fundamento fingeretur in visione beata, quae est intrinsece immutabilis. Et in hoc saltem sensu dixit Augustinus, libro 15, de Trinitat.. capite 16, in beatitudine non esse volubiles cogitationes. Et clarius, ac latius id docet, libro 12 Confession., capit. 11 et 13, et D. Thomas ubique, ac communiter theologi.

8. Posteriorem modum quidam amplectuntur. —In posteriori ergo sensu novi quidam theologi defendunt, non esse impossibile Angelum aliquid de novo videre per eamdem visionem DEI sine aliqua mutatione ipsius visionis. Quod solum probant conando solvere argumenta, quibus id repugnare probari solet. An vero assequantur, postea videbimus. Nunc vero in confirmationem illius sententiae addere possumus, quia posita illa cessant praecipuae difficultates tactae in praecedenti. Nam imprimis per hunc modum augmenti non crescit proprie, et formaliter beatitudo essentialis, nisi fortasse materialiter, et extrinsece, quod non est inconveniens, non autem formaliter, et intrinsece, ut recte probant, quae contra Magistrum adducta sunt. Declaratur, quia essentia beatitudinis consistit in visione DEI ut sic, et non in visione creaturarum, etiamsi in DEO, et eadem visione videantur, juxta illud Augustini, Peatus qui te, et alia videt, etc., quia solus DEUS est ultimus finis, et objectiva beatitudo rationalis creaturae. Ergo si per illud augmentum non melius, nec clarius videtur Deus, non crescit visio DEL ut est beatitudo, et ita formaliter non crescit beatitudo essentialis, licet res illa, quae est formalis beatitudo sub alia ratione, quasi materialiter augeatur. Et deinde est illud augmentum extrinsecum juxta illam opinionem: quia non additur ipsi visioni aliquid intrinsecum, sed solum per mutationem secundarii objecti, quasi extrinsece augetur.

9. Praeterea hoc genus argumenti optime fieri potest sine novo merito, in quo etiam differt haec opinio a Magistro, quia non dat augmentum Angelis propter ministeria, vel merita, quae in illo statu denuo habent. Nam visio Dei est praemium meritorum, ut est visio Dei, et essentialis beatitudo, et haec visio tota est data Angelis a principio propter praecedentia merita: talis tamen data est, ut per eam possint res aliae videri, quas Deus per se, vel per alias causas in tempore facit. Et ita cum fiunt, possunt ex perfectione ejusdem visionis sine novo merito videri, propter solam mutationem in secundario objecto factam, unde hoc potius consequitur ex priori merito, propter quod visio ad id sufficiens a principio data est, quam propter novum meritum. Denique sic cessat processus in infinitum, et omnis alia repugnantia, quia cum per hoc augmentum non crescat visio ipsa in se, a principio data est definita, et certa, adaequata merito, et divinae intentioni, et praedestinationi. Augmentum autem extensivum tantum, et extrinsecam, ex mutatione, et variatione objecti secundarii provenit. Haec autem mutatio, vel habebit terminum usque ad diem judicii, vel licet perpetua sit, non est inconveniens, quod augmentum semper fieri possit; quia non fit in beatitudine formaliter, neque per intrinsecam mutationem visionis, ut haec opinio supponit.

10. Secunda assertio bipartita. — Nihilominus dico secundo. Angelorum beatitudo substantialis nullo modo augetur, aut variatur, etiam in secundario objecto, seu in numero cognitorum. Haec sine dubio est mens D. Thomae, in dicto art. 9, quam praecipue declarat in solutione ad 3. Et sumitur ex generali fundamento ejus, quod in visione beata nulla est varietas, nec successio, etiam in rebus secundario visis, ut expresse docet in variis locis, quae cum aliis auctoribus statim referam. Nunc declaro et probo assertionem , duo in illa distinguendo, nimirum, augmentum, et varietatem in dictis objectis: quamvis enim non possit intelligi augmentum sine varietate, e contrario vero posset contingere varietas sine augmento. Ut si quis videat tres homines, et simul incipiat quantum videre, erit quidem varietas cum proprio augmento extensivo: si autem cum incipit alium videre, aliquem ex prioribus videre desinat, erit varietas sine proprio augmento, quia nunquam plures, quam tres simul videt. Dico ergo in visione beatifica non posse intercedere illam varietatem in secundario ejus objecto, cum augmento extensivo visionis pure extrinseco, et sine mututione vel additione intrinseca in Ipsa visione.

11. Prior pars de augmento extensivo, suadetur primo. — Probatur, quia visio illa eo ipso quod existit, inestque intellectu beati, naturaliter ac necessario habet in illo effectum formalem adaequatum; ergo non potest in illo effectu augmentum recipere, si in entitate sua mutationem, seu augmentum, vel additionem non recipit; ergo nec potest plura manifestare formaliter videnti, quam prius manifestabat ; ergo nec videns potest nunc videre omnia, quae prius, et alia denuo nulla facta intrinseca mutatione in ipsa visione. Haec tertia consequentia ex secunda evidens est. Quia videt simul antiqua, et nova, videt plura, et non videt, nisi quae per visionem ei manifestantur formalter; ergo si visio non potest plura manifestare formaliter videnti, nec videns potest talia plura videre. Secunda item consequentia probatur ex prima, quia visio nihil manifestat formaliter videnti, nisi conferendo illi suum effectum formalem, quia non manifestat effective, seu instrumentaliter, ut est notum, quia oporteret, ut faceret aliquid aliud a se, nec etiam objective, quia potius ipsa visio tendit, et ducit potentiam ad objectum; ergo solum manifestat per seipsam informando potentiam, et hoc est repraesentare formaliter; ergo nihil potest manifestare videndi, nisi quod formaliter manifestat conferendo illi suum effectum formalem; ideoque si in effectu formali recipere non potest augmentum illud extensionis ad plura, nec potest illa formaliter videnti manifestare. Unde probata etiam relinquitur prima consequentia: quia forma habens effectum suum formalem adaequatum in potentia receptiva illius, non potest ei majorem efltectum formalem conferre nisi ipsa in secrescat, et major fiat, quia repugnat effectum esse adaequatum, et alium connaturalem tali formae, vel virtuti esse majorem. Sicut supra libro quarto de adaequato loco Angeli dicebamus. Eadem enim ratio, vel major est in praesenti, quia in universum repugnat dari effectum majorem maximo respectu ejusdem omnino causae, effectus autem adaequatus est maximus, ut ex terminis constat.

12. Quo pacto aliqui vim hngus rationis eludant. — Refellitur. — Duobus vero modis potest eludi hoc argumentum. Unus est, negando primam consequentiam absolute sumptam, vel distinguendo consequens, cum infertur, non posse visionem immutatum recipere augmentum illud extensionis ad plura: nam si intelligatur propria naturali virtute non posse, conceditur: si vero sit sensus etiam divino influxu elevatam et adjutam non posse, negatur consequentia: quia causa divinitus adjuta potest ultra adaequatum effectum conferre. Sed contra hoc obstat primo, quia si additur divinitus influxus, aliquid creatum additur visioni, aut intellectui videntis. Nam ille influxus non est solus actus voluntatis Dei pure immanens intra Deum quia voluntas interna Dei non est influxus, sed principium influendi, et per illam solum voIuntatem non juvatur creatura, ut aliquid ultra suam naturalem virtutem causet, nisi Deus aliquid peculiare circa causam, vel effectum ultra naturalem virtutem causae creatae efliciat, ut ex materia de Gratia, et de divinis auxiliis, instrumentis, ac miraculis notum est. Si ergo visio ex peculiari Dei influxu facit videre plura, quam antea, et quam naturaliter posset, necesse est, ut Deus supernaturahter augeat visionem, vel saltem mutet modum inhaesionis, ac informationis, quem prius habebat in intellectu beati: utrumque est contra praedictam sententiam, praeterquam quod est magnum miraculum sine fundamento, et praeter naturam talis visionis.

13. Accedit, quod illa responsio accommodat receptam doctrinam de causa efficienti ad causam formalem, cum in hoc magna sit inter utramque causam differentia. Nam causa formalis est magis intrinseca, et ideo neque potest effectus formalis sine illa fieri: neque e contrario illa potest alium effectum formalem conferre, praeter eum, quem habet connaturalem. Et ideo si talis visio Dei particularis et individua talem, ac tantum effectum formalem adaequatum naturaliter confert, id est, necessitate naturali, si inest, subjecto, connaturali modo in suo ordine, impossibile est, ut ille effectus augeatur, non aucta forma: neque Deus potest influxu suo speciali ad hoc augmentum effectus causam juvare, non augendo formam; tum quia alias ex illa parte conferret effectum formalem sine forma; tum etiam quia ille influxus (ut argumentabar) aliquid extra Deum esse debet. Nam Deus aliquid debet efficere, quod non potest intelligi sine mutatione in Angelo vidente, ut videns est, ac subinde in ipsa visione. Tum denique, quia si ille influxus Dei visionem adjuvat, oportet ut sit per modum concursus, ita ut ipsa visio aliquid cooperetur formaliter, quod prius non causabat, neque naturaliter causare poterat, quod in causa formali intelligi non potest: nam in hoc etiam multum ab efficienti differt.

14. Aliorum evadendi modus. — Alius modus evadendi vim rationis esse potest, negando antecedens, nimirum, visionem Dei inhaerentem intellectui necessitate naturali conferre totum suum effectum adaequatum: negatur enim hoc quoad objecta secundaria. Formalis enim effectus visionis ita fit in subjecto visionis, seu intellectu, ut non sit omnino absolutus, sed includat transcendentalem respectum ad objectum visibile, ad quod visio ducit, et cum quo veluti unit intellectum. Hoc ergo objectum in visione Dei est duplex: unum primarium, quod est ipse Deus, et respectu illius verum est, visionem conferre naturaliter suum effectum formalem adaequatum, qui non augetur non aucta visione, quia Deus semper aequaliter videtur, et ex parte sua semper codem modo se habet. Aliud objectum visionis est secundarium, quod sunt res visae in Deo, et respectu illius objecti non confert visio naturaliter, ac necessario suum adaequatum effectum, sed potest majorem, vel minorem conferre, vel quia ipsum objectum in se aliter, et aliter se habet, vel quia objectum hoc secundarium non videtur, nisi per primarium, et ipsum primarium in illo secundario repraesentando est quasi speculum voluntarium, quod non ex necessitate, sed pro suo arbitrio illud repraesentat. Et hoc modo fortasse respondebunt theologi, qui dicunt res videri in verbo DEI tanquam in speculo voluntario.

15. Rejiciuntur primo. — Sed haec evasio non est solidior, quam praecedens. Primo quia forma in informando non est causa libera formaliter, et quasi elicitive (ut sic rem explicem), nec etiam est libera imperative, id est, pendens ab aliquo libere imperante in suo effectu formali praestando; ergo ex necessitate confert totum suum effectum formalem, supposita existentia, et inhaerentia ipsius formae. Ita enim semper loquimur, nam ita supponimus visionem factam in intellectu Angeli cooperantis, et attendentis ad videndum, et in eadem cooperatione, et attentione perseverantis. Sic ergo consequentia evidens est, quia inter effectum liberum, et necessarium per se non est medium, cum opponantur contradictorie. Nec effectus potest esse liber, nisi vel ex causa eliciente, vel ex imperante; ergo si adaequatus formalis neutro ex his modis est liber, recte infertur, esse omnino necessarium, et naturalem. Jam ergo prima pars antecedentis de effectu libero elicitive per se videtur evidens: quia nullus effectus est liber elicitive, nisi respectu voluntatis elicientis; neque enim in rebus alia forma invenitur formaliter libera, nisi voluntas. Imo ipsa voluntas non est libera in informando, sed in efficiendo tantum suum proprium actum: nam quatenus animam formaliter afficit, ex necessitate naturali suum formalem effectum illi confert; unde nullus effectus invenitur elicitive liber (ut sic dicam) nisi per ordinem seu habitudinem ad voluntatem, ut ad proprium principium efficiens ipsum.

16. Altera etiam pars de libero effectu imperative, non minus efficaciter probari potest. Quia vel ille effectus est liber ex imperio voluntatis ipsius Angeli videntis, vel ex imperio voluntatis Dei: neutrum dici potest; ergo. Probatur minor quoad priorem partem, quia visio beatifica non est actus liber videnti, aut pendens ex libera motione voluntatis ejus, vel in suo fieri, vel in suo esse, vel in modo inhaerendi, informandi, seu afficiendi intellectum ejus, quae omnia sunt adeo nota, ut non indigeant probatione. Accedit quod nulus alius actus, vel forma pendet in suo effectu formali, ab imperio voluntatis: quamvis enim actus fidei, verbi gratia, ut fiat, vel non fiat, pendeat ex motione voluntatis, tamen si sit, quod habeat in intellectu talem, vel talem effectum, non pendet ex libertate voluntatis. Idemque est de caeteris actibus, et anima ipsa rationalis licet in suis actibus libera sit, quod informationem, non pendet ex imperio voluntatis, sed necessario informat, si fiat in corpore disposito, vel necessario amittit informationem, si dispositio necessaria tollatur. Atque haec pars ex altertus partis probatione confirmabitur. Probatur ergo posterior pars de imperio voluntatis DEL quia licet visio beata sit effectus liber DEO, ac pendens ex libero ejus imperio, si tamen DEUS semel velit libere concurrere, et elevare intellectum Angeli ad eliciendam visionem, jam non pendet ex libertate Dei, quod visio habeat in intellectu hunc, vel illum formalem effectum, quia Deus faciendo visionem cum intellectu, facit illam in intellectu, et ex intellectu: unde illam simul unit intellectus, ergo necessario simul facit informationem ejus, ac effectum formalem connaturalem illi, quia non potest talis forma alium conferre; ergo supposita efficientia formae in subjecto, non manet libertas quoad ejus formalem etfectum, quia jam est necessitas, quasi composita, qua res, quando est, necessario est.

17. Rejiciuntur ulterius. — Neque aliquid confert distinctio de effectu formali in ordine ad objectum primarium, vel secundarium, quia isti non sunt duo effectus formales, sed unus, et idem indivisibiliter; ergo si ille effectus est connaturalis, et necessarius respectu objecti primarii, eamdem necessitatem habere debet in ordine ad secundarium, et secundum quamcumque aliam rationem, quia non potest eadem res, vel modus indivisibilis esse necessarius, et liber in ordine ad eamdem voluntatem. Confirmatur ac declaratur, quia si ex sola libertate DEI pendet, quod tabs visio Angeli, in se eadem manens, repraesentet hoc, vel illud objectum secundarium, necesse est, ut praeter voluntatem, quam Deus habet dandi huic Angelo talem visionem sui, habeat (nostro modo intelligendi) speciale decretum hiberum, quo velit, ut talis Angelus per talem visionem sut, videat talem effectum praesentem, vel futurum: sine quo decreto visio illa ostenderet DEUM, non vero talem effectum. Interrogo ergo, an ex vi talis decreti aliquid visioni vel unioni ejus ad intellectum addatur, vel an illud decretum habeat aliquem specialem effectum ad extra, vel prorsus nihil extra se Deus per illud operetur. Si primum dicatur, non persistitur in sententia, dicebatur enim, nullam in visione, vel in effectu ejus formali, seu, quod perinde est, in unione ejus ad intellectum, mutationem fieri. Si vero dicatur secundum, idem inconveniens sequitur, quia explicari non potest, quid fiat in vidente, si visio, vel inhaesio ejus ad intellectum non mutatur. Si vero dicatur tertium, nihil ibi erit quod libere fiat per ordinem ad voluntatem DET, quia per decretum illud liberum nihil ad extra fit, et consequenter neque illa visio habebit majorem effectum formalem circa secundarium objectum, quam antea habebat. Confirmatur secundo, quia visio Dei non potest terminari ad objectum secundarium nisi mediante primario, quia, nisi hoc esset ratio videndi illud, non essent primarium et secundarium, sed concomitanter se haberent, et al summum possent dici primarium et secundarium ordine dignitatis, et excellentiae. Et tunc multo minus posset intelligi augmentum in formali effectu talis visionis, sine augmento intrinseco in propria entitate ipsius visionis.

18. Suadetur secundo eadem pricr pars assertionis ab incommodis. — Potest tandem haec prior pars de extensivo augmento ab incommodis suaderi, quia si posset augeri visio in repraesentatione extensiva, sine suae entitatis augmento, aut intrinseca mutatione, sequeretur, illud augmentum rerum repraesentatarum posse durare in infinitum per totam aeternitatem, videndo semper novos effectus in Verbo, simul cum eis conservando visionem omnium, quae a principio visionis cogniti m eodem Verbo fuerant, non aucto lumine, aut actu videnti in se. Probatur sequela, quia si per actum quo videbantur tres effectus, sine ulla additione, vel mutatione intrinseca, postea videntur quatuor, eadem ratione per hunc postea videri potuerunt quinque, et sic in infinitum, quia est eadem proportio, et ratio. N.- mirum, quia non major virtus, vel attentio, vel actualis effectio requiritur ad videndum novum effectum: nam si hoc ita est in additione unius effectus supra praecedentes in aliquo numero designato, eamdem rationem habet in quolibet. Consequens autem videtur incredibile, tum quia alias posset primus Angelus suo lumine, et visione aliquandoin Verbo omnia. quae videt beatissima Virgo, licet longe inferius gloriae lumen habeat, tum etiam quia alias, vel videndo plura in Verbo, et caeteris omnibus paribus, non videretur melius Deus, quod repugnat visioni effectum in causa, vel certe per eamdem visionem immutatam nunc minus, et postea magis, ac perfectius videtur DEUS, quod mens non capit, et praeterea tunc videndo plura, in ipsa essentiali, ac formali beatitudine augmentum fieret, quod repugnat, ut in principio supposuimus. Atque haec pars magis ex sequenti puncto confirmabitur.

19. Jam confutatur secunda pars assertionis secuudae de variatione visionis quoad numerum cognitorum. — Ut igitur alteram assertionis partem probem dico ulterius, non posse Angelum videre in Verbo novos effectus per eamdem Dei visionem in se omnino immutatam : et eadem ratione non posse Angelum non videre nunc, quod prius in Verbo videbat, sine mutatione in ipsa visione. Ac proinde varietatem illam, etiamsi absque augmento fingatur (quatenus tanta fit ex parte aliarum rerum diminutio, quanta ex altera parte fit accretio), sine in mutatione in vidente, et visione esse non posse. Ita docui in dicto capite 27, in fine, estque manifesta sententia D. Thomae, 1 part., quaest. 12, art. 9 et 10, et 3, contra Gent., cap. 60. et quaest. S, de Veritate, art. 12, specialiter de Angelis dicit, videre aliqua futura contingentia in Verbo, licet non videant omnia, et addit in solutione ad secundum, respectu eorum. que vident in Verbo, indifferenter se habere ud cognoscenda preesentia, et futura. Ratione probatur, quia imprimis ut haec varietas fiat sine augmento, necesse est, ut ex rebus prius in Verbo visis, Angelus tot videre desinat, quot de novo videre incipit. Haec autem proportio imprimis non potest semper, ac perpetuo servari. Nam fortasse prius visa adhuc sunt praesentia, et opus est simul haec, et illa videre. Et deinde intelligi non potest, quod aliquid cognitum postea ignoretur, imo et oblivioni tradatur, et quod actus, vel habitus cognoscentis in nullo diminuatur.

20. Evasio Ferrariensis ab exemplo.— Paludanus aliud exemplum adducit.—Unde gene- ralius argumentor, probando esse impossibile, fieri varietatem illam in objectis, nunc visis, ei antea non visis, et nunc non visis, et antea visis, quin fiat mutatio aliqua in ipsa visione. Quia non potest per temporis successionem affirmatio, quae prius erat falsa, postea vera fieri, et contradictoria negatio, quae prius erat vera, transire in falsum sine aliqua reali mutatione in rebus facta, sed in illa rerum varietate fit hujusmodi transitus inter contradictoria: nam prius falsum erat dicere: Angelus videt in Verbo Paulum credentem, et negatio contradictoria erat vera, et facta conversione Pauli affirmatio est vera, et negatio falsa, juxtam illam sententiam; ergo propter aliquam mutationem realem factam in vidente, ut videns est, quae nulla esse potest, nisi in ipsa visione facta sit aliqua mutatio; ergo non potest dari talis variatio, et successio, quin aliqua mutatio in visione ipsa intercedat. Respondebunt, necessariam quidem esse aliquam mutationem, non tamen in vidente, vel visione, sed in rebus visis, et Ferrariensis adducit exemplum de specie intelligibili Angeli, quae nunc facit videre rem praesentem, et antea non poterat, sine mutatione sui propter mutationem objecti. Paludanus vero adhibet exemplum de facie visa in speculo prius sine macula, et postea cum illa denuo facta, per mutationem objecti sine mutatione visionis.

21. Ad primum exemplum.—Sed imprimis haec exempla non sunt ad rem: nam species intelligibilis Angeli non est forma, per quam Angelus formalter videt rem praesentem , quando illa est, sed est principium efhiciens visionem, et ideo non fit Angelus ex non vidente videns talem rem sine interna mutatione sui, et visionis. Species autem potest facile concurrere active ad visionem, cum antea non concurreret, sine sui mutatione, quia principium effticiens non mutatur, cum facit, sed mutatur id, in quod agit, et ita illa species facit suo modo mutationem in intellectu Angeli. Quod si urgeatur, quia illa species, immutata manens nunc potest facere actum intuendi, quem antea facere non poterat. Respondetur, speciem illam a principio, ac semper habuisse intrinsecam vim faciendi ex parte sua, ex defectu autem alterius conditionis requisitae dicebatur antea non posse: et ideo illa impotentia extrinseca est, et per extrinsecam mutationem alterius rei auferri potest. Sicut ignis sine passo non potest calefacere, illo autem praesente potest sine sui mutatione, quia illa impotentia solum erat per accidens in condi- üone requisita, virtus autem intrinseca jam inerat. Secus autem est de visione, quae formaliter, et per se facit videntem, et ideo non potest in ejus effectu formali esse varietas,seu transitus a negatione ad affirmationem, nisi in ipsamet visione aliqua mutatio fiat. Quia ad suum effectum formalem praestandum nulla alia conditione indiget praeter ipsam inhaesionem, et informationem; unde etiam fit, ut supra probatum est, ut semper, ac necessario habeat effectum formalem adaequatum.

22. Ad secundum exemplum. —In alio vero exemplo falsum sumitur: nam quando is, qui prius videt faciem suam in speculo sine macula, postea videt maculam denuo factam, necessario mutatur aliquo modo: quia necesse est, ut species illius maculae ad speculum diffundatur, et ab illo in oculum videntis per reflexionem imprimatur, et mediante illa videns suam maculam intueatur: impressio autem speciei, et visis ejus sine aliqua mutatione non fit. Neque Paludanus negat omnem mutationem, sed intensivam tantum, extensivam vero admittit. De qua quomodo in oculo corporali fiat, alterius considerationis est. Sic ergo nos concludimus in visione beata necessariam esse aliquam mutationem intrinsecam videnti, et consequenter in ipsa visione, et solum extrinsecam in re visa non sufficere. Quod ulterius probatur, quia mutatio, qua beatus fit ex non vidente hanc rem, videns illam, vel e contrario, non est mutatio in sola denominatione extrinseca sed in intrinseca: ergo necessario esse debet in aliqua forma inharente ipsi videnti, et non nisi in visione, ut est per se clarum; ergo necesse est visionem, visionem ipsam aliquo modo mutari. Primum antecedens probatur, quia videre hanc rem denominatio intrinseca est ab actu vitali inhaerente potentiae, ut est notum ex philosophia: in hac autem denominatione fit mutatio quando aliquis ex vidente fit non videns. Prima vero consequentia patet: tum quia nulla denominatio tollitur nisi per mutationem in forma denominante, ut inductione constare potest: tum etiam quia illud est quasi adaequatum signum extrinsecae denominationis, scilicet, quod ponatur, et tollatur sine mutatione subjecti denominati, ut patet in denominatione visi, vel non visi, creantis, vel non creantis, etc.

23. Effugium. — Evertitur. — Dices, AngeIum constitui quidem absolute videntem per denominationem intrinsecam, tamen cum additur, esse videntem hanc rem secundario vi- sam, ibi includi absolutum cum respectu, et quoad absolutum esse denominationem intrinsecam: quoad respectum vero esse extrinsecam, et ideo quando ex non vidente hane rem, fit videns illam, non mutari in absoluto, quod est visio: nec in denominatione intrinseca, sed solum in respectu, et consequenter in sola denominatione extrinseca. Sic enim relationes mutantur, et incipiunt, ac desinunt denominare per solam mutationem extrinseci termini. Sed hoc non satis animadversum est, et si attentius consideretur, sufticit ad intentionem nostram comprobandam: namscire,aut videre hanc rem, non dicit absolutum cum respectu praedicamentalh, et extrinseco, seu adventitio, sed dicit absolutum includens respectum transcendentalem, qui intrinsecus omnino est, et essentialis formae absolutae: sicut est respectus scientiae ad scibile, et potentiae ad objectum. Ergo non potest visio, quae prius non erat visio talis rei, fieri visio illius per solum accidentalem, et praedicamentalem respectum resultantem ex positione objecti, seu termini, quia ille respectus, vel nihil reale est in vidente, vel non pertinet ad formam, quae formaliter constituit videntem talem rem: sed potius illam supponit, ut fundamentum suum. Igitur sicut denominatio videntis absoluta est a forma intrinseca, ita etiam denominatio videntis hanc rem. Imo non est una magis a forma absoluta, quam alia, sed prior est absoluta cum transcendentali respectu ad objectum visibile confuse conceptum: posterior est cum simili respectu ad particulare objectum, velin praesenti prior potest sumi cum respectu ad Deum absolute visum: posterior vero cum respectu ad effectum visum in Deo, vel quod perinde est, ad Deum, ut est causa talis effectus. Semper tamen respectus ille est transcendentalis, et intime imbibitus in forma absoluta : ideoque mutari non potest per solam denominationem, vel mutationem extrinsecam, sed necesse est, ut ipsa forma absoluta, de cujus intrinseca ratione est talis respectus, mutetur.

24. Et in hoc est magnum discrimen inter relationem praedicamentalem, et respectum transcendentalem. Nam prior relatio, vel praeter fundamentum absolutum non addit, nisi denominationem extrinsecam a concomitantia termini, vel si addit aliquam formalitatem inhaerentem fundamento (ut habet vulgaris opinio, vel loquendi modus) in illa formalitate fit mutatio quodammodo intrinseca, licet fiat per mutationem termini, quia talis formalitas ab illo pendebat. At vero respectus transcenden- talis est ipsa differentia essentialis, vel individualis, et intrinseca formae absolutae, et ideo mutari non potest. non facta mutatione in forma absoluta, unde si contingat talem respectum pendere in fieri, et conservari ab objecto extrinseco, sive in ratione efficientis, sive in ratione termini: tunc sicut objecto ablato mutatur m actu respectus ad ipsum, ita mutatur ipse actus. Sic enim visio corporalis Petri, mutato Petro, mutatur, non solum inrespectu, sed etiam in entitate absoluta: et delectatio de bono praesenti apprehenso, mutata apprehensione mutatur in suo absoluto. bos

25. Proposita doctrina variis rationibus confirnatur. Et hic confirmantur, et explicantur aliae rationes, haec veritas confirmari solet, una est quia determinatio actus ad tale objectum est perfectio intrinseca ipsi actui. Quod alii dicunt, objectum esse perfecüonem intrinsecam actus, sed minus proprie, quia objectum semper est intrinsecum, tamen ordo actus ad objectum intrinsecus est, et ille ordo est perfectio intrinseca actus: imo est absoluta in se, licet per modum transcendendentalis respectus explicetur; ergo non potest actus amittere, vel acquirere ordinem ad aliquod objectum, nisi in sua entitate, et perfectone intrinseca mutetur. Neque obstabit distinctio de objecto primario, et secundario: tum quia ad utrumque habet actus transcendentalem respectum, qui mutari non potest, non mutato actu: tum maxime, quia visio beata non transit, ut sic dicam, ad objectum secundarium, nisi per primarium: et ideo non potest aliter se habere ad objectum secundarium, quin etiam aliter se habeat ad primarium. Et hinc oritur alia ratio, qua in dicto, cap. 26, usus sum. Quia Angelus non videt res in Deo, nisi ex vi visionis Dei: ergo non potest aliquid novi videre in Deo, nisi aliter Deum ipsum videndo; ergo opus est, ut visio illa etiam circa primarium objectum mutetur, si circa secundarium variatur.

26. Quorumdam responsio impugnatur. — Tertia ratio est, quia intellectus videndo rem trahit illam ad se; ergo si novam rem videt in Verbo, novam rem ad se trahit, et consequenter aliquam mutationem in se facit. Respondent aliqui negando ultimam consequentiam, quia illa tractio non est realis, sed intelligibilis. Sed vel non est bona distinctio, vel non recte accommodatur, nec satisfacit. Quia tractio illa intelligibilis etiam est realis (sumendo reale, iranscendentaliter, et in tota sua latitudine:) alias esset tractio ficta, et solum ens rationis: licet ergo sit tractio intelligibilis, quia est per apprehensionem, et repraesentationem quamdam, nihilominus est realis, et per formam realem fieri debet, et hoc satis est, ut fieri debeat per mutationem realem, id est, secundum aliquam formam realem intellectui repraesentantem. Sicut etiam apprehensio objecti in actu primo, prout fit per speciem intentionalem, quaedam tractio est objecti ad potentiam, quae intentionalis quidem, seu intelligibilis est, et nihilominus realis est, et per realem immutationem fit, quia sine formareali fieri non potest. In illo ergo sensu non recte fit distinctio. Si autem tractio realis speciahter dicatur, tractio veluti materialis, per quam res prout in se est, trahitur, sic verum est, intellectum non trahere ad se realiter objectum visum. Sic autem non vitatur vis rationis, et male accommodatur distinctio ad negandam consequentiam, quia sine tractione illa materiali, ad tractionem repraesentativam (ut sic dicam) necessaria est realis imago, secundum quam debet fieri mutatio in forma repraesentante formaliter, id est, realiter informando intellectum, ut possit illi novam rem repraesentare, et ipse possit illo modo rem novam ad se trahere.

27. Quarto urgetur hoc amplius, quia ut intellectus aliquid actu videat, necesse est, u: ad illud actualiter attendat, ergo ut de novo aliquid in Verbo videat, necesse est ut novam attentionem ad rem realem adhibeat; ergo necesse est, ut aliquam mutationem in se, et consequenter in actu videndi faciat. Primum antecedens notum est ex philosophia, et prima consequentia ex terminis videtur aeque nota. Quia quod est de intrinseca ratione visionis secundum se et absolute sumptae, est cum proportione de ratione omnis particularis visionis. Item, quia attentio necessaria ad cognitionem est illa, quae ad objectum cognitum terminatur; ergo quoties novum objectum cognoscitur, seu videtur, specialis attentio ad tale objectum necessaria est. Jam vero probatur secunda consequentia: quia attentio intellectus non est nisi peculiaris efficientia intellectus circa actum, per quem tendit in rem cognitam, ut ex philosophia suppono, et dicam intertiotractatu de Anima. Quia nihil aliud excogitari potest et quia propter hanc causam non potest, quis cognoscere, nisi per actum quem facit. Necessarium ergo est, ut ad novam attentionem nova sit eflicientia: per novam autem efficientiam aliquid novi fieri necesse est; ergo aliqua mutatio fieri debet in subjecto, circa quod illa efficientia versatur. At vero intellectus attendendo ad objectum non efticit nisi in se actum illum, quod tendit in objectum, seu (quod perinde est) efficit in se actum, quo sibi formaliter repraesentat objectum, seu illud ad se intelligibiliter trahit; ergo per illam effticientiam aliquam mutationem facit in se; et in actu videndi. Atque ad hanc rationem reducitur alia, quae sub aliis terminis fieri solet, quasi argumentando a contrario, quia omnia principia visionis Angeli in Verbo, intellectus, Iumen, et essentia divina immutata semper manent: utique non solum in entitatibus suis, seu in essendo (ut sic dicam) sed etiam in effticiendo; ergo per eamdem visionem semel factam, et immutatam nihil novi videri potest. Probatur consequentia, quia ad videndum aliquid de novo, requiritur nova attentio, et consequenter nova efficientia. Antecedens vero commutata ratione probatur, quia si principia visionis mutarentur in efficiendo, in ipsa visione mutationem facerent.

28. Solutio aliquorum quam exemplo divine scientiae stabiliunt.— Non tamen solutio satisfacit. — Sed hic iterum respondent suffticere immutationem objectivam, quod est dicere, mutationem in objectis factam satis esse. Potestque hoc confirmari exemplo scientiae visionis Dei: nam sine mutatione sui per mutationem objectorum videt rem esse futuram, vel praesentem. Ita ergo potest intelligi in visione beatifica creata. Sed responsio non satisfacit, quia licet objectum aliter, et aliter se habens aptum sit de se aliter, et aliter cognosci, id non satis est, ut cognoscatur, nisi potentia ad illud attendat, et ad mutationem, quae in ipso fit: non potest autem potentia creata ita attendere nisi aliquid efficiendo; ergo si potentia nunc non videt objectum, quia non est, non attendit ad illud; ergo quando postea objectum est, necesse est, ut denuo ad illud attendat, ut ipsum cognoscere possit; ergo in ipso cognoscere, necessaria est mutatio praeter mutationem objecti.

29. Exemplum quoque in tribus dissimile. —Neque est simile de divina scientia increata. Imprimis, quia illud est singulare mysterium divinae scientiae propter ejus infinitatem, et immutabilitatem, quod non est sine fundamento extendendum ad creatam scientiam. Sicut etiam voluntas Dei aliquid libere vult sine ulla reali additione in sua voluntate, quod voluntati creatae, quantumvis supernaturaliter sive in via, sive in patria tribui non potest. Deinde quia Deus non scit, nec considerat, ali- quid in se efficiendo, sicut considerat creatura : unde attentio ad objectum in divino intellectu non est per efficientiam, quia non est per modum potentiae, quae ab actu primo ad secundum transit: sed est attentio (ut sic dicam) formalis, et per essentiam, et ideo in se immutata permanens, objectum prout est, et omnem mutationem, vel mutationis umbram (ut sic dicam ) in ipso futuram, tanquam sibi praesentem necessario intuetur. Secus vero est de intellectu creato quantumvis elevato, quia non attendit nisi efficiendo, et ab actu primo in secundum se reducendo: et ideo nihil potest de novo considerare, nisi aliquid novi inse faciendo. Denique divina scientia necessario in se continet rationes omnium rerum possibilium secundum omnes conditiones individuantes, et possibiles, et secundum omnem dependentiam, quam habere possunt ab omnibus causis, et ab ipsa etiam voluntate libera Dei, quam etiam ipsa divina scientia comprehendit: et ideo aliqualiter intelligimus, fieri posse, ut eo ipso, quod res ahter, vel aliter futura sit, totum id divina scientia sine mutatione sui repraesentat: visio creata Angeli, cum primum fit, ea tantum repraesentat, quae per illam cognoscuntur, et fieri potest, ut rem quam non videt futuram, etiam ut possibilem in se non cognoscat, et praeterea ignorat etiam, quid de illa Deus libere decreverit, quomodo ergo potest mens capere, et illa etiam visio postea eamdem rem factam actu repraesentet sine mutatione sui, et sine nova videntis attentione, et effectione.

30. Sexta ratio. —Ex quibus possumus novam rationem formare, quae tam hanc, quam praecedentem optime declarat et confirmat. Quia quando Angelus nunc non videt in Verbo aliquem effectum priusquam fiat, et postea videt in Verbo illum effectum jam factum, vel illa cognitio talis effectus libere videtur in Verbo ex parte Dei: ita ut non resultet extensio visionis ad effectum omnino necessarium eo ipso, quod effectus fit, sed illo adhuc facto possit per eamdem visionem non videri, si Deus pro sua libertate nolit illud repraesentare: vel potius posito effectu statim quasi per naturalem resultantiam per talem visionem videtur. Si primum dicatur, intelligi non potest quomodo effectus jam factus et non visus, postea videatur sine mutatione in ipso vidente, ut videns est, atque adeo in ipsa visione. Quia jam ibi non intercedit nova mutatio ex parte objecti, quia supponitur existens et non visus: sola autem voluntas libera Dei, si non facit mutationem in rebus, non sufficit, ut res non visa postea videatur: quia voluntas nihil efficiens solum comparatur ad rem volitam tanquam ad objectum, quod non immutat, et tunc maxime urget argumentum factum, quod ille transitus ab una contradictoria in aliam, requirit aliquam mutationem in qua fundetur: in Deo autem esse non potest; ergo debet esse in rebus aliis. Unde nihil juvat dicere, quod essentia divina potest libere repraesentare creaturas in seipsa, quia est speculum voluntarium. Potest enim libere repraesentare creaturas, quatenus potest dare talem vel talem visionem sui: tamen posita visione. non potest intelligi talis repraesentatio mere libera sine alio fundamento in visione, vel saltem in rebus ipsis. Praesertim quia creaturae non videntur in essentia divina, tanquam in imagine objective repraesentante illas, sed tanquam in causa, ut alibi ostensum est.

3l. Evasioni occurritur. — Si vero dicatur, rem illam eo ipso quod est, necessario videri in Verbo per talem visionem, quamvis prius non videretur, sequitur imprimis rem incipere videri per solam relationem praedicamentalem resultantem ex positione termini: quod impugnatum est, et est inintelligibile, quia relaUo praedicamentalis, vel nihil rei de novo est, sed addit tantum denominationem extrinsecam, vel saltem non pertinet ad actionem vitalem per se, nec potest effectum ejus formalem complere. Quia nec specialem attentionem. nec vitalem efficientiam requirit. Deinde ad illam resultantiam esset necessarium, ut talis visio, prius, et de se esset repraesentativa talis rei secundum totam entitatem ejus, quia haec repraesentatio est de essentia actualis cognitionis, et non additur illi visioni, quando res visa incipit esse, juxta contrariam sententiam, nam alias fieret mutatio in ipsa visione, quia vis illa repraesentativa aliquid est in ipsa vis one. Si autem illa visio jam habebat illam vim repraesentativam, actu illam conferebat formaliter intellectui: quia non aliter eam confert, quam informando, et jam illum informabat. Ergo jam intellectus videbat illam rem priusquam fieret, et consequenter videbat illam seceundum omnes conditiones existentiae: sicut postea illam praesentem videt, quia totam repraesentationem actualem prius habebat. Unde fit, ut prius illam rem videret, ut futuram, vel potius, ut praesentem in aeternitate. Nam, ut recte dixit divus Thomas, in illa quaest. 8, de Veritate, art. 12, ad 2: Angeli quantum ad visionem, qua vident res in Verbo, indifferenter se habent ad cognoscenda preesentia et futura. Quod optime confirmat exemplum de seientia divina, cujus aeternitatem et immutabilitatem illa visio participat, et ideo, quae naturaliter repraesentare potest, semper actu repraesentat, quamvis quia non est illi adaequata, nec comprehensiva, non sit repraesentativa omnium futurorum vel praesentium: sicut etiam ibi dixit D. Thomas.

32. Concluditur hujus capitis institutum.— Quid objici in contrarium possit. — Accedit confirmatio. — Cum ergo nec visio illa capax sit intrinsece mutationis, saltem secundum ordinariam potentiam, et legem: et varietas illa vel cum augmento, vel sine illo fieri non possit sine mutatione in visione, concludimus, Angelum per totam aeternitatem solum videre in Verbo, quae in principio suae beatitudinis vidit, ac proinde nullum augmentum in sua essentiali beatitudine, sive formahter, sive materialiter sumpta recipere posse. Neque contra hoc objicitur ratio alicujus momenti, praeter illam, quia sequitur, ex nostra sententia, vel Angelos beatos non videre in Verbo omnia, quae ad statum eorum pertinent, vel videre simul a principio beatitudinis omnia, quae in toto futuro tempore, et usque ad diem Judicii ad eorum statum pertinebunt. Primum videtur esse contra doctrinam D. Thomae, et communionem, quam nos etiam in locis supra citatis, et in tom. t, de Religione, secuti sumus. Secundum autem nimium videtur: quia inde sequitur, Angelum custodem videre omnes eventus futuros in homine in custodiam sibi commisso: quia omnes illi pertinent ad statum suum: quod esse falsum ex Daniele 10, aperte colligitur. Item sequitur, videre Angelos a principio diem Judicii, quia vident orationes sibi fundendas in illo tempore, et quia ad suum statum pertinet scire omnia, quae in Ecclesia per eorum ministeria eventura sunt, quamdiu illa duraverit. Unde consequetur. ut videant ultimum diem durationis Ecclesiae militantis. Et confirmatur argumentando a contrario, quia ad statum beati non pertinent futura, sed tantum praesentia; ergo necesse est, ut illa videat in Verbo, quando sunt praesentia, etiamsi antea non viderit, alas non videbit in Verbo, quae ad suum statum pertinent. Antecedens est D. Thomae, 1 par., quaest. 89, art. 8, et ratione patet, quia quae futura sunt, non pertinent ad Angelorum administrationem, aut curam, sed solum ea, quae sunt praesentia.

33. Respondetur praecipuae difficultati.—Ad principalem difficultatem respondetur: cum dicuntur Angeli beati videre in Verbo omnia, quae ad suum statum pertinent, non esse hoc ad omnia extendendum, quae per eorum ministeria in Ecclesia militante, et in omni tempore facienda sunt. Sed solum dicuntur ad statum eorum pertinere illa, quae vel propter se, et propter magnam excellentiam suae beatitudinis opus est eos in Verbo videre: vel quae secundum divinae providentiae rationem opus est eos habere praevisa, ut facilius, et melius possint esse, quasi praeparati, et dispositi, ut illa convenienter ministrare possint : et e contrario, ut Eeclesia militans, et homines in ea viventes fidentius possint cum sanctis Angelis, vel aliis beatis colloqui, et in eorum protectione confidere. Unde recte dixit Cajetanus 2, 2, q. 83, art. 4, ad 2, quod licet beati videant in Verbo orationes hominum a principio, non tamen opus esse, ut in Verbo videant, an implendae sint, et a Deo exaudiendae, vel quomodo, vel an res postulatae orantibus expediant. Quod ex dicto loco Danielis optime probatur. Et explicatur ex sententia Augustini in Enchirid., cap. 62, dicentis, sanctos Angelos videre in Verbo numerum hominum praedestinatorum. Nam ex illa sequitur, Angelum custodem videre in Verbo, an clientulus ejus praedestinatus sit, necne: et tamen non est opus, ut de singulis mediis, quae pro salute ejus adhibet, praevideat, an sint futura efficacia, necne, quia primum magis necessarium est ad officium, quod Angelus erga suum clientem exercere debet, quam secundum. Hinc ergo ad difficultatem respondemus, Angelos quidem videre in Verbo a principio, quae ad suum statum pertinent: neque inde sequi incommoda, quae inferuntur quia non omnia facienda per eos, nec omnes circumstantiae futurorum effectuum ad eorum statum pertinent, praesertim quoad ea, quae ex libera Dei voluntate pendent, cujus decreta omnia per Angelos ministranda necesse non est a sanetis Angelis esse in Deo praevisa.

34. Ad confirmationem respondetur. —Ad confirmationem negatur assumptum, scilicet, ea tantum, quae praesentia sunt, ad statum beatorum pertinere. Primo, quia id non dicit D. Thomas, in citatis locis primae partis, nam ibi non loquitur de his, quae ad statum beatorum spectant, sed simpliciter de his, quae ab animabus videntibus Deum cognoscuntur, sive ad statum beatificum earum pertineant, sive non. Deinde (ut Cajetanus ibi exponit) non loquitur de omnibus rebus cujuscumque ordi- nis jam praesentibus, seu actu existentibus : quia hoc modo necesse non est omnia praesentia ab omnibus cognosci animabus, imo nec ab Angelis sanctis, praesertim ea, quae ad mysteria gratiae, et internas cogitationis pertinent. Denique non loquitur de cognitione in Verbo, nec per novam revelationem, sed de scientia, quam ex vi sui status felicis credendum est habere de his, quae apud viventes tiunt, et sic comparat animas sanctis Angelis, qui per connaturalem scientiam norunt omnia praesentia, licet futura, et cogitationes cordium non cognoscant. Unde ibi generaliter de omnibus sanctis animabus dicit D. Thomas, cognoscere omnia praesentia, cum tamen non omnia pertineant ad specialem statum uniuscujusque beati. Nam actionem hanc, quam ego modo exerceo, quilibet beatus videre poterit, si velit, per scientiam sibi inditam; peculiari autem modo, et in Verbo fortasse videt illam B. P. Ignatius, quia ad illius curam, et statum specialius pertinet.

35. Progreditur responsio predicte confirmationis 4Egidii. — Unde ulterius constat , falsam esse propositionem assumptam, quod tantum praesentia ad statum beatorum pertineant. Primo quia si sola praesentia est ratio cognoscendi illa, non alia revcelatione, sed in Verbo ex vi visionis, ut quidam dicunt. Sic omnes beati videbunt omnia ista praesentia : et nulla erit differentia inter ea, quae ad statum singulorum pertinent. Secundo, quia ad sanctos beatos, et praesertim Angelos, non solum pertinet videre praesentia ad sua ministeria convenienter praestanda, sed maxime futura, et praeterita, ex quibus saepe prudens administratio praesentium pendet: ergo pertinentia ad statum, praeterita, praesentia, et futura comprehendunt: quamvis e contrario non omnia futura ad statum pertineant, ut dixi. Tertio, infra ostendemus sanctos Angelo illuminari a superioribus de multis non solum futuris, sed etiam futuris pertinentibus ad eorum munera: signum ergo est non omnia etiam praesentia videri ab Angelis successive in Verbo: nam quae videntur in Verbo a quocumque Angelo, non per illuminationem superioris, sed per immediatam Dei revelationem cognoscuntur.

PrevBack to TopNext