On this page
Caput 7
Caput 7
Utrum angeli in his donis, que ad voluntatem pertinent, et in aliis dotibus gloriae a principio beatitudinis perfecti fuerint
CAPUT VII. UTRUM ANGELI IN HIS DONIS, QUE AD VOLUNTATEM PERTINENT, ET IN ALIIS DOTIBUS GLORIAE A PRINCIPIO BEATITUDINIS PERFECTI FUERINT.
1. Duo puncta in hoc capite enucleanda. — Prima heresis asserens, Angelos bonos aliquando peccare. —Duo praecipue proponimus in hoc capite explicanda, quae licet ex dictis facile possint intelligi, partim propter haereticos, partim ad explicandam quamdam scholasticorum locutionem, visa sunt pro hujus libri complemento necessaria. Primum punctum est de perfectione voluntatis beatorum Angelorum, circa quam fuit antiquus error Origenis dicentis, Angelos sanctos aliquando peccare negligenter exequendo quae eorum curae commissa sunt. Ita habet homil. 13 et 35, inLuc. et 20, art. 24, in Num. Quem errorem novi haeretici excitarunt, ut Fevardentius refert in sua Theomachia Calvinistica, l. 9, c. 19. ubirefert Calvinum, l. 3, Instit., c. 14, 816, dicentem, Angelos non posse satisfacere justitiae Dei: quia ut idem Calvinus, serm. 16, in Job, scripsit: Si Deus summo jure cum Angelis agat, inveniet, quod in eis desideret, non stalit in eis constans, et perpetua firmitas. FA infra, Deus non invenit in Angelis solidum veritatem, sed stultitiam, vanitatem, et inconstantiam. Ft inferius declarat se loqui de Angelis, qui perstiterunt in obedientia Dei, et faciem ejus intuentur Et alibi scripsit posse libidine depravari, et venia indigere. In quam sententiam OEcolampadinum, et alios Calvini sectatores conspirasse affirmat idem auctor. Quod autem fuerit eorum fundamentum, non aliud adducit praeter testimonia Scripturae, quae dicunt reperisse Deum in Angelis suis pravitatem, quod frivolum est, cum de malis Angelis intelligantur, ut infra videbimus. Videntur ergo isti in eum errorem declinasse, ut viventium hominum fragilitatem exaggerarent : nosque semper peccare, quasi a fortiori suaderent. Unde cum alias doceant nullum esse veniale peccatum, consequenter de lethalibus peccatis loquuntur, quando dicunt, Angelos deficere. Verumtamen idem auctor statim eosdem haereticos ipsorum et verbis inconstantiae redarguit, et convincit, aliis locis quasi veritate coactos contrarium docuisse. Quod genus argumentationis ad hominem, ut aiunt, est eflicax, et ad malitiam, vel ignorantiam istorum hominum redarguendam potentissi- mum: nobis tamen ad veritatem ostendendam non inservit, cum isti haeretici in nulla re fide digni sint, neque auctoritatem habeant.
2. Contraria sententia est de fide. — Probatur primo auctoritate Patrum. — Dicimus ergo, sanctos Angelos a principio suae beatitudinis fuisse in gratia confirmatos, et ita in charitate perfectos, ut amplius peccare nullo modo possint. Haec assertio dogma fidei est, omnibus fidelibus notissimum. Tradunt illud sancti Patres cum dicunt, Angelos bonos cum prius peccare possent, non peccando in via, meruisse ut amplius peccare non possent. Quorum sententias in praecedenti libro satis retuli: et ideo nunc verba omitto, et videri possunt Damascenus, l. 2, c. 3, Augustinus, Enchirid., c. 97. Fulgentius, de Fide ad Petrum, cap. 23, Gregorius, lib. 34, Moral., c. 4, alias 7, et Isidorus, lib. 1, Sentent., cap. 10, Nazianzenus vero, Orat. 38 et 42, nonaudetillos vocare simphiciter immnobiles ad malum, sed egre mobiles; verumtamen ibi loquitur de Angelis prout a Deo in principio creati sunt, ut ex probatione, quam adjungit, manifestum est. Inde enim probat, Angelos non esse simpliciter immobiles, quia aliqui ceciderunt. Unde Elias circa orationem tertiam ejusdem Nazianzeni quae est prima contra Julian. in S Ad heec, tacite interpretans Nazianzenum ait: Angeli ad malumn egre mobiles sunt, non prorsus immobiles : nunc autem non per naturam, sed per gratiam, mentisque in eo, qui solus bonus est, defixione, ummobiles. Idemque habet Nicetas, in orat. 44, S Posteaquam, ubi Nazianzenus de beatis Angelis dicit: Vel ad malum eegre, vel nullo prorsus modo moveri queant, ipse vero exponit, Prius egre, nunc nullo modo, non natura, sed gratia. Unde idem Nazianzenus, in carmine de laudibus Virginis satis se explicuit, dicens de sanctis Angelis.
— Sedemque Dei, soliumque beutum Cingentes, etc., prompte sublimia, ima capessunt. et infra: Inter se miro jungit concordia necu, Unaque mens, similique Dei rapiuntur amore. Nec quacumque mali parit irritamina tellus. et inferius : — Puri Regis, purique ministri.
3. Probatur secundo ex Scriptura. — Praecipue haec veritas habetur ex verbis Christi, quibus, vel ipsi haeretici aliquando coacti sunt ad eam confitendam, ut Fevardentius refert. Christus enim nos docuit Deum orare hoc modo, "Fiat voluntas tua, sicut in calo, et in terra", Matthaei 6. Per quae verba a Patre petimus, ut ita voluntatem ejus nos in terra impleamus, sicut Angeli in coelo illam faciunt. Nec enim dicere potuit Christus Dominus verba illa, nisi propter Angelos, quia cum illa dixit, non erant in coelo aliae creaturae praeter Angelos. Et quamvis essent, non minus perfecte Dei voluntas ab Angelis, quam ab animabus beatis adimpletur. Supponit ergo Christus Dominus in coelo fidelissime, ac perfectissime impleri ab Angelis divinam voluntatem. Nam si illi peccarent, et voluntatem divinam transgrederentur, non doceret nos precari, ut in implenda Dei voluntate illos imitaremur. Praeterea de Angelis praedicat David Psal. 102: "Benedicite Domino omnes Angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermomun ejus", id est, audiendo verbum, seu jussum illius, statim illud exequendo obtemperantes; unde quasi per antonomasiam subdit, "Ministr ejus, qui facitis voluntatem ejus". Deinde in universum de habitatione illa coelesti, dixit idem Propheta Psalm. 83. "Beati, qui habitant in domo tua, Domiüne, in secula seculorum laudabunt te". Et Psal. 14, interrogat, "Domine, quis habitalit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet im monte sancto tuo" ? et respondet: "Qu ingreditur sine macula, et operatur justitiam". Si ergo ad ingrediendum montem illum sanctum requiritur munditia ab omni macula, juxta illud Apocal. 31. "Non intrait in illun aliquid coinquinatum", etc.multo magis ad requiescendum ibi, necessarium est semper carere omni macua, et operari justitiam. At vero Angeli semper ibi permanent, dicente Christo, "semper vident faciem Patris" ; ergo non est in eis macula, neque ruga.
4. Angeli retenta beatitudine nequeunt peccare. — Atque haec non solum convincunt Angelos non peccare, sed etiam non posse peccare, retenta beatitudine, quam semel receperunt: ait enim David ad Deum Psal. 5: "Neque habitabit juvta te maligmus, nec permanebunt injusti ante oculos tuos". Cum ergo Angeli semel beati, non possint non esse beati, quia beatitudo illa perpetua est, ut nunc supponimus ex doctrina generali de visione Dei, et de Beatitudine: manifestum est, Angelos sanctos videntes Deum non posse peccare, quia peccatum et beatitudinem simul esse repugnat, quia placet Deo beatus, ab eoque dilgitur, pecca- tor autem odio habetur a Deo, ut dicit Sap. 14 et Ecclesiast. 22. Hinc ergo necessarium est, ut sancti Angeli cum visione Dei tantam receperint voluntatis rectitudinem, ut a Dei voluntate discrepare nunquam possint. Nam si peccare possent, et beatitudinem amittere possent. Sicut universaliter theologi docent cum divo Thoma 1, 2. quaest. 3, art. 4, ad beatitudinem necessariam esse rectitudinem voluntatis: quia sine hac rectitudine impossibile est, beatitudinem esse perpetuam, sicut ad consummatam beatitudinem necessarium est. Unde vero habeant Angeh sancti hujusmodi rectitudinem voluntatis prorsus immutabilem, dicendum est inde habere, unde beati homines illam participant: nimirum, ex clara Dei visione, et Spiritus sancti gratia, ut dicti Patres docent. An vero haec rectitudo necessitate naturali sequatür ex visione, vel ex alia speciali Dei providentia, in tractatu de Beatitudine inquirendum est.
5. Sancti Angeli omnem perfectionem voluntatis ad complementum perfectae felicitatis habuerunt.—Atque hinc infertur ulterius, habere sanctos Angelos omnem perfectionem voluntatis, quae ad complementum perfectae felicitatis necessaria est. Probatur, quia imprimis habent perfectum, ac necessarium Dei amorem charitatis. Nam hic ex clara Dei visione sequitur, et ad immobilem voluntatis rectitudinem necessarius est, ut in tractatu de Beatitudine, ostendemus. Deinde habent perfectam Dei fruitionem, seu gaudium, ac voluptatem. Haec enim ex visione, et amore necessario sequitur. hursus habent maximam animi tranquillitatem, quae ex securitate perpetuo fruendi eadem beatitudine nascitur. Nam haec securitas, et pax ad complementum beatitudinis necessaria est, et sequitur etiam ex perfecta visione Dei cum rectitudine voluntatis. Nam visio ex parte sua, et (ut ita dicam) physice incorruptibilis est, et per rectitudinem voluntatis est etiam inamissibilis per peecatum: et quamvis Deus de potentia sua absoluta posset illam auferre, ex suppositione tamen promissionis suae, qua vitam aeternam non minus Angelis bene de se merentibus, quam hominibus promisit, non potest. Haec autem omnia latere non possunt Angelos videntes, et ideo ex quo beati fuerunt, plenam suae beatitudinis perpetuae securitatem habuerunt. De quo videri potest Augustinus, lib. 11, de Civit., cap. 11, 13 et 23, et lib. 11, Genes. ad litt., cap. 8, et sequitur Prosper de vita Contemplat., lib. 1, cap. 3. Denique concluditur ex dictis habere etiam Angelos sanctos a principio suae beatitudinis, ipsius Dei comprehensionem. Nam hanc etiam esse ad beatitudinem necessariam, docet divus Thomas 1, 2, quaest. 3, artic. 3, et in ea, sicut in caeteris, est eadem ratio de Angelis, quae est de hominibus. Quia etiam Angeli sancti, dum fuerunt viatores, Deum inquirebant, desiderabant, et sperabant: perveniendo autem ad terminum facti sunt comprehensores, possidentes, nimirum, ac tenentes, quod quaerebant, et sperabant: sive comprehensio sit aliquid intellectus, sive ad voluntatem referatur, de qua re circa beatitudinem hominum dicendum est Nam quoad haec omnium eadem est ratio.
6. Secundum punctum hujus capitis. — Resolvitur.— Nequaquam theologi Angelis beatis dotes denegant quoad rem ipsam. —Solum superest objectio, quae secundum punctum hujus capitis constituit, quia hinc sequitur esse datas Angelis gloriae dotes, non minus quam hominibus: consequens est falsum; ergo. Sequela patet, quia dotes gloriae sanctarum animarum solum sunt, visio, fruitio, et comprehensio (ut D. Thomas supra dixit), vel, ut alii volunt, visio, amor, et declaratio, vel securitas, vel quid simile: sed haec omnia data sunt Angelis, ut diximus; ergo etiam dotes animae illis datae sunt. Quod si dotes dicantur perfectiones per modum habitus, ut sunt lumen gloriae, charitas, et habitus, qui est principium fruendi Deo, ut alii volunt, etiam isti habitus dati sunt Angelis, receperunt ergo dotes suas. Hoc autem non admittunt theologi communiter. Haec objectio pertinere quidem potest ad usum cujusdam locutionis: nam quod ad rem spectat, difficultatem non habet. Ponunt enim theologi animabus beatis quasdam proprietates, seu perfectiones, quas dotes appellant, ut videre licet in D. Thoma 1, 2, q. 4, art. 3, et in 3, dist. 49. Quaerunt autem in beatis etiam Angelis dotes datae fuerint, et communiter negant, ut videre licet in D. Thoma ibi, q. 4, art. 4, et aliis antiquis, et recentioribus tum ibi, tum in 1, 2. Verumtamen non negant, neque negare possunt Angelis illa specialia dona gloriae, quae in animabus sanctis dotes appellantur, ut ratio facta convincit. Quia sive aliqui habitus appellantur dotes, ut aliqui loquuntur, sive actus, ut plures volunt: nullus est habitus, vel actus, pertinens aliquo modo ad substantialem beatitudinem, sive ut principium ejus, sive essentia, vel ejus substantia, sive ut proprietas illius, qui in Angelis non inveniatur, ut facile constabit cuilibet medio- criter docto, discurrenti per singula: et ratio est, quia non est minor capacitas perfectionum omnis beatitudinis in Angelis, quam in hominibus, nec etiam est minus meritum in genere loquendo, neque est-ulla alia ratio, ob quam homines in hoc sint Angelis praeferendi. Et hoc est quod ad rem spectat; et ita fatentur, et specialiter explicant D. Thomas, dict. art. 4, Scotus, q. 4, art. 2, Fuchardus, art. 3, q. 8t et alii doctores allegandi.
7. Sub voce tamen dotis negant. — Ratio cur cocem illam negent. — lgitur solum loquentes de applicatione dotis, quae metaphorica est, negant sub illa denominatione, et metaphora tribui Angelis dotes, sicut tribuuntur hominibus. Et ratio est, quia dos dicit habitudinem ad matrimonium, seu desponsationem. Nam dos apud Juristas significat illa bona, quae sponsae conferuntur ad matrimonii onera sustentanda. Unde per relationem illam ad spirituale matrimonium, et ad sponsam, ut sponsa est, talia bona in ratione dotis constituuntur. Unde quia animae justae sunt Christi, et Dei sponsae: ideo dicuntur dotari in gloria, ubi matrimonium illud spirituale consummatum est, et sponsa in domum sponsi transfertur. In Angelis vero non intercedit hoc genus matrimonii spiritualis, et ideo eorum dona metaphoram dotis non recipiunt. Verumtamen hoc ultimum quod subsumitur, nempe, Augelos sanctos non esse Dei sponsas, incertum est, nec satis probatum videtur. Quia vel est sermo de desponsatione cum Deo, vel cum Christo; neutro autcm modo videtur id esse negandum; ergo.
8. Impugnatur adducta ratio. — Primo de desponsatione cum Deo probatur: quia inter animam, et Deum (seclusa consideratione incarnationis) intercedit spiritualis desponsatio, eo quod sicut vir, et uxor fiunt duo in carne una, ita anima, et Deus per unionem gratiae fiunt, unus spiritus, juxta illud 1, Corint. 6. Qui adheeret Deo, unus spiritus est cum eo. Et ita communiter Patres ea, quae de sponsa in Canticis dicuntur, non solum de Christo, et Ecclesia, sed etiam de quacumque anima sancta et Deo secundum divinitatem intelligunt. At vero Angeli sancti non minus adhaerent Deo quam animae sanctae per visionem, et amorem: ergo non minus fiunt unus spiritus sunt. Probatur consequentia, quia nulla est ratio excludendi magis hanc desponsationis metaphoram ab Angelis, quam ab hominibus respectu Dei. Ratio enim quam D. Thomas adducit, quia Angeli non sunt ejusdem naturae cum Christo, non potest ad Deum, seu ad Christum, ut Deum applicari. Quia minus sunt ejusdem naturae animae, et Deus, quam Deus, et Angeli. Ergo ad illam allegoriam non requiritur unitas specifica: imo neque generica, nec univoca, sed satis est unitas in gradu, sufficiens, ad illam unionem, per quam creatura possit cum Deo unus spiritus fieri: haec autem unitas, seu convenientia cum Deo magis in Angelis, quam hominibus invenitur.
9. Aliquorum solutio. — Refellitur. — Aliorum responsio etiam excluditur. — Alii reddunt rationem ex Richardo supra, quia de ratione sponsae est, ut prius fuerit non spousa: Angeli vero sancti semper fuerunt in gratia, et ita nunquam fuerunt non sponsae. Sed haec ratio debihior est, falsum enim sumit, quia illa conditio gratis, et sine fundamento petitur ad rationem sponsae. Nam Eva vera fuit sponsa Adami, et tamen nunquam fuit non sponsa, ut multi volunt, et si nunquam peccaret, et transferretur in gloriam, vere esset sponsa Dei: semperque illi desponsata fuisset. Et beatissima Virgo nunquam non fuit sponsa Dei, et semper est sponsarum regina: sufficit ergo antecessio personae ad unionem gratiae cum Deo, quae etiam in Angelis reperta est. Aliam rationem ab aliis indicatam invenio, quia Angeli virorum similitudinem habent, dotes autem dantur sponsis foeminis, non viris. Sed cur quaeso dicuntur Angeli virorum similitudinem habere ? Num quia masculini generis nomine signiticantur? At hoc frivolum est, alias homines non desponsarentur Deo: et animae si nomine masculino spiritus significentur, non erunt sponsae, vel certe vocentur Angeli nomine foemini generis, intelligentiv, et sic aptae ad desponsationem invenientur.
10. Impugnatur amplius.—Ekst ergo impertinens nominis significatio, sed res attendenda est: sicque spiritus uniti Deo sponsae dicuntur, seu illis comparantur, quia uniuntur illi, ut viro a quo regendi, et gubernandi sunt: et tanquam cap:ti uniuntur, quod in Angelis repetitur. Denique expresse loquitur Bernardus, serm. 21, in Cant., ubi tractans locum Apoc. 21: Fidi civitatem sunctam Jerusalem nocam descendentem de caelo, inquit: Ad quid ? Credo ut sibi acquirat sponsam de hominibus: mira res, ad sponsam veniebat, et absque sponsa non veniebat, querebat sponsam, et sp.nsa cum ipso erat. An due erant? Absit. Una est enim, ait, columba mea - sed sicut de diversis otium gregibus unun facere voluit, ut sit unum ovile, et unus pastor: ita cum haberet sponsam inhee- rentem sibi a principio multitudinem Angelorum, placuit de hominibus convocare Ecclesiam et uniri illi: quae in ceelo est, ut sit sponsa una, et sponsus unus. Haec autem ratio desponsationis cum Deo ad metaphoram dotis sufficere posse videtur.
11. Ostenditur deinde inter Angelos et Christum ratio spiritualis desponsationis — Verumtamen etiam inter Angelos, et Christum potest sufficiens ratio spiritualis desponsationis inveniri. Quia homines non dicuntur desponsari Christo per similitudinem in natura, sed per fidem, charitatem, et bonos mores: at vero Angeli non minus Christo fuere uniti a principio per fidem, et semper percharitatem, ergo etiam illi spiritualiter desponsati sunt, saltem ab eo tempore, quo Verbum cara factwn est, et coepit esse Christus. Nam etiam sancti Patres ante adventum Christi, licet desponsati fuerint Deo, ut Deus est, de praesenti, ut sic dicam, non tamen fuerunt sic desponsati Christo, donec Christus fuit homo, quia desponsatio utriusque extremi existentiam requirit, ut esse possit. Probatur consequentia, quia in hac etiam parte nulla ratio differentiae ad id negandum suffhiciens assignari potest. Communior enim ratio est, quia Christus, ut homo, est ejusdem naturae cum hominibus, et non cum Angelis. Sed licet haec ratio ostendat esse in hominibus majorem quamdam proportionem, quam in Angelis, non probat non esse in Angelis suflicientem. Quia inter homines, et Deum ipsum secundum divinitatem est sufficiens proportio ad spiritualem desponsationem, quae subsistere posset in statu innocentiae, etiamsi Christus non esset incarnandus, ergo post incarnationem etiam est sufliciens proportio inter Christum, et Angelos ad spiritualem desponsationem. Probatur consequentia, quia major convenientia in natura est inter Christum ut hominem, et Angelos, quam sit inter hominem, et Deum, quia inter Christum et Angelos est univoca convenientia in gradu intellectuali, inter homines autem, et Deum est tantum analoga. Et haec ratio etiam probat, quod sicut Angeli ad Deum ut Deus est proportio sufficiens ad dictam spiritualem conjunctionem, ita major sit Angeli ad Deum, ut homo est, quia minus distat Angelus a Deo ut homo est, quam ut Deus est. Nam convenientia inter Christum, et Angelos, non secundum corpus, sed secundum animam consideratur, ut in simili dixit D. Thomas, 3p., quaest. 8, art. 1, major autem convenientia est inter Angelum, et Christi animam, quam inter Angelum et Deum, ut per se notum est.
12. Aliquorum evasio. — Evertitur. — Objectio. — Responderi potest, quod Angelus comparatur ad Deum, ut deficiens, et imperfectus, ad Christum vero, ut excedens, et superior in naturae perfectione: sponsa autem comparari debet ad sponsum, ut inferior, et deficiens, et subjecta, juxta Paulum Eph. 5, dicentem: "Sicut Fcctesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis". Sed contra hoc est, quia haec desponsatio non fit per naturam, sed per gratiam: Christus autem ut homo, licet in conditione naturae minoratus fuerit ab Angelis, tamen in perfectione gratiae est longe excellentior illis. Imo est caput illorum, habens in eos perfectum influxum gratiae, et gloriae, ut alibi ostendimus, ergo ex hac parte habet sufficientissimam proportionem, ut sicut Angeli uniuntur illi ut capiti, etiam ut sponso conjungatur. Nam, ut idem Paulus eodem loco ait: "Vir cagut est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesie". Et tamen idem Paulus in eadem ep., cap. 1, dicit Christum esse constitutum: Caput super omnem Ecclesiam, id est, angelicam, et humanam, seu Ecclesiam ex Angelis, et hominibnus constantem, ut ubi exponit D. Hieronymus, et concordat D. Thomas, 3 p.. quaest. 8, art. 4, ex illo ad Coloss. 2: "Qui est caput omnis Principatus, et Potestatis". Dices, esto Christus meruerit Angelis, non tamen eos proprie redemit, nec sanguinem pro eis fudit: non desponsavit autem sibi Ecclesiam, nisi quam redimit sanguine suo, juxta illud ad Eph, 5: Viri diligite usores vestras, sicut et Christus dilesit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea.
13. Solvitur. — Atqui non desunt, qui dicant, Christum etiam redemisse Angelos, et pro eis mortuum esse. Sed id non probamus, nec in praesenti necessarium est. Tum quia Paulus non dicit solam eam partem Ecclesiae esse Christi sponsam, quae ab eo est redempta, vel pro qua sanguinem fudit: sed dixit ita Christum dilexisse Ecclesiam, ut pro illa redimenda sanguinem fuderit, quod est verum, etiamsi Ecclesiae ut compositae ex Angelis, et hominibus sanguis Christi proprie non fuerit necessarius omni ex parte, seu per se primo (ut philosophorum terminis utamur) sed ratione ejus partis, in qua indigebat redemptione. Tum etiam, quia licet Christus non fuderit sanguinem pro Angelis redimendis, nihilominus effundendo sanguinem pro hominibus per eamdem effusionem concomitanter meruit Angelis, et sanctificavit illos, in quo dilectionem sponsi satis erga illos ostendit. Accedit, quod, ut ait Bernardus, serm. 16, in Cant.: Civitas, oves, et sponsa unum sunt: civitas propter collectionem, sponsa propter dilectionem, oves propter mansuetudinem. sed Ecclesia, ut constans ex Angelis, et hominibus, est una illa civitas, de qua dicitur Apoc. 21: JVidi civitatem sanctum Jerusalem novam, ut supra ex eodem Bernardo retuli. Et tota illa etiam est unun ovile Christi: ut idem Bernardus dicit: nam etiam Angeli sunt Christi oves, ut supponunt sancti, qui parabolam de centum ovibus, Matt. 18 et Luc. 15, exponunt de Angelis et hominibus, ut Gregorius, homil. 35, in Evangel., Cyrillus Hierosolomytanus, catech. 15, Hilarius, Theophylactus et alii antiquiores ;ergo tota illa Ecclesia est etiam sponsa Christi. In hac ergo metaphorica appellatione, etiam Angelis tribuenda, nihil absurdi reperio, et locupletari potest ex his, quae de illa tradit Bernardus, homil. de Virginibus, ad cap. Matt. 15, in principio, et serm. 7, in Cant. initio.
14. Fatendum tamen dotes non tam proprie Angelis, quam hominibus convenire.— Nihilominus tamen propter peculiarem conjunctionem Dei cum hominibus per Incarnationem placet sententia D. Thomae in 4, supra, ubi sic concludit. Ex ratione inducta non potest simpliciter haberi, quod in Angelis dotes non conveniant, sed solum quod non ita proprie sicut hominibus, ratione dissimilitudinis preedicte. Utique in natura, et Richardus etiam supra dixit: Dotes macime proprie esse in animabus Deatis; aliquo etiam modo, licet non ita proprio, in Angelis sanctis. Et Paludanus eadem, dist. 49, quaest. 8, num. 11, licet prius neget dotes quoad nomen esse in Angelis, adjungit : Sed large, sicut Christus dicitur caput Angelorum, sic dicitur sponsus Ecclesie triumphantis. Et idem habet latius Abulensis, Matth. 17, quaest. 107, et de quaestione nominis, ac metaphorae haec sufficiunt.
15. Corporales dotes in Angelis reperiri nequeunt, nisi aliqualiter in corporibus assumptis. — Solum superest advertendum, haec dicta esse de dotibus spiritualibus beatorum, nam corporales dotes, quae sunt perfectiones corporis gloriosi, scilicet, subtilitas, agilitas, impassibilitas, et claritas in Angelis inveniri non possunt, cum corporei non sint. Nihilominus tamen probabile est in corporibus assumptis posse per virtutem gloriae assumere etiam illarum dotium participationem. Nos supra diximus probabile esse posse ipsos in corporibus assumptis se praebere videndos, quibus volunt, et se aliis occultare, non solum per interjectum impedimentum, sed per virtutem gloriae, suspendendo impressionem sensibilium specierum. Sic ergo probabile est posse assumere corpus cum dote subtilitatis introeundi in domum, januis clausis, vel agilitatis, velocius movendo corpus, quam per solam naturam posset, vel transferendo illud ab extremo loco ad extremum sine transitu per medium, et sic de caeteris. Quae possent disputari latius, quod nunc non vacat, et ut aliis occasionem praebeamus, haec sufficiunt.