On this page
Caput 8
Caput 8
An sancti angeli saltem in accidentali beatitudine suis meritis crescant
1. Probatur ex Scriptura dari gloriam accidentalem. —Supponenda imprimis est communis theologorum distinctio de duplici perfectione beatitudinis, quam essentiale, vel accidentale praemium, seu gloriam vocant. Tradunt communiter theologi in distinct. 11, et in 4, dist. 49, et D. Thomas, dict. quaest. 62. art. 9, ad 3. Et omisso priori membro de essentiali gloria, quae nomine vifte eternae, in Scriptura significatur, quia de illo jam satis dictum est; accidentalis gloria frequenter in sacra Scriptura indicatur, ut Psalm. 149, cum dicitur: "Faultabunt Sancti in gloria, letabuntur in cubilibus suis", et Luc. 15, ibi: "Gaudium erit in caelo super uno peccatore ponitentiam agente". Huc etiam pertinet judiciaria potestas, et sessio, quam pauperibus Christus promittit. Imo, et illud, centuplum, quod praeter, vitam eeternam, idem Dominus Matth. 19, promittit, si non tantum in praesenti vita, sed in futura implendum accipiatur. Praesertim vero in Apocalypsi haec accidentalis gloria multis modis indicatur, per vestimenta alba, per coronas aureas, per canticum novum virginum sequentium Christum, et per stolas martyrum: et alia similia, quae in illo libro inveniuntur. Et ad hanc gloriam accidentalem pertinent aureolae virginum, martyrum, et doctorum: et similia, quae suo modo, et cum proportione Angelis communia sunt. Nam licet eis propriae aureolae non conveniant, quia non sunt capaces virginitatis propriae, aut martyrii, tamen habent alia objecta proportionata, de quibus possint accidentaliter gaudere, ut dicemus, et notat Richardus in 4, dist. 49, art. 4, quaest. 5 et 6, et Soto ibi quaest. ultim., articulo ultimo, concl. 8.
2. Triplex significatio accidentalis glorim. — Ut autem sine aequivocatione intelligatur, de qua gtoria accidentali in praesenti loquamur, scire convenit, accidentalem gloriam, in tribus significationibus accipi posse. Primo ut accidentalis perfectio beatitudinis dicatur, quidquid est extra rigorosam essentiam beatitudinis essentialis, id est, omnis operatio, vel perfectio distincta ab illa operatione, in qua formalis beatitudo essentialiter constituitur. Et sic supponendo quod sola visio Dei sit tota essentia beatitudinis: amor, et gaudium de ipso Deo clare viso, vel de ipsa visione, et omnes dotes gloriae, et rectitudo voluntatis, et omnia similia ad accidentalem beatitudinem pertinebunt. Verumtamen licet secundum quemdam philosophicum rigorem, ille modus loquendi sustineri possit; nihilominus theologi communiter non ita loquuntur, ut videre licet in 4, dist. 49, Richardo, art. 5, quaest. 1, et Soto ibi quaest. 3, art. 4, in principio, et in fine, et quaest. 5, art. 1. Et ad rem praesentem ille modus appellandi beatitudinem accidentalem non deservit: quia omnes illi actus aeque immutabiles sunt, et augmentum non recipiunt, sicut neque ipsa visio. Et ideo ab opinionibus abstrahendo, illa tanquam substantialem beatitudinem constituentia ab ejus accidentibus distinguimus.
3. Secundo ergo modo accidentalis gloria, beatitudo, seu praemium dicitur, omnis illa perfectio, quae additur completae, ac substantiali beatitudini: haec enim Deum ipsum habet pro immediato objecto, illa versatur circa objecta ereata, ut sunt gaudia de bonis operibus factis, ad quae pertinent aureolae, et fructus, et similia. Inter haec vero, quaedam sunt veluti accidentia inseparabilia, quae beatitudinis substantiam infallibiliter sequuntur, vel in universum, vel in unoquoque beato secundum modum suum. Et sub his accidentibus gloriae numerari possunt memoria priorum bonorum operum, peccatorum remissio, cum gaudiis, quae ex his consequuntur. Item honor, et gloria beatorum inter se, et apud Deum, quae ab illo statu inseparabilia sunt. Item cognitio creaturarum in proprio genere, praesertim illa, quae ratione beatifici status altiori modo confertur. Et ad hunc modum in hominibus gloria corporum resurgentium respectu beatitudinis animae inter accidentales numeratur. De hoc ergo genere accidentalis beatitudinis etiam in praesenti non loquimur. Nam licet sit verum, et in Angelis reperiatur, tamen in illo non invenitur proprium augmen- tum, de quo tractamus. Et ratio est, quia haec accidentia, vel ex natura rei, vel ex ordinatione divina consequuntur inseparabiliter, vel infallibiliter dantur cum ipsa beatitudine essentiali: et ideo sicut in hac non est augmentum, ita neque in illis accidentibus. Et ideo talia accidentia dici possunt per se secundo, et quasi immutabiliter beatis convenire.
4. Sed objici potest, quia in his potest inveniri varietas cum additione aliqua; ergo et augmentum. Probatur, quia gloria Angelorum, et honor ex beatitudine hominum multum accidentaliter aucta est, et quotidie augetur. Et quando sunt in coelo, majorem quamdam accidentalem beatitudinem habent, quam cum sunt in terra, et quando actu res considerant, beatiores sunt accidentaliter, quam cum ab illis actibus cessant. Respondeo, ad hoc amplius declarandum distingui posse perfectiones has accidentarias, quatenus ex parte beati, vel possidentur solum in actu primo, et intrinseca potestate, vel etiam in actu secundo, seu possessione. Primo modo dicimus esse accidentia inseparabilia, et non recipere augmentum, nec variationem: posteriori autem modo posse aliquo modo, vel augeri, vel saltem variari. Declaratur imprimis in scientia rerum infusa de rebus supernaturalibus in proprio zenere. Illam enim (ut credimus habent Angeli praeter visionem beatam, nam illam etiam habent homines beati, ut nunc suppono, et quoad hoc eadem est ratio de Angelis. Si ergo talis scientia in actu primo consideretur, totam illam receperunt Angeli in primo instanti suae beatitudinis, quia ratione illius datur, et nulla fuit necessitas successionis. Loquor enim de scientia propria, non de cognitione quasi experimentali rerum in particulari, et cum omnibus circumstantiis: nam de hoc genere cognitionis alia est ratio; ut dicemus. Propria vero scientia quoad lumen, vel species, simul infusa est. In usu vero illius scientiae potest esse varietas actuum pro libertate Angeli beati, sicut est etiam in scientia naturali. Quia cum Angelus non possit omnia simul in proprio genere actu considerare, ad perfectionem et libertatem ejus pertinet, nunc unum, postea aliud contemplari. In hac autem varietate non dicitur proprie esse beatitudinis augmentum: tum quia per illam revera non augetur scientia, sed exercetur: tum etiam, quia illa mutatio semper fit in aequivalentem actum, et ita nunquam fit propria diminutio, vel auctio in accidentabl beatitudine, etiam proutin actu secundo esse potest. Et quod de actibus seu perfec- tionibus intellectus dicimus, et voluntate eamdem rationem habent. Simileque est de actuali praesentia in loco coelesti, nam accidentalis illa perfectio per se ac principaliter consistit in jure possidendi talem locum: actualis autem mutatio loci valde materialis est, et ideo non facit diminutionem, vel augmentum in accidentali gloria secundum veram rerum aestimationem. Quia per illam mutationem non impeditur Dei praesentia, vel societas Sanctorum, et ab Angelis non fit nisi propter majorem Dei gloriam, et bonum hominum, ideoque potius pertinet ad accidentalem gloriam Angelorum, quod possint ita mutari, juxta id quod de sanctis dicitur Sapientiae 3. S'cut scintille in arundineto discurrent. Denique idem suo modo est de societate bonorum, hoc enim bonum crescere videtur in singulis sanctis, seu Angelis, quo plures quotidie gloriam illam consequuntur: sed illud augmentum est quasi necessario resultans ex praeexistente gloria, facta in alio extremo mutatione.
5. Tertia significatio et propria. — Prima assertio. — Tertio igitur modo ad accidentalem beatitudinem pertinent quidam actus intellectus, et voluntatis, qui et circa objecta creata proxime versantur, et non consequuntur necessario essentialem beatitudinem, neque ab illa sunt inseparabilia, sed ex peculiari favore conceduntur, ut sunt revelationes extra verbum de rebus, et effectibus gratiae, praesertim quando ex Dei libero decreto pendent, vel sunt de effectibus contingentibus futuris, vel internis mentiscogitationibus, quas ex vi scientiae habitualis a principio creationis, vel beatitudinis Angelis infusae per se cognoscere non possent, nisi denuo revelarentur. Ejusdem rationis sunt gaudia, et alii affectus circa res sic cognitas: ut est illud gaudium de peccatore poenitentiam agente. De quo praecipue solent theologi loqui, sed eadem est ratio de simih gaudio aliorum bonorum operum, quale est illud apud Augustinum, in Soliloq., cap. 27: Angeli congaudent gaudentibus de te. Quoties Lona agimus gaudent Angeli, etc. Gloria igitur in his actibus consistens peculiari ratione, et quasi per antonomasiam dicitur accidentalis, quia non solum est extra essentiam, sed etiam neque per se secunda (ut sic dicam) convenit, sed est veluti accidens quintum praedicabile, quod a proprio distinguitur, et quasi contingenter substantiali beatitudini accrescit.
6. Accidentalis beatitudo in Angelis potest augeri. — De hac ergo accidentali perfectione beatitudinis communiter theologi docent posse in sanctis Angelis augeri. Ita D. Thomas, in dicto, art. 9, et ibi caeteri. Et ad hanc accidentalem gloriam pertinet, quod idem D. Thomas, quaest. 57, art. 5, dixit, sanctis Angelis quaedam mysteria gratiae postea revelari, quae in principio suae beatitudinis non cognoverunt. Hoc etiam confirmant verba Domini Luc. 15. "Gaudium est in caelo super uno peccatore ponitentiam agente". Imo ait Christus plus gaudere Angelos super uno peccatore poenitentiam agente, "quam super nonaginta novem justis", ad significandam humano modo novitatem gaudii, ut Jansenius, in Concor., cap. 94, notavit, ex Cypriano, libr. de Exhortat. ad Martyr. Sicut etiam dicit Christus, Matth. 18, hominem habentem centum oves, inventa una, quam perdiderat, plus de illa gaudere, quam de caeteris, qui novum, ac speciale gaudium de illa recepit. De hac etiam accidentali gloria recte intelligitur, quod Innocentius II, dicit, cap. Cun Marthe, de celebratione Missarum, S ultim., aliquos non reputare indignum, sanctorum gloriam usque ad judicium augmentari. Non enim loquitur de essentiali gloria, de hoc enim non plerique, ut Innocentius III, sed pauci docuerunt, imo vix unus vel alter dixit augeri, et non in beatis hominibus, de quibus Innocentius loquitur, sed in sanctis Angelis. De accidentali autem gloria sanctorum hominum, quod augeatur usque ad diem Judicii, Iicet credibilius sit, noluit Innocentius tanquam certum id asserere, quia non est revelatum, nec omni dubitatione caret, ut dicemus. Ratio denique assertionis est, quia hoc augmentum in beatis fieri, non est contra rationem status beatifici creati, et limitari, imo eo ipse, quod limitationem habet ad perfectionem ejus spectat, ut saltem accidentahter possit augeri.
7. Prima interrogatio, an hoc augmentum Angeli mereantur de novo. — Prima opinio affirmans. — Negativa opinio verior. —Circa modum autem, et causam hujus augmenti interrogari potest ulterius, an fiat ex novo merito, quod sancti Angeli habent in statu beatitudinis, vel unde proveniat. Aliqui theologi dicunt, Angelos bene ministrando hominibus mereri hoc augmentum, Richardus, in 2, distinct. 10, art. 1, quaest. 1, in 4, dist. 49, art. 5, quaest. 6, et Bonaventura 2, dist. 11, art. 2, quaest. 2, et ibi Gabriel, art. 3, dub. 2, probant, quia quantum ad illud gaudium Angeli sancti non sunt in termino, qui priusquam detur, carent illo, et sic sunt in via: ad illud ergo possunt illud mereri; ergo per meritum illud acquirunt. Contrarium tamen verius est, quod docet D. Thomas, dicto art. 9, et sequuntur ibi communiter expositores, et Albertus, in 2, dist. 11, artic. ultim. Et ratio est, quia cum sint in termino simpliciter ultimo, jam non sunt in statu merendi. Ut enim aliquis sit in statu merendi, non satis est, quod careat re aliqua, ut Gabriel in sua ratione supponit, sed necesse est, ut sit in via ad merendum destinata ex divina ordinatione, quae in Angelis, et regulariter in hominibus, est status fidei, et carentiae visionis Dei, ut in lib. de Gratia, latius tractavimus.
8. Deinde explicatur, quia tribus modis intelligere possumus hoc augmentum accidentalis gloriae in sanctis Angelis. Primo, ut proveniat solum ex nova praesentia objectorum, sine peculiari revelatione, vel illuminatione ex parte Dei, vel superiorum Angelorum, ut contingere potest in illo exemplo de peccatore poenitentam agente: nam si poenitentia sit exterior, potest cognosci a sanctis Angelis per scientiam inditam, quam habent, et tunc sicut ex charitate diligunt homines, et ita de illorum salute gaudent. Ergo tunc nullum est necessarium meritum ad hujusmodi augmentum, quia Angelus per se et ex intrinseca virtute sua habet illos actus, et gaudium, quod illos comitatur. Secundo modo potest aliquid denuo revelari Angelis in ordine ad sua ministeria, ut quando Gabrieli revelata fuit Incarnatio, ut tali tempori, et modo exequenda, ut illam Virgini nuntaret. Et tunc etiam necesse non est, ut ex parte Gabrielis aliquod peculiare meritum in patria praecesserit, quia illa revelatio non est illi facta, ut praemium alicujus operis, sed potius, ut principium, seu conditio necessaria ad exercendum ministerium, ad quod mittebatur. Tertio potest nova revelatio tieri Angelo, ut alicui alteri beato solum, quia est consentanea statui ejus, vel ut oret pro suis, vel sibi conjunctis, vel ut de eorum bonis specialiter gaudeat, ut quando revelantur fundatori religionis ejus felices successus, ut de illis gaudeat, et Deum laudet. Et tunc fieri quidem potest, ut illud sit accidentale praemium meritorum, non tamen in ipsa beatitudine factorum, sed eorum, quae in via unusquisque habuit. Nam per illa meruit pervenire ad illum beatitudinis gradum, et statum, cui hujusmodi accidentales gloriae perfectiones connaturales essent. Ergo neque ad variationem, vel (ut ita dicam) novitatem, vel augmentum hujus accidentalis gloriae meritum est necessarium: neque illi statui consentaneum.
9. Secunda interrogatio, cur hoc augmentum cessabit post diem Judicii.—Vera responsio.— Hinc vero nascitur alia interrogatio, cur dicatur hoc augmentum duraturum usque ad diem Judicii, et non ultra. Quia etiam post diem Judicii erunt novae cogitationes sanctae, et nova gaudia in sanctis Angelis. Non enim sicut in visione, amore, et fruitione Dei nunc et in perpetuum immutabiles permanent: ita in eadem voluptate, et gaudio ex aliarum rerum, seu operum Dei cognitione post Juaicii diem semper insistent, ergo etiam post illum diem idem augmentum accidentalis gloriae in Angelis inveniri poterit. Respondeo vel negando illationem, vel utendo distinctione supra insinuata de variatione, et augmento. Ratio enim facta probat futuram esse in Angelis sanctis, vel aliis beatis aliquam variationem in gloria accidentali, etiam post diem Judicii, non tamen probat futurum esse augmentum, de quo divus Thomas, et alii theologi loquuntur, cum dictum terminum illis praefigunt. Declaratur: quia omnis variatio et omne augmentum gloriae accidentalis incipit in sanctis ab intellectu, quia haec gloria in actibus mentis consistit: et actus voluntatis originem trahunt ab actibus intellectus; ergo omnis nova accidentalis gloria incipit ab intellectu, id est, ab aliqua revelatione, vel consideratione jucunda, quae novum gaudium parit. Quia ergo usque ad diem Judicii erunt novi effectus divinae gratiae, et Angeli sancti non cognoscunt illos omnes futuros, priusquam fiant, ideo semper possunt de illis novas revelationes accipere, et nova gaudia ex illorum cognitione consequi. Et in utroque augetur eorum gloria accidentalis, quia ei additur aliquid simile gloriae praeexistenti. Post diem autem Judicii cessabunt novi effectus gratiae, et ideo cessabunt novae revelationes, et nova gaudia, et ita cessabit illud augmentum. Quia vero sancti Angeli non semper actu considerant omnia, quae extra Verbum cognoscunt, et de quibus gaudere possunt: ideo etiam post judicium non semper erunt in actuali omnium consideratione, et ideo poterunt varietatem aliquam in hac gloria accidentali habere, non tamen proprium augmentum: quia neque in cognitione crescunt, sed jam habitam exercent: neque eorum gaudium crescet, quia semper erit de rebus, de quibus jam gavisi fuere, et quando circa rem aliquam de novo suscipitur, cessat circa aliam: et ita nunquam fit proprium augmentum. Unde Christus Dominus, etiam nunc non potest habere augmentum in gloria accidentali, quia omnia futura semper habet praesentia, et de omnibus idem recipit gaudium, et nihilominus secundum scientiam infusam potest varietatem in actuali consideratione distinctorum effectuum habere, quia per illam scientiam non omnia semper actu considerat. Idemque suo modo in Virgine sanctissima invenitur.