On this page
Caput 10
Caput 10
Quomodo intelligenda sint scriptura testimonia, in quibus superiores, et assistentes angeli ad aliqua ministeria mitti vel ea exequi significantur, et quid in hac controversia probabilius videatur
CAPUT X QUOMODO INTELLIGENDA SINT SCRIPTURA TESTIMONIA, IN QUIBUS SUPERIORES, ET ASSISTENTES ANGELI AD ALIQUA MINISTERIA MITTI VEL EA EXEQUI SIGNIFICANTUR, ET QUID IN HAC CONTROVERSIA PROBABILIUS VIDEATUR.
1. Duplex quaestio proponitur. — Tria tesLimoniorum genera. — Duas partes hic titulus continet: una est de intelligentia Scripturarum, quae videntur docere supremos Angelos interdum mritti, alia est de re ipsa quid tandem definiendum sit. Circa priorem partem distinguere possumus tria testimoniorum genera, in quibus per Scripturas doceri videmur, supremos Angelorum interdum ad exteriora ministeria mitti: quaedam loquuntur sub nomine alicujus supremi ordinis, ut Cherubim, aut Seraphim, alia sub specialibus nominibus personarum, ut Michaelis, Gabrielis, Raphaelis. Quaedam denique sunt generalia de omnibus Angelis, et de singulis dicendum est.
2. Duplex expositio. — Prima. — Primum occurrit de Seraphinis Isaiae 6, ubi prius dicit: "Seraphim stabant super illud, sem ale uni, et sex alae alter:", etc., et statim subdit: "Etvolacit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calculus, quein forcipe tulerat de altari", "et tetigit os ineum", etc. Quod testimonium objicit sibi Dionysius, de coelesti Hierarchia, capit. 13, et ne exceptionem admittat, dupliciter respondet. Primo, licet ille Angelus vocetur Seraphim, non tamen fuisse de supremis Angelis assistentibus, sed ex his, qui ad purgandos, vel illüminandos homines deputari sunt, qui propter officium incendendi, quod tunc exercebat, Seraphim vocatus est. Et favet huic expositioni Eusebius, lib. 7, de Daemon., capit. 1. in principio, quatenus per duo illa Seraphim intelligit Angelorum Potestatum choros: Quatenus incensa sunt, et veluti flamma ignis, ut de eis dicitur Psalm. 103, et idem sentit Chrysostomus, homilia 7, ad Populum, in fine: et Cyrillus, libro 1, in Isaiam, ibi tamen omnes coelestes spiritus ministrare sentit. Et multum favet Basilius, ibid., nam per Seraphinos generatim intelligit: Virtutes mundo superiores. item favet Hieronymus exponens verba illa: "Missus est ad me unus de Seraphim". Et docet expresse Abulensis, Judic.. capit. 13, quaest. 35.
3. Secunda. — Altera responsio Dionysii est, licet ibi sit sermo de propriis Seraphinis, nihilominus Angelum, qui visionem illam Isaiae ostendebat, aliquem ex inferioribus, et ministrantibus fuisse, et ipsummet fuisse, qui labia Isaiae tetigit, retulisse autem illud officium, eumque tribuisse alteri Angelo supremi ordinis Seraphinorum, non quia hic supremus Angelus per se ministerium illud exercuerit, sed quia ille, qui loquebatur, erat ejus minister, et quasi nomine, et virtute ejus beneficium illud praestabat Prophetae. Sicuti enim solent Angeli missi a Deo, ejus nomine loqui, ita ilie Angelus, qui proxime a Seraphim mittebatur, et ab illo virtute illuminandi, et purgandi Prophetam participabat, suam actionem, et etficaciam illi tribuit. Et hanc posteriorem solutionem late exponit Dionysius, eamque praeferre videtur, et a quodam alio Doctore illam accipisse affirmat: non declarat autem fuisse Paulum, imo oppositum in fine declarat, quia non tradit illam ut certam, sed ut magis verisimilem. Unde Gregorius, dicta homil. 34, rem indecisam relinquit, dicens: JVos affirmare nolumus;, quod apertis testimoniis non probatur. D.Thomas autem, dicta quaest. 112, art. 2. ad2, utraque responsione contentus est.
4. Prima responsio impugnatur. — Verumtamen responsio prior difficultatem habet, quia verba illa, "S'eraphim stabant super illud, sec ale uni, et sex alae alteri", etc., intelgenda videntur de supremi ordinis Angelis, scilicet, Seraphinorum, qui per illas imagines repraesentabantur, sicut enim dicit Propheta: "Vidi Dominum sedentem super solium", ita dicit se vidisse Seraphinos illi assistentes, ergo sicut priora verba intelliguntur de Deo ipso repraesentato in illa imaginaria visione, ita posteriora intelliguntur de veris Seraphim assistentibus, et laudantibus Deum.
5. Secundo. — Secundo, quia in nullo alio loco Scripturae fit mentio Seraphinorum, nisi in illo, ut ibi notat Hieronymus: ergo si ibi Seraphiin non significat proprium ordinem, sed generaliter Angelum accendentem, non habebimus in Scriptura mentionem illius ordinis, nec unde illum probemus. Nam quod dicitur Psalm. 103. "Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis", licet ab aliquibus de Seraphinis exponatur, ita ut sensus sit, Deum, etiam supremos Angelos in se ardentes, ut flammam ignis, facere ministros suos; verus tamen sensus est, Davidem loqui de omnibus Angelis, quos vocat flammam ignis, vel quia efficaciam habent spiritualiter urendi, vel accendendi homines, ut ibi exponunt Augustinus, Theodoretus et Gregorius, homil. 34, in Evang. Unde potius roboratur argumentum: nam cum omnes Angeli ministri Dei sint generali ratione flamma ignis, si propter hoc solum vocantur Seraphim apud lsaiam, non superest locus, unde ex nomine Seraphim proprium ordinem Seraphinorum probemus.
6. Tertio. — Tertio, quia Patres communiter locum illum de propriis Seraphinis intelligere videntur. Nam Damascenus, libro 2, capite 3, referens doctrinam Dionysii, ait: Primum ordinem Angelorum esse, qui Deum semper circumstant, assidueque, ac citra rei ullius interventuin ei copulatur, nempe seax aligerorum sSeraphim. Ha etiam exponit Chrysostomus in homilis super illam visionem, et hom. 64, ad Popul., et 8, in Genes., et hom. 3, de incomprehensibili Dei natura. Expressius vero in expositione inchoata lsaiae, c. 6, in ea verba: Seraphim stabant in circuitu ejus, inquirit: Quosnam insinuat Propheta esse Seraphinos spiritus ? et late respondet, esse praecellentes quasdam virtutes numerosissime multtudinis, quoruin ministertum est, Deum faustis acclamationibus laudare. Unde ait: Forum dignitatem per hoc declarai, quia proaime assistunt throno, quod optime prosequitur. Idem sentit Theodoretus, in epitom. divin. Decret.. cap. de Angelis, dum Seraphim, ac Cherubim distinguit. Et Athanasius, orat. in id: Omnia nihi tradita sunt, etc., similiter ait: IVihil esse propinquius Deo Seraphinis, et Cherubinis, alludens ad hunc locum [saiae, et ad locum Ezech. 10, de quibus similiter Chrysostomus supra super Isaiam, et hom. S, inGenes. Inclinat etiam Nazianzenus, orat. 19, S Nec cero est, etc. Ubi hac oratione vocat Isaiam: Glorie, et Seraphinorum spectatorem, quod fere repetit orat. 34. quae est secunda de theologia et orat. 42, eumdem locum de Seraphinis allegans, simul laudat expositorem ejus Dionysium, tacito ejus nomine. Hieronymus etiam Isaiae 6, in principio de propriis Seraphinis, quos a Cherubinis distinguit, interpretari videtur.
7. Quarto. — Alii Patres citantur, sed hoc clare non docent. — Ac denique favent omnes Patres, qui ex Scriptura colligunt novem Angelorum choros, et Seraphim in supremo ordine collocant, et itatantum in hoc loco fundantur, maxime Gregorius, homil. 34, in Evang., Hippolytus, orat. de Consumm. Mundi, Athanasius, orat. de communi essentia Patris, etc., et quaest. 14, ad Antioch., et Isidorus, lib. 1, sentent., cap. 10, et alii. Bernardus vero, serm. 3, de eisdem verbis Isaiae, cum dixisset, nomen Seraphim esse unius ordinis Angelorum supremi, statim addit, Verum boc loco, ut arbitrer, non in ea ponitur significatione, praesertim cum iunumera illa sint agmina, hic duo tantum Seraphim describantur. At Bernardus divertit ad metaphoricam intelligentiam, nam per duo Seraphim naturam Angelicam, et humanam interpretatur. Neque videtur mens ejus fuisse, proprium, et litteralem sensum denegare. Nam statim serm. 5, iterum repetit, Seraphim nomen est ordinis Angelorum summi, atque supremi, ut merito stare super ceteros describantur, etc. Nec est, quod nos cogat dicere, Isaiam duo tantum Seraphim vidisse, quia Propheta non dicit, duo Seraphim stebant super illud, sed simpliciter, Seraphim. Et cum dicit, "sex ale uni, et sec ale alteri", non significat fuisse duos tantum, sed quod singuli, quotquot illi essent, habebant senas alas, ut Hierouymus exponit. Qui etiam notat, cum additur, "Ft clama?at alter ad alteruin", non significari fuisse duos tantum, Cum et de pluribus, axt, possent singuli clamare ad singulos. Et septuaginta editio magis significet plurimos, quia anterpretati sunt, Seraphim erant in circuitu ejus. Quod si de duobus diceretur, non in circuitu, sed eu utraque parte dixissent. Propter quae verisimile apparet, illa priora verba "Seraphim stabant super illud", de proprio ordine Seraphinorum esse intelligenda. Et juvat consuetudo Ecclesiae, quae ex hoc loco sumpsit illa verba praefationis Missae : Per quem Majestatein tuam laudant Angeli, etc. Cherubim quoque, ac Seraphim, qui non cessant clamare quotidie, etc. Unde concludi videtur, etiam subjuncta verba, "Folavit ad me unus de Seraphim", in eadem propria Seraphinorum significatione esse accipienda pro uno ex illis, quos Propheta si vidisse dixerat. Et ad hoc confirmandum allegari solent multi alii Patres, ut Cyprianus seu auctor de Cardin. Christi oper., in praefatione, et Nazianzenus, orat. 1. Apologet., Athanasius, de Communi essentia, Origenes, homil. 4, in lsaiam, et alii, qui vel solum allegando locum Isaiae, vel illum exponit de Seraphinis, cum tamen non explicent, quid nomine Seraphinorum ubi significetur, vel repraesentetur. Quo circa licet hoc argumentum sit valde probabile, nihilominus dubitationem aliquam habet, ut in sequenti puncto dicam.
8. Secunda responsio Dionysii, in n. 3, approbatur. — Verumtamen licet admittamus ibi sermonem esse de supremo ordine Angelorum, nihilominus altera responsio Dionysii locum habet, estque valde probabilis. Quia licet Propheta viderit unum ex Seraphinis, volentem ad se, et in manu ejus calculum, quo suum os tetigit: non est necesse, ut hoc ministerium per seipsum perfecerit, sed per Angelum sihi subjectum, nempe per illum, qui totam illam visionem Prophetae ostendebat. Et fortasse cum dicitur, in mannu ejus calculum, per manum non incommode intelligere possumus illum Angelum, qui erat veluti instrumentum Seraphini mittentis illum ad purganda labia Prophetae. Et consequenter cum dicitur, et volavit ad me, non oportet intelligi, quod per se volaverit, sed per ministrum suum: sicut frequenter dicitur unus accedere ad alium per internuntium, ut notat Augustinus, libro 2, de Consens. Evangel., cap. 20. Sic ergo dici potuit Seraphim volasse, quia ministrum volantem misit, qui ministerium illud exequeretur. Fietque verisimilior haec interpretatio, si consideretur, ibi non narrari a Propheta, quae in reipsa facta sunt, sed quae in visione imaginaria sibi repraesentata, et ostensa sunt : unde non dicit, aliquem ex Seraphinis ad se fuisse missum, sed vidisse quoddam animal sex alarum volans ad se, per quam imaginem optime repraesentari potuit, quanta velocitate, et efficacia Angelus Seraphim repraesentatus per illud animal, beneficium illud sibi praestiterit, quamvis non per seipsum, sed per ministrum sibi subjectum illud praestiterit, sicut in Psalmo 17, de Deo dicitur, "Ascendit super Cherubim, et volavit", etc., ut significetur, quam volociter nobis succurrat Deus, ut magis 2, Regum 22, explicatur: et potest tandem hic sensus confirmari, quia illud ministerium non erat adeo singulare, et excellens, ut credibile sit, per illud immutatum esse, aut dispensatum in ordine providentiae divinae circa ministeria sanctorum Angelorum. Ergo vel dicendum est, ejusmodi ministeria communi, et ordinata lege pertinere ad Seraphinos, ut ordinarios ministros, quod est contra dicta, et probata in capite praecedenti: vel dicendum est illud opus tribui Seraphino, tanquam imperanti, non ut exequenti. In quo etiam indicare potuit, Seraphinos habere peculiarem praesidentiam, circa affectum accendendi, et purificandi homines, licet executio per inferiores ministros fiat.
9. Secundum testimonium. — Prima eaxpositio. — De hoc puncto vide Malvendio, lib. de Paradiso.. cap. 28. — Ascendit supra Cherubim, et ibi Angelium et Delrium. — Rejicitur secunda expositio. — Secundo occurrunt testimonia Cherubinis, quibus aliqua ministeria interdum tribuuntur. Et primum erat de custodia Paradisi, Genes. 3, de quo loco, et quid ibi nomine Cherubim significetur, multae sunt interpretationes. Quidam metaphorice pro Cherubim intellexerunt immutabile Dei decretum, ac providentiam singularem arcendi homines ab ingressu Paradisi. Sed hoc pro libito dictum est, contra vim verborum Sceripturae: unde non minus est rejiciendum in ea parte, quam in reliqua historia de illo Paradiso, quam Origenes, et alii tantum metaphorice interpretari voluerunt. Non multum vero ab ac interpretatione discrepat Theodoretus, quaest. 40, in Genes., dicens, nomine Cherubim ibi non significari spiritum aliquem invisibilem: sed Cherubim (imquit) vocat quidquid potentia praeditum est. Et ita concludit, nomine Cherubim solum significari terribilem visionem, et formam alicujus animalis, cujus adspectu homines illuc accedere timerent: idemque sentit Procopius, in Genes., et alii, quos referunt Sixtus Senensis, lib. 5, Bibliothec. annot. 68, et Bellarminus, libro de Gratia, prim. homin., cap. 16. Ubi dicit, sententiam hanc adeo esse ineptam, et ridiculam, ut nulla res pensione opus habeat. Quia licet probabile sit, ibi apparuisse Cherubim sub forma visibili, non tamen excludi potest aliquis spiritus angelicus, cui Deus custodiam Paradisi demandaverit: id enim omnes Patres sentiunt, et proprietati verborum consentaneum est.
10. Tertia expositio. — Rejicitur. — Et ideo alii per Cherubim intelligunt Angelum motorem primi orbis, quia per gladium versatilem, et ignitum significari putant vehementem eestum, quem Sol in illa regione cireumdante Paradisum efficit, quo nimio calore impediuntur homines, ne Paradisum adire possint. Ita exponit D. Thomas, 2, 2, quaest. 164, artic. 2, ad 5. Sed est etiam difficilis expositio; tum quia multum habet de metaphorica, tum etiam, quia illa difficultas adeundi Paradisum, etiam ante peccatum hominis existebat: Deus autem post peccatum specialem custodiam providit, ut Moyses narrat. In hac vero expositione notare possumus secundum divum Thomam, ibi per Cherubim non significari aliquem ex supremis Angelis secundi ordinis primae Hierarchiae, sed ex Principibus, vel Virtutibus, ad quos coelos movere pertinet. Unde fit etiam, ut non intellexerit D. Thomas, ibi significari aliquod extraordinarium ministerium per dispensationem specialem commissum alicui ex propriis Cherubinis, sed significari ordinarium opus movendi coelos, quod non est verisimile immediate per Cherubim fieri.
11. Communis expositio. — Unde communiter Patres per Cherubim intelligunt unum, vel plures Angelos, quibus Deus custodiam Paradisi post peccatum hominis specialiter commisit. Non tamen dicunt fuisse ex secundo ordine supremorum Angelorum, sed absolute fuisse virtutes Cherubim, ut ibi dicit Chrysostomus, homilia 18. Et idem fere ait in sermone de Ascensione Domini, in fine 3 tom. Ibi tamen indicat esse specialem ordinem, et distinguit Cherubinos ab Angelis et Archangelis et Seraphinis, dicitque, Cherubinos custodiam Paradisi meruisse. At vero Augustinus, lib. 11, Genes. ad litteram, cap. 40, ait: Ordinavit Cherubim custodire viam ligni vite, hoc per ceelestes utique potestates, etiam in visibili Paradiso factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium esset ibi ignea quedam custodia, etc. In libro autem 2, de Genes. contra Manichaeos, magis metaphorice exponit de plenitudine scientiae et charitatis. Unde ad litteram, vel Seraphinos comprehendit, vel de illis proprietatibus, ut sunt communes omnibus sanctis Angelis, loquitur. Et ita etiam loqui videtur Albinus, queest. 81, in Genes., cum per Cherubim Angeli ministerium, seu custodiam interpretatur. Idem Eucherius Gennadius, in Genes., et ibidem Glossa interlineal., et Lyra, et Strabo, Genes. 3, qui per Cherubim Angelorum ministerium interpretantur. Rupertus etiam, lib. 3, in Genes., cap. 32 et 33, licet multum allegorice verba illa exponat, nihilominus per Cherubim Angelorum ministerium generaliter intelligit et rationem reddit, ob quam nomine Cherubim, quod scientiae perfectionem significat, appelletur. Expresse etiam Cajetanus ibi: Neque per Cherubinos, ait, intelligas octavum Angelorum ordinem, sed Angelos, hoc enim nomen commune est Angelis omnibus, quemadmodum communis est omnibus plenitudo scientie. Et idem sequitur ibi Lypomanus, et Pererius, in fine lib. 6. Et probabile existimant non fuisse tantum unum, sed plures Angelos: nam verba Hebraeaa ambigua sunt.
12. Auctoris sententia.—Angelus paradisum custodiens in forma visibili apparuit. — Mihi sane videtur, Angelum vel Angelos illos, cujuscumque ordinis illi fuerint, qui a Deo ad custodiam Paradisi positi sunt in forma visibili, ibi apparuisse cum gladio ignito, et quoad hanc partem sententiam Theodoreti approbo, quae fuit cetiam Epiphanii relati in catena Lypomani. Qui dicit formam illam visibilem soIum durasse quamdiu Adam vixit, quod incertum est: fuisse autem custodiam illam in forma visibili, suadere potest; tum quia ad terrendos homines sensibus utentes, custodia illa posita est; tum etiam quia verisimile est, illum custodem Paradisi habuisse formam Cherubinorum arcae: nam ab illis creditur Moyses nomen accepisse, ut observat Prado, in Comment. ad cap. 1, Ezechiel, parte 2, sect. 2, et ita etiam sentiunt de forma visibih illius Cherubim Paradisi, Perera et Stella, et alii in Genes. et in Psalm. 17. Non est autem putandum fuisse solam externam formam sensibilem, quae forma sua horrorem incuteret, sed fuisse Angelos sub tali forma, ut Sancti allegati docent, et ex verborum proprietate ostensum est. Unde mihi verisimile est ostendisse Angelum illum exterius actiones vitae, praesertim versando gladium flammeum, quem in manu fortasse habebat: nam hoc optime quadrat cum narratione Genesis.
13. Custodia Paradisi fuit es Angelis, qui Deo ministrant.— Jam vero quod ad rem nostram proxime facit, verisimilius mihi est, Angelum illum, qui corpus illud visibile formavit et assumpsit, non fuisse aliquem ex ordine Cherubinorum, sed ex his, qui DEO ministrant in hujus inferioris mundi gubernatione. Quia illud ministerium ad communem providentiam et gubernationem hominum in tali statu existentium pertinuit. Et nihil ita extraordinarium, et miraculosum continebat, ut propterea circa ministeria Angelorum communem ordinem immutare, aut dispensatione uti necessarium fuerit. Ergo visibile illud ministerium per aliquos inferiores Angelos factum fuisse existimandum est; unde etiam verisimilius est, Angelum illum fuisse vel ex Principibus, qui ad regna, vel provincias custodiendas deputantur, vel ex Potestatibus, qui ad coercendos daemones peculiarem potestatem, et quasi jurisdictionem accipiunt. Jam vero cur Angelus, vel Angeli illi vocati sunt Cherubini. Responderi potest, vel quia illud nomen aliquando generale est omnibus Angelis, ut libro primo diximus, quia scientiae plenitudo, a qua ducit Etymologiam, sub aliqua ratione etiam est communis omnibus Angelis, ut Cajetanus notavit, et potuit ibi considerari, vel, ut homo, qui ex appetitu scientiae peccavit, per eos terreretur, et arceretur, qui scientia pollent, vel quia ad custodiendam viam Paradisi scientia, seu vigilantia, et potentia necessaria erant. Et potentia in igneo gladio, vigilantia vero et industria in nomine Cherubim significabatur. Aut fortasse forma illa visibilis, in qua Angeli illi apparebant, fuit illa, in qua Cherubini arcae postea formati sunt, et ideo etiam illi Angeli custodes Paradisi Cherubini nominati sunt, etiam si de ordine Cherubinorum non essent. Aut denique fortasse in illa custodia erant subordinati Cherubinis, et ut ministri eorum, et quasi in eorum persona illam figuram sumebant, et ideo eorum nomine nuncupati sunt.
14. Tertium testimonium Hzech. 10, de Cherubinis. — Circa illud vero testimonium, quod de Cherubinis adducebatur ex Ezech. 10, sciendum est, aliquos dixisse Cherubin vocabulum non esse nomen aliquorum Angelorum, sed figurarum, seu imaginum quorumdam animalium Dei potentiam repraesentantium significare. Ita indicat Theodoretus, dicta quaest. 40, in Genes. Et referuntur pro hac sententia Procopius, et Epiphanius, et alter Theodoretus, Heracliae Episcopus. Et potest suaderi ex Paulo ad Hebr. 9, dicente fuisse in Sancta Sanctorumsuper arcam "Cherulin glorie obumbrantia propitiatorium". li autem Cherubin solum eant quaedam imagines alatorum animalium. Unde Josephus, lib. 3, de Antiq., cap. 6, alias 8: Erant (inquit) effigies due, quas Hebrai Cherubin appellant, et sunt animalia volucria noca specie, nec unquain cuiquam hominum visa, que Mogyses in Dei solio viderat figurata. Ahi vero de illorum forma aliter sentiunt, ut videri potest in Sixto Senensi, lib. 5, Bibliothec., anno 58. Probabilius vero est, humanam et visibilem formam, ac faciem repraesentasse, ut cum multis, quos refert, tradit Lorinius, supra, et Hibera, libro2, de Templo, cap. 6, et copiosius Pradus supra cum socio Villalpano, t. 2, ejusdem operis in Ezechiel, part. 2, cap. 35, et sequentibus. Et quia majestas Dei repraesentabatur in Propitiatorio tanquam Cherubinis insidens, inde creditur ortus ille loquendi modus, quo Deus saepius dicitur in Scriptura se dens super Cherubin, Ps. 17, 79, 98, et Isaiae 31. Et sic dici poterit in dicto loco Ezech. 10. Cherubin significare ferentes currum, et thronum majestatis Dei. Cum enim illa visio imaginaria fuerit, non oportet ut perillum currum mirabili modo repraesentatum aliud significatum fuerit, quam thronus eximiae majestatis Dei. Unde Eccles. 49, de Ezechiele dicitur: "Vidit conspectum glorie, quam ostendit illi in curru Cherubin".
15. Quid referant animalia, currum majestatis Dei ferentia. — Sed quamvis verum sit, Cherubinos sub specie animantium sensibilium apparuisse, vel repraesentatos esse in Scriptura: nihilominus concordantia Patrum et Catholicorum est, effictos seu formatos esse ad repraesentandum proxime angelicos spiritus, ut tradit Dionysius, de coelesti Hierarchia, cap. 6, capiteque 7, Cherubinis attribuit vocem illam, quam audivit Ezechiel, cap. 3: "Penedicta gloria Domini de loco suo". Idem tradit Hieronymus, Ezechiel 9 et 10, Beda, lib. 10, de Tabernaculo, cap. 5, Theodoretus, in Epit. divin. decret., cap. 7, Augustinus et alii Patres in superiori puncto allegati. Habeturque in VI Synodo, Act. 3, in Epist. Germani Episcopi Constantinop., circa finem, ubi refert Athanasium in id Psalmi 70: "Qui sedes super Cherabin", dicentem, Cherubin illorum exemplaria ignota juata naturam hominibus eastentia, spiritus et ignis emistunt, et omni figuratione et corporea natura aliena, ea quae de ipsis a propheta corporalius dicuntur, symnbolicum et altius ductum sensum habent. Atque hoc confirmat usus et traditio Ecclesiae, ut ex Praefatione Missae constat, et ex dictis supra in libro primo. Et ratio est, quia propterea Deus super Cherubinos sedens ostenditur, ut majestas ejus et excellentia super omnes creaturas et supra omnes intelligentias et spiritus coelestes declaretur, ideoque per illas imagines angelici spiritus tanquam Deo subjecti, et inferiores repraesentantur. Sicut nos per corporeas imagines metaphoricas Angelos describimus. Item hac ratione illis animalibus ab Ezechiele visis tribuuntur spiritus vitae et actiones loquendi et intelligendi, quia intellectuales creaturas repraesentabant. Hinc ergo supra posita difficultas solvenda superest, quomodo Cherubinis externa ministeria tribuantur.
16. Responsio aliquorum. — Declaratur. — hesponsio multorum esse videtur, animalia illa ab Ezechiele visa, non unum, vel alium angelicum ordinem repraesentasse, sed absolute angelicos exercitus Dei. Ita colligi potest ex Beda, lib. 1, de Tabernaculo, c. 5, et lib. de Templo, c. 13. Et docet Abulensis, Exodi 25, quaest. 19, et Cajetanus, in Genes. Et in hoc consentit Richardus supra, et sentiunt Maldonatus, et Prado, Ezech. 1 et 10. Et declaratur, quia nomen Cherub, a plenitudine scientiae derivatur, ut Hieronymus et Beda supra docent, et est frequentius receptum. Et sic Deus dicitur sedere super Cherubin, quia licet in omnibus Angelis sit scientiae plenitudo, Deus infinite illos superat, et altissima providentia omnia gubernat, et per Angelos administrat. Aliter vero Prado Cherub interpretatur, id est, agens currum, quod ex Hebraeo deducit: et quia quadrat visioni Ezechielis. Nam, ut dicitur Ecclesiastic. 40, tunc Ezechiel "vidit conspectum glorie, quam ostendit illi in curru Cherubim". Vidit ergo Cherubinos, ut praecedentes, et ducentes currum, cui Deus insidebat. Ita enim solet majestas Dei in Scriptura a describi, ut 4 Regum 19. "Domine, Deus Israel, qui sedes super Cherubim, tu es Deus solus Regum terrae": et in aliis locis supra citatis. Hoc autem munus agendi currum Dei omnibus Angelis commune est. Nam sedere super Cherubim, licet in cortice litterae referatur ad effigies arcae, vel alias imagines, per quas gloria, et majestas Dei illo modo repraesentatur, ut ex 2, Reg. 6, accipi potest, nihilominus in proprio sensu idem est, quod Deum ceelestibus mentibus insidere, et omnibus spiritibus ceelestibus praeesse, et tanquam supremum, ac potentissimum hRegem in eos regnare, et per eos ita omnia gubernare, ut nemo ei possit resistere. Haec autem omnia omnibus ordinibus angelicis in gradu suo communia sunt, sicut etiam sunt ils communes proprietates significatae per figuras animalium ab Ezechiele visas, ut sunt velocitas, subjectio, et obedientia ad Deum, et similes, quae significantur in verbis illis Psalmi decimi septimi: "Ascendit super Cherubin, et volavit - volavit super pennas ventorum".
17. Objectio contra preecedentem responsionem. — Impugnantur. — Contra hanc vero responsionem obstat difficultas tacta circa locum ELlsaiae: namque hinc sequitur ordinem peculiarem Cherubinorum sub ordine Seraphinorum, et super caeteros collocatum non posse in Scriptura fundari, quia illa interpretatione admissa, nullus in Scriptura invenitur locus, in quo nomen Cherubin peculiarem ordinem Angelorum significet. Nulla enim alia sacre Scriptura testimonia invenientur , in quibus de Cherubinis specialior mentio fiat, quam in his, quae allegavimus. Quod si hoc de Cherubinis concedatur, eadem ratione idem dicetur de Seraphinis ab Isaia visis. Unde ulterius sequitur illorum ordinum confusio. Nam qui ab Isaia vocantur Seraphim, ab Ezechiele vocantur Cherubin, juxta praedictas generales interpretationes. Quod expresse concedunt Maldonatus, Ezech. 1 et 10, et Prado, Comment., cap. 1, sect. 6. Quibus aliquando videtur favere Chrysostomus, in locis allegatis, praecipue homil. 8, in Genes. Et Athanasius, in Orat. circa id: Omnia mihi traditla sunt, etc. Et Philastrius, contra haeres, cap. 101 et 102. Nihilominus tamen hoc inconveniens profecto videtur; nam datur occasio confundendi Hierarchias. Et ideo Chrysostomus, homilia 3, de Incomprehensibili Dei natura, utramque visionem I[saiae, et Ezechielis edisserens Seraphinos et Cherubinos proprie intelligit, eosque tam inter se, quam ab aliis ordinibus distinguit. Et propter hoc maxime argumentum, graves moderni expositores Pauli, in caput 1, ad Hebr.. versic. ultimo, hanc partem constanter defendunt, dicuntque tam in loco Genes. 3, quam apud Ezechielem sermoncm esse de proprio ordine Cheruhinorum, sicut in loco Isaiae de propriis Seraphinis sermonem esse existimat. Unde concludunt contra Dionysium, et D. Thomam omnes Angelos omnium ordinum mitti, et aliqui pro illa sentantia vehementer pugnant, et majori forte exaggeratione quam res postulet.
18. Auctoris expositio de loco Ezechielis 10.— Sed de loco Genesis sententiam meam, quam satis receptam esse existimo, jam explicui, neque in Patribus aliquid illi repugnans invenio. De loco vero Ezechielis probabilius judico, in eo sermonem esse de propriis Angelis octavi ordinis, eosque per animalia visa a Propheta fuisse repraesentatos, et nomine Cherubinorum principaliter fuisse significatos, in quo valde approbo auctorum sententiam, ut magis consentaneam sensui Ecclesiae, quae unum ordinem Angelorum proprio nomine Cherubim appellat, et in prima Hierarchia proxime sub Seraphim illum constituit. Idemque docent Patres supra allegati. Unde Nazianzenus altiorem putat fuisse visionem Isaiae, quia vidit Dei solium Seraphinis stipatum. Et Hieronymus de propriis Seraphinis, et Cherubinis utramque visionem explicat: et consentiunt alii Patres. Nam licet interdum expressam declarationem non adhibeant, nec rem disputent: tamen utuntur vocibus Cherubim, et Seraphim, juxta proprium, et strictum usum Ecclesiae, et ad illa loca accommodant, vel ab illis sumpta esse credunt.
19. Templi Cherubinos omnes Angelos referre aliqui dicunt. —Probabilius est Angelos octavi ordinis solum representasse. — Praeterea de Cherubinis templi, Beda quidem, lib. de Templo, cap. 13, ita eorum repraesentationem declarat, ut indicet fuisse imagines indifferenter repraesentantes omnes Angelos: et similia habet, lib. 1, de Tabernaculo, cap. 5, et Abulensis, in cap. 25 Exodi, quaest. 19. Neque dissentit Rübera, lib. 2, de Templo, cap. 6 et 7. Sed licet hoc generali quadam ratione sustinere posset, nihilominus verisimihus videtur, Cherubinos illos Angelos octavi ordinis special ratione repraesentasse, ut modernis auctoribus magis placet. Et sumitur ex Hieronymo, Epist. 143, ad Damas., in principio, ubi dicit, Deum sedere super Cherubim, ut Scriptura loquitur, non super Seraphim, quod Scriptura non dicit. $i autem Cherubinti tabernaculi generatim essent imagines Angelorum, non minus Seraphinos, quam Cherubinos repraesentarent, ut fatetur Abulensis: et ita non minus dici posset Deus, sedere super Seraphim, quam super Cherubim, quod Hieronymus reprehendit. Vult ergo Hieronymus Cherubinos illos templi, a quibus il'e modus loquendi sumptus est, specialiter significare Cherubinos, sub Seraphinis contentos. Et merito, quia ex multitudine, et plenitudine scientiae appellatio illa sumpta est. Propitiatorium autem erat oraculum in quo Deus responsum dabat, et ideo super Cherubim sedens repraesentabatur, ut ostenderetur, omnes creaturas etiam supremos Angelos scientia infinito intervallo superare. At vero Cherubini, quos vidit Ezechiel, eamdem habebant imaginem, et repraesentationem, ut latius dicti expositores Scripturarum declarant. Ergo etiam Cherubini ab Ezechiele visi, Angelos octavi ordinis specialiter repraesentabant. Unde etiam cap. 10, ait Ezechiel, omnia corpora illorum, colla. manus, et pennas plena fuisse oculis, per quos scientiae perfectio eximia significatur. Denique idem Ezechiel, cap. 28, ad explicandam excellentiam Luciferi, Cherub illum appellat: ergo signum est non sumere illud nomen, ut generale omnibus Angelis, sed ut singulare excellentiorum Angelorum.
20. Ad objectionen in numn. 11 respondetur. —Hoc ergo concesso, ad difficultatem respondemus, ex loco Ezechielis 10, non colligi proprios Cherubinos aliquando mitti, vel ministeria exterius exequi, sed tantum Deo assistere. Nam ferre currum, seu thronum Dei, non est mitti, nec ministrare, sed est speciali modo Deo assistere, et in interno atrio, veluti circa ipsam Dei majestatem occupari. Unde in omnibus Scripturae locis, in quibus dicitur Deus sedere super Cherubim, aut Ezechiel vidisse gloriam Dei, quam illi ostendit in curru Cherubim, nihil aliud ostenditur, quam Cherubinos esse Angelos Deo assistentes, et propinquissimos. Nec refert, quod Ezechiel dicat, vidisse Cherubinos ambulantes, et gradientes, etc. Nam per hoc non repraesentabatur aliquod ministerium, vel proprius motus localis ipsorum Angelorum, alias etiam Deus cum illis moveretur, qui ab ipsis in curru ferebatur. Igitur per illum motum currus Dei, et Cherubinorum metaphorice repraesentabatur amplitudo divinae providentiae: nam omnibus velocissime subvenit, juxta quam metaphoram etiam dicitur Deus ascendere super Cherubim, et volare.
21. Confirmatur solutio. — Quin potius ex illa visione colligi potest, Cherubim non ministrare per se, sed per inferiorem aliquem Angelum. Nam ad effundendas prunas visus est vir lineis indutus, ad quem dictum est: "Sume ignem de medio rotarum, queae sunt inter Cherubim", et infra, "qui accipiens egressus est", quem virum fuisse Angelum inferiorem tutelarem populi, Prado exponit. Et quamvis ipi dicatur, unum Cherubinorum extendisse manum, et assumpsisse prunas. et in manus viri, qui indutus erat lineis, eas dedisse, in eo non repraesentabatur aliquod Angelicum ministe- - rium Cherubini assumentis prunas, sed potius ostenditur subordinatio Angelorum ministrantium ad assistentes, quibus mediantibus a Deo accipiunt cognitionem et materiam ac vires ad ministrandum. Quod indicavit Dionysius, cap. 8, de Eccles. Hierarch., subordinaticnem Angelorum inferiorum ad superiores ex dicta vvisione colligens. Idemque sensit ibi Theodoretus dicens, ordinum invisibilium discrimen hic quoque licet agnoscere, et infra de illo viro lineis induto ait: Non audet inter Cherubin progredi, sed ipsa Cherubin porrigunt carLbones, utique, ut ego intelligo, porrigit illuminando, et docendo, quid acturus esset, sic enim spiritualia per sensibilia repraesentantur. Denique idem etiam indicavit Hieronymus, notatque Prado indirecte ibi explicari, quod Isaias ait, "volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calculus, quem tulerat de altari" ; nam ibi idem ordo hierarchicus ostenditur. Ex his ergo visionibus Prophetarum nulla exceptio a generali regula statuta colligi potest.
22. Michael interdum mittitur. — Vide in Lypomano.— Tertio loco proponebantur special a testimonia de quibusdam Angelis primorum ordinum, qui non solum ministrare, sed etiam mitti perhibentur. Et primus erat Michael, de quo imprimis certissimum est aliquando mitti: nam id Scriptura testatur Daniel, 10, "Michael unus ex Principilus primis cenit in adjutorium meum", et infra, "IVemo est adjutor meus, nisi Michael Princeps vester". Et similia habet, cap. 12, et Ecclesia in officio Angelorum orat, Angelum pacis Michael ad istam celitus mitti rogitamus aulam. Et iterum, Michael Archangele, veni in adjutorium populo Doei. At vero Michael unus, vel primus Seraphinorum esse creditur; ergo etiam assistens Angelus mittetur, quia Seraphinis omnes assistunt. Minor in qua vis rationis posita est, auctoritate probatur. Nam ita videtur sentire Pantaleon Diaconus, in homilia de sancto Michaele, apud Surium, 29septemb., quod variis encomiis, et exaggerationibus declarat. Et ex Basilio, homil. i, de Angelis, invenio haec verba citata: Michael Dua supernorum spirituum, qui dignitate, et honoribus preelatus es onnibus spiritibus supermis. tilà supplico. Idem sentit Laurentius Justinianus dicens, in serm. de sancto Michaele, 77 spirituali primo conflictu ceteris spiritibus sanctis preelatus est Michael, sicut Lucifer malis. Unde sumitur ratio, nam in bello Angelico, qui in exordio mundi sunt, Michael fuit dux bonorum, qui illos ad obediendum Deo excitavit, sicut Lucifer socios ad deflectionem induxit.
23. Confirmatur. — Unde confirmatur primo ex nomine Michaelis, quod exponitur, Quis sicut Deus? Secundo quia Apoc. 12, dicitur: "Michael et Angeli ejus praeliabantur cum Dracone", ibi enim de omnibus Angelis sermo est, et eorum dux et caput ponitur Michael. Tertio Ecclesia in festo Angelorum de omnibus sanctis Angelis festum celebrat, et tamen in illo praecipue colit Michaelem, tanquam excellentiorem caeteris, eumque vocat principem coelestis exercitus. Unde ita canit, Collandenus venerantes omnes celi milites, sed praecipue primatem caelestis exercitus, Michaelem in virtute conterente Zabulum. Et iterum vocat illum, Principem militie Angelorum. Ft iterum ait, Archangelus Michael Preepositus Paradisi, quem honorificant Angelorum cives. Denique verisimile est mentem Ecclesiae esse supremum omnium Angelorum plus venerari, quam reliquos, quia hoc etiam magis consentaneum voluntati Dei esse merito praesumi potest: sed Ecclesia maxime veneratur Michaelem: nam id in officio Angelorum profitetur, et in ejus honorem praecipue solet templa Deo dicare, et in htaniis proxime post beatam Virginem illum invocat; ergo sentit illum esse supremum Seraphinorum.
24. Michael unus ex ordine Principatuuwm ab aliis ponitur. — Nihlominus D. Thomas, in 2, dist. 10, circa litteram Magistri dictam sententiam reprobat, asseritque, Michaelem esse ex ordine Principatuum, qui est supremus primae Hierarchiae. Ad litteram intelligens verba Danielis 10, ubi Michael dicitur, unus ex Principibus primis. Et hoc sequitur Pereira, lib. 12, in Daniel, et Toletanus, Lucae 1, Annot. 45. Idem vero divus Thomas, 1 p., quaest. 113, art. 3, sub distinctione loquitur, dicens esse vel ex Principibus, vel ex Archangelis, qui etiam sunt Principes Angelorum: et ita putat de illis posse verba Daniehs exponi. Et Judas, in epist., Archangelum eum vocat. Et Hieronymus, Daniel 12, ita exponit illum locum. Ecclesia etiam in officio ejus utroque modo illum appellat. Quia vocat illum Principem malitie Angelorum, quod de mihtia ex inferioribus Angels constante potest exponi. Item dicit, Michaelem venire in auvilium animarwmn, item, esse constitutum Principem super omnes animas suscipiendas. ltem vocat illum, A7changelum, qui sepius hominibus apparuit, et esse custodem, et Patronum EHcclesie - sicut olim fuit Synagoge. Quae omnia non ei conveniunt ex legatione speciali, aut extraordinaria; sed ex vi muneris, et ordinis sui; ergo non est verisimile pertinere ad ordines supremae Hierarchiae, sed principalem aliquem locum in ultima habere. Et ita omnia, quae in prima opinione adducta sunt, ad summum probant esse supremum in ordine Principatuum.
25. Aliqui inter potestates illum collocant.— Alii inordine Virtutum. Rejiciuntur hi omnes. — Nomen Michaelis non uni, sed pluribus fuisse unpositum, tenent aliqui. — Non desunt vero, qui inter Potestates illum collocent, quia ad illum ordinem spectat debellare, et arcere daemones, in quo Michaeli maxima potestas tribuitur Apol. 12. Et consonat, quod Judas, inepistola, Michaelem cum diabolo disputantem, eique nomine Dei imperantem inducit. Alii in ordine virtutum primum locum ei tribuunt. Nam ad Virtutes pertinet divina mirabilia efficere: de Michaele autem dicit Ecclesia in officio suo, Quoties mire Virtutis aliquid agitur, Michael mitti perhibetur. Sed haec omnia valde incerta sunt: et ex illis sequi videtur quaedam Angelicorum ordinum confusio, si uni Michaeli Archangelo, et dignitas suprema assistentium Angelorum, et fere omnia munera ministrantium tribuantur. Propter quod dixerunt alii, ut refert Magister, in 2, dist. 10, cap. 13, nomen Michaelis non esse unius Angeli tantum, sed esse nomen pluribus impositum juxta varias actiones, aut ministeria, ex quibus tale nomen sumptum est. Quae doctrina fundamentum habet in divo Hierony mo, Daniel. 18, ad illa verba: "Zt audivi vocem viri, et clamavit, et ait, Gabriel fac antelligere visionem", etc. Et late illam declarat, et sequitur Abulensis, Judic., cap. 13, quaest. 355, et ex illa infert, Angelorum nomina esse occulta, vel incerta, et interdum fieri posse, ut unus Ángelus varis nominibus appelletur in distinctis occasionibus propter diversas actiones; et e contrario, ut idem nomen pluribus-Angelis tribuatur propter aliquam similitudinem in operatione, unde nominis etymologia sumpta est.
26. Primus Angelus ex Seraphinis Michael dicitur.—Hic tamen non mittitur.—Hac ergo probabil doctrina supposita dicere possumus, primum Angelum, qui fuit dux belli angelici in coelo commissi contra malos Angelos merito posse vocari Michaelem, et ita a Patribus appellari, quem credibile est primum omnium contra Luciferum parabolam illam assumpsisse, et exclamasse, quis sicut Deus? unde nomen illud sumptum esse dicitur. Et hoc de Michaele facile concedimus, esse supremum omnium sanctorum Angelorum, vel unum ex supremis. Quod addo, quia non con- stat nobis, an in una specie angelica dentur plures Angeli solo numero differentes, et aequales, vel unus tantum, et ita non potest constare, an in ordine Seraphinorum, vel Cherubinorum sit unus perfectior omnibus illius ordinis: an vero sint plures inter se aequales, et superiores caeteris. Altero ergo ex his modis certum videtur, illum Michaelem, qui fuit Dux primi belli in coelo peracti, esse primi ordinis. At vero loquendo de isto individuo Michaele, non oportebit concedere, illum ad nos mitti, nec esse ilium, de quo Daniel, aut Joannes loquuntur, neque fuisse proprium, vel (ut ita dicam) proximum custodem, aut Ducem Synagogae, seu Judaici populi, neque nunc esse peculiarem Ecclesiae custodem. Quia non est verisimile Angelum primi ordinis Seraphinorum haec omnia munia ex officio, et ordinaria providentia sustinere. Nam si hoc admititur, totus ordo hierarchicus invertitur, neque ulla ratio distinctionis, aut ordinis inter Angelos reddi poterit, quod admittendum non est, contra doctrinam Dionysii, et Theologorum adeo in Ecclesia receptam. Praesertim cum nihil sit, quod cogat ad id asserendum, praeter nominis appellationem, et etymologiam, quod debile fundamentum est, ut ex dictis constare potest; et declaratur ulterius.
27. Dux coelestis belli longe dignior duce Lelli ecclesiastici.—Inferior duae etiam Michael appellatur. — Hic ex officio mittitur. — Nam bellum illud initum in coelo inter Angelos, non est ibi omnino absolutum, sed in hoc mundo prosalute hominum iterum in Paradiso inchoatum, seu renovatum est, et usque ad finem saeculi perseverat, et tunc maxime ardebit, ut dicitur Apocal. 22. Est tamen discrimen, quia in illo coelesti bello omnes boni Angeli dimicarunt, quia eorum res agebatur, et ad singulos defensio divini honoris pertinebat; at vero in bello militantis Ecclesiae non omnes spiritus coelestes per se et proxime militant: sed Angeli qui ad hoc ministerium a Deo deputati sunt, ut sunt Angeli custodes, vel singulorum hominum privatorum, vel Principum, vel communitatum, aut regionum, qui omnes sub militia coelesti, vel exercitibus Angelorum optime continentur. Unde fit etiam, ut Dux et Princeps coelestis belli longe dignior et excellentior fuerit, quam Ecclesiastici Dux belh: quia et causae belli, et praeliantium copiis, et loco, in quo bellum geritur, debet esse proportionatus. Et nihilominus hic etiam inferior dux Michael merito appellatur, quia pro divino honore praecipue certat, et ejus viribus, et gratia in bello nititur: ideoque illi etiam optime convenit, Quis sicut Deus? Hunc ergo Michaelem non dicimus esse supremum Angelorum, nec ex ordinibus assistentium Angelorum, vel Dominantium, quae ex officio non mittuntur, nec etiam esse ex infimo ordine Angelorum, sed Archangelum, vel ex aliquo superiori ordine usque ad Potestates. Nam utramque partem sufhicienter probant, quae hactenus dicta sunt.
28. Fuit primus Angelorum ex Principatibus. — Nomen Archangeli iuterdum alios ordines significat. — Ex quatuor autem ordinibus intermediis probabilius videtur, hunc Michaelem esse primum Angelum in ordine Principatuum, qui est supremus infima Hierarchiae. Valde namque probabile est hunc esse Michaelem, de quo Daniel et Joaunes loquuntur, et quem Ecclesia specialiter veneratur. lllum autem vocat Daniel, cap. 10, unum de Principibus primis, et Principem Synagoga, et cap. 12, vocat Principem magnum. Joannes vero, Apocal. 12, vocat Ducem Angelorum praeliantium cum dracone. Ex quibus locis sumpsit Ecclesia omnia Michaelis encomia, et munera, quae supra retulimus, et omnia ad ordinem Principatuum optime accommodantur. Nam juxta doctrinam Dionysii, capite nono, de coelest. Hierarch., Principatus sunt duces aliorum Angelorum, quibus dignitate praeeminent, unde duo Angelorum ordines inferiores particularia ministrant, Principibus autem convenire creditur cura regnorum ac provinciarum. Haec autem gubernatio, et sollicitudo cum singulari, ac praecipua excellentia Michaeh demandata est, ideo enim absolute dicitur Dux coelestis mihtiae, et specialis protector, ac custos prius Synagogae, et postea Ecclesiae; ergo verisimillimum est, illum esse caput totius ordinis Principatuum, vel si in eo sunt plures Angeli aequales, esse unum ex primis, ut dixit Daniel, et ita videtur interpretari locum Danielis Dionysius, dicto cap. 9, et expresse in hoc ordine illum collocat Sophronius, in Encomio, et invocatione Angelorum: nam invocando Principatus specialiter invocat Michaelem ut inter eos dignissimum. Et idem sentit Aponius, l. 4, in Cant., circailla verba, "Ficus protulit grossos suos", ubi licet Michaelem Archangelum vocet, subdit, eum appellari portionem Domini, esseque custodem illum EHcclesie, de quo loquitur Daniel 10. Neque obstat, quod interdum vocetur Archangelus, quia (ut ait supra Dionysius) Archangeli sunt Principibus propinquissimi, et ideo interdum nomen ilud pressius sumitur pro speciali ordine, interdum latius ad alios ordines, praecipue ad Principes extenditur. Frustra vero propter unum, vel alium effectum de numero Potestatum, aut virtutum esse existimatur, quia etiam Principes, imo et inferiores Angeli possunt interdum daemones arcere, vel aliquando mira opera in ordine ad suum ministerium jussu Dei facere.
29. Michael ad nos missus, et cclesiam gubernans ec ordine administrantium fuit. — benique juxta distinctionem, et doctrinam hanc facile intelligitur, non oportere ea, quae de Archangelo Michaele dicuntur, exceptionem aliquam admittere in generali regula Angelorum assistentium, et ministrantium; quia Michael ille. qui ad nos mittitur, et qui Ecclesiam gubernat, quive Judaicum populum eduxit de terra /Egypti, si fuit Michael, ut vult Abulensis, 23 Exod., q. 81, quique Judaeorum adjutor fuit apud Danielem, hic (inquam) Michael sive eadem semper, sive diversae personae fuerint, non fuit ex ordinibus Angelorum assistentium, seu supernorum, sed ex ordine aliquo ministrantium. Quod ex ipsis muneribus, quae exercuisse legitur, colligi sufficienter potest, quia non, ut singularia, et extraordinariailla faciebat, sed ex officio, ac communi providentia, et cura illi commissa ea exercebat. De primo vero Angelo, qui contra Luciferum dux fuit, in antiquo praelio coelesti, non legimus missum esse aliquando ad homines, neque est verisimile illum esse ordinarium Ecclesiae custodem, cum hoc munus ordinario jure ad inferiores ordines Angelorum ministrantium pertineat. Dices, ergo Ecclesia non colit specialiter, et sub proprio nomine supremum omnium Angelorum; sed summum principem custodem suum, quod videtur inconveniens, ut supra argumentabamur. hespondeo imprimis hoc non esse inconveniens, quia non semper specialius colit excellentiores sanctos, sed ibi notiores, et maxime illos, a quibus majora beneficia, vel meliora officia recepit. Deinde dici potest, sub nomine Michaelis Ecclesiam colere Ducem illum Angelorum, qui pro Dei honore, et hominum salute maxime pugnat: sive ille idem sit, sive diversi eodem nomine appellati, et sive per se, et in propria persona descendat ad praelium contra daemones, quod in ipsa Ecclesia geritur, sive tantum Deo assistat: et inde ipsius Ecclesiae apud Deum curam gerat, et per alium sui nominis participem ad nos veniat, ad eum modum quo ex sententia Dionysii superior Sceraphim per alium missus dicitur ad purganda labia Prophetae. Et eadem ratione, cum legi- mus Michaelem apparuisse Ecclesiae. verbi gratia. in monte Gargano, et velle in suum honorem templum ibi aedificari revelasse, recte intelligimus illum Angelum, qui proxime ibi loquebatur, totamque illam actionem, et apparitionem efficiebat, non fuisse primum, ac praecipuum Angelum, sed alium inferiorem, qui nomine ejus loquebatur, et apparebat; et ita illum praecipue veneratur Ecclesia, quamvis simul cum illo etiam specialiter colat illum Angelum, per quem tot beneficia proxime recipit: et Michael etiam appellatur.
30. Gabriel Archangelus unus ex ministrantibus. — Gabriel est em primis quatuor ordiniDuts. — Quarto dicendum est de Gabriele Archangelo, quae erat secunda pars illius tertiae objectionis. Verumtamen hoc facilius expeditur, quia licet Gabriel legatur missus tam in veteri, quam in novo Testamento, Dan. 8 et 9, et Euc. i, nihil est quod cogat credere, fuisse aliquem ex superioribus ordinibus assistentium Angelorum, nullusque Patrum id asseruit. Et ex Daniel. S, colligitur, Gabrielem esse inferiorem Michaele, quia ab eo mittitur, ut ibi notat Hierony mus, si tamen idem est Gabriel, qui ibi, et Virgini apparuit, quod est probabile, licet non omnino certum. At vero Bernardus, serm. 1, in Missus est, significat Gabrielem fuisse ex assistentibus, quia dicitur a Deo missus; unde ipse colligit fuisse immediate a Deo missum, et illuminatum de mysterio annuntiando; quod etiam indicat Andraeas HierosoIymitanus, homil. de Annunt. Verumtamen etiam inferiores Angeli administrantes dicuntur a Deo mitti, quamvis non immediate a Deo, sed mediantibus Angelis superioribus mittantur, quia Deus semper est, qui suprema auctoritate mittit, ut notavit Bonaventura 2, dist. 10, dub. 2, litterali, ut, verbi gratia, Petrus, Actor. 21. dixit: "Nunc scio vere, quia misit Deus Angelum suwn", quamvis fortasse ille fuerit Angelus Petri custos, et mandatum illud per intermedios Angelos a Deo acceperit. Ita ergo potuit Gabriel dici missus a Deo, etiamsi imperium eundi ad Virginem per aliquem ex superioribus Angelis ei fuerit intimatum. Nam quod Bernardus supponit, mysterium illud non fuisse revelatum saltem quoad illam circumstantiam superioribus Angelis, sed soii Gabrieli; non video unde probari, aut conjectura satis probabili persuaderi possit. Est ergo verisimilius Gabrielis nomen non esse alicujus Angeli ex primis quatuor ordinibus. Quod ipse etiam Bernardus aperte sensit, lib. 5, de Consid. ad Eugen., c. 4, docens, Gabrie- lem esse ex secundo ordine infimae Hierarchiae. Nec obstat, quod Luc 1, idem Angelus de se dicat: "Ergo sum Gabriel Angelus, qui asto ante Domimunn". Nam hoc verbum astandi, latius patet, ut in sequenti puncto dicam, et ita ex Gabrielis missionibus non recte sumitur argumentum, quod Angeli assistentes interdum mittantur. Reliqua vero, quae de hoc argumento desiderari possunt, tractavi in 2 tom., 3p.. disp. 9 sect. 4.
31. Raphael unus e infimis ordinibus ministrantibus. — Quinto objiciebatur de Angelo Raphaele, de quo et divus Thomas, ubi supra, quem multi sequuntur, docet fuisse unum ex Angelis infimi ordinis, quia ministeria, quae exercuit, majorem dignitatem in eo non indicant. Sed difficultatem facit, quod ipsemet Raphael dixit se esse umum "ex septem qui astant ante Dominum", Tobiae 12. Nam hcet responderi possit, verbum astandi sumi in generali significatione, prout omnes Angel videntes faciem Patris ante Dominum astant, non potest hoc satisfacere, quia non dicitur simpliciter astare, sed dicitur esse unus esse septem astantibus, qui dicendi modus, et numerus ille septenarius singularem excellentiam illorum Angelorum indicat, quorum unus Raphael esse dicitur. Propter hoc dixerunt aliqui, septenario numero solere in Scriptura universitatem significari, teste Gregorio, hom. 25, in Evang. et lib. 1, Moral., cap. 6, alias 11, et in hoc sensu dici Raphaelem unum ex septem Angelis. Hoc vero recte impugnant hibera, Apocalyps. 1, quem ibi Viegas secutus est, Com. 1, sect. 6, et Vasquez, 1 part., disp. 108, cap. 1. Quia non uno tantum loco, sed in multis alis mentionem facit Scriptura septem Angelorum assistentium coram Domino, ut Apoc. 1, 3et 8: Qnui sunt "septem spiritus Dei missi in omnem terram", et, "Vidi septem Angelos stantes in conspectu Dei", et eorumdem fit mentio in cap. 15, 16, 17 et 21.
32. Septem Angelos esse a Deo deputatos, ut inferiorem mundum gubernent, existinant alaqui.—Unde conjectant dicti auctores, septem particulares Angelos esse a DEO pecublariter deputatos, per eos tanquam per principales ministros hunc mundum inferiorem gubernent, et unum ex illis fuisse Raphaelem. Quam sententiam affirmant ex Clemente Alexandrino, lib. 6, Stromat., S S, qui incipit: Zt primum, non multum a principio, ubi commendans septenarium numerum, ejusque veluti praerogativas recensens, ait: Septem quidem sunt, quorwn est maaima potentia, primogeniti An- gelorum principes. Scholiastes autem illa verba exponit, dicens septem esse ordines Augelorum. Sed profecto Clemens satis aperte loquitur de septem principalibus Angelis. Quia vero illos vocat primogenitos Angelorum principes, posset intelligi de septem Angelis habentibus primatum, seu primum locum in septem ordinibus Angelorum. Sed tunc necessarium erit unum ex septem Angelis illis esse ex ordine Thronorum et alium ex ordine Dominationum, quod sine ulla ratione dicetur: cum illi septem Angeli dicantur missi in omnen terram, Apoc. 5, et ad hoc munus dicantur esse astantes, et parati, in conspectu Dei, quod ad munus Thonorum, et Dominationum non pertinet; alioqui cur non etiam aliquis ex Seraphinis, et Cherubinis sub illo numero comprehendetur.
33. Septem Angeli a Deo deputati inter ministrantes recensentur.—Auctoris sententia.— Admissa ergo illa sententia de septem Angelis pecuhari modo Deo astantibus, ut circa mundi regmmen, vel salutem hominum ei ministrent: incertum prorsus est, an sint ex ordine Angelorum, vel in aliquo superiori, vel ad varios ordines pertineant. Nihilominus tamen est certum esse ex ordinibus ministrantibus, qui ex officio mittuntur. Et aliqui censent esse septem principes Angelorum, quibus cura universae terrae demandata est. Sed in Scriptura non invenio vocatos esse principes. nec illis esse curam orbis demandatam: sed simpliciter, esse septem spiritus missos iu omnem terram, Apocal. 8, et ex cap. 15 et 16, potius colligitur, illos tantum esse ministrantes, et exequentes, quae illis praecipiuntur. Unde merito credi potest, non dici astare ante Deum, eo modo quo Dionysius dicit primam Hierarchiam assistere, et non mitti, neque solum quia vident Deum, et sunt in conspectu ejus, modo communi omnibus Angelis, ut recte insinuavit Toletus, Luc. 1, Annot. 31, diceus: Adstare ante Deum, non tantum significat esse in celis quod commune est omnibus Augelis; et addit, sed significat in ministerio quamdam principalitatem, id est (ut in comment. diserat) esse unum de primis, qui adstaut ante Deumn, justa ejus executuri. De quibus recte intelligitur illud Zachar. 3: "Da?o tit ambnlantes ex his qui nunc bic assistunt". Et cap. 6, quatuor quadrige (quidquid per illas siguificetur ) dicuntur fuisse "quatuor venti ceh, qui egrediuntur ut stent corum Dominutore unicerse lerre", utique ut velocissime irent, quocumque ab ipso mitterentur, ut statim exponi- tur. Quocirca si in re adeo obscura conjectare licet, forte in ordine Angelorum, qui ad custodiam hominum communiter deputantur, sunt aliqui septem, qui nunquam destinantur ad custodiendam peculiarem personam, sed expediti sunt, et liberi a certo ministerio, ut ad extraordinaria negotia illi ordini proportionata mittantur; et ita ordinarium munus eorum solum esse assistere, et praesto esse, ut mittantur, et exequantur quidquid eis injunctum fuerit. Et fortasse in quolibet ordine ministrantium Angelorum, et eorum, qui mitti solent, sunt aliqui hujusmodi, et in eodem numero quoad singulos ordines, nam ille numerus non videtur ita absolute definitus, ut non possit per singulos ordines ministrantium multiplicari. Nam, Apoeal. 8; ait Joannes: Vid: "septem Angelos stantes in conspeciu Dei et date sunt illis septem tube". Ex statim addit: Ft "alius Angelus cenit, et stetit ante altare" ; qui videtur alterius ordinis fuisse, quantum ex ministerio colligitur. Alii etiam septem Angeli habentes phialas, quas effundunt, etc., Apocal. 15 et 16, distincti profecto a septem Angelis, quibus septem tubae datae sunt, esse videntur. Denique ( ut cumque res se habeat) septem illi Angeli semper erunt ex ministrantibus, ideoque licet Raphael unus ex illis septem fuerit, nulla exceptio a generali regula fit.
34. Ultimum testimonium. — Prima diri Thomae expositio.—Uhimo dicendum superest de universali sententia Pauli ad Hebr. 1: "Omnes sunt administratores spiritus, in ministerium missi, propler eos, qui lereditatem capiunt salutis". Ad quae verba divus Thomas supra respondet, omnes Angelos etiam supremos dici posse administrare hominum salutem, quia illuminant inferiores, et intimant Dei voIuntatem de agendis circa salutem hominum procurandam. Et consequenter ait, etiam mitti non missione externa, sed interna, et invisibili. Quae responsio quoad priorem partem mihi satisfacit: nam illuminare, docere, ac denuntiare alteri voluntatem DET, vere, ac proprie est ministrare. Quoad alteram vero partem dura est expositio; quia, ut supra notavi, in Angelis non est propria missio, nisi localis, unde non est, nisi in ordine ad actionem, vel assistentiam aliquam, quae propinquitatem localem requirat, et ideo ad solam iiiuminationem non fit missio. Nec is qui illuminat inferiorem, quem in nomine Dei mittit, vere potest diei missus, eo quod ad missionem alterius aliquo modo cooperetur, quia solum cooperatur illuminando, imperando, et mittendo, non comitando.
35. Secunda expositio D. Thome impugnatur.—Adhibet ergo D. Thomas aliam responsionem, scilicet Apostolum loqui solum de Angclis, per quos data est lex, quibus praeferre Christum volebat; ut ex initio capitis secundi constat: et de illis Angelis verum esse, omnes mitti, seu missos fuisse ut ministros propter hominum salutem, sed hoc responsum acriter impugnant ibi moderni expositores; quia revera Paulus omnibus omnino Angelis anteponit Christum, tanquam dominum servis, seu ministris. Et in hoc sensu loquitur de omnibus Angelis, ita ut nullum excipiat, ut ex discursu totius capitis manifestum est, ab illis verbis: "Tanto melior Angelis effectus, quanto differenLius prae illis nomen hereditavit". Et adjungit, "Cui enim aliquando Angelorum dixit" ? etc. Per quam interrogationem evidenter declarat, se de omnibus nullo excepto loqui. Utiturque Angelorum nomine, non ut est speciale infimi ordinis, sed ut est omnibus coelestibus commune, ut est per se evidens, et ex alia generali sententia fit evidentius. Et "adorent eumn omnes Angeli ejus", et ex alia interrogatione, "Ad quem autem Angelorum dixit aliquando, sede a dextris meis" ? hem ex aliis locis ejusdem Pauli, in quibus eos Angelos, quibus Christus anteponitur, declarat esse Thronos, Dominationes, Principatus, Potestates, Virtutes, et "omne nomen quod nominatur, non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro", Colos. 1, et Ephes.1. Alioqui enim si non generaliter de Angelis loqueretur, non satis Christi dignitatem, et divinitatem per illam comparationem ostendisset.
36. Confirmatur. — Si autem in toto illo discursu in eo sensu de omnibus Angelis loquitur: profecto cum concludit interrogando, Nonne omnes sunt administratores spiritus? in eodem sensu de omnibus loquitur. Ex hac autem generali demonstratione, optime infert in capite secundo, digniorem magisque observandam esse legem Evangelicam, quam Mosaicam, quia illa per Filium, haec per Angelos data est. Neque ex eo quod lex data est per Angelos inferiores, seu missos, ac ministrantes, colligi potest, priorem comparationem cum illis tantum fuisse factam, aut de illis solis priorem sententiam esse intelligendam. Tum quia licet conclusio sit particularis, optime colligitur ex principio universali; imo id postulat optimus ratiocinandi modus. Tum etiam quia non est sententia Pauli ad incertas opiniones coarctanda: ex qua autem Hierarchia, aut ordine fuerint Angeli, per quos data est lex, incertum valde est; nihilque fortasse peccaret, qui diceret per Cherubinos ministratam fuisse: argumentum ergo Pauli firmum esse debet, sive per illos Angelos data fuerit lex; ergo necesse est, ut in priori sententia de omnibus Angelis loquatur.
37. Tertia expositio. — Probatur. — Propter haec alii defendendo, non omnes Angelos mitti, respondent, quod hlcet Paulus cum dicit, omnes sunt administratores spiritus, de omnibus Hierarchiis, et ordinibus Angelorum loquatur. Nihilominus cum addit, in ministerium missi, non ideo dicit ex omnibus Hierarchiis mitti aliquos. Probant, quia ex illa sententia non potest inferri, omnes, et singulos Angelos omnium ordinum, et Hierarchiarum mitti, hoc enim nemo concedet. Ergo neque potest inferri, quod ex omnibus Hierarchiis, et ordinibus mittantur aliqui. Probatur consequentia, quia ex verbis Pauli non magis unum quam aliud infertur: quia cum Paulus dicit omnes Angelos spiritus administratorios; non solum distribuit Hierarchias, et ordines, sed etiam personas omnes singulorum ordinum. Quia non solum praefert Christum singulis Hierarchis, et ordinibus: sed etiam singulis Angels cujusvis ordinis. Ergo si eadem distributio cadit in Angelos missos, non solum ex ea colligetur ex omnibus ordinibus mitti aliquos, sed etiam omnes omnium ordinum mitti. Cum ergo hoc non colligatur, neque dicendum est distributionem cadere in missos, sed sensum esse indefinitum quoad secundam partem, id est, Angelos omnes ministros esse nostrae salutis, et ad illam procurandam Angelorum missionem fieri, quod verum erit, etiamsi non omnes, nec ex omnibus Hierarchiis mittantur. Quod si instes, quia saltem ex hac parte erit mutilum argumentum Pauli. Respondent negando consequentiam, quia ex eo quod aliqui Angeli, etiam infimi mittantur. recte sequitur omnes esse ejusdem conditionis, et naturae, id est, missibiles, etiamsi actu non mittantur: ac proinde esse CHRISTO inferiores.
38. Impugnatur tertia expositio.—Sed duae difficultates in hac expositione supersunt. Prior, quia non videtur satisfacere verbis, et contextui Pauli. Nam cum ait, 7n ministerium missi, seu, qui mittuntur: verbum mittendi, non tantum dicit aptitudinem, sed etiam actum, tum ex proprietate vocis; tum quia inde non solum habemus Angelos esse aptos, ut mit- tantur, sed etiam actu mitti, ut est communis sensus Patrum. Hoc ergo posito urget prima difficultas, quia de eisdem Anggelis dicit Paulus mitti in ministerium, de quibus dixerat esse administratores spiritus; ergo sicut hoc de omnibus, et de singulis affirmat, ita et illud. Probatur consequentia, quia unico contextu, et sub eadem distributione utrumque affirmat: neque est inconveniens concedere, omnes et singulos actu mitti aliquando.
39. Secunda difficultas est, quia Paulus non argumentatur, inferendo omnes esse missibiles, ex eo quod aliqui mittantur: nam fortasse haec illatio ab aliquo posset negari, vel tribuendo aliquibus Angelis ubiquitatem propter naturae excellentiam: nam fingendo in aliquo Angelo tantam excellentiam personalem, quanta est in Christo; et ideo utitur Paulus illis singularibus interrogationibus: "Cui dixit aliquando Angelorum: Filius meus es tu" ? et "ad quem Angelorum dixit: Sede a dextris meis" ? ne posset aliquis dicere, licet haec non conveniant omnibus Angelis, alicui saltem esse attributa. Et declaratur amplius, quia si in Christo solam conditionem naturae humanae spectemus, non posset illi magis, quam caeteris hominibus Pater dicere, Filius meus es tu: dicitur autem de illo propter assumptionem humanae naturae ad esse Filii Dei: ergo simili modo, quamvis Angeli natura sua sint ministri, et mittantur: si aliqua natura angelica esset assumpta hypostatice a Filio, ad illum Angelum dicere Pater potuisset: Filius meus es tu, etc., Sedea dextris meis: ut ergo Paulus ostendat, in his praerogativis esse Angelos inferiores homine Christo, non arguit ex similitudine inter Angelos in conditione naturae, sed de omnibus, et singulis affirmat esse ministros, tam ratione naturae, quam personae: ergo in eodem sensu affirmat omnes mitti: neque aliter potuisset efficax esse ejus argumentum, quod in capite secundo prosequitur, donec concludit: "Nusquam enim Angelos apprehendit, sed semen Abrahe apprehendit".
40. Haec tamen tertia erpositio amplectitur. — Nihilominus tamen in hoc mihi placet illa responsio, quod non oportet utramque partem sententiae Pauli cum eadem distributione accipere. Duas enim partes continet illa sententia: una est, omnes sunt administratores spiritus ; alia est, in ministerium missi. De priori ergo recte dicitur, de omnibus, et singulis Angelis esse intelligendam: ut satis jam probatum est. De posteriori vero id non est necesse, sed satis est, indefinite per illam significari illud mi- nisterium Angelorum, per missiones eorum executioni mandari: sive omnes mittantur, sive tantum aliqui, et alii ad eorum missiones, et effectus earum aliquo modo cooperentur. Probatur hic sensus, quia in rigore particula distributiva. omnis, tantum in priorem partem cadit: non est ergo cur extendatur ad posteriorem, cum neque materia, seu verbum passivae missionis sit aeque capax illius, sicut verbum administrandi: nec est necesse, ad intentionem Apostoli, ut statim declarabo, nec etiam ad perfectum verborum sensum, quia optimus sensus est, omnes Angelos esse ministros saIutis hominum, propter quam procurandam ipsimet Angeli mittuntur. Quod totum verum est, etiamsi non omnes, nec omnium ordinum mittantur. Et hoc indicavit ibi Anselmus Nam explicando priorem partem dixit: Omnes Angeli tain magni quam parvi sunt spiritus administratores; et nihilominus infra subdit, De minoribus intelligendum est, quod sint in ministerium missi.
41. Ad primam impugnationem. — Et ita respondetur ad priorem diflficultatem, negando assumptum, quia Paulus non eodem modo dicit Angelos esse administratores, et mitti, sed primum dicit cum distributione, secundum autem indifferenter, ita ut aeque bene possit absque illa, vel cum illa accipi quoad actualem missionem. Ut si de rege diceretur, omnes hic habitantes esse ministros ejus,quos ipse mittit ad praelia, vel alia negotia, significaretur quidem omnes esse ministros, et subditos regi, non tamen omnes aliquando mittere, sed ex illis solere mittere, quos vult. Haec ergo fuit mens, et intentio Pauli, unde sicut ex illo loco colligi non potest Seraphinos, verbi gratia, nunquam mitti, ita neque elici potest, eos aliquando mitti.
42. Ad secundam.—Ad secundam difficultatem fateor, non argumentari Paulum, omnes posse mitti, vel omnes esse Christo inferiores, eo quod aliqui mittantur, et quod omnes sint ejusdem conditionis quoad naturam. Hoc enim recte impugnatur argumentis in illa difficultate propositis. Nihilominus tamen dico, solam priorem partem., videlicet omnes sunt adaministratores spiritus, sufficere ad colligendum, omnes Angelos esse inferiores Christo simpliciter, et absolute, quia omnes sunt servi, et ministri: et nullus est Filius, sicut est Christus. Unde quod addit, in ministerium missi, non tam est additum ad novam probationem subjectionis Angelorum, et inaequalitatis ad Christum, quam ad explicandum finem illius ministerii, et notiorem modum, et effectum ejus. Unde licet ex sola similitudine in condiuone naturse,non recte inferatur, si aliqui mittantur omnes miiti posse, nihilominus supposita priori propositione universali, quod omnes sunt ministri, seu spiritus destinati a Deo ad procurandam salutem hominum, recte infertur omnes esse talis conditionis; ut si Deus vellet res ita disponere, omnes mittere posset. An vero ita, vel aliter legationes Angelorum omnium, vel aliquorum disposuerit, Paulus ibi non declarat, nec intentioni ejus necessarium erat.
43. Objectio. — Respondetur. — Sed dices, inde etiam non colligi excessum Christi supra Angelos; nam etiam Christus est "in ministerium missus propter eos, qui haereditatem capient salutis". Nam quod sit missus, ipse frequenter profitetur, Matth. 15: "Non sum missus nisi ad oces, quae perierunt", etc., Joann. 2. "Non misit Deus Filium in mundum, vt judicel mundum, sed att salvelur mundus per ipsum", et cap. 10. "Quem Pater sanctificavit, et visit in mundumn". Quod autem sit missus, ut minister, ipse etiam ostendit, Matthaei 20, "Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare". Et Paulus ad Rom. 15. "Ministrum Circumcisionis", eum vocat. Respondeo, si Christus consideretur secundum naturam humanam, secundum quam paulo ab Angelis minoratus est, miuistrum recte vocari, quia missus est illuminandos, et redimendos homines, et specialiter minister circumcisionis dicitur: quia ad praedicandum Judaeis tanquam eorum Apostolus, et Doctor missus est, ut explicavit divus Thomas, 1 part., quaest. 42., art. 1. Absolute autem Cnhristus ob dignitatem personae, non servus, sed filius est, et ita simpliciter de illo loquendo, non est minister conditione servili, quamvis in assumpta natura munus ministrandi assumpserit. In quo ministerio semper Filii, et Domini auctoritatem retinet, et non alterius imperio quasi extrinseco movetur: sed sua sponte administrandum se demisit. Angeli vero ex naturah conditione tam ratione naturae, quam personae simphiciter sunt subjecti, ct servi, et alterius imperio obediunt, ac ministrant: in quo maxime a Christo distant, et in hoc sensu dixit Chrysostomus, oratione tertia, in ad Hebr.: Porro autem mssus quoque est I'ilius, sed non ut mninister, sed lauquam unigenitus, qui cade vult que Pater.
4. Expedtur 2 q. n. i propos ta.— Priva aaseit o. — Ec Scriptura nyn probatur atiquen ex angctis superiorun quatuor ordiuum natti. — Ex his, quae de priori parte, in principio capitis proposita, dicta sunt, facile est alteram expedire. Primo itaque assero, ex allegatis Scripturis non probari, aliquem ex Angelis superiorum quatuor ordinum mitti, ac proinde auctoritatem Scripturae saltem negativam sententiae D. Thomae favere. Haec assertio ex dictis satis probata est. Amplius vero ita illam declaro: quia illa testimonia, vel nimium, vel nihil probant, quia si in illis sermo esset de propiiis missionibus, seu externis ministeriis, quie immediate a supremis Angelis fierent, non solum probarent raro, et per dispensationem ordinaria legis, sed etiam frequenter, et ex officio praedictis Angelis convenire. Sequela patet in Cherub Paradisi, et in Raphaele, si fuit de assistensibus, ut alii volunt. Praesertim vero in Michaele, in quo aliqui ex dictis auctoribus magnam vim faciunt, simulque asserunt, esse supremum Seraphim, eumdemque esse, qui fuit primarius custos Synagogae, et Ecclesiae Christi, imo totius Ecclesiae a principio mundt, quique missus dicitur ad Danielem, et qui eduxit populum de JEgypto, et alia mirabilia fecit. Idemque argumentum sumunt ex Gabriele. Nam illum etiam in prima Hierarchia collocant; et tamen eumdem dicunt fuisse missum non solum in novo Testamento ad Virginem, et Zachariam, et (ut aliqui credunt) ad sanctum Joseph: sed etiam in veteri ad Danielem, cap. 8, 9 et 10, ac proinde ordinariam custodiam populi Judaici sub Michaele habuisse, quantum ex dictis locis Danielis colligitur. Haec autem munera, seu hae missiones talium Angelorum non sunt rarae, nec extraordinariae; ergo si Angeli primae Hierarchiae ita mittuntur, ccnfunduntur ministrantes, et assistentes Angeli, nullaque est talis distinctio etiam in sensu declarato in capite praecedenti. Quod tandem aliqui ex dictis auctoribus modernis concedunt. Sed auctoritas Dionysii, Greeorii, et divi Thomae praeferenda est: maxime cum et modus loquendi Seriptura, et ipsamet nomina ordinum Apngelorum, et congruentissima ratio providentiae divinae id magis suadeant. Haec ergo est communis lex providentiaee Dei, quod superiores ordines non ministrent, et secundum illam optime intelliguntur omnia supra tractata ex Sceripturis, ideoque ex illis dispensationes in tali lege non probantur.
45. Secunda assertio. — Licet probabilter, non tamen certo definiri potest, an Deus in lege assistentium et ministrantium dispensaverit. — Secuno nihilominus dico, non posse a nobis certo detiniri, quod Deus in hac lege nunquam dispenset, et probabile esse interdum id facere. Probatur prior pars, quia talis dispensatio est res facti, et valde supernaturalis, et pendens ex libera voluntate Dei; ergo non potest a nobis certo sciri, nisi per revelationem, vel certam historiam: sed hanc non habemus in sacra Scriptura, nec alia via tradita est, ut est manifestum; ergo. Dices: haec ipsa negatio, seu auctoritas negativa suflicit, ut credamus nunquam esse factum, quod est praeter ordinariam legem; maxime cum nulla ratio, vel utilitas in tali dispensatione, seu mutatione divinae providentiae inveniatur. Et hoc fuit motivum D. Thomae satis certe probabile. Et apud me convincit quidem sine aliqua magna occasione et ratione asserendum non esse; non tamen convincit, nullam talem occasionem hactenus esse potuisse, vel etiam fuisse. Primo quia licet ordo naturae non immutetur, nisi propter ordinem graticze, ut D. Thomas sumit; nihilominus in ipso ordine gratiae solet Deus multa privilegia concedere, vel exceptiones a communi lege facere, solum ad ostensionem gratige suae, vel ut peculiarem honorem, vel favorem sancto alicui conferat: et quia in hac varietate gratiarum, ejus potestas, et providentia magis ostenditur; ergo licet ad confirmandam fidem, vel alios communes effectus, forte non sit necessaria missio alicujus supremi Angeli, nihilominus propter peculiarem favorem alicujus praeelecti a DEO Rieri poterit, sicut probabile est, ipsam personam Virginis, vel etiam Christi aliquando descendisse in terram propter alicujus sancti consolationem, et favorem singularem.
46. Probabile est Gabriel em supremis Angelis fuisse. — Secundo quia, sicut communis ordo gratiae est supra ordinem natura, ita ordo gratiae unioni hypostaticae est supra ordinem gratiae sanctificantis: ideoque licet secundum communem modum providentiae gratiae non mittantur supremi Angeli ad exteriores effectus; mhilominus probabile est, aliquando mitti propter ordinem gratiae unionis, seu ex mysterio Incarnationis occasione sumpta. Et hac ratione non est incredibile, Gabrielem missum ad Virginem, fuisse vel summum, vel ex aupremis Seraphinis propter excellentiam mysterii. Qui autem ita de illo Gabriele senserit, profecto consequenter dicere deberet, non fuisse eumdem Angelum, qui ad alia ministeria inferiora missus legitur, etiamsi eodem nomine appelletur. Vele contrario si fuit icem, licet solum fuerit Archangelus, ut est probabilius, sufficientis dignitatis ad illud mysterium annuntiandum secundum divinam sapientiam judicari potuit. Quia licet mysterium sit altissimum, sola illius annuntiatio erat (ut ita dicam) extrinseca, et valde remota cooperatio ad illud. Nam propinquius quodammodo illi cooperabatur sanctissimus sponsus Joseph, et per excellentem gratiam, et sanctitatem dignus minister factus est tanti mysterii.
47. Aliquando supremos Angelos Deum misisse probabile est. — Quamvis autem in his occasionibus, quasi privatis, et secretis non appareat tanta necessitas hujusmodi dispensationis; nihilominus in aliquibus, ut iia dicam, publicis, et solemnibus opportunitatibus, non videtur certe negandum supremos etiam Angelos in Dei nominis honorem ad terras descendisse, vel descensuros esse. Primo quidem in die nativitatis Domini. Nam licet Lucas, capite secundo, solum dicat, et "facta est cum Angelo vultitudo celestis emercitus", non est incredibile illam non fuisse partem, sed totam multitudinem Angelorum, vel saltem ex omnibus choris Angelorum fuisse conflatam. Sic enim scribit Chrysostomus Psalm. 8, in principio: Supernorum chororum Cherubim, et Seraphim hoc est munus, Deum assidue laudare, et hymnis celebrave. Ex his choris etiam in terra apparuerunt, cum vigilantibus pastoribus cantantes. De Angelis item qui post tentationem, et jejunium Christo ministrarunt, facile credi potest fuisse ex supremis, in honorem victoriae, quam de Luci'ero Christus reportarat. Item de Angelo, qui ad confortandum illum in horto apparuit, idem aliqui existimant: hoc autem magis incertum est. lilud quidem certius, quod Matth. 25, ipse Christus Dominus dixit, de die Judicii: "Cum cenerit F'ilius hominis in majestate sua, et omnes Angeli ejus cum eo". Omnes ergo tunc descendent etiam supremi ad majestatem Christi ostendendam, et ad terrorem malorum, et honorem bonorum, et quia omnes aliquo modo judicandi sunt, et propter alias causas, quas ibi notat Chrysostomus, hom. 80. Et inter alia dicit ecacuari calos ostendet; et hinc etiam verisimillimum est, omnes etiam supremos Angelos in die Ascensionis Christo ascendenti in honorem, et recognitionem dignitatis ejus occurrisse. (uia de illo scriptum est Actor 1: "Sic veniet, quemadmodum vidistis eun cuntem in celum". Imo etiam de die Resurrectionis id non est improbabile, juxta illud Hebr. 1: "Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit: et adorent eum omnes Angeli ejus". Denique idem credi potest factum esse in as- sumptione Virginis: nam si (ut pie creditur, et Patres sentiunt ), ipse Christus in occursum matri ascendenti descendit, sine dubio credendum est, nullum fuisse Angelum, qui cum illo non descenderit. In hujusmodi ergo occasionibus mihi pro indubitato est, assistentes Angelos descendere, ac proinde mitti, quia non veniunt nisi ex imperio, seu voluntate Dei. Verumtamen in his etiam missionibus, non tam ministrunt exterius, quam assistunt Christo, ipsum laudando, et praesentia sua honorando; quamvis necesse sit aliquid etiam exterius facere, quando haec visibiliter operantur.