On this page
Caput 11
Caput 11
Utrum quidam angeli alios illuminent
1. De assistentibus Angelis, quatenus assistentes sunt, et al Deum immediatam habitudinem habent, nihil nobis superest dicendum. Quia haec assistentia quatenus dicit negationem ministerii ad extra, et missionis, vel simpliciter, et in omni casu, vel saltem ordinare, et ex vi status, satis jam explicata est. Quatenus vero peculiare officium talium Angelorum aliquid positive dicere potest, sic eorum munus solum est laudare Deum, ut ex visione Isaiae 6, intelligitur, et in verbis proxime allegatis Chrysostomus dicebat. Haec autem laus, cum invisibilis, et omnino spiritualis sit, in sola mentis cognitione, et admiratione, et mutua locutione consistit, juxta illud: Z clamabat alter ad alteruin, etc. Pertinet etiam ad hujusmodi Angelorum dignitatem influentia radiorum spiritualium, et revelationum immediate a Deo ipso recipere: quae duo ex supra tractatis de cognitione, et beatitudine, et locutione Angelorum satis nota sunt, et ideo circa ea etiam immorari non oportet.
2. Illuminandi discrimen inter supremos Angelos, et convenientia. — Solum ergo superest officium illuminandi alios, quod supremis Angelis assistentibus convenit; simpliciter autem non ilis solis convenit: nam Angeli cujuscumque ordinis possunt inferiores illuminare, si ilos habeant. Solum est differentia, quod assistentes illuminare possunt per scientiam ab ipso Deo immediate acceptam; reliqui vero per cognitionem mediate receptam, utique mediis Angelis superioribus. In reliquis vero illuminatio communis omnibus est, et eadem modo fit, servata proportione. Et quatenus fit ab Angelis ex imperio Dei, atque ad salutem hominum ordinatur, ad generalem rationem mi- nisterii pertinet, ratione cujus omnes Angeli omnium ordinum dicuntur esse spiritus administratores propter eos, qui heereditatem capiunt salutis, Heb. 1. Estque haec illuminatio propria beatorum Angelorum: nam mali non ilIuminant, sed vel decipiunt, vel ad summum inter se loquuntur, ut in discursu explicabimus. Neque etiam inter Angelos in pura natura est propria illuminatio, ut jam videbimus; et ideo disputatio haec optime in hunc locum cadit. Fam vero tractat D. Thomas, 1 part., quaest. 106, et reliqui scholastici, in 2, dist. 9, 10 et 11. Et tota ejus diflicultas versatur in modo, quo talis illuminatio ab Angelo fieri potest; quia vero haec disputatio supponit dari talem illuminationem inter Angelos, et hoc non est per se notum, neque evidens, oportet fundamenti hujus certitudinem prius ostendere.
3. Opinio Durandi negative respondens ad quaestionem. —inter Scholasticos ergo solus Durandus negare ausus est, quosdam Angelos illuminare alios. Nam licet verbis tergiversetur, revera hoc negat. Nam in 2, dist. 11, quaest. 3, circa finem, repudiatis alis sententiis, ait, omnes Angelos illummnari a Deo immediate, utique secundum causalitatem: atque ita unum Angelum non illuminare alium causaliter. Fundamentum ejus est, quia solus Deus immediate beatificat Angelos, tam beatitudine essentiali, quam accidentali: illuminatio autem est quaedam beatitudo accidentalis, seu pars, vel augmentum ejus; ergosolus Deus illam per se, et immediate officit in omnibus Angelis. Majorem solum probat, quia non est conveniens, ut beatitudo, sive essentialis, sive accidentalis Angeli ab alio, quam a Deo pendeat. Insinuat autem aliam urgentiorem rationem, videlicet, quod illuminatio sit proponendo objectum, et confortando intellectum, quia talis illuminatio cognitionem gloriosam confert, ad quam non suffticit natura, nisi a Deo confortetur; sed solus Deus potest proponere supernaturale objectum, et confortare intellectum cujuslibet Angeli: ergo solus Deus potest immediate Angelum illuminare. Quod autem Dionysius ait, Deum illuminare inferiores Angelos mediis superioribus, exponit Durandus de meditatione consecutionis, et quasi ordinis dignitatis, et naturae, non causalitatis. Nam cum Deus illuminat Angelos, incipit a supremo, et consequenter illuminat caeteros, simul quidem tempore, ordine vero naturae, in dignitate fundato.
4. Damnatur opinio Durandi et opposita confirmatur.— Primo auctoritate. — Haec vero opinio nimis singularis est, et sanctis Patribus plane contraria, et ideo nullo modo admittenda, vel permittenda est. Primo enim Dionysius contrariam docet in multis locis, et notando verba ejus, evidenter constabit, fugam Durandi ejus mentem, et sententiam destruere. Nam, cap.3, de coelest. Hierar., sic de Angelica Hierarchia scribit: Ubi indultum sibi sacralissimum jubar affatim hauserint, hoc ipso postmodum absque invidia sequentibus fundunt, atque in hoc ipso divinis obtemperant legibus. Quid clarius? nam verbum fundunt, aperte declarat unius actionem in alium, et id confirmat verbum., obtemperandi: nam si solus Deus ordine a Durando excogitato omnes simul, et immediate illuminaret, in quo esset obedientia superioris in inferiorem illuminando? Aut quomodo illuminatio erga inferiorem ad officium superioris pertineret, ut statim adjungit. Demde paulo inferius tribuit Angelo superiori, purgare, illuminare, et perficere inferiorem, quae vocari solent actiones, vel actio hierarchia, per quam ait, Angelos fieri cooperatores Dei, quod sine causalitate intelligi non potest, ut in discursu capitis evidentissime ostendit.
5. Item in cap. 4, sic inquit; Statuit summus ille, ac supersubstantialis omnium ordo per singulas distinctiones primos, et medios, extremosque esse ordines, atque virtutes, ut*scilicet inferiorum spirituum excellentiores quique preeceptores, ac duces sint, etc., ubi nomen praeceptoris, et ducis, evidenter causalitatem unius in alium per modum doctrinae, et illuminauonis ostendit. Et c. 7, Seraphinis ait, quod inferiora agmina ad sui similitudinem potentissime sulvehunt, lucida illuminanteque proprietate totius obscuritatis expultrice, et de Cherubinis dicit, quod indultam sibi sapienltiam in sequentia, et inferiora transfundunt. Et c. 8, de secunda hierarchia dicit, purgatur, illuminatur, atque perficitur (modo quo diximus) ex sacris divine intelligentie fulgoribus, in illam per primae superiorisque distinctionis officiumn secundo loco manantibus. Et idem contirmat ex Zachar. 1, dicens: Quod legimus per Angelum in alium Angelum cujusdam rei pervenisse notitiam, evidens indicium esse arLitramur perfectionis a longinquo venientis, ac pro ipsius ratione in secundum perfectionis locun derivantis. Et per discursum totius capitis id evidentissimis verbis, et oraculis Prophetarum confirmat, et cap. 10, itevum apertis verbis de omnibus Hierarchiis, et ordinibus id declarat, dicens, inferiores superioribus subaudire; et superiores summi Dei consilia exponere, etc., eademque repetit, et in summam redigit, lib. de Eccl. Hierarch., cap, 5, ubi hanc illuminationem sacram efficientiam vocat, et Deificarum notionum transfusionem. Est ergo extorta Durandi expositio, et evidentissime verbis, ac sententiae Dionysii contraria.
6. Secundo auctoritate aliorum Patrum. — Tertio ratione. — Accedunt alhiorum Patrum testimonia, qui ita Dionysium intellexerunt, et secuti sunt; praesertim Athanasius, lib. de communi Essentia, etc. Cherubim, inquit, et Seraphim sine ullo mediatore, aut interprete a Deo condiscunt, et ab iis erudiuntur inferiores ordines, alque ita deinceps ceteri pro suo gradu. Sophronius in Encomio de Angelis ad Seraphinos loquens ait: Splendorem quantwn fas est absque ullo medio excipitis, esceptumque ceeteris mentibus, et intelligentiis ceommunem facitis; et Damascenus, lib. 2, cap. 3. I/lud quidem , inquit, perspicuwm est, eos, qui prestanLtiores, sublimioresque sunt, splendorem, et cognitionem inferioribus ampertire. tem Bernardus, lib. de Consider., cap. 4, de Cherubim ait: Ex ipso sapientie fonte ore Altissimi haurientes. et refluentes, fluenta scientiae universis civibus suis. Ex Scriptura etiam solet haec veritas confirmari: verumtamen omnia testimonia, quae adduci possunt, indicavit Dionysius supra, et in sequentibus declarando illuminationis modum illa attingemus.
7. Tertio ratione. —Ratione demque potest sententia Durandi confutari. Primo quia voIuntarie, et sine fundamento affirmat illuminari Angelos inferiores mediis superioribus seclusa causalitate, vel ratione dignitatis, vel ratione consecutionis: neutra enim ratio vera est. Quia licet unus Angelus sit dignior alio, vel in natura, vel in gloria, non est necesse, ut illuminato superiori de aliquo mysterio ilIuminetur etiam inferior: nam hoc pendet ex Dei secreto consilio, et arbitrio. Et fieri potest, ut talis illuminatio ad superioris statum pertineat, et non inferiorum. Ut, verbi gratia, quando Deus revelavit Gabrieli mysterium Virgini nuntiandum, non fuit necesse, ut de eodem omnes inferiores Angelos illuminaverit: nulla ergo est necessitas talis consuetudinis. Imo etiam e contrario non est necessarium, ut quoties Deus illuminat inferiores Angelos, de eadem re omnes superiores illuminet, quia vel ad illorum munus, aut statum illa cognitio non est necessaria, maxime supposita ipsius Durandi assertione, quod talis illuminatio non descendit ad inferiores per superiores tanquam per causas, saltem ministeriales. Imo etiam secundum sententiam Dionysii non oportet, ut omnes superiores cognoscant, quidquid revelatur inferioribus: sed satis esse poterit, ut unus ex superioribus illam revelationem accipiat, ut inferiorum doctor constituatur.
8. Confutatur amplius Durandus. — Quapropter improbabile videtur esse, quod Durandus supponit, quoties Deus illuminat superiorem Angelum, illuminare consequenter inferiores, et a fortiori aequales, ac subinde non revelare Deum aliquid uni Angelorum, quod omnibus non revelet. Quod profecto est contra communem modum loquendi sanctorum, ut in superioribus saepe tactum est: et specialiter supponit Bernardus, serm. 1, in Missus est. Et praeterea est gratis dictum, quis enim Deo talem necessitatem imponere potuit ? Quocirca si inter Angelos non est ordo causalitatis in illuminationibus, quas a Deo recipiunt, nullus verus ordo prioris, aut posterioris inveniri potest. Nam licet ordo dignitatis inter modos prioris ab Aristotele numeretur, illud est verum in ordine ac esse, vel quando major dignitas per se postulat, ut inde actio incipiat. In praesenti autem seclusa causalitate major, vel minor dignitas per se nihil refert ad revelationem recipiendam, quia non confertur propter dignitatem, sed propter minister um, vel propter speciale meritum, vel conditionem status. Quis enim dicat inter beatas animas, eas quae sunt digniores, aut beatiores, priores recipere a Deo revelationem, aut illuminationem, ad accidentalem gloriam pertinentem. Potest enim saepe accidere, ut de multis rebus illuminetur infer;or beatus, et non superior. Et similiter nemo dixerit Angelos inferiores illuminatos esse in beatitudine, seu illuminatione essentiali mediis superioribus, eo quod digniores sint: inilla ergo illuminatione, quia non est ordo causalitatis, nullus verus ordo prioris, et posterioris, nec vera ratio meditaüonis invenitur: ergo idem erit in illuminationibus accidentalibus. Ac denique licet admitteretur talis prioritas ratione solius digni tatis, non sufficeret, ut unus Angelus diceretur illuminari per alium, vel communacare, transfundere, seu transmittere lumen, aut cognitionem in alium, quibus modis Dionysius loquitur.
9. Ad rationem Durandi respondetur. — Ad fundamentum ergo Durandi respondetur imprimis, nullum esse inconveniens quod supe- riores Angeli aliquo modo cooperentur ad actus pertinentes ad beatitudinem accidentalem iuferiorum Angelorum, cum in via possint homines cooperari ad sanctificationem aliorum homimum, quae major est, quam accidentalis beatitudo. Nam semper Deus et principalis auctor talis beneficii, et ad majestatem, et sapientiam, ac bonitatem ejus pertinet, ut per ministros suos id faciat, quando commode fieri potest. Diei etiam posset, has illuminationes per se non fieri propter augmentum accidentale beatudinis Angclorum, sed ob ministeria ad hominum salutem necessaria; et ideo fieri secundum ordinem providentiae divinae influendo in inferiores per superiores, his cooperantibus ad perficiendos illos. Qualis autem sit illa cooperatio Angeli circa illuminationem alterius, quod altera ratio deducta ex verbis Durandi postulabat, in sequenti capite tractabitur. Nunc solum addendum, et animadvertendum est, Dionysium non solum illuminationem aliorum, sed etiam purgationem, et perfectionem Angelis tribuere. Verumtamen, ut D. Thomas, dicta quaest. 106, art. 2, ad 1, et fere omnes exsponunt, per illa tria verba, purgare, illuminare, et perficere, non significantur tres actiones distinctae, sed una, sub triplici habitudine dicitur; luninatio, quatenus aliquo modo lumen confert; purgatio, quatenus ignorantiam, non erroris, aut privationis propriae, sed negationis, seu nescientiae, excludit; perfectio autem appellatur, quatenus mentem ad veritatem producit, quae illius est perfectio. Solum ergo de illuminatione dicendum superest, quid sit aut quomodo fiat.