Text List

On this page

Caput 12

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

Caput 12

Quid sit illuminatio unius angeli ab alio, et quomodo a locutione differat

CAPUT XII. QUID SIT ILLUMINATIO UNIUS ANGELI AB ALIO, ET QUOMODO A LOCUTIONE DIFFERAT.

1. Prima assertio bipartita: omnis ilhwninatio est locutio: non tamen e contrario. — Diximus, illuminationem inter Angelos fieri; sequitur nunc explicandum quid illa sit; quod fiet commodius comparando illam ad locutionem Angelorum inter se, suppositis his, quae de locutione Angelorum in libro secundo diximus; et imprimis statuimus, illuminationem non esse idem cum locutione; sed tanquam genus, et speciem comparari. Quia omnis illuminatio est locutio; non vero e contrario omnis locutio est illuminatio. Ia docet D. Thomas, 1. p, q. 107, a.2, et communiter ali infra referendi. Et probatur primo inductione: quia neque Deus illuminat Angelum, ant homines, neque homo illuminat, aut docet homines, nisi loquendo; ergo neque Angelus illuminat Angelum, nisi loquendo, ac proinde omnis illuminatio est locutio. Prior pars antecedentis patet ex Gregorio, lib. 2, Moral., cap. 4, alias 5, dicente, Loguitur Deus ad Angelos sanctos, co ipso quod eorum cordibus occulta sua invisibilia oostendit, et infra: Quasi enim audientibus dicitur, quod videntibus inspiratur; et infra iterum, Deus Angelis loquitur, cum eis voluntas ejus intima videnda manifestatur. Sed Deus cum veritatem inspirat, vel suam voluntatem manifestat, vel occulta sua ostendit Angelo, tunc illuminat illum; ergo Deus loquendo ad Angelum illum illuminat. Et eadem ratio est de illuminatione animarum, ut ibidem subjungit Gregorius de illuminatione hominum viatorum: nam divina illuminatio viatoris in hac vita, est interna veritatis inspiratio, seu manifestatio, quae etiam est Dei locutio, juxta illud: "Ducam illam in solitudinem, et loquar ci ad cor". Altera item pars de illuminatione inter homines, utique intellectuali, manifesta est, quia unus homo non illuminat alium nisi docendo, nec docet nisi loquendo: sub locutione autem Scripturam comprcehendo. Consequentia vero de illuminatione Angelorum inter se ex paritate rationis manifesta est. Deinde probatur ratione eadem pars; quia non potest unus Angelus illuminare alium, nisi manifestando illi conceptus suos, seu res sibi notas: sed haec manifestatio non fit, nisi per locutionem; ergo non potest unus Angelus illuminare alium, nisi loquendo ad illum.

2. Probatur etiam secunda pars assertionis. —Altera vero pars, scilicet non omnem locutionem esse illuminationem, etiam potest inductione probari. Quia inter homines, non omnis, qui ad alterum loquitur, illum docet, et consequenter nec illuminat. Nam illuminare, vel est idem, quod docere, vel aliquid amplius indicat, scilicet perfectum docendi modum. Antecedens autem per se notum est. Nam licet discipulus lectionem magistri repetat, non docet illum, quamvis illi loquatur. Item Angelus loquens alteri, illi suas naturales cognitiones manifestando, vel actum voluntatis, non censetur illum illuminare: sicut neque unus homo illuminat alium, secreta cordis sui illi manifestando. Et ita de Angelis docet D. Thomas, dicta quaest. 107, art. 2, et Richardus, 2, dist. 9, art. 2, q. 3, ad 2, cujus rei rationem postea inquiremus. Item communis sententia est, inferiores Angelos non illuminare superiores, ut infra dicemus, et tamen certum est, Angelos inferiores ad superiores loqui; latius ergo patet locutio quam ilIuminatio, etiam inter Angelos. Denique inter Angelos in puris naturalibus esset locutio, ut supra libro secundo dictum est, et tamen non esset illuminatio, quia Angeli per se perfecte intelligunt naturalia; et non indigent magistro, aut illuminante in illo ordine. ut est etiam communis opinio, quam infra declarabimus; ergo ex hac etiam parte latius patet locutio, quam illuminatio.

3. Per quam differentiam distinguatur illuminatio a locutione.—Prima opinio. — Ex his ergo habemus, quid sit illuminatio quoad genus: est enim locutio quaedam. Nunc differentiam inquirere opus est, per quam talis locutio in ratione illuminationis constituitur. Potest autem haec differentia sumi, vel ex parte objecti, seu materiae locutionis, vel aliunde, scilicet, ex parte modi manifestandi rem dictam, vel ex parte termini intrinseci, qui per actionem illuminandi fit. Doctores ergo communiter videntur differentiam assignare ex parte materiae. Nam illuminatio Angeli, ex parte ilIuminantis, quaedam actio mentis est, sicut est locutio, ut supra diximus; et ideo praeter terminum habet objectum, quod est veluti materia circa quam versatur. Omnis autem actus sumit differentiam ab objecto, et actiones mentis per objecta distinguuntur: et ideo etiam illuminatio videtur ex objecto a locutione distinguenda. Possunt autem plures differentiae ex obiecto sumptae inter illa duo considerari: quas doctores attingunt: et explicandae sunt. Quia licet non omnes sint adaequatae, per eas illuminationis ratio magis declaratur.

4. Primus modus assignandi differentiam.— Prima igitur differentia sit, quod locutio de se indifferens est ad veram et falsam: illuminatio autem tantum est de veritate. Prior pars manifesta est: et posterior est communis, et probatur, quia illuminatio dicit perfectionem intellectus: at intellectus non nisi cognitione veritatis perficitur, et ideo daemon loquitur quidem ad hominem, cum illum decipit: non tamen illuminat, sed potius tenebras illi immittit. Haec vero differentia imprimis inter sanctos Angelos locum non habet, quia inter eos omnis locutio necessario est vera, seu de veritate: ergo non potest in eis illuminatio in hoc a locutione distingui. Unde fit etiam, ut non possit illa esse differentia adaequata: quia etiam inter homines, non omnis manifestatio veritatis per locutionem est illuminatio, ut supra exemplis declaratum est. Imo etiam daemones licet interdum vera loquantur, nunquam illuminant, ut infra videbimus. Ergo non tantum locutio in genere sumpta, ut a vera et falsa abstrahit, sed etiam locutio vera etiam inter ipsos Angelos generalior est, quam illuminatio: oportet ergo, ut illuminatio ultra veritatem locutionis aliquid addat.

5. Secundus modus assignandi. — Secundo distingui possunt, quia locutio esse potest tam de re alteri nota, quam de ignorata, ut est per se notum, nam sicut homines, ita et Angeli possunt inter se loqui de rebus aliis sibi notis: sicut Seraphim clamantes, alter ad alterum, sanctus, sanctus, etc., de re sibi cognita inter se loquebantur. At vero illuminatio solum est de veritate ignota ei, qui illuminatur: nam qni ad alterum loquitur de re illi nota, non illnminat illum: ut in exemplo posito de Seraphinis patet. Unde Dionysius illuminationem dicit esse purgationem, utique a nescientia: supponit ergo carentiam cognitionis in eo, qui illuminatur, et ita docent Gabriel 2, dist. 9, q.2, art. 4, conclus. 3, et Argentina ibi quaest. 1, art. 4, et alii. Sed licet haec differentia vera sit etiam inter Angelos sanctos, non tamen est adaequata. Quia non omnis manifestatio veritatis ignoratae inter Angelos facta, est illuminatio: ut patet exemplo supra posito de manifestatione interioris motus cordis: per illam enim Angelus inferior, verbi gratia, manifestat superiori hanc veritatem, ego decrevi facere hoc vel illud, quam superior antea ignorabat: et nihilominus non illuminat illum (ut dixi): ergo manifestatio veritatis ignoratae ab uno Angelo facta alii latius patet, quam illuminatio. Et in hoc non dissentiunt dicti auctores: nam ideo alias conditiones ad illuminationem requirunt.

6. Tertius modus assignandi. — Reprobatur ex duplici inconveniente. — Tertia differentia assignari potest, quia locutio, etiam de veritate ignota, est indifferens ad materiam naturalem et supernaturalem. Ita sentit Gabriel, ubi supra conclus. 4, Ajgidius ibi, quaest. 1, art. 5, dub. 4. Et ratio reddi potest, quia Angeli non illuminantur in naturalibus, quia illa non ignorant: nec denuo cognoscunt, nisi fortasse quoad exercitium actus, quem sua virtute, ac voluntate sine extrinseca illuminatione elicere possunt. Ergo illuminatio debet esse de mysteriis supernaturalibus. Sed haec etiam differentia non est adaequata: nam juxta illam saltem omnis vera locutio unius Angeli ad alium in materia supernaturali erit illuminatio: et e contrario nulla locutio vera in materia naturali erit illuminatio. Utrumque autem diffcile videtur. Sequela manifesta est, si differentia est adaequata. Minor vero quoad priorem partem probatur, quia potest Angelus inferior narrare superiori effectum supernaturalem, quem praesentem videt, et ad quem superior tunc non attendit, et ideo illum nescit: et nihilominus non illuminat illum, ut supponimus. Ut, verbi gratia, fieri potest, ut Angelus custos unius personae hujus communitatis videat peculiarem gratiae effectum suo alumno collatum, vel ab eo factum, et quod superior Angelus totius communitatis custos illum non viderit. Poterit igitur inferior ad superiorem de illo effectu alloqui; erit ergo locutio de supernaturali materia, et non erit illuminatio.

7. Respondent aliqui, duplicem esse illuminationem; una est per simplicem manifestaUuonem veritatis, proponendo illam tantum, et veluti historiam narrando, sicut esset in casu praedicto. Alia est, quae praeter simplicem narrationem, addit peculiarem modum juvandi audientem, ut ea percipiat et intelligat, quae illi narrantur. Aiunt ergo, omnem locutionem de materia supernaturali esse illuminationem altero ex his modis, quamvis non semper sit omnino propria et perfecta, qualis est, quae posteriori modo fit. Unde in dicto casu dicetur esse illuminatio, saltem lato modo. Haec distinctio probabilis quidem est; tamen quia non est usitata, et quia doctores communiter dicunt absolute inferiorem Angelum non illuminare superiorem; ideo melius dicemus ad illuminationem plus requiri, quam quod sit locutio de veritate supernaturali ignorata: necesse est enim, ut non tantum sit narratio simplex, sed etiam explicatio, vel confirmatio veritatis. Ut inter homines, hcet aliquis confessori, vel Praelato internos affectus supernaturales cordis sui aperiat, non dicitur illuminare illum, aut docere; sed tantum res illi occultas revelare. Et idem erit, si narret supernaturale factum alterius Praelato innotum: ergo idem erit cum proportione inter Angelos, sed haec difficultas pressius infra tractanda est.

8. Secundum inconveniens. — Altera item pars probatur, quia in materia naturali potest unus Angelus illuminare alium. Ita tenet Aureolus, in 2, dist. 9, q. 4, art. 3. Quia superior Angelus (inquit) potest in naturalibus aliquid scire, quod ignoret inferior, et ita de illo poterit eun illuminare. Favet etiam D. Thomas, d. q. 106, art. 1, ad 2, dicens illuminationem fieri manifestando veritatem de his, quae pertinent ad statum naturae, gratiae, et gloriae. Declaratur etiam, quia si Angelus revelet alteri peccatum committendum ab aliquo, quod ipsea Deo novit, vere illuminat illum: et tamen materia illius locutionis naturalis est. Dicetur fortasse, licet ille effectus in esse rei sit naturalis, nihilominus ut futurus, et contingens est, esse supernaturalem in esse objecti cognoscibilis, et sub ea ratione esse posse materiam illuminationis. Sicut etiam cogitatio cordis in suo esse naturalis est, et per voluntatem habentis illam naturalter potest ab alio cognosci, et nihilominus, ut cognoscibilis, vel cognoscenda, sine habentis manifestatione habet rationem objecti supernaturalis in ratione cognoscibilis. Sed quamvis hoc demus (est enim probabiliter dictum): nihilominus, recte inde colligimus non distingui illuminationem a communi locutione ex parte materiae, id est, rei cognitae, seu proposita, ut cognoscatur, sed ex modo cognoscendi supernaturali. Nam si materia solum attendatur, sicut de re naturali supernaturaliter cognita potest esse illuminatio: ita de re supernaturali modo cognita potest esse simplex locutio, quae non sit illuminatio. Nam daemones etiam possunt inter se loqui de mysteriis supernaturalibus, et unus potest narrare alteri, si quid de talibus rebus cognoscit quod alter ignoret, et nihilominus non illuminabit illum. Quod si forte dicatur, ad illuminationem non satis esse, ut veritas proposita sit supernaturalis, sed necessarium esse, ut modus cognoscendi illam ex vi illuminationis sit supernaturalis. Obstat imprimis, quod hoc ipsum ostendit, distinctionem illam ex parte materiae naturalis, vel supernaturalis ad rationem illuminationis explicandam nihil conferre; sed modum tradendi cognitionem esse attendendum. Unde obstat secundo, quia non obstante illa distinctione ex parte materiae, aeque obscurum manet, quis sit ille modus constituens locutionem in ratione illuminationis, et quomodo inter Angelos locum habeat.

9. Quartus modus assignandi differentium. — Quarto ali distinguunt illuminationem a communi locutione, quia locutio esse potest de quacumque veritate: illuminatio autem esse debet de veritate perficiente intellectum. Nam, ut Dionysius significavit, illuminatio et purgat et perficit, et ideo esse debet de veritate intellectum perficiente. Quod si objiciatur, quia omnis veritas cognita, seu cognitio cujuscumque veritatis perficit intellectum; res- pondent negando assumptum, quia non perunet ad perfectionem intellectus cognoscere quid alius cogitet aut velit, aut quid facturus postea sit, et similia: sed verum perficiens intellectum aliquid majus esse debet, et de illo tantum est illuminatio. Ita sentit Scotus, in dist. 9, in responsione ad quaest. primam, 8 Ad aliam quaestionem, dicens, Illuminatio est locutio de vero perfectiva in esse secundo, et infra declarat esse debere, de vero revelato. Et idem fere habet Bassolis ibi, q. 1, art. 2, nam illuminationem distinguit a locutione in objecto intelligibili, quia locutio est de quocumque objecto. llegninatio vero, ait, non est, nisi de singulari revelato, cujus notitia ad perfectionem cognoscentis pertinet excellenter, et quod immnediate dependet ex secreto diviue voluntatis. In qua descriptione restringit sententiam Scoti, quia non de quocumque revelato, sed de eo, quod eaccellenter perficit, vult esse illuminationem. Quod valde obscurum, et ambiguum est. Quanta enim, vel qualis debet esse ila excellentia? Richardus vero ibi, art. 2, quaest. 2, addit: /lluminationem esse debere de veritate pertinente ad secundariam perfectioris recipientis iu ordine ad lumen primum, et ipsum acutiorem reddentis. Quae ultima particula obscurissima est, et non ad objectum, sed ad modum, vel efficaciam illuminationis pertinere videtur, et de illa postea dicemus. Penultima vero particula, in ordine ad lumen primum, vel coincidit cum illa, quae sit de veritate revelata, vel cum alia, quam D. Thomas tradit, de qua infra dicemus. Argentina etiam ubi supra inter conditiones ad illuminationem necessarias, ponit quod sit locutio de veritate perficiente intellectum, quae autem illa sit non declarat; sentitque hanc conditionem cum duabus praecedentibus, scilicet, quod sit de re vera ignorata ab eo, qui illuminatur, et perficiente intellectum, ad rationem illuminationis non sufticere. Et ideo addit quartam conditionem, scilicet, ut fiat aliquo modo accommodato, ut is, ad quem dirigitur, percipiat, et intelligat quid alter velit exprimere.

10. Pradictu quartus modus ostenditur minus sufficiens. — At haec conditio in omni locutione unius Angeli ad alium inveniri videtur. Unde cum aliquis sanctus Angelus inferior ad superiorem loquitur, revelans illi secreta cordis sui, vel aliqua singularia contingentia, quae ipse novit, et non alius, omnes illae conditiones inveniri videntur: nam illa est locutio, revera antea ignorata ab alio ad quem dirigitur, et perficiens intellectum ejus, quia omnis cognitio veri de se est perfectio intellectus, quando majorem perfectionem non excludit, quod in illa locutione invenitur: et praeterea fit modo accommodato, ut ab audiente percipi, et intelligi possit, et nihilominus non est illuminatio, ut saepe dictum est, et idem auctor fatetur. In hac ergo sententia difficile declaratur, qualis, et quanta debeat esse illa perfectio, quam manifestatio alicujus veritatis audienti conferat, ut rationem illuminationis habeat. Quia, ut objectum est, omnis nova cognitio veritatis de se perficit intellectum, et quod magis, vel minus perficiat, non videtur rationem locutionis, vel illuminationis variare. Praeterquam quod difficile est illum gradum perfectionis praescribere, seu distinguere, qui ad locutionem veram sufficiat, et ad illuminationem satis non sit; vele contrario, ut ad illuminationem tanta perfectio requiratur, et minor non sufhiciat.

11. Quo pacto D. Thomas quartum modum ecponat. — Nihilominus D. Thomas, dicta quaest. 107, art. 2, eamdem doctrinam tracendo, dicit, dupliciter posse unum Angelum per locutionem alteri manifestare veritatem. Uno modo, ut pendet a Deo, seu ab ejus voluntate; alio modo ut pendet a voluntate loquentis; et quando veritas manifestatur priori modo, tunc pertinere ad illuminationem, et illam conditionem necessariam esse, ac sufficere, ut locutio, per quam talis veritas in ordine ad Deum denuo manifestatur, sit illuminatio: secus vero esse, quando locutio fit posteriori modo. RHationem differentiae reddit D. Thomas, quia regula veritatis est ipse Deus, et ideo manifestatio veritatis, ut pendet a Deo, est illuminatio; creatura vero non est regula veritatis, quia non est lux, sed participans lucem: et ideo manifestare veritatem, prout pendet a voluntate creata, non est talis perfectio iutellectus, quae ad illuminationem sufliciat. Exempla adhibet D. Thomas ex rebus humanis: nam si unus homo dicat alteri, Deus est creator cali et terre, vel si dicat, homo est animal, illummnat illum. Et in solut. ad 1, adhibet exemplum in Deo revelante Angelo, quid velit facere, vel quid velit, ut ipse faciat: nam illa etiam est vera illuminatio, quia voluntas Dei est regula veritatis. Et ita exponit sententiam Gregorii, lib. 2, Moral., cap. 5, dicentis, omnem locutionem Dei ad Angelos esse illuminationem. At vero si unus homo, vel Angelus dicat alteri: volo hoc facere, vel ut hoc facias, non erit illuminatio, sed simplex locutio: Quia non pertinet, in- quit, ad perfectionem intellectus mei quid tu velis, vel quid tu intelligas cognoscere, sed solum quid rei veritas habeat.

19. Haec D. Thome expositio difficilis apparet. — Sed adhuc circa hunc modum explicandi proprium illuminationis objectum, propriamque rationem, quam ab illo sumit, obscurum manet, qualis esse debeat illa veritas, quae per locutionem manifestari debeat, ut illuminatio sit, qualem respectum, aut dependentiam ad Deum habere oporteat. Nam imprimis necessarium non est, ut talis veritas sit de Deo ipso, id est, quod de Deo aliquid praedicet, aut manifestet. Fatemur enim, omnem locutionem, per quam unus Angelus alteri Angelo aliquid novum de Deo mandfestat, esse illuminationem: tum quia de Deo omnis cognitio est magna intellectus perfectio, tum etiam quia talis manifestatio inter Angelos esse non potest, nisi ex divino lumine, et revelatione. Quod ita declaratur. Nam unus Angelus etiam superior non potest de novo manifestare aliquid alteri ex rebus, quae Deo necessario, et essentialiter conveniunt: nam haec ab omnibus Angelis sciuntur: imo in Verbo videntur, unde in his non illuminantur. Ergo solum potest unus Angelus manifestare alteri denuo aliquid libere Deo conveniens, ut velle hoc, vel illud, quod facile potest inferior Angelus beatus ignorare: scire autem voluntatem Dei in quacumque re, magna perfectio est creaturae, et quamdiu ex effectibus jam factis non manifestatur, non possunt Angeli illam cognoscere, nisi ex divino lumine et revelatione; ergo omnis illa locutio unius Angeli ad alium, per quam aliquid de Deo manifestatur, est illuminatio; sicut etiam omnis locutio Dei ad Angelum de hujusmodi materia est illuminatio.

13. Non videtur autem necessarium ad illuminationem, ut veritas manifestata sit de Deo ipso, tanquam de objecto cognito, seu tanquam de subjecto, de quo aliquid denuo manifestatur. Probatur primo exemplo D. Thomas, quia haec propositio, homo est animal, est sufticiens illuminationis materia. Et quamvis illud exemplum adhibeatur de homine, qui etiam veritates creatas et naturales ignorare, et de illis illuminari potest, quod in Angelis locum non habet, ut supra dictum est; nihilominus cum proportione idem esse posset in materia supernaturali, ut in hac propositione, gratia est qualitas, vel similibus, quae ad rerum supernaturalium quidditates, vel intrinsecas pro-- prietates pertinent: nam de illis potest esse illuminatio, cum tamen in illis nihil de Deo praedicetur, aut manifestetur. Quod si dicatur etiam de his veritatibus non illuminari unum Angelum ab alio; quia omnes sancti Angeli, vel in Verbo, vel per scientiam infusam supernaturalem cognoscunt quidditates et proprietates omnium entitatum supernaturalium; nihilominus ex hypothesi verum est, quia si haec nescirent Angeli, possent de illis illuminari, quia satis est, ut illa veritas de se sit sufficiens materia illuminationis, etiamsi in ea nihil de Deo cognoscatur. Et praeterea veritates contingentes de rebus creatis, quae a sanctis Angelis ignorari possunt, sunt materia sufficiens illuminationis, quamvis ad Deum non pertineant. Idemque est de actibus internis mentium creatarum: nam veritates quae de illis formantur, mere creatae sunt, et ad Deum non pertinent, et nihilominus cognitio illorum actuum independenter ab eo cujus sunt, magna perfectio est, et ad illuminationem sufficit. Cujus signum est, quia Deus ex magna perfectione illos cognoscit, et animae Christi propter majorem perfectionem communicata est illorum cognitio, et interdum communicatur sanctis ex speciali privilegio; et e contrario ex limitatione et imperfectione Angelorum provenit, ut naturaliter non possint illas cognoscere. Ergo quando illis revelatur, illa est vera illuminatio; ergo illa veritas est sufficiens illuminationis materia, etiamsi de Deo non sit.

14. Ulterius etiam non apparet, quae specialis dependentia a Deo, aut a voluntate Dei necessaria sit, ut veritas manifestata sit sufficiens illuminationis materia. Nam imprimis illa veritas: homo est animal, ut est necessaria et aeterna, non pendet a voluntate Dei, nec ab efficientia ejus. Deinde haec veritas, Petrus peccabit, esse potest sufficiens materia illuminationis, atque revelationis divinae; et consequenter etiam esse potest materia illuminationis unius Angeli ab alio, et tamen non habet specialem dependentiam a Deo, sed communem, vel generalem concursum, quoad actum peccati, vel permissionis, quoad malitiam: hoc autem modo omnis veritas creata habet dependentiam a Deo, etiamsi simul sit a voluntate hominis; ergo etiam haec veritas, ego habeo hoc propositum, manifestata uni Angelo ab alio erit sufficiens illuminationis materia.

15. Dicetur fortasse semper esse necessarium ad illuminationem, ut illa manifestatio ad Deum specialiter referatur. Sed contra, nam haec relatio tantum potest esse ad Deum, ut ad finem: haec autem relatio magis pertinebit ad moralem bonitatem illuminationis, vel ad ejus practicam efficaciam, quam ad essentialem rationem illuminationis, quatenus praecise spectatur, ut manifestatio veritatis, quasi per modum speculationis (ut sic dicam). Atque hoc modo licet ad unius Angeli perfectionem absolute non pertineat, quod alter hoc velit, aut intelligat; tamen supposito quod vult, aut intelligit, inde resultat quaedam veritas, quam intelligere perfectio est, et consequenter illam manifestare erit illuminatio. Quam difficultatem attigit Cajetanus, in dicto art. 2, et respondet, quod illa veritas potest considerari, vel ut veritas, vel ut voluntas alterius Angeli, et quod manifestare illam ut veritatem est illuminatio et perfectio; non tamen manifestare illam, ut voluntatem Angeli. Sed hoc valde obscurum est, et rem non declarat. Cur enim Deus revelando superiori Angelo voluntatem inferioris, illam ostendit, ut quamdam veritatem, eumque propterea illuminat, et ipse Angelus inferior suam voluntatem manifestando superiori, illum non illuminat, neque manifestat veritatem, ut veritas est? Accedit, quod illa duo vix sunt separabilia; quia veritas fundatur in entitate; et unaquaeque veritas habet entitatem proportionatam, in qua fundatur. Et ita haec veritas, Raphael vult hoc, fundatur in volitione Raphaehs, nec potest aliter manifestari, quam voluntatem ejus ostendendo, et eo ipso, quod manifestatur voluntas, ut ab alio intelligatur, manifestatur ut veritas, quia manifestatur ut objectum intellectus, quod est verum.

16. Secunda opinio, seu vera assertio de differentia illuminationis a locutione. — In hoc igitur puncto non contradicendo, sed declarando amplius doctrinam D. Thomas, et aliorum auctorum, dico locutionem illuminativam Angeli distingui a simplici locutione, quae tantum locutio est, partim in objecto materiali, partim in formali, seu medio, sub quo veritas manifestatur, partim in modo proponendi veritatem accommodato illi, qui illuminatur, ut rem manifestatam apte concipiat. Declaro, et probo singula, supponendo prius, nos tantum loqui de angelica illuminatione, id est, qua unus Angelus beatus ab alio illuminatur, de his enim Angehs solis nunc tractamus, quidquid sit de Angelis malis, vel de hominibus, de quibus aliquid postea dicemus. Deinde quoad materiam hujus illuminationis suppono debere esse rem veram, et novam alteri, seu antea ignoratam, ut in prima, et secunda ditterentia dicebatur, et satis per se notum est, imo de- bere esse rem singularem, seu veritatem particularem, et de singulari facto. Quia universales veritates, quae abstrahunt ab existentia rerum actuali, notae sunt omnibus sanctis Angelis, tam in ordine gratiae, quam naturae, et ideo de illis non illuminantur, quamvis de illis inter se loqui possent. Veritates autem, quae non abstrahunt ab actuali existentia praesenti, futura, aut praeterita, de singularibus sunt; quia illorum tantum est actu existere. Addendum praeterea est, non quamcumque rem singularem esse materiam illuminationis angelicae, sed tantum veritatem liberam, seu contingentem. Quia veritates necessarias Angeli omnes cognoscunt, vel cognoscere possunt, si velint attendere, et licet interdum excitari possint, ut attendant, illa non est illuminatio, sed locutio, vel quasi pura objecti propositio. Quod quidem non solum in ordine naturali, sed etiam in supernaturali verum est. Quia, ut supra tetigi, omnes sancti Angeli habent scientiam in proprio genere gratiae, et aliorum habituum, vel mysteriorum supernaturalium, et ideo quoad veritates necessarias, quae de illis cognosci possunt, non indigent illuminatione, sed per scientiam, quam habent supernaturalem, et per se infusam, communem cum proportione omnibus beatis (ut nunc suppono) illas cognoscere possunt. Quod tam in cognitione Dei, quam rerum creatarum verum habet, ut discursus jam facti sufficienter ostendunt.

17. Quaenam res ec contingentibus sint objectum illuminationis .—Secus vero est de veritatibus contingentibus, quia sancti Angeli non omnes illas cognoscunt, vel per naturalem scientiam, vel per supernaturalem omnibus inditam, quia haec per se tantum extenditur ad rerum quidditates; et ideo de singularibus contingentibus in quocumque ordine illuminari possunt, et illa tantum ad illuminationis materiam pertinent: inter ipsa vero contingentia consideranda est differentia inter futura, et praeterita, vel praesentia: nam futura sunt per se magis ignota; et ideo illa maxime sunt illuminationum materia. Praeterita vero, quia jam fuere extra suas causas, et habent jam determinatam veritatem ex eo sumptam, quod aliquando jam fuerunt praesentia, si tunc, quando extiterunt, fuerunt actu cognita, poterunt etiam postea naturaliter cognosci per mcmoriam rei semel cognitae, ut in libro secundo explicatum est; et ideo jam non erunt illuminationis materia. Si autem cum extiterunt ab Angelo visa non fuerunt, postquam praeterita sunt, non poterit Angelus naturaliter cognoscere illa fuisse, ut in libro secundo etiam docui. Et ideo talia contingentia praeterita, et ignorata, esse poteruntilluminationis materia. At vero contingentia praesentia, seu actu existentia, quamdiu in eostatu permanent, naturaliter cognosci possunt, nisi aliunde peculiari ratione occulta sint. Et ideo distinguendum est inter cogitationes cordis, et alios effectus, qui contingenter eveniunt. Quia non potest Angelus naturaliter cognoscere cogitationes cordis in eo latentes, etiam jam factas; reliquos autem effectus contingentes videre potest naturaliter, eo ipso quod existunt. Unde fit, ut cogitationes etiam existentes, et in corde latentes sint illuminationis materia; alii vero effectus extra illum ordinem sint, eo ipso quod existunt, quia per se jam sunt naturaliter noti, et sola attentio, seu consideratio necessaria est. 18. Concluditur prima pars assertionis.— Haec igitur est tota illuminationis materia, per quam magna ex parte a simplici locutione differt, ut per se patet, quod satis est ad probationem prioris partis nostrae resolutionis, in qua diximus, locutionem magna ex parte determinari ad illuminationem ex parte materiae. Quia vero tam contingentia praeterita , quam praesentia, quoad cordium cogitationes, imo etiam aliquo modo futura possunt interdum ab uno Angelo per simplicem locntionem, et sine illuminatione alteri manifestari, ut argumentando declaratum est, et statim amplius explicabitur; ideo non potest ex sola materia adaequata ratio distinctionis reddi, et ob hanc causam in illa prima parte solum dixi, determinationem hanc partim fieri ex parte materiae. Ut ergo aliam partem declarem, et ostendam, suppono, de ratione illuminationis angelicae esse, ut per eam certum, et indubitatum judicium veritatis, imo et aliquo modo evidens haberi possit. Hoc probatur primo, quia in sanctis Angelis non potest essejudicium nisi certum, et infallibile, quia nec falsum judicium, nec falsitati expositum habere possunt, ut supra libro secundo ostensum est, et generaliter hoc pertinet ad statum beatitudinis, et consequenter tale judicium debet esse evidens aliquo modo: quia obscuritas est contra perfectionem status beatifici. Item, quia alias ille esset assensus fidei, qui est proprius viatorum. Secundo, quia illuminatio haec est perfectio simpliciter intellectus: intellectus autem non perficitur absolute, et simpliciter, vel per solam apprehensionem, ut per judicium incertum, et probabile, sed per cogni- tionem certam veritatis: ergo de ratione illuminationis angelicae est, ut is, qui illuminat alium, ita illi veritatem ostendat, ut certum veritatis judicium in eo causet. Et in hoc sensu explicari potest, quod auctores in quarta differentia allegati dicebant, ad illuminationem necessarium esse, ut sit de veritate perficiente intellectum. Tunc enim veritas absolute perficit intellectum, quando certo, vel evidenter cognoscitur, et nisi hoc habeat simpliciternon perficit; ergo saltem hoc modo veritas illuminata debet esse talis, ut simpliciter perficiat intellectum. Quia vero hoc non sufficit ad illuminationem, ideo aliquid addendum erit, ut dicemus.

19. Ulterius ergo suppono de ratione illuminationis angelicae esse, ut supernaturalis sit, et ut judicium quod virtute illius fertur, sit aliquo modo supernaturale. Hoc videtur notum ex doctrina Dionysii, idemque in hac materia supponunt D. Thomas, et Scotus, Gabriel et Ocham, Bassolis et alii, qui dicunt, illuminationem esse de rebus a Deo revelatis. Unde probatur, quia Angeli non illuminantur in naturalibus, ut talia sunt: ergo illuminantur in ordine ad supernaturalem cognitionem ; ergo illuminatione supernaturah. Item cognitio per illuminationem comparata non est certa ex evidentia naturali, quia ad hanc non indiget Angelus illuminatione; ergo est certa ex aliquo medio, seu motivo supernaturahl; ergo ipsa illuminatio est aliquo modo supernaturalis. Tandem probatur inductione ex parte materiae. Quia si materia illuminationis sit effectus contingens adhuc futurus, nullus Angelus potest naturaliter cognoscere illum certo, et evidenter; ergo multo minus poterit unus Angelus illum manifestare naturaliter alteri, reddendo illum certum illius veritatis; ergo non potest illum de tali veritate illuminare,nisi modo, etilluminatione supernaturalh. Unde quamvis Angelus in pura natura consideratus possit aliquod futurum contingens probabiliter conjectare, et superior Angelus majoribus indiciis, et conjecturis possit illud cognoscere, et de illis possit inferiorem instruere, et quasi docere, ut verisimiliorem illi faciat rem propositam: nihilominus simpliciter non illuminaret illum, quia nunquam illum posset ad certam veritatis cognitionem perducere; ergo in his veritatibus necessaria est supernaturalis illuminatio, praesertim in statu beatifico, in quo non potest Angelus, nisi certum de veritate judicium ferre. Si vero materia illuminationis sit effectus contingens, Jam factus, et in prae- senti existens, solum esse potest actus mentis, seu cogitatio cordis alterius Angeli, vel hominis: nam omnes alios effectus, etiam supernaturales potest sanctus Angelus sua virtute, ac scientia infusa, absque nova illuminatione, ut dictum est, cognoscere; cogitationes etiam alterius Angeli, per simplicem ejus locutionem absque illuminatione potest cognoscere; ergo propter hos effectus solum erit necessaria illuminatio, ut sine locutione, vel consensu ejus, cujus est cogitatio, cognosci possit. Ad hoc autem necessarium est, ut Angelus, qui illuminatur, elevetur, et confortetur ad cognoscendum supra virtutem suam naturalem; ergo talis illuminatio esse debet supernaturalis, etiamsi contingat cogitationem, de qua cogitatur, esse naturalem, quia tunc supernaturali modo cognoscitur. Denique idem est, servata proportione, de cognitione praeteritorum effectuum contingentium, quorum cognitio, aut memoria non praecessit, nec effectum reliquerunt, exquo illorum praecedens existentia certo cognosci possit, nam de illis non potest Angelus naturalem scientiam certam habere; ergo non potest de illis illuminari, nisi modo supernaturali; omnis ergo propria illuminatio Angeli est aliquo modo supernaturalis.

20. Concluditur jam secunda pars asserticnis.—Ex his tandem concluditur intenta resolutio, quia illuminatio est locutio manifestans objectum, ut aliquo modo supernaturaliter cognoscendum, et in hoc differt ab omni locutione, quae non est illuminatio; ergo differt ab illa non tantum in materia, de qua fit, estque veluti materiale objectum, sed etiam differt in medio, seu ratione cognoscendi, sub qua tale objectum proponitur, quod ad objectum formale pertinet. Et juxta hanc partem potest recte intelligi differentia, quam D. Thomas tradit, quod illuminatio est manifestatio veritatis, ut pendet a prima veritate. Quia illa particula, ut pendet, denotat rationem formalem, sub qua veritas per illuminationem proponitur; quia necesse est, proponi sub aliquo lumine, speciali modo procedente a divino lumine, vel sub divino testimonio infallibili, et evidenter ostenso. Nam licet unus Angelus proxime ab alio illuminetur: semper principaliter illuminans est Deus, et ipsa illuminatio proponitur, ut a Deo primario procedens, et ita semper Deus est aliquo modo ratio assenUendi veritati per illuminationem proposita. Et sic per illuminationem semper proponitur veritas, ut pendens a Deo, utique in esse veritatis cognoscendae, et judicandae. Et declaratur exemplo: nam licet daemon cognoscat Deum velle aliquid ex relatione alicujus Angeli, soIum propter auctoritatem Angeli proponentis, ut mere creata est, non illuminabitur, quia ex vi illius modi cognoscendi, non habet judicium certum, et infallibile talis veritatis. Quando autem sanctus Angelus eamdem veritatem ab alio suscipit, vere illuminatur, quia recipit illam, ut manantem ab ipso Deo, et de hoc habet certitudinem, et evidentiam saltem, in testificante, ex vi ejusdem luminis: ergo signum est per propriam illuminationem debere veritatem proponi, ut a prima veritate dependentem, et manifestatam. Et ita satis probata est secunda nostrae resolutionis pars.

21. Probatur tertia pars assertionis. — Declaratur primo exemplo. — Addimus autem in tertia necessarium esse peculiarem modum proponendi veritatem, audienti proportionatum, ut rationem illuminationis habeat. Quam partem videtur mihi intendere D. Thomas, dicta quaest. 106, cum inquit, Angelum illuminantem confortare intellectum illuminati, ad cognoscendam rem, de qua illuminatur. Quod non solum Capreolus, Cajetanus et alii Thomista,, sed etiam multi alii theologi sequuntur (ut infra videbimus), dicentes, illam confortationem esse de ratione illuminationis: quid autem illa sit, in capite sequenti inquirendum est. Nunc autem solum inde sumimus, de ratione illuminationis esse, ut sit locutio per modum magisterii (ut sic dicam) seu doctrinae, per quam audiens ad veritatem concipiendam dirigatur, ac juvetur. Et declaratur primo exemplo humano: nam inter homines non quaelibet locutio sufficit, ut unus alium docere dicatur, sed opus est, ut sit locutio, quae dirigat mentem alterius, eamque ad rem concipiendam, et penetrandam juvet; et tunc censetur magister intellectum discipuli illuminare; ergo cum proportione illuminatio inter Angelos eumdem modum servare debet: nam qui illuminat, gerit se tanquam doctor, et praeceptor ejus, qui illuminatur.

22. Declaratur secundo. — Tertio. — Secundo declaratur, quia ut res proposita recte cognoscatur, duo necessaria sunt, unum est, ut convenienti modo apprehendatur, et concipiatur; aliud est, ut sub lumine, vel ratione assentiendi infallibih ostendatur. Haec ergo duo etiam in illuminatione Angeli necessaria sunt, quae ut dixi, supernaturalis est, et naturalem capacitatem Angeli aliquo modo excedit: unde illud posterius, scilicet, infallibilitatem in veritatis propositione habet illu- minatio angelica ex eo, quod sub divino lumine, seu habitudine ad primam veritatem proponitur: aliud vero prius habere debet, quasi ex magisterio Angeli illuminantis, ad eum modum, quo in illuminatione fidei, praedicator verbi Dei, juvat ad mysteria recte percipienda, Deus autem est tota assistendi ratio. Tandem probatur haec pars, quia per eam consummatur discrimen illuminationis a simplici locutione Angeli. Nam locutio pura fit per simplicem manifestationem proprii conceptus, vel consentiendo tantum, ut alius sua virtute illum intueatur, vel ad summum illi speciem tribuendo, ut alter sua virtute illa utatur. Hoc autem ad illuminationem satis non est (ut saepe dixi): ergo opus est, ut illuminatio fiat aliquo modo adjuvando eum, qui illuminatur, ut veritatem assequatur. Atque hoc ex capitibus sequentibus magis declarabitur: quia in hoc modo explicando praecipua difficultas hujus illuminationis consistit.

23. Descriptio illuminationis angelicae proponitur. — Ex his vero concludi potest descriptio illuminationis angelicae; est enim locutio, per quam veritas ante ignorata aliquo modo supernaturali, sub divino lumine, et modo proportionato ad veritatem percipiendam Angelo manifestatur. Quae descriptio quoad omnes partes declarata jam est. Et quamvis fortasse sub eisdem formalibus verbis ab aliis non tradatur, nihilominus ex communi doctrina theologorum sumpta est; et per eam facile exphcantur omnia, quae circa alias sententias tacta sunt, nec ad dubitationes circa eas propositas aliquid de novo respondere necesse est, quia ex dictis, et ex descriptione posita facile expediuntur.

PrevBack to TopNext